€ The Euro-sign ensures that AutoIt recognizes the file as ANSI -it Italica -gr Graeca -dk Danica : o/ = o mit slash fw. -de Germanica -x Adnotationes editoris # korrigieren: Gronland- > mit dt Umlaut oe BAVHIN Worm ep JONSSON Worm ep OLAVIVS-M Worm ep SCVLONIVS-Th Worm ep STEPHANIVS-St Worm ep [[0000]] OLAI WORMII ET AD EUM DOCTORUM VIRORUM EPISTOLAE. TOMVS I. Havniae 1751. [[0001]] Pag. 1 D. OLAI WORMII ET AD EUM DOCTORUM VIRORUM EPISTOLAE. I. D. CHRISTIANUS BORDINGIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Quod nihil a me literarum menstruo hoc spatio acceperis, mi Wormi, id neqve oblivione tui et aliorum amicorum communium, neqve mea incuria factum existimes, rogo. Pauci enim praetereunt dies, qvibus non aliqvid vel de te, vel de optimis istis viris, DD. Rhumanno et Bieschio, Professoribus clarissimis, qvorum tu jam domestica conversacione frueris, cum Magistro Nicolao loqvar, vel cum studiosis, nobis in familia Principis adjunctis. Qvid autem vos illic agatis in Musarum negotio, plane nescimus; nec de promotione Magistrorum, qvam propediem fore speramus, qvicqvam scivissem, nisi obiter inter colloqvendum mihi indicasset Pastor noster Dominicalis, Dn. Chistianus Laurentius in Birkerod, qvi ad eam se etiam invitatum non obscure significavit. Si per negotium potuero, istum videbo actum, in patria saltem semel, qvem toties apud exteros. Non dubito, qvin leges sumtuarias etiam huic praescripserint Domini Professores; an in ritibus solitis aliqvid praeterea immutarint, qvod priscae magnificentiae obsit, lubenter scirem: Tu ea docere poteris, si tantisper a studiis avocari te pateris, donec ad me tria verba. Incolumem rediisse M. Canutum Bieschium, ex literis amici cujusdam [[0002]] percepi: Motus iste seu aris mutatio multum sine dubio profuit, qvo serenius adhuc coelum, et mutationes fere nullae, qvae dyscrasiam excitarent in infirmo. Firmabitur indies posthac, Dei benignitate, valetudo illius: Saltem bene speret, et de uxore domum ducenda ocyus cogitet. Rei familiaris jacturam faciet, si in annos hoc negotium distulerit. De Dn. M. Rhumanno idem sentio, non scribo tamen, tibi intelligenti. Manuscriptum libellum tuum mihi nuper communicatum, tibi remitto bona fide, et gratias ago maximas. Si qvid tale apud me noveris, id jure tuo reposcas obsecro Mercurialem tuum et Ferrarium ipse, cum venero, tibi restituam. De Bibliotheca Doct. Andreae Cragii si qva noveris, mecum communices obsecro; si omnes uni et simul vendere uxor voluerit, emtorem vix inveniet, sin distrahi permiserit, ex nostro aere aliqvid fortasse obtinebit. Clarissimis Dominis hospitibus tuis salutem officiosissimam dicere ne graveris. Tu ipse vale, et cum famule, nisi molestum, rescribe. Horsholmii 25. Septembr. 1610. II. D. CHRISTIANUS BORDINGIUS Olao Wormio. Londinum Anglorum. Deses fortasse tibi in scribendo videar, mi Wormi amicissime, qvi ad literas tuas, amoris et officii plenas tam diu conticuerim, sed excuset me turbulentus patriae nostrae status, qvi et meum et bonorum omnium jamdiu inqvietavit animos, immemoremqve ne fecit Musarum et mei, et meorum fere omnium. Is nunc tandem Dei opt. max. clementia, et Sereniss. Regis Angliae consilio et prudentia sedatior factus, pacis et tranqvillae vitae commoda polliceri nobis videtur. Pacis authores, post Deum, fuerunt Legati Anglici ad nos et Suecos missi, qvi licet utrinqve magnas difficultates invenerint, in tam arduo negotio, honestis tamen conditionibus Danos et Suecos, avaritia nec optima fide unius Caroli distractos, rursus in concordiam reduxerunt pristinam. Amisi ego hoc biennio ex Eqvestri ordine fere omnes eos, qvibuscum mihi aliqva necessitudo, et qvorum amorem ac benevolentiam mihi in studiis apud exteros conciliaram. [[0003]] Flos Danicae Nobilitatis hoc bello periit, supersunt caules, supersunt arida folia. Accidit, qvod proxime non sine adfectu scribis de Rosensparo meo p. m. Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Serenissimum Regem nostrum tot tantisqve periculis salvum et incolumem ereptum, qvis non miretur? cum in omni conflictu primus fuerit et ultimus. Singularis certe protectionis Divinae exemplum est, qvod utinam intelligerent, qvi omnia suis adscribunt vIribus Sereniss. Principis Angliae mors immatura Regem nostrum valde commovit; Sed qvis Deo a consiliis? Veneni suspicionem hominum animis apprime exemerunt Clarissimi Medici, qvi defuncti cadaver lustrarunt, inter qvos primus Turqvetus noster. An apud illum degat adhuc et medi cinam faciat D. Rotmundus, scire cupio; tu me certiorem facias, et utrumqve meo nomine salutes oriciosissime rogo. Utriqve scripsi ante semestre, incertus. an illis redditae sint literae. Nova hic, qvae tibi ignota, nulla arbitror. D. Bartholinus Professor duxit uxorem, filiam D. Thomae Finckii natu maximam proximam ducturus est M. Elias Eisenbergius Professor Paedagogicus, qvi defuncto M. Canuto Bieschio successit. Clarissimus D. Gellius communis amicus noster et fidelissimus (dum fata Deusqve sinebant) ante menses tres catarrho suffocativo, postqvam qvatriduum tantum decubuisset, exstinctus est, magno bonorum omnium et Academiae totius cum luctu. In illius locum nondum suffectus est alius. In Bartholinumn tamen communis conjectura et calculus incidit, nec aptiorem facile invenient alium. Me qvod attinet, in Aula sum, adhuc Johannes in eodem, (ut tecum libere jocer sermone vulgi) neqve bonis ecclesiasticis, qvae mihi proximis literis tuis salse gratularis, auctior aut ornatior factus, neqve, qvod fortunatum isti putant, uxorem duxi, neqve de ducenda cogito. A Regia Majestate nihil hactenus petii, neqve volui qvicqvam praeter deputatum, hoc rerum statu turbido, cujus exitus ante tres septimanas satis fuit incertus et dubius. Si Regi Clementissimo nostro qvid humani in bello accidisset, aut in ipsius absentia Principi meo, qvis ego in Patria? nosti illorum in nostrum ordinem animos, qvi omnia suo pro arbitrio. Aulae mores jam novi, ad illos saepe surdaster sum, saepe lippus, occalluit animus penitus. Sapientem ferre oportet, qvae mutare non potest. Sed longior jam sum, qvam constitueram. [[0004]] Unicum hoc addo, inter amicos et #sumpatriw/taj meos, qvem sincerius colam, qvam te, mi Wormi, et cujus ingenio magis faveam, qvam tuo, esse neminem, et hoc tibi persvadeas volo, me nihil unqvam, qvod tibi honori et emolumento esse qveat, intermissurum. Vale et me ama, ut te ego planissime; si qva etiam data fuerit occasio, rescribe. Dab. in arce Croneburgensi postid. Purificat. B. Virginis ann. 1613. III. ANDREAS TOXOTIUS D. Olao Wormio Salvere et rem bene gerere. Hafniam. Uter nostrum, Vir Clarissime, alterum negligentiae incuset, apud me incertum, qvo enim jure me #a)proshgori/aj insimulaveris, eodem te condemnabo crimine. Notum, qvod inter nos, cum Lutetiae Parisiorum, tum Hamburgi initum sit amicitiae foedus, quod ut nobiscum una intereat, exopto unice; per me sane non stabit, qvin sartum tectum idipsum ad ultimum vitae halitum sit futurum. Verum enim vero tibine an patriae potius Academiae gratuler, inscius paene sum, qvi ppe eum patrium per te Athenaeum tam praeclaro atqve perito sit dotatum Symmysta, tuqve vicissim tam eximio sis munere atqve officio abunde condecoratus. Macte, Vir Ornatissime, patriumqve Lyceum multijuga tua eruditione rarorumqve experimentorum thesauro exorna, illustra, amplifica. Porro, ex aliorum didici relatione, te, post ultimum inter nos Hamburgi habitum colloqvium, apud Britannos majorem peregrinationis transegisse partem, ibiqve experimentorum in arte Medica collegisse cornucopiae, ex assidua cum viris doctis, terram illam incolentibus, familiaritate. Nullus ambigo, qvin inter hos fuerit Majernus ille Turqvetus, Vir in re Medica sagacissimus, nemini facile secundus. Sane dictus Turqvetus, dum Lutetiae vixi, mihi saepe numero spagyricum ostendebat Dispensatorium, cujus sub praelo tum temporis moliebatur editionem. Scire eqvidem cuperem, num publici dictum opus juris esset factum, qvod vel maximo comparandum [[0005]] censerem. Adhaec Jacobus Guilmeus, Regius apud Parisienses Chirurgus, sub eandem tempestatem emendatiorem magisqve adauctam operis sui Chirurgici editionem parturiebat, qvae si ad oculos pervenerit tuos, lac me certiorem. Semper a teneris Chirurgico deditus fui studio, et etiamnum undiqve colligo et corrado qvoslibet, qvotqvot autem invenio, vel in methodo, vel artis pragmatia poenitendos committunt hinc inde errores. Optandum unice, facultatem tandem illam certa theorematum methodo nec non tutis pharmacis instructam in publicum, communi bono, prodituram. Liber insuper ante aliqvot amos est editus, cui hic praefixus titulus: Lampas vitae et mortis, omniumque graviorum in homine Index etc. Lugduni Batav. qvem si tua Bibliotheca habet, fac mihi ejus copiam, per menstruum saltem spatium, et sartum tectum ad te remittam. Si qva in re tuis Musis meae in hisce locis reculae subservire possint, me ad qvaevis habebis paratissimum. Meus enim in te is est, semperqve per non interrupta temporum intervalla futurus est animus, qvem vis et cupis maxime. Harum exhibitoris Musas si qva ratione dirigere atqve sublevare poteris, mihi nihil feceris gratius; in eum enim qvod confertur, mihi praestitum ag nosco. Vale et vive, svavissime Wormi, diu sospes et incolumis, meqve tibi ac tuis Collegis, inprimis Finckio, Bartholino, atqve Longmontano habe commendatissimum, qvi omnes ex animo colo, amo ac observo. Dabantur Neapoli Falstrorum sub 1. Maji 1614. calamo tumulturario. IV. OLAUS WORMIUS D. Andreae Toxotio. Ut hanc, affinitate mihi junctam, sine meis ad te discedere paterer, nec amor mutuus, nec necessitudo et familiaritas, apud exteros contracta, et hic aliqvoties refricata, permittit. Huc accedit, qvod, cum nuper forte fortuna incidissem in Epistolam, a Clariss. Guilhelmo Fabricio Hildano inscriptam tuis Lyckiis, in qva, praeterqvam qvod tui mentionem injiciat honestissimam, se structuram oculi humani, artificiose compactam, iis dono mittere declarat, te ea adhuc frui conjectabam. [[0006]] Hinc factum, ut, cum simile qvid apud Clariss. D. Casparum Bauhinum me qvondam vidisse meminerim, miro ejus jam revidendi tenear desiderio. Qvocirca, si ejus tibi adhuc sit copia, ut, commoditate oblata, mittere haud graveris, etiam atqve etiam rogo, faxo, ut, omnibus illaesis, ad te redeat. Si qvid sit, qvo tuis vicissim inservire valeam studiis, impera modo, et sine mora in promtu erit Te Daniae nostrae Machaonem rara qvaedam, longo usu et manuali experientia, in Chirurgicis moliri, auguror. Cert nobilissima haec Medicinae [Midicinae ed.] pars, ut ab imposturis et carnificinis Barbitonsorum nostrorum per te vindicetur, efflagitat Me tum curae Academicae, tum aegrorum interturbationes dispersa Sibyllae folia recolligere vetant. Chirurgicas Aqvapendentis operationes si tibi non displicuisse audiam, est qvod mihi gratuler; nec dubit, qvin, cum earum tibi usus non fuerit necessarius, cum fido nuntio sis remissurus. Vale. 1616. V. OLAUS WORMIUS N. N. Tristissimas tuas, una cum adjuncto fasciculo ad Patrem, 26. Novembr. Anni 1615. (qva die nuptias cum lectissima mea Conjuge celebravi) et cum tabellione Marpurgico (ut jam demum ex verbis tuis colligo) huc missas, 26. Februar. Anni hujus 1610 tandem accepi. Ipsa enim hac luce accessit ad me dromo qvidam, qvi hasce in arce repertas detulit, se ignorare fassus, unde vel a qvo missae. Qvocirca cur iis antea non responderim, haud miraberis. Certe enim scio, te ex iis, qvas cum tuo tabellione ad te dedi, collegisse, nec mihi tuas nec socero meo esse traditas. Verum commode accidit, qvod jam tuas acceperim; unicus enim saltem ex Mercatoribus nostris restabat, qvi ad nundinas contendebat, cum qvo tuis respondere negotiumqve commissum expedire possem. De literis opportune tradendis Pro-Regi, frustra jam mones; ante aliqvot enim menses, me inscio tristem hunc casum rumore vulgi percipiente, ei redditae sunt. Sed nihil est, qvod verearis; nam praeter opinionem adversa haec fert Nec tibi vel minimum ab ipso imputatum unqvam subolfeci. M. Johanne Michaelio ad Munus Concionatoris [[0007]] Aulici evecto, a nobis ad Paedagogicam professionem vocatus est M. Joannes Dionysius, Giessae jam degens, cui si qvid miseris, forsan tuto committere poteris. Semina enim et bulbos qvosdam rariores ad hortulum meum excolendum summe efflagitarem. M. Nicolaum Paschasium, Pastorem Ecclesiae Wramensis ad Episcopatum Bergensem promotum iri certo asserunt omnes. Frater Johannis Rhodii ante aliqvot dies febre maligna hic subito extinctus est. Nihil hic praeterea novi. Apud Vos adeo florere Medica gaudeo. Collegio Hartmanniano ne te committas, nisi prius de pretio constet, moneo. Experto credo Ruperto. Forsan idem jam vobis vendet, qvod magno aere qvondam ab ipso redemimus. Si qvidpiam, qvod alicujus momenti sit, ab ipso sis habiturus, ut gravis auro sit tibi dextra, necessum est. Unum est, qvod monere volui, si familiaritatem cum Pharmacopaeo qvodam inire possis, a qvo et simplicia omnia, in officinis usitata, oculari demonstratione discas, et praescripta Medicorum cognoscere qveas, hanc occasionem ne neglexeris. Sed scribendo longius opinione excurro. Si qvid novi sit in Nundinis, qvod ad nostra spectat studia, illud te mihi missurum confido. Vale. Hafn. ea ipsa die, qva tuas accepi, Anni 1616. VI. OLAUS WORMIUS Jacobo Finckio. Postqvam Arhusia, qvo cum uxore amicos invisendi causa concesseram, rediissem, tuas inveni, ad aedes meas a famulo Claudii Condewin deportatas, ex qvibus variis de rebus certiorem me redditum esse gavisus sum; qvocirca si te nostras celarem, ege talionis me reum haud injuria ageres. Parentes igitur tuos ex votis vivere et valere scito, et me mediocri, ardoribus tertianae extinctis, qva per sex septimanas et ultra detinebar, cum uxore et amicis reliqvis, jam frui valetudine gaudeo. Nova, apud nos gesta, qvae te ignorare arbitror praecipua, strictim et breviter ita cape, Cancellarius Regis Christianus Frisius, ex Comitiis Norvagicis mortuus rediit, nec qvis ejus sit suppleturus locum, scitur. anta hic rerum vicissitudo [[0008]] sit consecutura, ipse colligere vales. M. Johan. Canutius, Episcopus Fionensis, in publicis Comitiis, a qvatuor Regni Consiliariis et reliqvis Episcopis, ob libros, religioni nostrae contrarios, qvos Pastoribus commendaverat, et verba qvaedam, contra Ordinationem Regiam prolata, Episcopatu mulctatus est. Ejus partes agit D. Johannes Michaelius, qvi una cum D. Nicolao Paschasio, ad Episcopatum Bergensem evecto, hic Gradum Doctoratus in Theologia assumpsit. M. Matthias, qvi Pastor Ecclesiae ad D. Nicolaum erat, Concionatoris Aulici fungitur munere. M. Bangius in locum M. Nicolai, Praepositi in Samo nostra, succedit. Qvis ad Spir. S. Divinis sit praefuturus, certo non scitur. Episcopum Wiburgensem de vita periclitari percepi. Haec in Ecclesiasticis nova. In Politicis non minores fere accipies rerum vicissitudines. Admiralius regni Magnus Ulfeld, Empirici cujusdam, ex Germania huc vocati aureosqve montes pollicitantis negligentia periit. Axilius Brahe, Prebernus Guldenstern fatis nuper concessere. Mandrupius Pasberg, qvamvis ut ferunt sexagenarius fere, secundas nuptias Arhusiae celebrandas meditatur. Versus Indiam orientalem iter instituere meditantur mercatores nostri, qvibus ope haud deest Rex noster Serenissimus. Viam monstraturus est Belga qvidam, multorum Amsterodami degentium huc eum in finem ablegatus consiliis Programmata per totum Regnum sparserunt, qvibus omnes Nobiles, Literatos et ignobiles ad hoc iter expediendum invitant, eventum Deo committunt. In Academia omnia exoleta, praeterqvam qvod M. Petrus Kerulius (Jano Dionysio excluso) D. Joh. Michaelio successerit. Te singula, qvae apud vos aguntur, communicaturum non diffido. Si qvid de Fratribus Roseae Crucis certo perceperis, indica, ubi sint, qvi sint, an ex eorum ordine (ut narrant) Princeps Vester, et siqvid, qvod publicis scriptis (qvae ad nos pervenerunt) non innotuit, habeas, expedi. Alteram Nosologiae Petrei partem avidus exspecto; non sine solutione mittes. Ordinarium mearum Disputationum mitto specimen, qvod boni consulas, peto; in qvo mori Academiae nostrae multum tribuendum esse agnosces. Aliter voluissem, si licuisset. Salutat te Socer, uxor, reliqviqve amici. Tu meos ibidem salutare haud negligito. Omnium rerum vicissitudinem exspectans, te valere jubeo. Hafniae 18. August. An. 1616. [[0009]] VII. OLAUS WORMIUS Jacobo Finckio. Qvem misisti Horti vestri Catalogum, accepimus, mi Fincki; qvo circa, ut ipsi Jungermanno gratias habemus, ita tibi non minores pro praestito procuratoris officio referendas esse agnoscimus. Me certe qvod attinet, ejus sum animi ut nullam praetermittam occasionem, qva omne, qvod tibi usui esse possit, promoveam, et expetita expediam.Tam publica hic qvam privata tranqvillo versantur in statu, nec memorabile qvicqvam occurrit, qvod hisce referam, nisi qvod in Amagria, parte ea qva urbem spectat, emporium novum, aggeribus ac fossis strenue muniendum, ac ponte Hafniae jungendum, moliantur; cui rei perficiendae operas suas Nobiles qvam plurimi, et ex civibus ditiores, ita condixerunt, ut, intra qvadriennium, ad optatum scopum illud perducturos se sperent, Si qvid de Fratribus Roseae Crucis apud vos novi, illud data occasione indicatum cuperem; Mira enim de iis., hic apud Nos, tam scriptis publicatis, qvam fama, perferuntur. Hisce vale. Salutat te officiose uxor. d. 6. Jan. Anni 1618. VIII. OLAUS WORMIUS Jacobo Finckio. Jucunda admodum mihi fuit relatio tua de deliro illo Hierosolymitano Rege, qvem si pro Antesignano agnoscant fraterculi illi Crucigeri, ex eo, qvid de reliqvis sentiendum, abunde colligitur. Interim, qvid de eo factum, qvidve apud Vos molitus sit, expeterem: an ubi terrarum reperiatur novum Collegium indicaverit, an qvosdam in suam societatem pertrahere conatus fuerit, qvaeso proximis indica, vl, si visum fuerit, coram expone. Mihi munus Decanatus cum imposuerit Facultas Philosophica, decrevi, ad proximum Pascha, solennem Magistrorum promotionem adornare, cui si interesse placuerit, res eo sunt dirigendae, [[0010]] ut ad dictum tempus te hic sistere valeas. Id qvoqve aliis popularibus, qvos hoc gradu dignos duxeris, si indicatum iveris, rem mihi feceris gratissimam. Parens nosqve omnes, Dei beneficio, valemus. Magnificus Rector, Affinis noster, Bartholinus, prole masculina factus auctior. in Principe curando jam occupatur. Academia nostra Collegio novo, in qvo, Qvadra Regia qvi vivunt, simul cubent et habitent, brevi exornabitur. Aedes, eum in finem coemptae, in hunc usum qvam primo accommodabuntur. Novi praeterea nihil. Salutat te uxor, nostriqve omnes. Vale felicissime. Anno 1618. IX. OLAUS WORMIUS Jacobo Finckio. Literas tuas, Affinis svavissime, non ita pridem accepi, ex quibus, ex duabus oblatis functionibus Aulicam Academicae te praeferre, colligere mihi videor. Et qvamvis utraqve talis sit, ut te et honesto loco collocare, et aditum ad majora praebere valeat, Academicam tamen amplectendam putavi, tum qvod qvietior, tum qvod minoribus periculis exposita esse videatur. Penes te autem erit, cum veneris, iliam, qvam rebus a studiis tuis magis commodam judicaveris, eligere. Cum enim omnino te revocandum voluerit Magnif. Dom. Cancellarius, adventum tuum sollicite exspectamus, ac ne qvid detrimenti in mora esset, hunc eo solo nomine ad te ablegavit Parens, ex cujus literis, sororem M. Johanni Erasmio desponsatam esse, te percepisse autumo. Novi praeterea, qvod ad nos spectet, nihil. Hoc saltem rogo, negotium praesens commendatum tibi esse ut patiaris, cum tale sit, qvo et patriae, et Magistratui, et Parenti ac amicis, et tibi ipsi commodo, usui, gaudio et emolumento esse possis. Affini D. Bartholino, 2. Aprilis, natus est filiolus, qvem hodierno sacris initiari curarunt. Vale. atqve fac, ut te qvam primum videamus. 1622. [[0011]] X. JACOBUS FINCKIUS D. Olao Wormio. Memini eqvidem, Vir Clarissime, Affinis exoptatissime, et satis memor sum tum officiorum tuorum singulorum, tum svavissimorum colloqviorum, qvibus benevolum tuum et meae promotionis cupidissimum animum satis superqve declarasti. Memini insuper, qvid de longiore ab exercitiis Academicis absentia, aliis insuper studiorum impedimentis conqvestus sum, et propterea me, si negotium Silesicum minus successisset, in angulum qvendam me abditurum, ubi praeterita recolere, oblita repetere qvasi proprium examen instituere possem. Et qvamvis tempus illud, qvod peregrinationi impendi, inutiliter haud triverim, sed aliis studiis impenderim, tamen si Academicum aliqvod munus subeundum mihi esset, volui ad hoc me prius praeparare. Sed certe qvidnam jam consilii capturus sim, haereo. Non parere consiliis vestris, contumaciae et inobedientiae instar erit. At imperata facere, confidentiam aliqvam redolebit, Scio enim, me omnium exspectationi et votis jam non satisfacturum, et mallem emori, qvam provinciam aliqvam cum dedecore in me recipere. Nec adeo honorum sum avidus, ut vel minimam propterea existimationis jacturam facere vellem. Utinam saltem apud Dominos Professores commode sine offensa me excusare possem, qvorum qvia vos pars magna estis, id ipsum facile efficietis. Interim, si altera commoditas, cujus parens meminit, se offeret, eqvidem non abhorreo aliqvot adhuc annos studiis et laboribus impendere. Interim te Deo Opt Max. cum Conjuge et liberis amicissime salutatis, et me tibi atqve omnibus bonis volo commendatissimum. Dabam Francofurti ad Oderam An. 1623. 26. Jan. XI. OLAUS WORMIUS Nicolao Fossio. Mutuis amoris et candoris officiis ni responderem, nae omnium essem ignavissimus. De iis igitur, qvae apud [[0012]] nos geruntur, sic habeto. Totis viribus in nova urbe condenda in Amagria incumbunt nostri. Pontis, qvo urbi nostrae conjungetur, jacta sunt fundamina. Civibus et Nobilibus assignata sunt domiciliorum loca, intra biennium aedificiis condecoranda. vin is, qvi munitioni praeest, ingenti operariorum caterva fossas et moenia strenue aggressus est. Adeo undiqve fervet opus, ut totam Hafniam eo convolasse jurares. Naves, qvae in Indiam Orientalem sunt iturae, omnibus necessariis instruuntur. Comites iis adjicientur ex Regiis qvaedam, circa Aprilem itineri se commissurae. Cum redieris, pristinam vix agnosces Hafniam. Haec dum moliuntur civitatenses et Aulici, nostri optata qviete gaudent Nihil enim inter nos innovatum, nihil non pristinam tranqvillitatem redolet. Jubilaeum Evangelicum per integrum octiduum concionibus et orationibus celebravimus, idqve tota Dania et Norvegia factitavit serio. Nec Heidelbergenses, ut ex publicis scriptis percepimus, de suo fervore in hoc Festo celebrando qvicqvam remiserunt. M. Alanus, nova nupta 14. annorum, factus est auctior. Qvin et Gelstrupius ancillam Vicarii Regii, (ante aliqvot menses hic defuncti) tibi satis notam Elsam nomine, non sine omnium admiratione, et Collegarum indignatione, duxit. Causam per te colliges. Sed de comunibus studiis pauca addam. Qvaeso, ne qvicqvam de pristino fervore in raris colligendis remittas. Gallia, si ulla alia regio, votis tuis in hisce satisfaciet. Aureliam si perveneris. cum insigni Viro, Monsr. de Trogni, familiaritatem inire ne cesses, ejusqve favorem, vide, ut exambias [NLW], est enim Vir nobilissimus, et in arte Chymica exercitatissimus. Ejus mihi in Gallia facta est copia scripti Chymici, qvo nihil vidi in hac arte elaboratius, nihil solidius. Sed doleo, mihi tunc temporis commoditatem non fuisse integrum describendi: Mutilatum et mancum teneo. Tu omni opera allabora [NLW], ut vel ab ipso vel aliis habeas. Begvinum, qvi Auctor est Tyrocinii Chymici, Parisiis videbis. Fuit et meo tempore qvidam Claveria, vir ut humanissimus, ita in Chymicis exercitatissimus, et Practicus excellens, a qvo vix discedes sine insigni auctario. Haec saltem moneo, ut nullam negligas occasionem cum ejusmodi viris conversandi, ex qvibus ego fructum retuli uberrimum. Valent, Divina Gratia, nostri omnes, teqve salutant. Jacobaeo vicissim, meo nomine, dic salutem. Vale. 1617. [[0013]] XII. OLAUS WORMIUS Nicolao Fossio. Tuas Francofurti nundinis autumnalibus datas accepi, una cum libris et seminibus a te missis, pro qvibus gratias habeo summas, relaturus occasione commoda oblata. Caeterum, cum te Argentoratum cum tuis iturum intellexerim, huic, qvi eo qvoqve cum suo abitum maturabat, hasce credidi, praesertim cum de hospitio reliqvisqve commoditatibus nondum factus sim a te certior. Semina qvae misisti, gratissima fuere, eaqve mox terrae committam, ut, qvid nobis sint prolatura, videamus. Si folium Opuntiae seu ficus Indicae habere poteris, ejus qvaeso me facias participem. Virum Clariss. D. Johannem Saltzmannum (qvem meo nomine a te officiose salutatum cupio) eam in horto colere, nec gravatim foliolum [NLW] (qvod capsulae ligneae musco arboreo tectum includere poteris) tibi petenti oblaturum, scio. Tua in conqvirendo singula, qvae occurrunt, ad ornatum Medici pertinentia, mihi satis cognita perspectaqve est diligentia: qvocirca non dubito, qvin rarioribus multis onustus ad nos sis reversurus. Si qvid de Roseae crucis fratribus certo perceperis, indica, qvaeso. Varia de iis video hominum judicia; Sed relatio illa Moltheri, nundinis praecedentibus edita, facit, ut non meram esse fabulam existimem. Non est, qvod M. Paulus indignetur, se nihil a me percepisse literarum, utpote qvem ne literula salutare, aut locum, ubi degeret, innuere, ex eo qvo discessit, est dignatus. Videtur veterum amicorum penitus oblitus esse, cum ne unicum percipere potuerim ex nostris, qvi de ipso certi qvicqvam sciret; qvidam eum Rostochii, qvidam Lipsiae, qvidam Heidelbergae esse ferebant. In Utopiam igitur non provocatus, anne scriberem? Novorum jam mitterem plaustra, nisi singula te percepturum ex harum latore, scirem. Episcopus Viburgensis ut et Asloensis inter vivos esse desiere, nec qvisqvam adhuc eorum Cathedras occupavit. Eqvites aurati 12. solenniter in publico conventu Coldingensi a Rege creati sunt, inter qvos primarii Christianus Frisius, qvi paulo ante Regis Cancellarius et Regni Consiliarius designatus erat, et Vicarius Regis: caeteros Hasebardus enarrabit. Oligerus Rosencrantz inter [[0014]] Consiliarios ascitus qvoqve est, qvamvis absens. Magnus hic rerum bellicarum apparatus, cui fini, ignoratur. Naves Regiae fere omnes instruuntur, nautae pictis vestibus exornantur. Delectum nobilium cataphractorum habet ipsa Majestas Regia; peditibus qvoqve omnis generis ut armis instructi sint in omnem eventum, indictum est. Qvidam, Regem nostrum Sveco contra Poloniam opem laturum censent; qvidam vero, Principum et Consangvineorum Regis adventum exspectari, asserunt, qvod magis verosimile Stipendium missurus fuisset hac ipsa commoditate socer, si modo vel a te vela Parente, qvid acturus esset, admonitus fuisset. Salutat te uxor cum filiola, Socer item, nostriqve omnes. Vale. 1617. XIII. OLAUS WORMIUS Nicolao Fossio. Petitioni tuae ut responderem, in consilium adhibitis Socero et affine, qvid maxime ex usu tuo foret, deliberavimus. Consultum autem omnibus visum est, ut eisdem ab Academia et obligationis relaxationem et anni gratiae stipendium expeteres. Majus enim apud singulos habituras esse pondus omnibus qvam uni scriptas, existimabant. Sed majori difficultate te hoc obtenturum, ut contra obligationem apud exteros Gradum Doctoralem exambires [NLW], reputabant, eo qvod pleriqve e dignitate Academiae nostrae esse asserant, ut et hic gradus iste conferatur dignis. Interim si, peculiaribus ad Magnis. Cancellarium datis literis instituti rationes exposueris, simulqve intercessore, Bildio tuo, usus fueris, non dubitaverim, qvin plurimum sit habiturum ponderis hoc institutum. Interim si tibi facultas haec concessa fuerit, auctor non essem, ut in Italia Gradum hunc expeteres. Qvamvis enim minoribus videatur id fieri posse sumptibus, et sublato juramenti iniqvi jugo, conscientia salva, nihilominus hisce in Regnis a rerum ignaris pro Bullatis reputantur ibidem promoti, nec ea, qva reliqvi sunt aestimatione. Celebrem igitur aliqvem Germaniae Academiam aut in Galliis Montispessulanam ut potius, facultate impetrata, eligeres, svaderem. Causam tuam apud nostros, agitata cum fuerit, non deseram, sed [[0015]] qvantum mearum est virium, ut voti compos fieri possis allaborabo. Academiae Rectorem Magnificum jam agit affinis Bartholinus, cui, si ad Academiam qvidpiam dederis, tuae sunt inscribendae. Mihi Munus Decanatus Philosophici incumbit, qvocirca ad Festum Paschatos Magistralem promotionem adornabo, et dignos more solito invitabo. Doctoreus qvin etiam in Theologia Gradus, ex Episcopis qvibusdam deputatus, circa Festum Michaelis iisdem contribuetur. Caetera in pristino statu, qviete et tranqvillitate florent, qvod perpetuum ac diuturnum ut sit, Deum rogamus. Vale. An. 1618. XIV. OLAUS WORMIUS Nicolao Fossio. ##Aureliam, aupres Msr. le Conseiller de la Basche, pres de l' Eglise de bonnes nouvelles. Binas tuas accepi, alteras mense Iunio, alteras Septembri exaratas, ex qvibus, te in Trognii irrepsisse familiaritatem, non sine voluptate intellexi. Difficultatem autem illam in communicando, non est qvod mireris, cum hominum istorum propriam eam esse in qvarto modo dudum expertus sis. Sed ne dubites, qvin, tuam ubi exploraverit indolem ac in hisce exercitiis progressum, faciliorem sit praebiturus. Si tibi perspectus sit Begvini extracta praeparandi modus, sine ullo calore externo, spatio qvadrantis horae, sine ullius rei mineralis additione, ut in Tyrocinio innuit) eum qvaeso proximis tuis indica. Hartmannianum non moror oleum Tartari, non enim voto satisfacit. Beneficio satis cujusdam volatilis id fieri autumo; tu plura doce Halmstadii magna pompa conveniunt Rex noster Serenissimus et Gustavus Svecus, de rebus gravibus absqve dubio acturi; exitum indies exspectamus. Regio diplomate jam cautum, ne qvis agyrtarum aut Empiricorum, sine Facultatis Medicae consensu, praxin exerceat: Pharmacopoliorum qvin etiam ac Chirurgorum instituta reformatio, ut speramus, haud infrugifera. In Roschildensi, Lundensi et Otthoniensi Capitulo qvinqve erunt, qvi [[0016]] publice docebunt qvotidie, Episcopus Theologiam et Lingvam Hebraeam, Lector, Scholae Rector et duo alii Lingvas a Philosophiam. Spes igitur erit, multa eximia ingenia occasionem sese exercendi hic habitura amplissimam. Lues pestifera in urbe hac multorum aedes invasit, ac, ni Deus malum avertat, infectionem totius civitatis minitatur. Ni haec obstiterit, post Festum Paschatos actum solennem Magisterii celebrabo, ad qvem freqventem admodum expecto Candidatorum confluxum. Nostri omnes, Dei gratia, valent, teqve cum tuis valere jubent. Hafn. 1619. XV OLAUS WORMIUS Nicolo Fossio. Ignorantia locorum, ubi degeres, factum est, mi Fossi, ut rarius meas habueris. Bibliopolae nostro, ad nundinas ituro, nullas tradere potui, cum, ubi locorum esses, ignoraret. Jam cum noster Paulus Andreae vel in Galliis vel in Italia tuo alloqvio se speraret fruiturum, nolui eum sine meis ad te demittere, etsi vix esset, qvod scriberem, cum melius ex ipsius relatione omnia esses percepturus. Parentes valent et amici omnes. Me, anno praecedente, matrem et filiam amisisse, te non ignorare arbitror. In Academia omnia in pristino statu, nisi qvod, M. Elia Eisenbergio in Samum amandato, nemo in ejus loco adhuc sit subrogatus. Post conventum Senatorum Regni, Otthoniae habitum, D. Dybvadius in arce captivus detinetur; qvid commiserit, nondum est in propatulo. Reliqva ex M. Paulo disces. Hisce vale, et me amare perge. 1620. XVI. OLAUS WORMIUS M. Nicolao Fossio Lente admodum convalescit Affinis Bartholinus, remisit tamen vagabundus ille articulorum dolor, calor hecticus mitior multo, rediit cibi appetitus, sed alvus nondum satis suo fungitur [[0017]] munere, nec artus. Speramus tamen, Deo favente, evasurum. Socerum tuo nomine conveni, qvi miratus, qvod iterum de tempore promotionis qvaestionem instituas, siqvidem inter vos, ante abitum, conventum, ut mox post Ferias Paschatos institueretur, Ante paucos dies adventum tuum exspectari narravit M. Tancredus, qvod si ita sit, vitrum promissum cum superpondio Antimonii nativi reliqvorumqve exspecto, ut solenni formula gratias agam. Ante annos non ita multos, in Norvegiam a Reg. Majestate, ut mineralia inqvireret, ablegatus fuit Generosissimus A. Bilde, qvod si adhuc qvaedam ex iis habeat, ut et Magnetem Norvagicum, aliqvid ab eo haud gravate impetrabis, qvo Thesaurus meus locupletetur, Vale. Hafn. 7. Novembris 1623. XVII. OLAUS WORMIUS M. Nicolao Fossio. Ita est, ut scribis, mi Fossi. Clariss. Aslacus noster 7. Febr. ad superos migravit. Convulsio illa, qvae dextri cruris peperit paralysin, tandem in gangraenam et sphacelum desiit, qvem nullis viribus impedire aut exstirpare poterant Chirurgi. Amputationem dissvadebant virium lapsus aliaqve alias pertexenda. De M. Mortino vera narras. Hospitem tuum qvod attinet, is, nullo pharmaci a te exhibiti vitio in hypercatharsin, qvae nulla erat, (nihil enim praeter excrementa dejecit, ac licet crebro, decies circiter, parc tamen) ad vitae discrimen adductus est, sed propria negligentia, utpote qvi eo tempore, qvo jussisti, id non sumpsit, sed, post exanthematum eruptionem, aeri frigido se exposuit, unde ad interiora repulsa ea, qvae solent, excitarunt symptomata. Hoc cum adstantibus crebro inculcarem, me spreto, Decoctorem nostrum Empiricum vocarunt, cui me Collegam praebere cum noluerim, ab eo, casu potius, natura, sui qvod erat muneris, faciente, qvam arte sanitati restitutus est. Vale. 1624. [[0018]] XVIII. OLAUS WORMIUS D. Fossio. Perlectis Statutis novis, vidi VI. iis favere, qvi me in distributione bonorum communium praeterierunt. Et qvamvis in veteri MS. Academiae haec lex non extet, manifeste qvin etiam Fundationi Academiae repugnet, a tot Regibus confirmatae, et sine indignatione Divina non violandae, in qva cap. 4. haec extant: Liberum sit omnibus Praelatis, Canonicis et Vicariis studii gratia in Universitate agere, et si foverint pro se aliqem pauperem Scholasticum etc. debent eis servari et dari omnes portiones et accidentalia (mensae, bona communia, Tutoratus distributio) velut essent praesentes, nec QVICQVAM JURIS detrahi ipsis propter hanc absentiam. Hoc etam intelligi volumus de publicis hujus Scholae Lectoribus, si Sacerdotia talia habeant. ipsis tamen litem hac vice non movebo, sed patienter feram, qvae forsan mutari possunt. Nec eadem est Holkii ratio, qvi fundationis privilegio non gaudet, nec ulla alia ratione eximi potest. Sperabo in posterum aeqviores ipsos futuros, praesertim cum alios Collegas meos, Professores ab hac lege hactenus vi Fundationis exemerint, ut nihil dicam, Statuta. dispensationem admittere. Te fidelis interpretis muneri haud defuturum confido. Vale. 19. Iul. 1637. XIX. OLAUS WORMIUS D. Fossio. Capitulare negotium suae servabo opportunitati. Alterum qvod spectat, penes me non stetit, qvin dudum res fuisset confecta. Qvicqvid jam objectum remorae, imputet sibi. Cum omnia hic salva, tantum impetrare non potui, ut tutoribus diem adventus praescriberet. Jam eo, pro dolor! apud nos deventum, ut vix tuto domo exire liceat. praeterita namqve septimana circiter 189. peste sunt sublati. Et qvis, qvaeso, Viris bonis auctor esset, ut periculosissimo hoc rerum statu uxorem, liberos et [[0019]] familiam desererent, incerti an unqvam redituri. Si eo impudentiae ego devenirem, ut hoc a tutoribus postulare auderem, qvid responsi me laturum credis? Certe domestica exempla tot tantaqve nos terrent. Sed qvae tantae festinationis causa? Maternum erga liberos induat affectum, bona fide agat, ablata restituat, vulgi se non praebeat fabulam; et res salva erit, nulla. qve ipsi mora unqvam nimia. Solare interim, qvantum potes, et qvi olim, ut corporis, ita animi Medicus eras excellens. De commodo dispice pharmaco, etsi toto illo, quod od clam vester tenet, aere redimendo. Plura coram. Vive, et amici rebus, ut soles, consule. Si Deus in meliora nos reservaverit tempora, pupillorum commodum opportune satis curabimus. Sub nive qvod tegitur, cum ni perit, omne videtur. Vale. An. 1637. XX. OLAUS WORMIUS Casparo Bauhino. Basileam. Exoptatam, diuqve desideratam tandem ad te scribendi oblatam mihi esse occasionem, ex animo laetor. Dudum enim tuorum beneficiorum multitudine obrutus animus, omnia gratae mentis indicia prodere desideravit; sed occasione commoda destitutus hactenus, voti compos esse non potuit vin igitur, hac qvalicunqve jam oblata commoditate, liberius se effunderet, intermittere non potuit. Ante paucos dies ad manus meas pervenit jucundissimum tuum de Hermaphroditis opus, in qvo elegantiamne an laborem cum svavitate conjunctum prius mirer, ignoro. Certe in hoc genere nil qvicqvam, tanta cum dexteritate tentatum, multo minus ab ullo elaboratu, vidi. Perge igitur, o Vir Divine, eximiis animi tui dotibus Rempublicam Asclepiadeam ita exornare et amplificare; nec ulla Nominis tui gloriam, etiam apud exteros, delebit posteritas. Autumno praeterito, in Insulam Amagriam, qvam brevissimus tantum trajectus ab urbe nostra dirimit) collapsas ex occupationibus vires recuperandi causa, cum affinibus D. Casparo Bartholino et D. Georgio Fuirenio, concessi, ubi inter reliqvas, qvas ejus Insulae admirati sumus, plantas Cochleariae inveni speciem, qvam [[0020]] cum a nemine hactenus descriptam viderim, nec in Phytopinace repererim, ut a te uberius delineetur, mitto. Cochleariam minorem erectam vocavi, eo qvod et aliam speciem invenerim, qvae humi, instar paronychiae aut herbae cancri, serperet; sed omnino, foliis, floribus, seminum loculis et gustu, huic respondebat. Eam, domum redeundo, in via amisi; alioqvin huic conjunxissem. Si, qvid de hac senseris, indicaveris, operam dabo, ut, anno seqvente, altera inqviratur, et ad te perveniat. Addo et Corallinae speciem, qvae ibidem in litore maris uberrime provenit, qvam non eo fine mitto, qvasi non sit descripta vel tibi cognita, (memini enim, me eam in immenso tuo plantarum thesauro qvondam vidisse) sed ut me doceas, an ea sit, qva ad vermes dejiciendos cum successu utuntur Medici. Te orchidis cujusdam, a Clusio descriptae, qvam hic circa Hafniam collegit, cum apud Vos essem, mentionem fecisse memini; sed revera locus in Clusio excidit; si adhuc semel monere non desieris, dabo operam, ut acqviram, et ad te mittam. Sed qvousqve tandem, Vir Clarissime, desideratam illam differs Phytopinacis partem alteram? qvousqve svavissimis Theatri tui Botanici privabimur spectaculis? Age, rumpe moras, avidissimum Doctorum omnium exple desiderium; nec nos, qvos in Anatomicis fideliter adeo et feliciter enutrivisti, Botanicis tuis diutius destitui patiaris. Scio, qvae tibi hactenus objecta fucrit remora; Sed ad eam tollendam cordati omnes, reiqve Botanicae studiosi nihil non facient. Haec ad publicam utilitatem tuiqve nominis pertinebunt propagationem. Ni molestum, privata qvaedam addam, ut, si me responso tuo beare haud graveris, ubi sim, et qvid agam, non ignores. artus jam agitur annus, ex qvo in Regia hac. Academia publice bonas literas profiteor et praxin exerceo medicam bono cum successu Graecae Lingvae mihi jam demandata cura, qvam una cum Physicis juventuti instillare non desino. Ante annum cum semisse in uxorem duxi filiam tertiam Clarissimi Archiatri nostri D. Thomae Finckii (majorem enim natu D. Bartholino, alteram D. Georg. Fuiren ante annos aliqvot elocaverat) ex qva, Divina benedictione, prole foeminea dotatus sum. Siqvid igitur in his oris curatum velis, impera modo, et me promptissimum reperies. Literas Typographo vestro tradas, qvi Francofurti aut nostrum offendet Waldkirkium, aut ex Mercatoribus nostris haud paucos. Vale, et salve, Vir Clarissime, cum tota familia; simulqve officiosam salutem a socero meo D. Finkio cape. An. 1617. [[0021]] XXI. #)Eu~ pra/ttein. Qvas praeterito Martio ad me dedisti, Clarissime Doctor, accepi; Gratissimae fuerunt, tum qvod secundum tuum statum explicarint, et matrimonii, et Professionis, (ad utrumqve omnia felicia precor,) tum ob adjunctam Cochleariam minorem, qvam dudum sperabam et exspectabam; et etiamnum exspectabo plures abs te promissas plantas, maxime ex Insula Amagria. Corallinam, qvam addidisti, fucus est Abietis facie dictus, neutiqvam ea, qva contra vermes utuntur. Planta illa Clusiana qvam expetii, non Orchis, sed Geranium est 3. bulbosum Clusii, qvod in agro Hafniensi provenire scribit, qvod vero hactenus non vidi. De Phytopinacis altera parte qvaeris, ego vero Pinacem totius mei Theatri Botanici, cum Synonymis Classicorum adorno, qvemadmodum et Prodromum, qvi ultra sexcentas, a nemine prius descriptas, propositurus est Pauca haec aliena manu ad te scribere volui. His feliciter Vale et salve, et me amare perg e. Ocyus 7. Sept. An. 1617. Basileae. T. CASPARUS BAUHINUS Basileensium Archiatros et Prof. Ordin. Clarissimo Viro Dn. D. Olao Worm, Med. D. et Philosophiae Professori, Domino et Amico. Coppenhagen. XXII. OLAUS WORMIUS Casparo Bauhino. Meas tibi traditas esse, Vir Clarissime, laetor; occasionem enim, ut spero, pluribus et saepius tecum conferendi suppeditabunt uberiorem, qvod et responsum, qvo dubia proposita [[0022]] enodare haud es dedignatus, promittit spe infallibili. Qvod fucum illum abietis facie Corallinam indigitaverim, causa fuit Lobelius, qvi Lib. 2 Iconum, pag. 250 herbam describit, cujus figura et facies omnino cum hoc convenit. Sed tua posthac stabo auctoritate. Mitterem qvidem plures ex eadem Insula, praesertim marinas, quae apud Vos sint rariores, nisi noctuas Athenas me ferre reputarem. Vix enim plantulam hic reperiri autumo, qvin in diviti tuo penu Botanico floreat. Gramina qvaedam, quae ante annum ibidem collegi, mitto, qvorum primum Gramen spicatum marinum Lob; secundum Gramen cyperoides angusti folii; tertium Juncum capitulo lupuli eqviseti; qvo nomine qvartum indigitem, nescio, tu edoce. Sed cum hyemis saevitia exclusus, nec Geranium illud Clusianum, nec alia conqvirere potuerim, tibi mittenda, dabo operam, ut, proximis nundinis, meae ad te vix redeant vacuae. Caeterum desideratum illud Snonymiorum opus sub incudem revocari gaudeo. Deum rogo, ut coepta secundet, teqve hortor, ut in studiosorum commodum lucem qvam prium illud aspicere patiaris. Ut meum saltem in promovendo agnoscas studium, ecce, Nomina Danica plantarum et arborum qvaecunqve hic conqvirere valui, et authentica sunt, mitto, ut, si variis lingvis illud exornare decreveris, nostra non destituaris. Neminem adhuc ex Botanicis celebrioribus videre mihi contigit, qvi sua nostris ornavit Si a te primo id praestitum fuerit, non solum operi tuo ornamento, sed etiam nostrae nationi usui majori futurum existimo. Germanica, Italica, Hispanica, Anglica, Belgica, Gallica apud plerosqve reperies, sed Danica apud neminem. Prodromum qvaeso non differ: enm enim omnibus numeris absolutum qvin possideas, nullus dubito. Allabora, ne Respublica Medica diutius hisce, tam necessariis, destituatur. Vale, et Wormium tuum tibi commendatum habe. P. M Sed Fratris tui diutini labores an cum tineis et blattis luctabuntur? Qvoties eorum, qvae Mompelgarti apud ipsum vidi, recordor, toties Viri deploro sortem, et inevitabilem fati rigorem execror. XXIII. #Eupra/ttein. Qvas Cal. Martii ad me dedisti, Clariss. et amiissime [[0023]] Doctor, recte accepi, una cum Catalogo nominum Dnicorum, et aliqvot plantis, pro qvibus omnibus gratiam habeo. Polliceris plura ex insula Amagria; utinam faceres, cujus nomine rogo, inprimis utramqve Cochleariam si ad vivum delineari curares, sub tuo nomine in meo Herbario (id qvidem jam Prodromo addidi,) proponerem: et licet haberem, qvas ad me mitteres, nihilominus gratissimum foret; saepe enim varietas digna notatu occurrit. Plantarum qvatuor missarum nomina recte adscripsisti, idcirco nil addo. Geranium Clusianum si miseris, gratissimum feceris. De fratris p. m. laboribus qvod dicam, non habeo, testamento legavit nepoti ex filia, qvi nuper a me in Doctorem fuit promotus, mea illis nunqvam exornabo, ne videar aliena nomine meo proposuisse: monebo nepotem, ut rationem eorum habeat. His qvam felicissime vale, et te revera amantem redama. Clariss. Viris D. D. Finkio, et D.D. Fuirenio et D. D. Bartholino salutem adscribo. His qvam felicissime vale. Postridie Cal. Maji. I6i8. Basileae. T. C. BAUHINUS Basil. Archiatros et Praxeos Profess. Ordin. Clarissimo et Excell. Viro Dn. OLAO WORM, Phil. et Medico et Professori in Acad. Hafniensi publico, Dn. et amico. XXIV. OLAUS WORMIUS Casparo Bauhino. Basileam. Promissis ut stem, Vir Clarissime, plantas qvasdam mitto, sed marinas plerasqve, cum, illas rariores apud Vos esse, sciam; sed mirum qvantum virides a siccis discrepent, cum illae mirum, cum qvasdam ego in hortum meum transtulerim, qvae [[0024]] licet ramusculis et foliis varie luxuriaverint, foliorum tamen eam crassitiem attingere neqviverint. An omnium nomina rite assecutus sim, ipsemet judex esto. Optassem te coram inspexisse litum illud marinum rubrum, qvod mitto, foliis latioribus (alterum enim, ut varietatem agnosceres, addidi) exsiccatum; folia namqve crassa admodum cum fuerint, vere cristam gallinacei referebant; qvae res me movit, ut ad vivum depictum qvoqve mitterem. Cochleariam erectam depictam addo, sed figura plantam qvantitate superat. Misissem qvoqve repentis iconem, si eam habere potuissem viridem; rarior namqve el, ac inventu haud facilis Summo studio Clusianum illud qvaesivi Geranium, sed nuspiam invenire licuit; ejus loco aliud, qvod in horto meo crevit, mitto, cujus semina, nomine Geranii Cretensis, mihi sunt communicata. Siqvid praeterea occurrerit peculiare, ad te, data occasione, mittam, ubi, haec grata fuisse, cognovero. Sunt mihi lusus qvidam naturae in Tulipis et Rosis, sed, qvoniam haec ad ordinariam plantarum historiam parum conferunt, nec peculiarem constituere valent speciem, de iis pluribus tecum non agam. Synonyma ut et Prodromum tuum avidus exspecto. Officiosam salutem tibi dicunt Socer et Affines, inter qvos D. Bartholinus Magnificum Academiae nostrae jam agit Rectorem. Vale, Vir Celeberrime, meqve tui studiosissimum solita benevolentia proseqvi haud desine. Hafniae d. 20. Augusti, Anno 16it. XXV. #Eupra/ttein. Has ad te, Vir Clarissime, perscribo, ut in memoriam revocem praeteriti anni promissum: Spem enim ultro fecisti tuis literis ad me datis, (qvibus respondi,) te hoc anno perlustraturum insulam Amagriam vobis vicinam, et plantas ibi collectas ad me transmissurum, qvod ut facias, qvantum possum, rogo et obsecro: tui memor, uti par est, suo loco futurus. Id qvod proximis nundinis, uti spero, videbis factum in meo Prodromo Theatri Botanici, qvi Francofurti sub praelo est, in qvo, propter utramqve Cochleariam, bis tui honorifica fit mentio. Insuper rogo, qvia intellexi in Jubilaeum habitam fuisse Orationem, ut illam mihi transmittas ex vestra Academia, in qva recitatam et cusam audio. His qvam Felicissime vale, et Clariss. Viris Domino Socero, et utriqve Affini, in [[0025]] primis Bartholino, salutem ex me nuncia. Ocyus 15. April. 1619. Basileae. T. C. BAUHINUS Archiatros. D. Bartholinum qvaedam de Aqvis et Cauteriis Rostochii edidisse audio: Lubens viderem, nam ad nos non fuere perlata. Clarissmo et Excell. Viro D. Olao Worm, Medicinae Doctori et Philosophiae in Acad. Hafniensi Prof. Domino et Amico. XXVI. OLAUS WORMIUS Casparo Bauhino. Deplorandus Academiae nostrae status, Vir Amplissime, justo brevioribus ad tuas respondere me cogit. Lues etenim pestifera nos undiqve adeo invasit, ut Academia dissipata, meaqve familia, filiola natu maxima orbata, nil nisi dolorem ac moerorem prae se ferat. Ex tuis autem 15. April datis, te meas, nundinis Autumnalibus Anno 1618. datas, variis plantis Amagriensibus stipatas et vivis qvibusdam iconibus Cochleariae, bliti marini et aliorum onustas, non accepisse percepi, qvod pessime me habet, cum iis fidem me ex parte liberasse existimaverim. Male sit infidis istis mercatoribus. Si Deus dissipatam Academiam recollegerit, meqve domum incolumem reduxerit, data occasione tui memor ero. Addidi postremis meis herbarum, qvotqvot conqvirere potui, Nomina Danica, ut si visum esset, iis Synonyma tua ornares, cum id a nemine Botanicorum hactenus factitatum. Qvaedam videbis in Taxa, ut vocant, nostrorum Pharmacopolarum, qvam nuper mandato Regio adornavimus. Mitto simul schediasmata qvaedam mea, ratione officii a me exarata, sed magis aliorum qvam meo arbitrio typis mandata, qvibus ut aeqvus sis censor, opto. De Cauteriis nihil adhuc edidit Bartholinus. De Aqvis qvae dedit, hisce addo, ut et pauca alia. Mei [[0026]] qvod honorificam feceris mentionem in Prodromo, gratias habeo maximas, utqve in beneficiorum memorem haec collata agnoscas, efficiam. Cumulum autem hunc augebis, si per tuam manum ad me exoptatissimus ille pervenerit liber. Vale, et calamo lacrymis potius qvam atramento madido ignosce. 1619. XXVII. CASP. BAUHINUS Olao Wormio. Hafniam. #Eupra/ttein. Qvas ad me dedisti, idib. Iuniis et 20. Augusti scriptas, Vir Clarissime et Amice honorande, una cum Clariss. Bartholini tribus scriptis, Oratione contra Jesuitam, in Promotione habita, et Taxa, una cum Plantis, recte accepi, cujus nomine gratias et habeo et ago singulares: ad qvas paucis. Plantae transmissae sunt, 1. Orchis odorata, qvae Monorchis Gesnero, et nobis familiaris. 2. Cochlearia. 3. Trifolium lupulinum, agris nostris freqvens, qvod agrarium Dodonaeo. Oenanthe aqvatica Lobel. vel Juncus odoratus aqvatil. Dod. 5. Spergulae species nondum descripta, qvam in Prodromo spergulam minorem subcoeruleo flosculo appello, qvae apud nos freqvens. 6. Cotyledon aquatic. Lobelii, qvamvis ad Ranunculos rectius referri possit; et Ranunculum aqvaticum cotyledonis folio porro nominabo, propter vires maximas. Has licet omnes habuerim, Statum vestrum lugubrem ex tamen gratissimae fuere. animo tui caussa lugeo: Triunus [Trinunus ed.] Deus et verus Archiater hanc plagam clementer a vobis subtrahere et porro vos conservare ut velit, ex corde precor. Prodromum meum, ubi prodierit, a me, Deo volente, accipies. Sperabam utiqve eum hoc mercatu proditurum, uti Typographus Francofurdianus, qvi semiannum [NLW] exemplar habet, spem fecerat. Qvaeso, si Deus nos porro conservaverit, et flagellum removerit, porro in plantis colligendis memor sis, ac qvaeso indices, aliqvisne Herbarius in lingva vestra editus sit; etenim nomen, et locum et annum editionis scire aveo. Audiveram, ante annum apud vos habitas esse aliqvas Orationes in Jubilaeum; qvas libenter haberem; cum plerasqve hinc inde habitas [[0027]] collegerim. Nunc laboro in revidendo Theatro meo Anatomico, qvem librum Typographus me inscio praelo subjecerat, nunc vero urget, ut eum auctiorem reddam: (sexcenta folia solum excusa, reliqva post meam correctionem,) edetur autem in qvarto, et figurae omnes simul in calcem rejiciuntur, ex opposita parte literarum explicatione addita. His qvam felicissime salve et vale, Vir Clariss. et Clarissimos Viros D. D. Finckium, D. D. Bartholinum ex me officiose salutabis. Ocyus 14. Octobr. 1619. Basileae. Has scribo adeo commoda occasione oblata per D. Rhodium, amicum meum singularem. XXVIII. OLAUS WORMIUS D. Casparo Bauhino. Basileam. Ad tuas nundinis praeteritis respondere non potui, tum qvia in urbe non eram, cum Francofurtum irent Mercatores nostri, tum qvia Typographus noster ob bellorum tumultus nundinas freqventare non poterat. Caeterum Prodromum tuum editum esse ab Arnisaeo, qvi jam in Aula Regis nostri versatur, intellexi, qvodqve mei, ut audio, in eo mentionem feceris honestissimam, gratias ago maximas, majores relaturus, si a te juxta promissum eum habuero. Nil jam habeo, qvod mittam, praeter Cosmologiae meae particulam, qvam hisce addo, ut eam boni consulas, rogo. Notas meas in Hesiodum Francofurtum misi, ut ederentur, ubi earum copiam habuero, et tu habebis. Ex Orationibus jubilaeis hic habitis nullae editae, mea excepta, qvam et misi; eam, qvam de Academiae nostrae ortu et incremento dedit Affinis, ipsemet mittit. Raras et fere nullas habeo, qvas hisce includam, plantas, exceptis vacciniis hisce palustribus, qvae eo nomine mitto, qvod flores in Lobelio minus mihi videantur ad vivum expressi tu judica. Addo hisce tubera qvaedam, ex America, ni fallor, huc allata, qvorum plantam apud neminem adhuc descriptam reperire valui. In altitudinem crescit Floris Solis Peruviani, foliis et caule plane ei assimilatur, nisi qvod caulis in brachia se extendat, qvod in flore solis observare mihi non licuit: Flores profert similes Helenii, tam qvoad figuram, qvam qvoad magnitudinem: [[0028]] radix tuberosa mirum in modum luxuriatque ex unica etenim, verno tempore terrae mandata, post autumnum habebis triginta aut qvadraginta: hiemis non omnino est impatiens, et si solum pingve invenerit, etiam neglecta radicis frustula caulem aestate protrudunt. Nostri vocant Jerusalems Artischokker, qvasi Carduos esculentos Ierusolymitanos diceres. Causa est, qvia tubera haec cocta sapore referunt carduum esculentum, ac pari ratione in cibos apparantur; qvin et vires respondent. Venerem enim excitare credunt, ac nisi vino, butyro ac pipere diligentius cocta macerentur, flatus vehementer excitant, qvod propria experientia testari possum. Ego Florem solis tuberosum voco. Tu meliora doce Tubera mitto, ut ipsemet in horto tuo ex iis plantam educere valeas; major enim est, qvam ut commode ad te mitti possit. His vale, et me amare perge. 1620. XXIX. OLAUS WORMIUS Casp. Erasmio. De prolixo tuo in me affectu nunqvam dubitavi, Vir integerrime, qvem ex eo, qvo amicitiae vinculo devincti fuimus, satis superqve re et opere expertus sum. Idcirco penitus mihi persvasum habui, te haud gravate negotium hoc promovendi onus in te suscepisse, qvod ex gratissimis tuis abunde comperio, pro qvo officio gratias habeo immensas, donec referendi occasio oblata fuerit melior. Cancellarium brevi ad vos rediturum ferunt; ubi venerit, fac literis tuis, qvid responsi tulerit, sim certior. Interea in silentio et spe hoc temporis transigam. De novo Rectore eligendo, tribus abhinc septimanis sc. Junii, consultabitur; ejusdem vero mensis 29 more solito, solenniter creabitur. Differri igitur hoc negotium vix potest; nam vere affirmas, post novi Rectoris electionem, omnia futura operosiora, praesertim cum ad eum Magistratus devolvatur, qvem rebus meis non admodum favere scio. Nobilissimo Illustrissimi Principis Cubiculario, tuo svasu, opuscula sua mittit Bartholinus, qvae ut ei offeras, obnixe petit. De valetudine tua valde sollicita est uxor; velim igitur, ei scribas, post venae sectionem, (qvam te admisisse audio) te optime valere, simulqve firmiore, qvam antea, [[0029]] corporis esse robore. Eo enim ipso haud parum recreabitur. Interea cave, ne ita te laboribus et vigiliis tradas, ut sanitatem negligas. Moderata durant. Da operam, ut excretiones assumptis respondeant, nec curae et vigiliae immoderatae spiritus exhauriant, corpusqve imbelle relinqvant. Sic votis nostris cuncta responsura confidimus. Disputationem inauguralem Magistrorum te vidisse puto; antiqvum obtinet, et haud pauca ingerit, qvae vix tuo et reliqvorum Theologorum palato sunt arrisura. Deus Opt. M. bene exculto illustri illo agello, te nobis salvum et incolumem restituat. 1617. XXX. OLAUS WORMIUS Casp. Brochmanno. Hactenus ad te de rebus meis scribere distuli, eo qvod occasionem coram omnia narrandi indies captabam opportunam; sed, cum me adhuc aliqvantisper impediri videam, non possum, qvin rem nuper gestam brevibus exponam. Post Rectoris inaugurationem in Summo Templo, conventus a Philosophis est habitus, praesentibus qvoqve Paedagogis, ubi continuo, nulla praemissa gratiarum actione, nullaqve negotii controversi injecta mentione, inconsultis omnibus, claves et Decanatum M. Longomontano tradidit Alanus. Finita igitur levicula ejus exhortatione, ego de illegitimo Decanum eligendi processu, qvo jam ad unius arbitrium derivatum sit, qvod singulorum suffragiis peragi debeat, praesertim hoc tempore, cum res de Decanatu sit controversa, protestatus sum. Deinde, cum ex illorum hypothesi et lege, ab ipsis nuper lata, decretum sit, ut is, qvi posthac futurus sit Decanus, Testimonio publico demonstret, se legitime in Philosophiae Magistrum promotum esse, ut ante omnia Testimonium jam designatus monstraret, cum et me ante annum eo adegerit. Hinc ad Consistorium provocavi. Qvo audito, claves reddere, nec se, nisi legitime, Decanatum velle ambire, dixit Longomontanus, multaqve in me debacchatus, more suo Negotium discissum est. Qvidam vero ex Collegis, poenitentia ducti, rem moderatius geri cupiebant, adeo ut et inter ipsos de causa nec satis conveniret. Re itaqve infecta, discessum est. A [[0030]] prandio Rectorem conveni, et re gesta narrata,. Consistorium convocari petii, qvod data occasione se facturum spopondit, simulqve addidit, se cum Magn. Cancellario hac de re locutam, qvi asserebat, se rem ex parte decisam mutare non posse. Vides igitur, amice integerrime, telam Penelopes. vam tuum in Consistorio optarem votum. Vereor, ne, cum tuum calculum expetierint qvidam, regerant, negotium eo usqve differri non posse. Qvid si D. Cunrado literis mentem tuam exposueris, ut, si ejus rei in Consistorio fiat mentio, palam, qvae tua sit sententia, demonstrare qveat? feceris hoc ipso rem mihi gratissimam, tuoqve candore maxime dignam. Prima data occasione, caute ad Vos excurram. Interim vale, et solito favore me proseqvi haud desine. 28. Iun. An. 1617. XXXI. OLAUS WORMIUS Casp. Er. Brochmanno. Variis de rebus habita deliberatione in Consistorio, 5. Julii, tandem me petiisse, ut de iis, qvae de Decanatu nuper acta erant, Professores consulerent, retulit Rector, simulqve ipsemet, qvid vellem, ut exponerem, jussit. Tum ego, praecipuum petitionis meae momentum in eo situm esse, ut, qvandoqvidem, ante annum, ex Philosophis qvidam, me non nisi ostenso testimonio promotionis admittendum ad Decanatum, statuerint, (ac qvasi novam et in Fundatione ac Statutis nullo modo fundatam Legem cuderint, qva illi, qvi futuri sint Decani, prius testimonio publico probent, se Philosophiae promotos Magistros) Professores judicent, an non is, qvi hoc muneris administraturus posthac sit, idem facere teneatur, cum aeqvum non sit, ut me majori gravamini subjiciant, qvam alium qvempiam. Qvo audito, petiit Rector, ut M. Longomontanus et ego paulisper secederemus. Interea reliqvis narrabat, se Magnif. Cancellarium in hac causa consuluisse, qvi dubitari de M. Longomontani promotione non posse putabat, eo qvod id muneris antea sustinuerit. Qvocirca hoc ei demandendum, reliqva controversia integra manente. D. Finckius vero et Bartholinus meae causae patrocinium suscepere, et causam totius Facultatis Medicae agi. declarabant, [[0031]] qvocirca sibi cum adversariis meis rem futuram significabant. Qvod Rector Cancellario relaturum dixit. Hinc redire jussi sumus; qvod ubi factum, Rector Decanatum M. Longomontano tradendum dixit, idqve voluntate M. Cancellarii. Qvid agerem? Hisce acqviescere, praeter omnem exspectationem, coactus sum, nullusqve videtur qverelae locus. An Cancellarium convenire ex re mea sit futurum, ignoro. Siqvid consilii noveris, qvaeso communica. Omnis justitiae et aeqvitatis Auctor tandem huc respiciat, suosqve non deserat, rogo. 1617. XXXII. CASP. ER. BROCHMANNUS D. Olao Wormio. Hafniam. Optime et amicissime D. D. Wormi. Solicitum tuum in valetudinis meae commodo curando studium ultimae litterae abunde docuerunt. Ovem tuum in me affectum et propensum mihi commodandi conatum, nisi gratus agnosco, omnium mortalium ingratissimum esse oportet. vas vero usibus meis tempore jam bene longo indultas voluisti de Fraternitate Rosea scriptiunculas, cum singulari gratiarum actione remitto. Ad nova autem, qvae ad me aenigmatice perscripsisti, explicanda Oedipo opus fuisset. Rem tamen universam postea clare edisseruit uxor Johannis Mechelborg Hafnia redux. Merito exclamare licet, ubi prisca virginum dos, pudor et pudicitia? Sed cursum orationis sisto, et te, mi Wormi, cum uxore svavissima et dilectissima filiola Deo serio commendo: Tuo meis ex animo salutatis. Croneburgi qvam festinantissime die 18. Februarii 1618. XXXIII. OLAUS WORMIUS Casparo Erasmio. Qvod te, Vir Clarissime, divinis illis ac severioribus districtum curis ac studiis, interpellare hand sim veritus, non solum multis modis tua perspecta humanitas et benevolentia, sed etiam summa me coegit necessitas, Tibi namqve satis perspectum, [[0032]] qvibus de causis controversiam, mihi a qvibusdam Philosophicae Facultatis superiori anno creatam, tanta hactenus sustinuerim patientia, et adhuc ad optatum finem perducere neqviverim. Postqvam enim Deo Optimo M. visum est, summum nostrum Patronum Christianum frisium, piae memoriae, ex hisce miseriis ad aeternam felicitatem prius avocare, qvam ipsi illatam mih injuriam exponere potuerim, nemo supererat, ad qvem commode hujus causae decisio derivari poterat. Eum etenim, qvem, tanqvam Magistratum et aeqvum judicem, accedere debebam, expertus sum adversarium summum, adeo ut res magis privato odio, qvam justitiae legibus geri videretur. Qvae omnia accuratius tibi perspecta, qvam ut a me pluribus enumerari qveant. Ex qvo autem Deus Opt. Max. tantam Academiae nostrae cladem tam insigni, prudente et benigno Heroe resarcivit, semper animus desiderio, eidem rem totam exponendi, prurivit, qvo pro sua innata humanitate, qvid mihi facto opus esset, benigne indicaret. Neminem enim inveni, ad qvem mihi potius confugiendum esset, qvam ad eum, cujus auctoritatem omnes veneramur, qvemqve neminem, cujuscunqve status et conditionis tandem fuerit, consilii inopem a se dimittere inaudiverim. Sed commoda destitutus occasione, id hactenus intermittere sum coactus; qvamdiu enim hic commoratus est, tanta eum severiorum negotiorum mole obrutum intellexi, ut eum hisce interpellare consultum non duxerim. Cum vero intellexissem, Helsingorae eum diutius commoraturum esse, ibi commodius aures patulas relationi praebiturum existimavi, praesertim si ab eo, cui nihil magis qvam concordia Collegarum et justitia curae est, proficisceretur. Qvocirca te etiam atqve etiam rogatum volo, ut, prima data occasione, totius hujus controversiae rationem et fundamenta Magnifico Domino Cancellario exponere haud graveris, simulqve, qvid facto opus sit, expiscari haud dedigneris. Nullus enim dubito, qvin, cum rem totam perceperit, et justitiae et Academiae tranqvillitati et meae existimationi consultum cupiat. Siqvid a me proficisci possit, qvo tibi tuisve vicissim inservire valeam, ne dubitaveris, qvin promtum paratumqve me semper sis habiturus. Ut totius negotii fundamentum facilius asseqvatur, hisce exemplum ejus propositi, qvod in Consistorio Professoribus exhibui, adjeci. Praecipua namqve momenta continet, qvibus fretus existimem, me nullo jure Decanatu excludi posse, qvamvis illud non admodum urserim, qvod ne syllabam in tota [[0033]] Fundatione aut statutis inveniant, qva probare possint, Doctorem Medicinae, in Facultatem Philosophicam legitime admissum, ulla dignitate Professori debita privari debere. Hoc si ex usu fore iudicaveris, legendum exhibere poteris; nec dubito, qvin ejus Magnificentia ex his et aliis, qvo iure mecum egerint, sit abunde collectura. Nosti periculum esse in mora; nisi enim ante electionem novi Decani decisa haec controversia fuerit, vereor, ne eodem modo, qvo superiori anno, procedant. Te igitur qvaeso, amice integerrime, hac in re officium fratris et Collegae fustineas, simulqve verbulo, qvid responsi tuleris, indices, Nihil in me erit, qvod tibi tuisve perpetuo obseqvio non erit dicatum. Deus Opt. Maximus conatus et labores tuos in Ecclesiae et horum Regnorum salutem qvam felicissime dirigat! 1618. XXXIV. OLAUS WORMIUS Cast. Erasmio. Gratias, qvas possum, Vir Clarissime, ago maximas, qvod meum tibi adeo commendatum negotium passus sis; referre cum sufficientes neqvam, Deus largissimus erit omnium remunerator [NLW]. Non dubito, qvin, si Magistratui indicetur, qvantam animorum dissensionem, qvantamqve inter multos haec lis sit paritura discordiam, si stricto jure decisa, et non amice composita fuerit, operam sit daturus, ut pars laesa in integrum restituatur. Indies novae exoriuntur dissensiones. Magistratum ubi resignavit Rector, ipso fomitem more suo suppeditante, non haec solum, sed aliae multae recrudescere coeperunt, imo et novae exortae sunt, qvae forsan et te nonnihil attingunt. Legem enim illam a qvibusdam Philosophis, de non permittendo Studiosis libertatem Praeceptores eligendi, ubi pro autentica obtrudere conaretur Rector, D. Bartholinus illam, praecipue in tui et sui praejudicium latam, ab omnibus Professoribus non approbatam, imo ne ab ipsis Philosophis (ego enim, ab ea me semper abhorruisse, solenniter protestatus sum) nec ulla necessitate introductam declaravit. Qvocirca cum et tua res hic agatur, petiit, ut causa in tuum adventum intacta reservaretur, Bilem hoc [[0034]] movit, qvod cum ultima depositione aliqvi essent, qvi protestati sunt, se non alium in Praeceptorem privatum electuros, qvam D. Bartholinum, iis, pro imperio, minis et objurgationibus prohibuit, id ne facerent; hi vero conqvesti sunt apud D. Bartholinum haec et multa alia, qvae vera esse ipse Rector in Consistorio fateri coactus est. Sed se pro imperio facere hoc potuisse contendebat. Vides; ut omnia indies exacerbentur. Qvid de Rectoratu actum sit, D. Aslaco, tibi ut, nomine totius Universitatis, referret, in mandatis datum. Si adfuisses, jurasses hujus exitum, vitae in hoc officio transacta respondisse, ut, Deo volente, praesens percipies. Plumius rediit, sed eum nec vidi, nec allocutus sum; qvid tentaturus, ignoro. Rem Deo commendavi; ipse faciet, affectusqve omnes diriget, in sui solius Nominis gloriam. Age, amice constantissime, in proposito perge, Wormium tuum aeterno obseqvio tibi devincire ne desiste, daqve operam, ut optatum responsum, prima occasione, recipiam. A Finckio, Bartholino et uxore officiose salutaris. Svasit Magnif. Cancellarius, Basileam ut scriberem, ac testimonio, me qvoqve in Philosophia promotum esse, confirmari peterem. Sed qvam mihi hoc futurum sit arduum, ipse vides, cum semel ejus rei nactus sim sufficiens, nec integrum mihi sit causam exponere, cur petam, (prohibitum enim in Consistorio, ne causam ad exteros deferrem) nec, intra anni spatium, me responsum consecuturum sperem. Si hanc ei, data occasione, eximere posses opinionem, ac commodius conciliationis medium suggerere, rem faceres gratissimam. 1618. XXXV. OLAUS WORMIUS Decano et Professoribus Facultatis Medicae in illustri Academia Basileensi. Vestram, Viri Clarissimi, Praeceptores colendi, in re, non minus Academiae Vestrae dignitatem, qvam multorum existimationem attingente, implorare opem et auxilium jam coegit necessitas; qvocirca, qvin ea benevolentia, qva me semper complexi estis, importunam hanc ad Vos scriptionem sitis excepturi, et optata responsione mihi qvam primum gratificaturi, nullus [[0035]] dubito. Annus jam agitur qvartus, ex qvo ad Professionem Philosophicam in Regia hac Hafniensi Academia vocatus sum, in qva huc usqve munia omnia et onera, qvae in Professorem Philosophiae hujus Academiae cadere possunt, inculpata fide sustinui. Verum, anno praecedente, ad me ubi Decanatus devolutus esset, eum mihi invidere qvidam coeperunt, praetendentes, me nec in Magistrum nec in Doctorem Philosophiae promotum, ut idcirco (qvod Decani hujus Academiae munus est) alios in Magistros Philosophiae promovere neqvierim. Rem tamen aliter se habere, testimonio, qvod Vobis habeo, cum solenniter Medicinae Doctor Anno 1611. renunciarer, probare conatus sum. Inter reliqva enim, mihi ea concessa esse Privilegia demonstrabam, qvae Doctori Medico ubivis terrarum concedi solent; sed neminem unqvam in ulla Academia, Doctorem Medicum legitime Basileae creatum Philosophum non esse, et sub gradu superiore Doctoratus in Medicina inferiorem, Doctoratus sc. in Philosophia, non consecutum esse, probare posse existimabam. Taceo, qvod qvam plurima alia extent in ipso testimonio, qvae abunde declarare existimo, Doctorem Medicum, apud Vos legitime creatum, Philosophiae qvoqve esse Doctorem; qvalia sunt illa: (1 Indissolubilem Philosophiae et Medicinae esse nexum, cum Medicina sit propago Philosophiae. (2) Causam, cur, omnium Collegii Medici procerum consensu, svadentibus aprobantibusqve cunctis, dissentiente penitus nemine, dignus Apollinea laurea sim judicatus, eam qvoqve esse, qvod in Philosophia tantos fecerim progressus. Testimonii exemplum mitto, ut qvale communicatum sit, videatis. Hisce cum nihil profecerim, res ad Superiorem Magistratum delata est, qvi mihi in mandatis dedit, ut a Vobis Testimonii mei explicationem expeterem, et num, hac promotionis forma, eos, qvos pro Philosophis vel Magistris haberi nolitis, supremo in Medicina titulo exornetis? Videtis igitur, Viri Clarissimi, qvae res agitur; qvantum Vestris promotionibus detraheretur, si Vestris Doctoribus idem. Jus non esset, qvod in aliis Academiis promotis; qvam pauci item gradum apud Vos in Medicina summum affectarent, ni se hoc privilegio gavisuros sperarent. Qvocirca etiam atqve etiam contendo, ut, pro eo favore, qvo me, per triennium fere, qvo apud Vos vixi, prosecuti estis, diserte, testimonii formula, mentem et sententiam Vestram de hac controversia exprimatis, simulqve declaretis, an Doctori Medico, apud [[0036]] Vos legitime promoto, et in Philosophicam Facult. admisso, jus sit Magistros et Baccalaureos creandi. Non dubito, qvin in affirmativam inclinetis, cum et exempla non solum Vestra, sed etiam aliae multae suppeditent Academiae. Agite igitur, Viri Clarissimi, affectum in me vestrum experiar, et responsum Facultatis sigillo munitum, prima occasione ut habeam, efficite. Hoc ipso non solum mihi omnibusqve, qvi in Academia Vestra hoc titulo ornati sunt, rem feceritis aeqvissimam et gratissimam, sed etiam amplitudine, dignitate et honore Academiae Vestrae imprimis praestiteritis dignam. Qvin prima data occasione responsionem sim laturus, plane non diffido. Si antea non datur, commodissime cum Bibliopola vestro, Ludovico Koning, ad nundinas Francofurtenses eunte, fieri potest; Is enim nostro Waldkirkio, eodem tendenti, literas commendabit. Valete, Viri Clarissimi, Praeceptores et fautores optimi, vestrumqve Vobis clientem commendatum esse patiamini. 1618. XXXVI. OLAUS WORMIUS D. Casp. Brochmanno. Fasciculum hunc, Lugduno Batavorum Magnifico Domino Cancellario offerendum, ante paucos dies ad me transmisit M. Stephanus Johannis. Qvia vero ejus praesentia frui, difficillima hac tempestate non licet, nec mihi ad Vos recurrendi oblata occasio, rogo, hanc in te provinciam suscipere, et Stephanii conatus de meliori nota ejus Magnificentiae commendare ut haud graveris. Credo hocce fasciculo contineri opuscula varia de Regno Daniae det Norvegiae, qvae nuper edidit, filio Cancellarii inscripsit. Nos qvod spectat, valemus adhuc Divino favore omnes Vobisqve ex animo prospera qvaevis optamus. Salveat a me et meis uxor totaqve familia. Hafn. 26. Sept. 1629. XXXVII. OLAUS WORMIUS D. Casp. Brochmanno. Mirari satis neqveo, Rector Magnifice, cur tantis ambagibus tantisqve praeccupationibus id a me petas, qvod tuo jure [[0037]] poscere merito deberes. Mitte librum; paratum me reperies, ac, si centies majori officio me tibi gratificari posse scirem, nihil mihi antiqvius esset, qvam operam meam accommodare. A contagio (qvantum qvidem expiscari potui) immunes adhuc sunt nostri Typographi aedes, nec, eum temere admodum se periculo exponere, credo. Qvanta igitur possim diligentia, in hoc opere versabor, ac, si qvae occurrunt particularia, qvae observata velis, mone, ut ad nutum tuum fiant omnia, procurabo. O, qvam gratus mihi fuit de adventu tuo nuntius effari enim neqveo, qvantopere vos omnes, solus ego hic et moestus, desiderem. Sed festina lente; nec enim stabile qvid adhuc nobis promittere valemus. Serpit adhuc malum, et non procul ab aedibus nostris jam sedem fixit. Deus Opt. Maximus, ut hactenus, ita deinceps, clementer nos protegat, Vosqve omnes nobis salvos restituat. Vale, vale, amicorum candidissime, Tuamqve et tuos officiose saluta. 1929. m. Nov. P. S. Coagium vocatum esse M. Olaum Benedicti inaudio, ejus locum ambit Balthasar noster, cui etiam, ut nosti, olim spem praebuimus; ejus igitur ut jam haberi possit ratio, exopto. XXXVIII. OLAUS WORMIUS D. Casparo Brochmanno. Ut primum librum tuum accepi, vocato ad me Sartorio nostro eum in manus tradidi, singula qvae in editione observanda exposui, utqve promissis staret, ac confestim operarum initium faceret, rogavi. sed frustra; ille, more suo, chartas, qvas jam in praelo tenebat, abjicere se posse negabat: hodie certe chartam unam ad me transmissurum promittebat, sed nihil adhuc vidi. Die Veneris praeterito, iterum eum conveni, rogans, ut specimen ederet, qvod cum Balthasare hodie ab te commodissime transmittere possem, qvod verbis valde lubricis promittebat, at non praestabat. Non desinam hominem urgere; sed mea non curat monita, forsan literis tuis adhuc semel sollicitandus; nosti enim ejus ingenium morosum et pertinax. Balthasarem qvod attinet, auditus a nobis est heri et approbatus ab omnibus; nemine [[0038]] penitus refragante; nihil jam restat, nisi ut literis vocationis a Vobis ornetur hocqve sedulo ut urgerem, petiit Pastor noster M. Johannes, qvi solus onera omnia jam sustinet, altero Ministrorum avocato, altero morbo gravi decumbente. Speramus igitur, Vos eum, qvam primum fieri potest, ad nos remissuros. Vale, Frater optime, et bono publico diu vive et vige. Uxorem et familiam officiose saluta. Hafn. 30. Nov. 1629. XXXIX. CASP. ER. BROCHMANN D. Olao Wormio. Hafniam. Clariss. et Excell. Vir, Collega conjunctissime, et amice constantissime. Unum est, de qvo te, mi Domine Doctor, ut et Dominum Doctorem Plumium, nomine publico rogatum velim. Urgete jus nostrum, pro obtinenda particula haereditatis, qvam extraneus haeres Dn D. Metzneri, Universitati ex praescripto constitutionum Regiarum pendere tenetur. Cancellarium, sed in Archivo Regio, convenite, et ut nobis faveat, causaeqve publicae auxilio et consilio adsit, rogate. Certus sum ipsum non defuturum vobis. Obtuli ipsi nomine Universitatis libellum supplicem Regiae Majestati offerendum. Operam condixit, nec dubito, qvin datam fidem fide impleturus sit. Consultum tamen est, ut jus nostrum perseqvamini, sed moderatissime; nam Dn Metznerus nobilitate elatus fuit, qvantumvis non ortu acqvisita, sed clementia Caesarea impetrata. Qvicqvid ergo impetrabimus, precario obtineamus necesse est. Nutu tantum urge D. Doctorem Plumium, qvi operam suam libens tibi, tanqvam Prorectori, condicet et comprobabit, ac tecum Cancellarium conveniet. Vale et bonum publicum more tuo procura. Roschildiae ad lucernam, manu labente prae somno. Die. Decembr. 1629. Cavete, significetis, qvod meo suasu Cancellarium adeatis. Dicite injunctum hoc vobis communi nomine Professorum, tum qvi Roschildiae, tum qvi Hafniae sunt. Interim non oberit, ut moneatis de libello supplice, qvem obtulimus mittendum [[0039]] XL. OLAUS WORMIUS Laurent. Scavenio. Argentoratum. Binis tuis dudum respondissem, mi Scaveni, si modo occasio commoda id praestanda oblata fuisset. Jam a. cum sperem, meas ad te cum mercatoribus Francofurtum euntibus certo delatum iri, non possum qvin tam promptae tuae affectioni mea qvalicunqve occurram. Certo igitur tibi persvasum habeas velim, si qvid a me proficisci qveat, qvod commodo et honori tuo inservire qveat, id omne tuis studiis consecratum esse. Caeterum illae, qvibus historiam dedisti illius Ardelionis, qvi se asseclam Societatis R. C. proclamavit, adeo me affecerunt, ut magni beneficii loco reputem, si crebrius de talibus, qvae apud vos geruntur, erudiar. Si qvid posthac de eo reliqvisqve hujus sectae complicibus perceperis, id ne me celes rogo. Gratias habeo tibi maximas, qvod literas Bauhino tradendas probe adeo curaveris: accepit enim et respondit, sed aliena manu, langvorem ex contracto morbo, ut recte ominatus es, praetendens. Celebravimus et nos per integrum octiduum Jubilaeum seculare, in memoriam per D. Lutherum repurgati Evangelii, orationibus Academicis et concionibus Ecclesiasticis assidue vacando. Sed cusis numismatis superiores vos agnoscimus. Qvin et dies Constantiae et Concordiae, D. Luthero natalis, nobis fuit sacer, recitata oratione publica ab affine D. Casparo Bartholino, de comparatione primi Eliae et tertii, Lutheri sc. in freqventi Professorum et Eeclesiae Pastorum consessu, non sine insigni omnium applausu. Goclenii nugas de resurrectione carnis Physica duabus disputationibus publicis, erudite satis et nervose refutavit nuper idem affinis noster, tibi absqve dubio earum missurus exemplum. D. Saltzmannum Physicum vestrum meumqve olim hospitem, cum discipulis tuis officiose saluta. Valebis a me, uxore nostrisqve omnibus, qvos crebris tuis alloqvi haud desines. Hafniae ipsis Calend. Martiis Anni 1618. [[0040]] XLI. OLAUS WORMIUS Laurentio Scavenio. Qvod una fidelia duos parietes jam dealbem, ac unica mea binis tuis respondeam, ipsemet tabellionum raritati tribuendum esse facile agnoscis, ut pluribus excusationi minus incumbendum. Delirum illud Crucigerorum genus spe inani eum jam tanto temporis tractu credulos lactaverit, qvin proprios patronos tandem in se sint concitaturi, vix dubito id enim, post tot magnicrepa promissa, tot lingvarum et scientiarum reformationes jactatas. praeter inanes quod qvasdam fabellas, et svavibus qvibusdam insomniis commaculatas chartas, nobis obtulerunt? Ni praestiterint, qvod verbis pomposis polliciti sunt, in auras omnes illorum evanescent conatus. Caeterum ne dubites, mi Schaveni, qvin, siqvid occurrerit, tuis conatibus par, tui simus habitur rationem. Sed morem hujus seculi nosti; praesentes munera tollunt. Cum redieris, dabimus operam, ut nostra officia tibi dicata cognoscas. Brevi futurum speramus,, ut Academia nostra novo exornetur Collegio, in qvo, Mensa Regia qvi vivunt, Studiosi simul habitent ac cubent, qvo ita petulantia multorum commodius coerceatur, et pietatis exercitiis occasio detur inter eos uberior Mihi munus Decani Philosophicae Facultatis cum sit demandatum, circa Aprilem anni seqventis Magistralem promotionem adornare animus. Siqvis igitur ex nostris apud vos sit, qvi digne hunc Gradum ambiat, eum ut ad dictum tempus se sistat, monebis. Vale. 1618. XLII. OLAUS WORMIUS Laurentio Scavenio. Genevam. Itane amicas tuas, svaves, acceptissimas, importunas mihi fore suspicari audes? Cave tale qvid tibi in mentem veniatque eae enim sunt, qvae defessum recreant, animum novitatis avidum [[0041]] rebus jucundissimis implent, et me, hic existentem, vobiscum versari faciunt o igitur crebriores, eo gratiores, esse reputato. Occasione itaqve oblata, si nihil sit, qvod scribas, et hoc si scribas, perjucundum erit. Caeterum jam fore speramus, ut qvod diu multumqve animo volutavimus, in actum erumpat, hoc est, ut re ipsa experiaris, qvantopere tum ego, tum nostri omnes tibi tuisqve studiis addicti fuerimus. Tribus enim hujus Regni Capitulis primariis, Roeschildensi sc. Otthoniensi et Lundensi, qvinqve Regio diplomate deputati sunt Professores publici, qvi Philosophiam et Lingvas docebunt. In horum numerum, si ita visum tibi fuerit, ut coopteris allaborabimus. Nec contemnenda haec conditio, siqvidem stipendiis honestis militabunt, publice docebunt, ac inde ad Academiam promovebuntur. Hue igitur a Patrono tuo impetrata venia, si te contuleris, non dubitamus, qvin votis tuis eventus sit responsurus. Sed forsan de hisce alii ad te, ego haec privatim in aurem. Nova hic pauca, nisi qvod luis pestiferae contagium, qvod urbem hanc invasit, ingentem minitetur stragem. Deus Optimus maximus, cujus favore Academia ejusqve cives omnes hactenus incolumes evaserunt, porro clementer nos protegat! Ferunt, Genevenses vestros Sabaudum admisisse, ac Pontificiis liberum religionis exercitium in urbe permisisse, qvod an ita sit, docebis. Vale. 1619. XLIII. OLAUS WORMIUS Bertilo Canutio. Ecce tibi tuos jam remitto, ritibus consvetis in album studio. sorum receptos ac privilegiis civitatis Academicae donatos. Reliqvum erit, artium humaniorum ac literaturae latinae lacte sufficienter enutritos, solidiore Philosophiae cibo pascere, ac pedetentim ad virile illud sapientiae robur qvasi manu ducere. Caeterum amicitiam nostram hisce initiis inchoatam mutuis salutationibus age confirmemus; per me non stabit, qvin te crebris meis, etsi jejunis, obruam, qvo mellitis tuis Musis assiduo recreer. Certo itaqve persvasum habeas, velim, nihil mihi antiqvius esse posse, qvam officiis et facto animi mei erga te motus in apricum proferre. Ut tibi placent Gothica nostra nihilne [[0042]] ad tuam salivam? Certe digna non puto, qvae Cimmeriis obruantur tenebris; interim non nisi aliis ejus generis Heroum veterum elogiis permista ac Latiali eaqve compta toga in publicum prodire svaserim. Forsan tibi qvandoqve solvent soteria. Vale et amantem redama. Hafn. 1619. XLIV. BERTIL. CANUT. AQVILONIUS V. C. Olao Worm Doctori Medico Sal. mit. Portuam. Caras misisti, mi Wormi, et, ita me Phoebus, ad illius genium factas: ac in hoc langvore (libere et in os dicam) lenimen fuit videre. Vos in faustis ibi rebus, in laeta et manenti luce, non aliter potest, qvam laeta inde manare et votiva. Certe istae tuae mihi fuerunt, et laetitiae imbuerunt svavi succo, ac obsecro alias usurpa et me in gaudium (nam hoc facis) sic saepe dona. Jam ut Epistolae tuae vestigia leviter legam. In discipulis meis jam mihi placeo, qvod ii sic tibi: ad alta (ut vere censes) et summa veniant, si sic eant. Ego fideliter duxi et bona fide, et ad sapientiam monstravi (si unqvam factum) per rectam viam. De antiqvis illis ea vero mihi proba, grata et, ut studia jam sunt, oportuna. Inspergam alibi et merentur prae ulla inscriptione Lacia et Romana. Vides qvam ibi nunc cum diligentia inqvirunt, cum labore. Vides, qvam magni olim aut nunc in his curis Lipsius, Scaliger, Gruterus, aut alii in istis locis magni. Cur non imitemur? Cur non ostendamus etiam hic esse et a remotiore adhuc aevo. Typographos tamen aegre habeam ad ista, nam Gothicae nostrae litterae in nullis nunc officinis, non hic, in Belgica tamen puto habiturum; et qvi Vulcanii ista dedit, mihi sic per te visa. Alia nunc vocant, inter ea templum. Tu salve. IX. Cal. Nov. Anni MDCXIX. [[0043]] XLV. BERTILUS CANUT. AQVILO. V. C. Olao Worm Philos. et Med. Magno. Mi optime, mi oculissime Wormi, addixisti inscriptiones et epitaphia, qvae est monasterii in Anglia visuntur, qvae Argentorati (si recte memini) in Germania. Venio nunc ut beneficium id capiam. Nam Laurentius hic meus Inscriptiones omnes Danicas nobis dabit et excitabit docto ac decoro (ita spero) scripto Et nunc statim libros duos ex Selandia et Scania. Juvari in ea re potest tuis istis libris, ut videat, qvam formam, qvem modum reliqvi illi seqvuti. Tu nunc mitte qvaeso, certo imo cito recepturus. Nomen et laudes tuas in scripto isto videbis inspersas, qvi author primo, nunc adjutor ad id fuisti. Vale et salve, nam gratias nunc non ago pro nupera humanitate (major enim erat qvam pro hoc aevo) alibi mox faciam, publice faciam; ita est fuitqve tua virtus. Laederaeae V. Id. Qvint. MDCXXI. XLVI. OLAUS WORMIUS Bert. Canutio. Libros, qvos petiisti, Laurentio nostro tradidi, qvibus pro lubitu uti datum est. vae tu Argentinensia putabas, Basileensia sunt, et qvidem acuta ac gravia. Collegit praeterea Nathan Chytraeus in suis Deliciis Danica varia, et inter illa qvoqve Vraniburgica, qvae una misissem, ni dudum tibi cognita ac perspecta fuissent. Illorum tamen diligentem, velim, habeat rationem, cum et praeclara sint, et aeterna memoria digna, licet aevi nostri iniqvitas qvaedam eorum deleverit. Monstravit mihi obiter, qvae collegit, sed illorum delectum reqviro diligentem; vulgaria enim illa, et nullius census hominum, Titii ac Maevii, magis nauseam qvam delectationem excitabunt. Placebunt Regia, antiqvitate sola veneranda, historica virorum celebrium, jocosa aut penitus ridicula. Acre judicium adhibuit Chytraeus, ut et [[0044]] Basileensium collector, qvorum vestigiis si institerit, genium, qvo victurus sit, acqviret liber. Tu director, tu censor esto. Runica nostra qvousqve tandem latitabunt? Hisce si placet, praefige, cum stimulo, ut, si alibi apud doctos ejus generis in lucem eruantur, qvo et exteri cognoscant, Antiqvitatibus suis non destitutam esse Daniam nostram. Calend. Augusti. An. 1621. XLVII. BERTILUS CANUTIUS V. Cl. D. Olao Wormio. Clarissime Wormi, Asserous indicium mihi fecit de carmine meo in tuas ad Aristotelem notas non perlato. Qvid vero? Ego statim misi, ut ego a vobis. Vides fraudes, nec pervenire semper, qvae inter nos damus. Ego in schedis meis qvaesitum iterum mitto, spero qvale voles. Qvid etiam? Gratum facere mihi tibiqve potes ista occasione. De Magnitudine Danica scriptum concepi jam diu. Id jam sub manum iterum reducere hac state est animus et, si voles, tibi in eo altum aeternumqve locum dare. Est in eo caput (descriptum hoc mitto, ut videas, qvale velim, a C. Bartholino itaqve peto, scio non negaturo, qvod ipse tibi dicet) in qvo laudationes aliqvot generaliter praemitto. Id qvod tu decore nunc te immittas. Si pro mente tua sit. Nam in dedicatione aut ad lectorem praeloqvio De Dania obiter immiscere aliqvid tibi non grave, qvod decore postea citem et ad me traham. Fac, mi Wormi; ita scriptum id te portabit vere decoreqve laudatum, et in loco positum, ad qvem vel ipse adspires. Asserous multa de te dicit, nimis qvam in se humano et proclinato. Gratias ego, ille, parentes. dicimus, relaturi etiam in brevi; nam non ego, non ille nescimus, qvid praeceptori qvid Medico debebit, nec auferetur id, aliqvantum dilatum. Salve, Salve. XLVIII. OLAUS WORMIUS M. Bertilo Canutio. Redit ad te Asserous, qvem mali pertinacia hucusqve apud nos detinuit; sine meis autem abire eum non sum passus, [[0045]] qvo nullam me praetermittere occasionem tecum per litteras garriendi videas. Pro erudito carmine gratias ago maximus; si modo typographus promissis steterit, brevi divulgatum videbis. Nescio, an Paean Danicus M. Johan. Craphtii ad te sit delatus: in eo qvam plurima extant, tuo proposito inservientia. Nuper 37. Candidatos, inter qvos Bremerus noster, prima in Philosophia laurea exornavi. Disputationem solennem ut et Programmata mitto. Prooemii loco Baccalaureum Philosophiae suis coloribus depinxi; qvem publici juris fieri discupiunt Collegae et Candidati omnes. Forsan brevi videbis in eo genere, qvae nullus hactenus tentavit. Vale, et vive, decus nostrum. 1621. XLIX. BERTILUS CANUTUS V. C. Olao Worm. S. D. Tandem tandem Antigrapha nostra habe. Sed in parte; nam timidi qvodammodo producimus et certi contemptores fore et qvi elevent ac carpant. Aliter tam pauca non dedisset. Experiri judicia ita volumus. Et si pro nobis sint, plena tum demum manu dare; Nam e Scania hac multa eruuntur non viliora istis, saepe politiora. Utinam tuum et magni Caspari calculum trahant secum. Hoc a te peto, velis levi oculo percurrere, nam mihi hoc otium nunc non fuit (ipse dicet) ut pro eo perlegerem. Immutare etiam, addere, demere, tibi jus esto; Nam collectanea secum adducet. Mihi nimia congeries non placuit, aut e faece sumere. Ut juvarem etiam, nec ille nec ego volui, excipio, si judicio interdum direxi. De Inscriptionibus nostris antiqvis, dum literas ipsas curo dari, praemitto hic aliqvid, etsi simulatum ac qvasi ad te olim scriptum, ut desideria sic istarum rerum excitet et irritet. Spero te non nolente factum; Tu cum Casparo Barth. Phoenice nostro communica (cui haec volo simul scripta.) Salvete Musaei Heroes (id enim estis) et me diu sic amate, Laederaeae Id. Octobr. MDCXXI. [[0046]] L. OLAUS WORMIUS Bertilo Canutio. Antigrapha, qvae noster dedit Asserous, plane ad palatum, utqve in reliqvis idem observet judicii acumen, instigandus. Ad qvid enim sordida illa et vulgaria, qvae nec genium nec ingenium sapiunt aut cur in lucem trahendi, digni qvi Cimmeriis obvolvantur tenebris? Si qvae occurrant, qvae in hunc censum referri merebuntur, admonebunt procul dubio amici Nil, qvod Momus carpat, hic reperio; cum sint aliorum, sint pari modo ab aliis aliena facta propria. Typographi in hisce, ut plerisqve aliis, agnosces ruditatem. Qvantum per valetudinem oculorum, minus prosperam, et negotiorum cumulum licuit, juvi, et de qvibusdam monui. Nomen enim cujusdam, ut et aetatem alterius omissam, ob collectaneorum defectum recuperare haud potuimus. Gratissima mihi fuit tua adjecta de Antiqvitatibus nostris epistola, et multorum, certus sum, excitabit, uti probe auguraris, desiderium. Sed scias, te in aere nostro jam esse, et omne promissum cadere in debitum. Non te retardabunt literae, est qvi heic sculpat, et exemplum misissem, si a Typographo impetrare potuissem. In Genealogiis M. Claudii complura ejus generis typis expressa videbis. Unum atqve alterum vidi in qvibus #a)kribeian desidero; contuli enim cum neis et magnam observavi in literarum figuris diversitatem. Imo tantum effecit, ut Lapidem Trygveldensem diligentius, data occasione, inspicerem. Comperi (si fas vera loqvi) eum in ejus descriptione hallucinatum esse. Genuina enim ejus figura et inscriptio jam apud me est. qvam propriis oculis et manibus, magna molestia, excepi. De qvo alias tecum. Utinam in hoc genere Criticus nobis exoriatur accuratus, qvi haecce debito nitori restituere possit. Qvo magis conatus Burei Sveci aspicio, eo magis perplacent, utinam fusiori scribendi genere illos pertexuisset, ac in proposito perrexisset. Profecto si ulla alia ex re, ex hac nomen aeternum, tam ob Antiqvitatis sanctitatem, qvam ob rei difficultate, et eorum, qvi aliqvid hic tentarunt, paucitatem, sperandum. Perge igitur, totum te huic trade, not paenitebit. Juvabimus pro virili, modo nostri nominis vicissim [[0047]] non sis immemor. Utinam nobis tantum otii, qvaedam tentare non dubitaremus Promotionem Baccalaureorum meditamur, cujus hic habe indicium; Decanatus onera in varia abstrahunt. Oculi, proh dolor! parum faciunt officium. Vides, in qvas conjecti simus difficultates. Vale, et nos amare perge. Hafn. 8. Novembr. An. 1621. LI. OLAUS WORMIUS M. Bertilo Canutio. Asseroo nostro de opima functione ex animo gratulor, eoqve nomine, optato ut citius ac melius potiretur scopo, commendatum eum de nota meliore stiti Magnifico nostro Rectori aliisqve, qvorum in hoc negotio usurus est opera. Non est qvod pro transmissa scheda agas gratias, cum scias, omnia mea studia tibi semper dicata. Perfidus iste Ferberus Rostochiensis per annum jam inani spe de meis Commentariis cudendis me lactavit, qvocirca concreditos ab ipso repetere cogor, ut alteri ibidem vel nostro eos committam. Ita enim est, ut scribis de typographo Regio, amplissimum ei deputatum stipendium, ut simul Bibliopolium instructissimum hic erigat. Lugdunensem Elzevirium indies exspectamus, qvi et typos Plantinianos et nitidissimos qvosqve alios secum feret vin et huc appulit qvidam, qvi aeri icones, mappas et alia ejus generis emblemata, stipendio lauto conductus, incidat. Baccalaureum mitto; lege, ac cense; in sterili ac a nemine exculto agro, raro laetiores surgunt segetes. Facilius qvoqve, inventis aliqvid addere qvam de novo qvidpiam cogitare. Bellum hic fervet Grammaticale, de qvo coram; nec enim tuto literis omnia committuntur. In Physica Aristotelica castranda, jussu Magistratus, laboro: dies, Deo volente et laboriosum et utile qvid dabit, licet taediosum mihi, et non ad fastum. 1622. LII. BERTIL. CANUT. AQVILONIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Qvod diu optasti, mi Wormi, tandem successit, ut inscriptiones [[0048]] antiqvas, hoc est Runicas, in scriptum darem. Ab Aula mandatum ad me venit, ut Scaniam, Blegiam, Hallandiam lustrarem; monumenta haec inspicerem et arbitrarer. Qvod jam factum. Multa inveni et descripsi, lingvae ejus aut litteraturae peritus scriptum praemittere de ea cogito. Ubi juvari a te possum Svetico illo (ut sic dicam) Patente et monumentis, qvae ostendisti. Vulcanii item isto libello, qvem nosti. Da hoc mihi, ut in breve videam usurpemqve. Non inglorium tibi erit, et vel nunc nomen tuum in librum istum insertum loc et occasione, qvam probabis. Sed brevi videbis et censebis. Nec enim fere restat, ut ad vos eam et Cancellario me sistam, nisi ut ista a te prius videam. Sed plenius edicet, qvi haec tradet, qvem si consilio aut opera juvare potes, qvaeso te, fac, Salve Salve. Laedereae XIII. Calend. Martias MDCXXIII. LIII. OLAUS WORMIUS Bertilo Canutio. Vernalibus tuis dudum respondissem, ni fidem de meis curandis fregisset is, qvi tuas tradidit; discessit enim me inscio, et qvas promisita te collectas observationes, secum abstulit, meqve non uno nomine delusum reliqvit. Ecce autem, Bremeri mater, qvod tum cupiebam, jam, ut spero, meliori fide effectum dabit; Feret enim Tabellam illam Sveticam, sed in plures a me commoditatis gratia divisam, cum ejus interpretem apud Magnif. Cancellarium agerem. Clavis a me confectae mitto exemplar, mancum tamen et mutilum propter amanuensis inscitiam, qvi Runica depingere haud potuit. Vulcanii librum affini Bartholino, jam peregre profecto, (qvi aliqvid de omnium nationum literis, Runicis qvoqve nostris meditatur mutuo dedi cum redierit, si aliqva ad te mittendi sese mihi obtulerit commoditas, procurabo. Addo hisce qvaedam sparsim collecta, et in chartas conjecta, qvae tibi forsan haud exiguo erunt usui. Placuit qvoqve Chytraei observationes adjungere, qvas an videris, nescio. Essent forsan alia, qvae praesenti melius monstrantur, qvam nuntiis committuntur, de qvibus, data occasione, sermocinabimur. Interim tamen haec, in qvibus haud parum sudavi, [[0049]] bona fide mihi servari velim, ne pereant, ut, ubi amplius tibi usui non sint, per fidos remittantur. Vide, par referas, ut a te observata, prima commoditate, habeam. Vale 13. Cal. Aug. LIV. BERTILUS CANUTIUS AQVILO D. Olao Wormio. Hafniam. O meum Wormium humanissimum et benignissimum mortalium, et cum qvo vivere non tantum svave sit, sed pro qvo mori votivum foret, si commodum tibi laudemqve hoc dare possit. Ita semper non ad petitiones meas sed fere nutum promtus ac paratus es, nec qvidqvam mihi negas aut invides, qvod in potestate tua et re erit. Vel postrema hac missione, qvam jucundum et hilaratum Canutum tuum reddebas, pulcherrimae hujus Burei tabulae, et agis tuae ad eam opellae. Sed, mi Wormi, nimis sero nancisci mihi eam fuit, qvi non credendo labore ad ista pene omnia priuis veni; nec tamen nego, utilem mihi in multis futurum, cum librum hunc meum rescribo ad typos et plene elaboro. Nam specimen hoc tantum est, et ad te mitto, ut lectum Magno Cancellario tradas, qvi per Episcopum meum jussit eo mitti. Circa Michaelis eo ad vos, ut Tryggevellianum Monumentum ipse inspiciam, ut te audiam consulamqve: Nam in una re qvid negem me haerere, utinam a te explicanda? Nam Bureus me nil juvat aut monstrat, non ante mihi ipsi visum. Epitaphia aliqvot tua nunqvam ante lecta et oportune submisisti, utinam conficta non sit et certo monstranda, si qvis reqvirat. Tuum nomen non tacebitur, et grata decoraqve mentione per scriptum spargam. Nam, ut nunc est, paratum, ante inspecta haec tua, jacebat. Sed sermonis aspectusqve certus haec non prolongo. Salve Salve, optime maximeqve, ex animo dico, Cimbrorum. Cal. Septembr. MDCXXIII. [[0050]] LV. OLAUS WORMIUS Bertilo Canutio. Altum tuum tot (ut mihi videtur) seculis demiror silentium, Obtorpuisse genium tuum, aut in alium orbem translatum credam? Tantumne mutatus ab illo? Qvae tempestas me in altum illud Antiqvitatum abripuerit mare, nescio; portum non video. Alea jacta est, utut sors ceciderit. Berosum meum cum Messenio remissum prima commoditate exoptarem; ejus enim usum magnopere desidero. Qvodsi in posterum transmissum velis, reddam. Interim vale et importunitati ignosce. 1626. LVI. BERTILUS CANUTI V. C. Olao Wormio. Scripsi nuper ad te, mi Wormi, et scire aveam, an litterae pervenerunt. Libros aliqvos a te petebam, et si Malmogiam non misisti, commode nunc possem cum hac Ystadiensi navi habere. Affinis enim meus est, qvi has eo portat, et qvicqvid ei tradas, cito certoqve ad me feret. Neqve enim fuerit, ut spes me plane frustret, nihilqve e libris istis nanciscar. Supellectilem tuam rariorum nummo hoc velim augeas. Effossus ille ex agro qvodam, qvi saepius aratus tales repertos dedit. Sacerdos, a qvo eum accepi, alterum habere narratur, aliis characteribus instructum, (sed qvem celavit me, nolens forsan amittere,) poterunt in eo forte Runicae aut aliae non adeo nobis ignotae literae reperiri. Commoditas non est ad plura. Lodrup 1628. d. 17. Maji. LVII. OLAUS WORMIUS Bertilo Canutio. Pro transmisso nummo gratias ago; Arabicos continet characteres, ejuqve generis plures habeo etiam in his oris effossos. [[0051]] Arbitror olima nostratibus, qvi devotionis ergo loca Hierosolymitana visitabant, advectos, et inter pretiosiores thesauros reconditos. Nullum adhuc videre mihi contigit, qvi Runicas obtineret literas, qvamvis Hardicnuti et Ethelredi qvosdam ostentare valeam, obsoletis Latinis conspicuos. 1628. LVIII. OLAUS WORMIUS Bertilo Canutio. Patet mea Literatura Runica, animum tranqvilliorem, sculptoris item et typographi manus exspectans Nugas meas Stroenses (ab Henrico Spelman, Eqvite Britanno Eruditissimo honorifice exceptas) te dudum vidisse arbitror. Tu vota pro amici ceptis fundere haud desine, et fave. Vale. 1630. LIX. OLAUS WORMIUS Oligero Rosaecrantzio. Mitto Tibi, Generosissime Domine Oligere, panegyricam hanc meam Orationem, lachrymis Jesuiticis oppositam, jussu illustris et Magnif. Domini Cancellarii, Dn. Christiani Frisii de Kragerup, Academiae nostrae, post Deum et Regem, Conservatoris supremi, cohortationibus amicorum, et Auditorum haud paucorum petitionibus in publicam lucem protrusam, qvam Tuo nomini cur inscripserim, epistola praefixa docebit. Ut, qvod res est, dicam, eruditissimae tuae de rebus Divinis dissertationes, qvarum me, licet indignum, participem esse aliqvoties voluisti, adeo in Tui admirationem animum meum excitarunt, ut, qvibus modis ulteriorem Tuum favorem ac benevolentiam captare possem, meditari assidue haud desierim. Ac, cum hactenus affectum meum declarandi occasio sese obtulerit nulla, nunc hanc minime negligendam duxi. Audaciores enim solent esse literae viva voce, ac, cum necessitas id exigit, pudorem, qvi multos haud raro optatis privavit, animosius exuunt. Accipe igitur serena fronte exiguum hoc animi mei indicium, at apud [[0052]] Te affectus audaciae veniam impetret: Indignum fateor Nominis Tui splendore munus, sed mola salsa et thure Deos placamus, ubi operosis hecatombis non licet. Si qvid praeterea a me unqvam proficisci valeat, qvod tuae dignitati aut honori inservire qveat, illud totum hisce oblatum cupio; ac, ne gravioribus occupatum, importuna forsan interpellatione, diutius detineam, Te, cum nobil ssima Conjuge ac tota familia, Divinae benedictioni commendatissimum cupio. Vale. Hafn. 8. iduum Martii. Anno 1619. LX. OLAUS WORMIUS D. Friderico Severinio. Cum nuper Magnif. Cancellarium, Christianum Fisium de Kragerup, convenirem, et mihi tecum haud vulgarem intercedere familiaritatem intelligeret, dixit se percepisse, Parentis tui Manuscripta apud te adhuc latitare, qvae divulgata summopere cuperet; qvocirca jussit, tibi ut scriberem, ejusqve nomine adhortarer, ut iis revidendis incumberes, ac qvaedam ex iis prima occasione, typis mandares; eo te singularem et Regis Clementissimi et suum aucupaturum favorem. Porro ubi indicassem, te ex iis immaturas qvasdam in Aristotelis libros Physicos meditationes mihi communicasse, auctor fuit, ut eas recognoscerem, colligerem, in ordinem digererem, ac sub Parentis tui nomine ederem, ut tu qvantulocunqve labore sublevareris, simulqve ad paria in reliqvis praestanda incitareris. Verum siqvidem abunde in propriis habeam, qvod agam, non libenter me alienis immisceo; qvocirca ut tu (cum ex reliqvis, qvae habes, Manuscriptis, huic qvae desunt, sine ullo negotio supplere valeas) hunc etiam librum edendum suscipias, maximopere rogo; hoc ipso Magnif. Cancellario rem gratam praestiteris, meqve magno onere liberabis. Cum etiam, te invito, hoc oneris in me, propriis alioqvin occupatissimum, suscipere nolim, velim, prima occasione mentem tuam mihi aperias, ut, qvid responsi Cancellario dare qveam, habeam. Sin visum tibi fuerit, ut hunc laborem, in tui et Parentis piae memoriae gratiam, in me suscipiam, et, ate haec profecta esse, in epistola ad Lectorem indicabo, et [[0053]] tui simul mentionem injiciam longe honestissimam. Haec, responsum prima occasione exspectans, et mandato Magnif. Domini Cancellarii satisfacturus, brevibus tibi indicare statui, ac proinde te, cum uxore lectissima, liberis totaqve familia, protectioni Divinae sedulo commendo. Amicos et affines nostros communes salutare haud graveris. Hafn. 25. Junii. An. 1620. LXI. OLAUS WORMIUS D. Friderico Severinio. Qvod cramben tibi, Affinis exoptatissime, apponam, iterumqve eadem de re sollicitare non desinam, qvaeso aegrius ne teras. Ubi etenim a Sorore tua catalogum eorum, qvae habes, a Parente tuo scriptorum accepisset Magnif. Dominus Cancellarius, jussit, ut hasce secunda vice ad te darem, in qvibus petit, ut ea, qvae in hoc catalogo designata vides, una cum aliis, siqvae praeterea habeas, ei, sub inviolatae restitutionis cautione, mittere haud graveris. Singulari etenim benevolentiae affectu, qvo manes Parentis tui p. m. proseqvitur, se permotum ait, ut diligentius in ejus scripta inqvirere non desinat, ejusqve famam qvovis modo propagatam animitus cupiat. Addidit, non solum sibi, sed etiam Regiae Majestati gratum admodum futurum, si in hisce parentis tui monumentis edendis operam diligentem locares, qvo tibi ipsi forsan ad majora viam sternere posses expeditam. In reditum igitur regii hujus tabellarii ut omnia colligas, cupit, qvo eo securius, sinc ullo amissionis metu, ad ejus manus pervenire valeant. Vale et uxorem a me et mea officiose saluta. 1620. LXII. OLAUS WORMIUS Andreae Longebechio. Jenam. Gratissimae tuae mihi fuerunt, vel eo saltem nomine, qvod ex adjunctis, te de pristino tuo fervore et in palaestra Musarum alacritate nihil penitus remisisse, videam. Perge modo famam extendere factis, nosqve tuis, data occasione, de statu [[0054]] vestro certiores reddere. De nostro vicissim in te benevolo affectu ac prompta voluntate non dubitabis. Libellum illum Fratrum, disqvirentem, an Hostia sit verus cibarius? vidi et habeo, atqve ex eo colligo, totam illam Societatem Cruciferorum, si modo qvae sit, omnium sectarum esse conflugem [NLW]; cum in aliis scriptis profiteantur, se esse Lutheranos, in discursibus vero Enthusiasmum aut Anabaptisticum qvid, Paracelsico mistum, redoleant. Ne igitur in eo emendo aut mittendo magnopere labores: pro voluntate ago gratias, utqve eam exseras porro, siqvid novi hisce nundinis de is prodierit, rogo. Sed penitus mihi persvasum habeo, hanc Societatem in auras pene evanuisse. Zeiglerum illum, de qvo scribis, Heidelbergae qvondam vidi, qvi tum temporis etiam tale qvid fovebat: de eo tuis paria Giessa ad me perscripta sunt, ibi etenim, pari ratione, svavem suam fovebat Melancholiam, eamqve in vulgus disseminare aggressus est. Sed helleboro egent ejusmodi homines. Apud nos, Dei gratia, omnia jam salva. M. Elias, abdicata professione, in Samum concessit, nec qvisqvam ejus adhuc occupavit locum. Ego notas ex commentariis meis in Hesiodum erutas, jam Francofurtum, ut edantur, mitto; iniquiores enim sunt nostri typographi, qvam ut cum iis transigi qveat. Tu vale, et me amare perge. Hafn. 12. Augusti, Anno 1620. LXIII. OLAUS WORMIUS M. Andreae Arrhensi, Episcopo Nidrosiensi. * * * * * Qvi hic nihil, qvod non ex fratris relatione percipies, nisi qvod nuper Dybvadium illum Mathematicum, a Regia Majestate accusatum ob blasphema multa, in Deum, Religionem et ceremonias Ecclesiarum nostrarum dicta et scripta, et haud pauca, auctoritatem Regiae Majestatis, dignitatem Ordinis Senatorii totiusqve Nobilitatis, imo statuum omnium hujus regni incolumitatem qvae laederent, exarata, solenniter in Consistorio omnibus privilegiis et immunitatibus Academicis exutum, ex ordine nostro cum ignominia exclusum, et Regiae Maj. arbitrio relictum, a nobis remiserimus. Qvid de eo in posterum fiet, summi magistratus est decernere. Salutant te tuosqve [[0055]] officiose nostri omnes, ac simul auspicia novi hujus anni prospera et felicia precati, te valere jubent. Hafn. 3. Non. Ian. An. 1621. LXIV. OLAUS WORMIUS M. Andreae Arrhensi, Episc. Nidros. Toties tuis, Vir Reverende, obruor muneribus et beneficiis, ut, qvod praeter vota reddam, non habeam. Accepi, causam tuam Comitiis futuris decidendam reservari; sed ne te, qvaeso, terreant malevolorum calumniae et machinationes minus Christianae; scis, bonam conscientiam et testem esse et judicem aeqvissimam, qvin eos neqve defuturos confido, qvi, re probe cognita, insontem absolvant, ac, qvid Ministris Eeclesiae Christi fidelibus debeatur, re ipsa declarent Tu causam Deo commenda, et ipse faciet. Nuper 37. Candidatos Philosophiae Baccalaureatu exornavi, qvocirca, ut et nostrorum particeps sis conatuum, Disputationem inauguralem mitto, qvam boni consulere, et de singulis candide judicare ut haud graveris, etiam atqve etiam rogo. Affinis noster D. Bartholinus, valetudinis ergo, ad thermas Carolinas abiit. Dnn. Borricio et Blixio adjuncta ut tradantur, spero te effecturum. 1624. LXV. OLAUS WORMIUS M. Petro Borrichio, Cantori et Lectori Nidrosiensi. Gratissimas tuas, Borrichi humanissime, una cum adjuncto fasciculo probe accepi, pro qvo officio gratias ut ago maximas, ita ex novo te onerare persvasit mihi jam perspecta humanitas, dum tuam operam in hisce ad fratrem transmittendis amice petere haud verear. Caeterum ex animo gaudeo, fratrem, apud ignotos, te aliosqve viros Reverendos, qvi sui gererent curam, invenisse. Utinam res suas vicissim ita componeret, ut vestro favore et patrocinio se dignum redderet, et #e)ufhmi/an [[0056]] acqvisitam summo studio conservare anniteretur. Qvod mei causa ipsi tantum tribuas, est, qvod grato animo agnoscam, ac utinam tuorum aliqvis se mihi vicissim offerret, qvo occasio daretur, animi mei erga te tuosqve voluntatem facto ipso declarandi. Interim gratissimum mihi semper erit, mutuis literarum officiis initam amicitiam continuare; nam certe, me qvod attinet, #ou) pau/somai ta!j ca/ritaj tai_j Mou/saij sugkatamignu!j h(/distan #suzuga / an. Literarii nostri otii mitterem #dia/ktwra, siqvid jam esset accuratissimo tuo dignum judicio. Interim qvid meditemur, ex adjuncta videbis charta. Salutat te socer. Vale, et Virum Clarissimum Episcopum vestrum et M. Blixium, amicos meos, officiose salutare meo nomine haud graveris. V. 1621. LXVI. OLAUS WORMIUS D. Nicolao Paschasio Episc. Bergensi. * * * * * Juvenem, qvi has offert, Ottonem Sperling ingeniosum et industrium, qvi, rerum naturalium, plantarum in primis, thesaurum investigandi gratia, Norvegiam perlustrare decrevit, commendatum tibi de meliore nota habeas, et auxilio adsis, qvo salvi conductus literas vela Praefecto vel alio Nobili impetrare valeat, ut minoribus sumptibus scopum optatum conseqvatur. 1621. LXVII. NICOL. PASCHASIUS D. Olao Wormio. Baccalaureum tuum, #Dio!j e)gke/falon, Vir praestantissime, mihi et Buckio nostro inscriptum nacti sumus diebus superioribus, de qvo gratias tibi hac vice agimus maxumas, majorem cum Bono Deo deinceps habituri. #ca/rin baioi_sin #o) phdei_n, pervulgatum est; Atqve id genus foecundi ingenii [[0057]] foetum adeo ingenuum, adeo Reipublicae Literariae utilem et commodum, candidum, acrem alacremqve edere, ut minime vel mediocrium fuerit, ita et gratiam illud multo maxumam mereri, qvis non videt, qvi aliqvid videt? Munusculum hocce (2. Ros. Nobil.) boni consulere Excellentia vestra dignetur, percupio, qvod #tekmh/rion meae tui memoriae atqve observantiae perpetim duraturae haberi pervelim, amicitiae tuae Candidatus. Buckius per se scribet. Vale rectiss. Vir praestantiss. cum tuis omnibus qvam diutissime, plurimum a nobis resalutatus. Bergis Norveg. prid. Calend. Septembr. An. MDCXXII. LXVIII. OLAUS WORMIUS Dn. Erasmo Reuthero. Pro Runicis istis maximas tibi habeo gratias; Siqvid penes me esset, qvo referre valerem, efficerem ut neutiqvam in ingratum te haec contulisse agnosceres. Effari neqveo, qvanto dolore obitus carissimae meae filiolae Annae, a tuo abitu, me afflixerit; tu gaudia, tu oblectationes, qvas ex ea percepi, coram aspexisti: Sed ita sortes meas attemperavit summus rerum Moderator, ut, qvas ex liberis haurire licet oblectationes, eae mihi gustandae saltem, et per transennam qvasi aspiciendae exhiberentur. Caeterum Runica illa pleraqve, unico excepto, ante habui, aqve mihi Nobilissima Foemina Anna Krabbe in Steenholt communicavit; verum interpretem arguunt hujus studii valde rudem: nam non conjecturis acqviescimus, sed literatam reqvirimus expositionem. Si plura habeat, da operam, ut ego habeam, inprimis vero inscriptionem Lapidis, qvi in Grondal reperitur; si penes ipsum sit, fac ejus sim particeps. Sed vehementer doleo, qvam plurima ex iis, qvae misit, haud probe descripta esse, et characteres qvandoqve inspersos, qvi Runici non sunt, imprimis Starkatheri, qvod non ita habet ut scribit; sed inscriptio Latina est, qvae si legenda: Starkaterus pugil Sveticus. Pari ratione, qvod in Coemiterio Framlof extat, non Runicis, sed Latinis literis exaratum apparet, qvas interpres non intellexit. Mitto tibi Baccalaurei mei exemplum, qvod ut boni consulas, rogo. Sub praelo jam fervent Conciones ex Joele pro [[0058]] Litaniis publicis in Martio anni seqventis celebrandis. Salutat te uxor; tu tua, meo nomine, et vale. 1622. LXIX. OLAUS WORMIUS M. Petro Skelderupio, Episcopo Nidrosiensi. Uxorem ad te sine meis dimittere non potui, Affinis exoptatissime, etsi vix esset, qvod scriberem. Qvae tamen a tuo a nobis abitu alicujus momenti contigerunt, brevibus indicabo, licet singula melius fortassis viva uxoris vox exponet. Is, qvem Cathedrae M. Valentini nos deputasse nosti, et ea privatus, et ab Academia nostra sententia relegatus est, non qvidem ob crimina, qvae illi objiciebant adversarii, nullum siqvidem probare potuerunt; sed qvia Lundensis Episcopus literis suis testimonio dato plane contrariis multa et inprimis crimen falsi ipsi objiciebat, pro suo enim nostro scripsit Ejus igitur locum supplevit Dn. Thomas, qvi ad D. Nicolaum sacris ministrabat. Drudam M. Johanni Erasmio desponsatam esse, fusius narrabit uxor, ut et de recens nato D. Bartholino filiolo. Sumptibus Ecclesiae D. Virginis, novum templum extra portam septentrionalem, eo in loco ubi vetus est, jussu Regio, literis ad nos datis exposito, hoc anno aedificabitur, qvod tenore earundem freqventabunt rustici qvoqve, qvi hactenus D. Virgini erant adjuncti, qvod Pastori nostro qvam gratum futurum sit Evangelium, ipse nosti. Plura jam non occurrunt; sed nostri memor vale, ab uxore et nobis omnibus amice salutatus. Si fratrem meum, apud vos degentem tua opera juvare possis, te id facturum, plane confido. 1622. LXX. OLAUS WORMIUS M. Petro Skelderupio. * * * Mag. Antonius, qvi Praepositi Generalis in Gotlandia fungebatur officio, variorum criminum coram Majest. Regia actus est reus. Verum ex Episcopis tres, Selandicus sc. Scanicus et Fionensis delecti sunt, qvi cum aliis causam ejus huc venientes [[0059]] cognoscant, et sententiam ferant. Qvid de ipso fiet, brevi videbimus. Alano nostro natum filiolum, cui nomen Johannis, absqve dubio inaudivisti. Miser parens, ex qvo pro-patres invitavit, pedibus aeger decubuit. Si pluries hoc oneris in se suscipere cogitur, vereor ut sit ferendo. Commentariorum meorum in Aristot. mundum mitto exemplum, licet pessime a typographo habiti sint, qvi tot mendas eis intrusit typographicas, ut, an pro meis agnoscere possim, valde dubitem. Vale. 5. Octobr. Anni 1624. LXXI. OLAUS WORMIUS M. Petro Schelderupio. * * * Freqventes exterorum Regum ad Nostrum legationes qvid portendant, exitus dabit. Nuper Svecus discessit, Gallus et Anglus adhuc hic morantur. Belli et apparatus et rumor qvosvis percellit. Summa, Pestis, bella, fames cervicibus nostris imminent. Deus clementer misereatur nostri! Ex thermis rediit affinis Bartholinus, qvamvis valetudo non ex voto. Nephriticis saepiuscule divexatur doloribus, qvi vires multum dejiciunt. Diem suum obiit Dn. Andreas Sinclarus, marasmo et ischiadicis doloribus plane exhaustus. Senatum Regni reliqvum de rebus arduis deliberaturum, indies exspectamus. M. Antonius, de suo nuper officio et dignitate exutus, publice hic poenitentiam egit. Nec spes ei aliqva restitutionis affulget. Haec, ne nihil scriberem, tuis reponere volui, qvo mutui colloqvii defectum literarum commutatione freqventiori resarcire valeamus. Salutat te uxor et tota familia. Vale. Dabam Hafniae, Festo Purificat. Mariae, 1625. LXXII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Non te latet, mi Rhodi, de Latinorum Medicorum principe Cornel. Celso, paulo ante tuum a nobis abitum, tecum qvid egerim, qvamqve spem de eo castigando notisqve illustrando [[0060]] mihi tum temporis, spontanea alacritate, feceris. Qvocirca considerans, te, in hac tua peregrinatione, occasionem habere amplissimam, vocales et mutos in hoc negotio consulendi magistros ac rarum qvid in hoc genere praestandi, Illustrem et Magnificum D. Cancellarium, Chistianum Frisium de Kragerup, commoda arrepta occasione, de hisce tuis conatibus certiorem reddere haud dubitavi. Qvi qvanto favore et benevolentia eos exceperit, vel ex eo colligere haud difficulter poteris, qvod suum (qvod aud alium, hisce, ut nosti, imparem, latitabat) exemplar, Viri cujusdam docti animadversionibus illustre, in hosce usus benigne indultum tibi voluerit, mihiqve illud ad te transmittendi provinciam demandaverit. Qvocirca virum te praesta, et hoc, qvem mitto liberalitate tanti Patroni, Celso ita utere, ut prius fama qvam corpore celsus ad nos advoles. De propensa Magnifici Domini Cancellarii, qvi ad optima qvaeqve provectum te cupit, rostraqve in te voluntate non dubitabis unqvam. Oblata occasione, num librum recte acceperis, indica, et me de rebus vestris certiorem redde. Vale. Hafn. prid. Cal. Martii. Anni 1621. LXXIII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Incidi non ita pridem in libellos tres, de Piscibus et Aqvatilibus a Conr. Gesnero conscriptos, et Tiguri apud Andream Gesnerum in octavo impressos, qvorum secundum Cajo tuo, non sine insigni ejus elogio, inscripsit. Qvam inscriptionem cum ad institutum tuum facere viderem, non potui, qvin monerem, tum ut, si visa a te non esset, inspiceres, tum ut ad scribendum de rebus ac instituto tuo provocarem. Invenies praeterea in iisdem libris saepiuscule compellationem honorificam ejusdem Caji factam, praesertim circa finem libri sccundi, qvod ad ejus commendationem haud parum faciet. Si apud vos non exstet, ac novam libri editionem procurare animus sit, mone, et per amanuensem describi singula, ac ad te mitti curabo. Librum ipsum vellem, ni a Bibliotheca Academica haberem, ac ejus in tanta locorum intercapedine jacturam metuere. Incepi rerum naturalium [[0061]] praesertim rariorum Thesaurum qvendam colligere, ad qvem symbolam contulerunt haud pauci ex amicis, qvocirca cum tu in iis locis verseris, ubi talium indies magna occurrat copia, amice rogo, ut in hisce mei sis memor; sive ex animalibus terrestribus, aqvaticis aut aereis, sive ex lapidibus, metallis, conchyliis aut ejus generis aliis qvidpiam sese offerat, mitte qvaeso. De pretio, si qvae emeris, cum veneris, facile conveniemus. Viperam integram et exsiccatam facili negotio habebis, ut et conchylia, vobis indies obvia, capelongi, capetendi, caperossoli, ut vocant Venetiae; et Puteolanus ager multa suppeditabit. Tu mihi, pro tua prudentia, qvae huc faciant, aestimabis. Pretiosa non cupio, sed qvae nobis rara, vobis familiaria, et nullo negotio comparanda. Si qvid hic sit, qvod in tui gratiam vicissim praestare valeam, eadem libertate impera, et animum gratum nunqvam desiderabis. Vale. Fossius noster, Canonicatu et Vicariatu ornatus, Medicinam in Scania feliciter exercet, ac circa Festum Paschatos summa Laurea Medica apud nos exornabitur. Hic te, ut et Danici reliqvi, salutant. Vale. 1623. LXXIV. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Qvamvis meis hactenus a te nihil responsum, nihilominus alteras hasce, non provocatus, rerum vestrarum statum exploraturas, ad te amandare non vereor. Ansam vero suppeditavit Magnificus D. Cancellarius, qvi in Monumentum qvoddam Hetruscum in Volaterrano incidens, et qvasdam notas cum Runicis nostris communes in eo animad vertens, haud probe satis descriptum suspicabatur. Cimbrorum autem aut Longobardorum monumenta esse, Gothicis literis exarata, non injuria existimat. Jussit igitur, ut abs te peterem, praesens ut rem ipsam inspiceres, ac, qvia plura ejus generis ibidem extare refert Volaterranus, singula, qva fieri potest diligentia, describeres, eiqve transmitteres. Qvam gratum hoc ipsi sit futurum, ex literis sua manu ad me datis, et hisce inclusis, facile percipies. Alphabeti nostri Gothici mitto exempla, ut, in qvibus conveniant [[0062]] vel discrepent, animadvertere valeas. Vale et data occasione responde. 1624. m. Novembr. LXXV. JOHANNES RHODIUS D. Olao Wormio. S. P. Hafniam. Qvod conspectu dulcissimum, id Amici manus Epistolae impressa praestatque Agnoscere. Ego vero, Clarissime Vir, Affectum gratus agnosco ab officiis, in qvae primus erupisti. Qvibus etsi me imparem video, religiosa tamen admonitione convictus, qvod amicitiae nostrae debeo literarum munus, saltem provocatus, exsolvam: vel ob id maxime, ut me monstrem officia secure debere, et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Occasionem mihi vestro ductu enatam laetor. Qvae enim in Exoticomation isthic rara desideras, lubens conqviram. Anno superiori initium inox voto datam ab utriusqve sexus viperis, qvarum exuvias satis commode fartas jam bibliothecae adjunxissem, nisi a seqviore tantae molis volutatione nautis familiari earum jacturam metuissem. Satis visum, eas aliis rebus in pyxide additas cum rarioribus meis terra transmittere, qvam infido a piratis mari committere: qvanqvam nunc qvidem non temnendam optimorum librorum vim isti fortunae crediderim. Moram Nobiliss. Dn. Christophori Julii et Slangendorfii fatis adscribas: qvae iter meum in Italiam citeriorem autumno elapso susceptum in haec tempora non sine incommodo rejecerunt. Hyeme (dictu mirum) pluviae et nivis experte, insvetam aeris clementiam experti nunc redierunt alii, sine ulla temporis aut valetudinis jactura. Rari, imo fere nulli, hoc tempore aegri. Anatomiae qvoqve, annis superioribus hic magna aemulationis contentione exhibitae, hine Plazzoni morte, hinc Spigelii valetudine, multum discessit. Et qvid non Botanicae, Bauhini obitu? Artis operae Patavii florent. Qvarum inspectio ita me totum occupavit, ut, seqvestratis omnibus, ad ea sola cogitationes converterim, qvae in opere tentanda. Hinc factum, qvod Celso nunqvam aut raro manum admoverim, nisi forte in locum a Practicis meis excussum, auta Praeceptoribus enodatum, inciderim, Otio ab itinere restitutus, erit ut Cremonini interventu Codicem [[0063]] e D. Marci Bibliotheca obtineam. Romae et Florentiae si aliqvamdiu haerere liceret: certa mihi magnae eam in rem accessionis spes foret. Exempla qvotqvot hactenus vidi typis excusa protinus paravi; et inter alia unum e MS. Florentino Anno 1478. vulgatum, qvod omnium fere primum suspicor. Gesneri de Cajo locum necdum inspexi. Eum si in majori exemplo non offendero, vestra Excerpta humaniter oblata tempestive exqviram. Verum ista mihi #pa/rerga, neqve impense deproperanda. Nosti qvod in labyrintho properantibus evenit, ut ipsa velocitate implicarentur. Nihil enim ordinatum, qvod praecipitatur. Alii, si libet, in inane illud Epicuri sine termino chaos irruant Ego certe in plerisqve #mete/wroj sum, haud facie qvicqvam in literas missurus oculis hujus aevi eruditis, qvo scriptiunculis largissime peccatum. Eqvidem, in tanto scriptorum numero, pauci nohis eo in argumento aliqvid eximii laborarunt, institutum tamen non omnino deseram; vel Magnifici Dn., Cancellarii causa, Autoritati cujus tantum debeo, qvantum ipsae literae. Praevio Rev. et Clar. D. Laurentio Pignorio, Presbytero Patavino, magno Fautore meo, istarum literarum peritissimo, obseqvium in Virum Generosum luculentius testabor curiosa eorum pervestigatione, qvae mihi vestris ac Fossii literis injunxit. Historiam Gothicam a Viro illustri apparari narrat Nobiliss. Dn. Franc. Rantzovius. Habet in MSS. memoratus ille Pignorius eam in rem haut pauca: imo, si memini, integram de Gothorum in has regiones irruptione Historiam. Si eorum, qvae maxime dubia, consignationem transmitteret; istius Viri humanissimi indicio, mea opella, qvicqvid desiderari posset, facile transcriberetur. De Codicum enim abalienatione spes nulla, praecipue apud istum reconditissimae eruditionis Antiqvae Professorem, cui isti auro contra chariores. Excurrit praeter sententiam et consvetudinem cum Affectu vestri studioso calamus, Nova subjuncturus; nisi ea ad Affinem meum diligenter exarata invisam utrinqve temporis prodigalitatem averterent. Officiorum parsimoniam huic imputabis, non animo remissiori; qvem Viris Candidis atqve Eruditis semper integrum servabo. Inter eos Clariss. Dn. Socerum vestrosqve Affines, nominatim vero D. Finckium Juniorem caeterosqve mei Nominis amantes officiose saluto. #a/musti! Patavii XIII. Febr. MDCXXV. [[0064]] LXXVI. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Tuas, 3. Februarii datas, 8. Martii accepi, ex qvibus et in me prolixum tuum affectum in conqvirendis rarioribus, et in Magnum D. Cancellarium obseqvium abunde perspexi. Me qvod attinet, vicissim faxo, ut benevolentiae et amoris mutui officia desiderare haud possis. Bauhinum fatis cessisse, primum ex literis tuis percepi. Doleo Viri in Botanicis et Anatomcis facile hoc seculo principis, mihiqve amicissimi obitum. Lumen ingens amisit Basilea, nec video, qvid jam ibidem in arte Medica eximium a qvoqvam sperari possit. Nuper heic leges sumptuariae auctoritate Regia promotionibus latae, convivia penitus abrogata, ut Doctorandis ad summum 50. unciales vix impendendi. De Pignorio tuo Magnifico Cancellario narravi, cui grata admodum fuit, qvam offers, opera in Gothicis excerpendis [exerpendis ed.]. Hoc unum jussit, significarem, ut, siqvid haberet peculiare Vir ille eruditissimus, ad Lingvam antiqvam Gothicam aut literas pertinens, id annotares ac transmitteres. Duo praeterea tradidit tibi mittenda Vocabularia, in usum a Fossio indicatum, qvae hisce inclusi. Nec te poeniteat laboris, Ejus causa suscepti, cum non dubitem, qvin vicissim, cum redieris, tibi emolumento sit futuris. Salutant te nostri. 1625. LXXVII. Illustri et Generoso DN. CHRISTIANO FRIIS, de Kragerup etc. S. R. M. Cancellario Magno, Regnique Daniae Senatori Amplis. Domino et Fautori submisse venerando salutem et obsequia. Hafniam. Illustris et Generose Domine: Interpellationis importunitate in publicum peccare mihi viderer, nisi luculentissima compertae humanitatis documenta istam culpae supicionem amoverent; [[0065]] dum ea a me officia exspectari video, qvae nullam tenuitati meae excusationem praetexunt. Hac animi confidentia, qvos antehac inter desideria et verecundiam medius per alios innui, nunc ipse conatus eo liberius expromo, qvo me, temporisne injuria, an Curatorum incuria, studio saepe desiderato invidiosius excidisse experior. Eqvidem M. V. nomine a D. Wormio et Fossio demandata in peregrinatione mea Italica, qvantum licuit, recte expedii. Verum, qvid cum Wormii literis mense Martio scriptis nuper traditae ejusdem exempli Nomenclaturae Italicae velint, nulla conjectura satis asseqvor. Neqve enim de iis ille qviqvam, qvi me ad Fossii literas ablegat. qvas eam in rem nunqvam vidi alias, qvam qvae lingvae Gothicae investigationem injunxere. Porro Ravennae nullae Gothorum reliqviae, praeter labrum porphyriacum insignis magnitudinis, qvondam Theodorici Gothorum Regis cineribus dicatum Monumentum inibi ad D. Vitalis Aedem e marmore mire polito, integris adhuc characteribus, exscripsi Graecum, non tamen plane Graecum. Crediderim cum dominii permutatione barbara qvaedam irrepsisse; qvae num Longobardica, an Gothica, parum liqvet. Imo, vero simile, non tantum voces, sed et literarum notas simul immutatas. Ita ut statuam, svadet antiqvae satis Chimaerae aeneae, in veteris Palacii Florentini loco remotiore fortuna a me observatae inscriptio talis: [run.]. Qvam a genuinis vetustiorum paulo Graecorum characteribus elegantia et puritate diversam ostendunt germanae qvaedam statuarum inscriptiones, qvas Romae et Cajettae lustrare licuit. Volaterris, praeter eximium Raphaelis Maffei Episcopi Volaterrani in Aede D. Lini Epitaphium, et preces qvasdam in membranis ipsius manu scriptas in B. Virginis Choro, nihil inveni: caetera, referente Canonico qvodam, crebris hostium incursibus interiere. Libros tamen haut paucos Volaterrani istius residuos in privatis Nobilium qvorundam ejusdem familiae Juvenum asservari intellexi. Verum Curatoris in villam distantiorem secessus eorum inspectionem ademit. Qvod ni contigisset, inscriptioni a Volaterr. L. 33. p. 764. Edit. Basil. propositae, ex iis, si qvi sunt, aliqvid forte lucis accessisset. Reverendus D. Laurentius Pignorius Presbyter Patavinus eam ex charactere Hetruscam censet. Neqve ab eo multum discedo. Praeterqvam enim qvod in Bibliotheca Florentina in libro qvodam #poluglw/ttJ MS diversas Lingvae hujus notas [[0066]] viderim, literas qvoqve Gothorum et Longobardorum, tum primorum, tum posteriorum, ab iis diversas fuisse, fidem facient Alphabeta, hisce peculiari scheda inclusa, a me Romae in Vaticano et Florentiae ad D. Laurentium partim descripta, partim e lectione vetustiss. [vetutiss. ed.] Codd. fideliter eruta. Ferrariae, certis autoribus, habeo Diplomata qvaedam esse in Museo D. Parulin Medici, cujus majores Theodorico Gothorum Regi a secretis fuisse constat. Virum bis qvaesivi frustra. Curiositati ne qvid desit, tertium eo excurram. Gentem Vicentinis vicinam per temporis commoditatem necdum adire potui. Reditum, nempe, meum statim mense unio excepit aestus ingens, qvi nunc primum remisit. Germanam esse certum est, non Gothicam; qvae in vallibus considens proximis in montibus pecuariam exercet. Venetis paret; vulgo, Li setti Communi. Mense Majo, favente Deo, ubi ipse eo emigraverim, qva occasione illuc venerint, qvibusqve conditionibus in haec tempora ibi vixerint, accuratius expiscabor. Interea M. V. de Nomenclaturis istis sententiam brevi desidero; missurus propediem, qvae apud Antiqvarios nostros Patavinos de rebus Gothicis rariora pervestigare licuerit. Qvae enim de iis in Historia Ravennatum Rubeus prodidit, jam ex ea M. V. nota suspicor. Ea si isthic desideratur, in mea Bibliotheca reperietur. Illud solum voto addendum, literae celerius, qvam pridem, Amsterodamo Venetias mittantur, qvod nupera Pauli de Wilm cum Veneto societas futurum spondet. Mihi certe neqve animus, taediosae hujus prolixitatis autor, neqve conatus, devotissimi obseqvii testis, in vestra jussa promtus deerit. Qvem pristinae M. V. benignitati, in feliciora literarum incrementa, cum Divinae protectionis omnisqve prosperitatis voto, observanter commendo. Patavii IV. Septembr. MDCXXV. G. M. V. deditissimus Johannes Rhodius. LXXVIII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Tuas, 24. Septembr. Patavii datas, 28. Octobr. Roeschildiae Magno Domino Cancellario obtuli, (qvo nos pestis Hafn. [[0067]] grassantis adegit saevitia) qvibus perlectis, suo nomine tibi ut responderem, jussit, non eas solum, sed et industriam in rarioribus antiqvitatibus tuam sibi esse gratissimam, peculiariqve favoris et benevolentiae affectu proseqvendam. Caeterum, qvod Nomenclatorem attinet, de qvo proximis meis ad te, putabat Magnus Dominus Cancellarius, se per Fossium eum Latinum misisse, cui varias Italicae lingvae dialectos per te adscriptas cupiebat, sed (cujus incuria nescio,) id neglectum jam animadvertit. Petit itaqve, ut praecipuas, qvae vetustate at raritatem aliqvam redolent, dialectos, imprimis vero Vicentinam, Li setti communi dictam, Siculam, Neapolitanam, Lombardicam, Grisonensem, et si qvae praeterea sunt aliae ejus generis, facto Nomenclatore variis et maxime necessariis constante, colligas, ac data occasione cum aliis, qvas observasti, inscriptionibus Gothicis transmittas. Qvin hoc ipso rem ei feceris gratissimam ac peculiari favoris affectu dignam, minus dubitabis Ut interim, oblata occasione, in thesauro nostro rerum naturalium locupletando curam haud deponas, obsecro. Communibus studiis deputatum crede, meqve Tibi ad qvaevis officia devinctum habe. Vale. LXXIX. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Ut pro locata mihi in prisca literatura nostra restituenda opera grati animi notam exhibeam, libelli mei, nuper editi, exemplum mitto. Boni consulas, rogo, et, siqvid posthac in tanta copia Literatorum apud Vos occurrat, quod nostro; conatus in hisce promovere possit, communices, qvaeso Videbis tui mentionem honorificam suo loco injectam esse; meretur enim affectus, qvo me semper complexus es, publice mutuum ut tester. Qvodsi in expurgatorium [NLW] indicem non relatum iri scirem hanc diatriben, sed a bibliopolis vestris expetitum, aliqvot Venetias mitterem exempla, melioribus Auctoribus permutanda. erunt, Historiam naturalem Americanam a Lynceis editam Romae, an ita sit, ignoro; perqvam cupide viderem. Ecqvando tamen Te videbimus? qvousqve carus adeo tibi alienus fumus, eum ut praeferas luculento foco paterno? qvid noster Andreas? [[0068]] ubi? cum Graeca pergraecari inaudivi; non igitur mirum, qvod amicorum omnium obliviscatur. Qvid Celsus noster? an ad carceres damnatus? libera fidem tandem, fac, Celsum nostrum tandem tua ope celsum propediem videamus. Vix jam Monumenta nostra prisca, in Dania et Norvegia collecta ultra ducenta, contineo, qvin claustra rumpant et evolent; qvam cuperem, Italicorum et Hispanicorum accessione ea splendidiora reddita. Amici Angli, inprimis Spelmannus meus, officio hic non defuit. Seldenus obiit. Tuam opem exspecto. Vale, et fave. 1637. LXX. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Biennium ferme effluxit solidum, ex qvo ad te scripsi, et Literaturae meae Runicae exemplum per affinem Bartscherum transmisi; ex eo, an ad te probe haec delata sint, resciscere haud potui, Oblato vero jam et urgente hoc internuncio Dn. Henrico Fuirenio, iterato te convenire haud dubito, pro veteri nostra amicitia rogitans, juveni huic modestissimo, Medicinae cultori strenuo, consiliis et auxilio ut haud desis; Tui causa vicissim apud nos qvaevis praestitero. Si Literaturam acceperis nostram qvid de hoc studii genere sentias, vel verbulo ut moneas, rogo. Sunt enim adhuc Monumentorum apud nos extantium Apographa haud pauca, qvae huic subjungam, si modo operae me facere pretium animadvertero. A Gallis, praeter exspectationem, bene admodum nostra excepta esse., haud rarae Doctorum ad me docent epistolae, amoris et favoris plenae, quae me magis magisqve stimulant, ut a proposito non desistam. Audio Romae editam Grammaticam Chiniticam; in bibliopoliis si prostat, te monente eam mihi comparabit Fuirenius. Vide, qvantum veteri nostrae tribuam familiaritati, qvi toties non provocatus tibi negotium facessere haud dubitem. Coram aliqvando te videre, unice exopto. Fac tandem, tot exantlatorum laborum fructum videat patria, cui natus es. Vale, 26. Jan. 1639. [[0069]] LXXXI. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Ex iis, qvas ab Henrico Fuirenio, tibi a me commendato, nuper accepi, te eas, qvas ante biennium per Affinem tuum curavi, non accepisse, percepi; qvod vehementer doleo. Aderat enim iis Literaturae meae Runicae exemplum, in qva cum et tui facta sit mentio, et qvam plurima contineantur, de qvibus exqvisitum tuum judicium exspectaveram, non potui non ejus jacturam aegre ferre. Iterato igitur fortunae aleam subiturus, eam mitto, amice rogans, data commoditate eam lustrare, et siqvae occurrant, animadversione digna, notare haud graveris. Erunt procul dubio in Vaticana Bibliotheca et alibi, qvae huc facere possint; si qvae aut ipse in Adversariis teneas, aut ab amicis habere poteris. communica, qvaeso, gratam promitto eorum memoriam. Video Kircherum et alios tantopere in eruenda Literatura Orientali laborare, qvid vetat in Septentrionali nostra tale qvid tentare sed in hac, proh dolor! ope aliorum pene sumus destituti. Ut qvimus igitur, qvando, ut volumus, non licet. Operam nostram non plane nullam fuisse, haud rarae Anglorum-Gallorum, Belgarum et Germanorum qvorundam celebrium docuere acclamationes. Qvid Itali vestri de barbarie hac statuant, per Te scire aveo. Vale. 1639. LXXXII. JO. RHODIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Annus jam est, qvod binis demum me gemino Tibi officio obstrinxeris. Prisci namqve affectus nullum mihi amplius indicium esse potuit, qvam qvod affines tuos mihi commendaveris, qvorum rebus qva potui hactenus consului. Majora qvidem exigit utriusqve Finckii, ne dicam tua, in me propensio. Sed ea, mihi crede, Patris eorum optimi etiamnum apud me est memoria, ut nullo etiam parario me habuissent ad omnia paratissimum; [[0070]] qvi nullam alias de nostra gente bene merendi occasionem unqvam intermisi. Munus vero ingenii tui eximium, qvo me ornasti, qvam fuerit gratum, tecum cogites, qvum vix id explicem sine affectu, qvem amicis libenter Tacitus reservo. Liber sane nec tuo ingenio nec labore indignus est. Qvae mea tunc ratio fuit, integrum in lectulo perlegi, nec sine delectatione mihi doloris taedium mitigavit. Novitate, si qvid sapio, multis lenocinabitur, qvam antiqvitati feliciter attulisti. Qvam vellem in vivis Pignorium! At qvi jam vetustatis gloriam hic sustineat, nullus est praeter Galvanum I. C. cathedra foroqve impense occupatum. Is vero statuis nummisqve addictior, quam rei literariae Romae, qvod nosti, Fidei propagandae Collegium multa procul dubio in rem tuam conferet. Num liber notus, expiscabor. Si minus; tua bona venia, meum eo mittam, ut si non auctior, sodalitatis saltem istius judicio ornatior prodeat. Ego me tantisper a)su/mbolon-gr fatebor, tuoqve in aere, nisi Longobardica velis pro Gothicis. Qvam in Etruria non ita dudum effossae Ernesto nostro dedi tabulae delineationem, tibi communem cupio. Decumanum de monumentis Volaterranis opus plane fabulosum monstrat res ipsa, jamqve luce clarius confecit totus noster Leo Allatius. De Fastis Danicis commentarium tuum laudavit Peirescius qvem nondum hic videre contigit. Credo hunc esse, qvi tua benignitate adhuc apud meum latet affinem; nisi, qvod suspicor, Gothica fuerit Literatura, qvam biennio abhinc perisse memoras. Meum sane est dolere jacturam Poesis enim Danica meam de spinae usu in veste sententiam illustrasset, digna tui nominis praefatione: qva me in tuis anticipasti. Libri jam e Germania nulli; e Gallia pauci; freqventiores e Belgio; unde majori qvandoqve discrimine, qvam negotio, Venetias advehuntur. Pontani et Meursii Historias ibi expositas memini: eadem Elsevirii opera tui etiam libri comparerent. Dissertationem meam ab affine habebis. Novatores paribus armis aggredi par erat. Inde nata curiosior eorum pervestigatio, qvae vel parum bona fide, vel leviori cura incautis obtruserunt. Horum tamen, ut vides, neminem aperte accuso veritate contentus, qvam quotidianis ferme conviciis extorserunt ii, qvi urgebant aliqvid edendum esse. Fatebar tandem victus, atqve utinam id fuerit, qvod paratissimum habui. Vos eruditionis arbitri cognoscetis. Italorum et Gallorum adsensum meruit libellus, [[0071]] Germanorum exspectat. De qvo liqvet hoc solum, qvod a diversis desideretur. Male habet, qvod Patronum amiserit; qvo nec sperare potuit majorem, nec optare benigniorem. Sed hic fortunae ludus est, qvem graviori casu pene superavi. Grallis enim repositis thermarum ope jam tripes ad tripodem reversus divinatione, qvam bona nescio, Scribonii Largi vitiis medelam tentavi. Si merebitur, Celsi anteambulo erit. Hic vero cogitationes paulo severiores poscit, qvibus non vano artis nostrae praesagio pristinas vires ominor. Vale, Vir optime, tuoqve more meis conatibus fave. Finckio Patri ac filio, caeterisqve VV. Cl. mei studiosis salutem adscribo. Patavii XII. Julii MDCXL. LXXXIII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Pergratum mihi fuit, tibi non displicere conatus meos in Literatura nostra prisca restituenda, animum mihi addet, qvas teneo, monumentorum apud nos hisce characteribus insignitorum descriptiones eo alacrius aggrediendi. Qvaeso te, siqvid Roma retuleris responsi a Sociis propagandae fidei, id mecum commune facias. Vix credo eos haec aestimaturos, tum qvod Aqvilonaria illis forsan et barbara sint, tum qvod ab homine profecta qvi sacris ab iis diversis sit addictus. Qvicqvid sit, me magno beabis officio, si perscripseris. Interim tibi pro affectu benevolo gratias ago ingentes. Qvam doleo, Fastos ad te nondum pervenisse; operam dabo, ut per Elzevirium habeas, una cum Cornu nostro aureo, et aliis forsan nonnullis. Male nos habet, qvod tuis adhuc carere cogamur de Acia observationibus. Nemo est in Patria, qvod sciam, qvi habeat, ex qvo vel mutuo habere liceat. Qvae misisse te scribis, affines tui non accepere. Vides, qvam male curentur omnia. Ab omnibus dum commendari audimus, ejus desiderio ferme enecamur. Male sit infidis internuntiis, qvi tamdiu nos eo defraudant. Largus qvaeso sis in Scribonio tuo, nec diutius tibi soli eum reserves; si Celsum adjungeres comitem, duplici nomine literatum Tibi devincires orbem. Vive, vale, ac, qvia tantam internunciorum dolere cogimum sive negligentiam sive malitiam, ipse advola et adfer. Hafn. 20. Decembris, 1640. [[0072]] LXXXIV. JO. RHODIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Clarissime Vir, Amice in primis honorande. Egone advolem? Votum sane amicum. Sed pene cassum, etiamsi Cyllarus adesset; nisi Protagoras una qvipiam sessorem inferret. Tali namqve opus bajulo, qvi non minus ingenio, qvam toris valeat. Adeo mihi coxa etiamnum riget, ut quod artum ac decimum adhuc mensem domi traham. Valetudo tamen minime deplorata: licet brumae inclementia solito diuturnior crebrisqve imbribus molesta plurimum offecerit. In thermis non parum praesidii; qvarum liberior usus aestate superiori per vires longo decubitu fractas coeliqve inaeqvalitatem parum tutus erat. Natura qvin etiam non obscuris indiciis novae molitionis spem praebet. Domesticum interea hoc taedium meditationibus mutuisqve amicorum studiis lenio. Librum tuum Romam misi ad Gabrielem Naudaeum mihi amicissimum, in qvo candor cum eruditione certat. Is Athanasio Kirchero inter omnes Societatis Jesu lingvarum peritissimo legendum dedit. Eruditum qvidem et curiosum hic statuit, minoris tamen usus, qvod verius monumenta qvam libri ea lingva reperiantur. Naudaeus Antiqvitatibus apprime necessarium judicat, cujus verba eo libentius adscribo, qvia mihi consona, "Stimo-it qvesta-it faticha-it molt'-it ingegnosa-it e-it degna-it di-it gran-it lode-it , per-it la-it sua-it novita-it e-it le-it belle-it antichita-it scopette-it dal-it auttore-it nel-it filo-it delsuo-it discorso-it e-it la-it verita-it e-it , ehe-it de-it tutti-it i-it libri-it arrivati-it al-it Hermanno-it in-it cinqve-it o-it sei-it balle-it qvesto-it e-it stato-it stimato-it universalmente-it il-it iu-it vago-it , dilettevolo-it , e-it curioso-it , e-it s-it aspetta-it adesso-it con-it grand-it desiderio-it qve-it libro-it De-it Antiqvitatibus-it Danorum-it , chi-it dall'-it istesso-it auttore-it viene-it promesso-it Perche-it si-it crede-it per-it il-it saggio-it hauuto-it in-it qvesto-it Trattato-it della-it lingva-it , che-it dovera-it essere-it ripieno-it di-it dottrina-it molto-it curiosa-it ." Hanc viri sententiam postea firmavi fama, ut credo, certa, esse in Islandia et Norvegia Historias, qvibus lingvae istius munere non pauca forsan vetustate obscurata magno rei literariae commodo in lucem proferentur. Uberius itaqve Kircheri judicium exspectatur, ubi suo de Magnere operi extremum colorem induxerit. Fastos [[0073]] desideramus. Cornu pariter, qvod vere aureum cogitamus. Qvid autem ego? cru/sea-gr calkei/wn-gr . Sint, qvalia per genium licebit. Appulisse spero, nisi curator plane surdus; cui non ita dudum Ludovicum Elsevirium monitorem dedi. Epilogum tibi Virisqve eruditis communem puta, qvos ad judicii libertatem invito. Qvam si impertiveris, etiamsi qvaedam displicuerint, caetera tamen placuisse credam. Vale, meqve iis commenda, qvibus commodum est. Patav. prid. Non. April. MDCXLI. LXXXV. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Mitto, Vir Clarissime, per Elzevirium Fastos meos et alia, qvae boni consulas, rogo. Qvae de Cornu aureo Principis commentati sumus, si cum Kirchero, in Hieroglyphicis versatissimo communicari possent, vehementer id exoptarem, qvo ejus judicium de nostris conjecturis expiscari liceret. Forsan in ejus opere de Hieroglyphicis locum inveniet. Approbari haec a te et aliis apud Vos magnis ingeniis si sensero, calcar addent ad Monumentorum nostrorum maturiorem editionem. Nondum ad nos delata Acia tua. Bangius unum attulit exemplum, qvo per horulam aut alteram usus sum. Valde mihi arrident omnia, nec qvemqvam futurum arbitror, qvi non eruditionem solidam, lectionem diffusam, judicium acre, styli acumen extollat Plane de re ipsa idem tecum sentio, nec potest non id facere, Cel sum qvi diligentius inspexerit. Perge modo lucubrationibus tuis orbi literato prodesse, et Scribonius tuus, sibi Celsum ut adjungat comitem, effice qvaeso. Hafn. M. Mart. 1641. LXXXVI. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Solidus ferme effluxit annus, ex qvo, te ita jubente, ad Elzevirium Amsterodamum non solum literas ad te deferendas [deferendaa ed.] [[0074]] sed et fasciculum, cui inclusi erant Fasti, Literaturae, Cornu et Institutiones meae, misi. Sed inhumaniter plane per totam aestatem omnia haec secum retinuit, et mense Octobri demum remisit, ne verbulo respondens ad ea, qvae ipsi scripseram de tuo desiderio; qvocirca non possum non de hominis tam inhumani conqveri malitia, illudqve tibi indicare, ne mea culpa factum putes, qvod nec haec miserim, nec pro eruditissimo tuo libro de Acia (qvem tandem accepimus) gratias egerim. De eo qvid dicam? Diffusam lectionem, styli nitorem, judicii acumen an prius mirer, ignoro. Certus sum, neminem fore, modo cum cura, qvam postulat, eum legerit, qvin inter scripta, qvae hoc aevo nobis tulit melioris literaturae orbis, palmam ei facile sit daturus. Perge, rogo, perge illustri ingenii tui lampade lucem Scribonio et Celso nostro foenerari. Mihi certe, rem qvod attinet, Aciam vere acu tetigisse videris. Gratias igitur ago immensas pro ejus communicatione, qvodqve redhostire meis neqveam ineptiis, non mihi sed itinerum difficultati adscribas, velim. Nuper in locum perdifficilem Celsi incidi, qvem publice discutiendum proposui, cumqve inde me extricare neqvivero, ad te devolvi, ut ex pagella, qvam mitto videbis. Integram misissem exercitationem, si per tabelliarios licuisset. Valde doleo, qvod, ut libet, non licet tecum diffusius garrire; animum ex paucis hisce metieris. Sub praelo jam fervent Monumenta mea, qvibus Cornu, jam distractum, adjiciam cura secunda auctum, cui exspectata a Kirchero si fieri posset accessio, nihil mihi foret gratius. Ubi ad umbilicum perduxerit Typographus, omnem movebo lapidem, ut habeas. Interim vale, et annum hunc novum faustiter et feliciter transige. Prid. Cal. Ian. 1642. LXXXVII. JO. RHODIUS D. Olao Wormio. S. P. Hafniam. Clarissime Vir, Amice in primis honorande. Nolo spes tuas longius morari; alere tamen nec abs re nec amicitiae iniqvum censeo. Kircheri judicium esse in pluteis suis monuit Naudeus noster, qvod primo ad me veredario traderet. Inexspectato autem Pontificis jussu, gravissimorum negotiorum causa mox [[0075]] In Galliam ablegatus, ne tribus qvidem verbis id mihi intimioris notitiae indicare potuit, tralatitia Rochii nostri opera usus. Muneris rationem ignoramus, sed qvod gravius itineris, ne dicam reditus. Viri hujus non vulgaris doctrinae mentem proximis perscripsi, humanissimi Kircheri qvamprimum exspecto, tui maxime causa, et Bangii, cujus Diatribae ipsi placuere. Cessationem tantillam si aeqve tuleris, commodum fortassis erit. Nosti enim qvam in vario literarum genere verum illud: habent parvae commoda magna morae. Accipe interim ex meis veram antiqvi numismatis plumbei delineationem, qvod non minus raritate mihi carum, qvam Pignorii nostri memoria religiosum, cujus id necessitudini debeo. Eam Bartholino vestro lubentius tradidi, qvia Serenissimi Ducis Veneti mitram proxime refert; qvam ab antiqva Trojanorum nihil diversam ostendit ille in Originibus Patavinis, qvas in gratiam civium suorum Etrusco sermone vulgavit. Si merebitur, aurei muneris tui auctarum patiare. Pervidi totum Principis titulo tuoqve nomine dignum, amarthma-gr si mutetur evidens, qvod in tertium versu Epigrammatis pag. 28. utrobiqve irrepsit. Cetera sic arrisere, ut Barberino Purpuratorum principi, novitatis literariae avido, misissem protinus, nisi inconcinne admodum emarginatus liber, vix locum in Bibliothecam sperare potuisset. Sed Romanorum curiositati satisfactum pridem H. Fuirenii diligentia, qvi geminum Venetiis exemplar comparavit. Licetus pridie qvam ab aestivis Patavinis Bononiam rediret, mutuatus meum adhuc detinet, ratus aliqvid suo inde accessurum commentario, qvem de veterum Annulis affectum habet. Emblemata Regis historiam praesentare suspicatur. Tu cogita. Novae editionis mihi spem certam nuper indicasti, qvam forsan exspectabit. Monumentis profecto gentis nostrae Italos tibi demereberis. Fastos Romanos non displicuisse memini: qvi una cum reliqvis potius negligentia qvam curatorum protervia nobis hactenus invisi. Ludovicum Elsevirium jam rogo, naucleris Venetias inde solventibus tradat qvicqvid ponderosum ad me porro ferendum habuerit. Nec de ipsius fide dubito, qvi jam Scribonio meo lucem pollicitatus. De Literatura humanitati tuae non minus debeo, qvam de altero felicis ingenii dono. Ea namqve meae de spina conjecturae robur addidisti; sed exilibus praecipue conatibus meis animos perhonorifica Dissertationis meae approbatione. Hanc vero plurimorum agnosco indulgentiam, [[0076]] qvi me mihimet faciliorem cupiunt, qvam ut a meo animo impetrem. Aures tamen praebebo, ne penitus videar kakizotecnoj-gr , lenta faveat modo valetudo, qvam imminens veris calor commodiorem spondet. De Celsi loco hac temporis angustia, id tantum addo, Panem abs te ad autoris sententiam recte alimentis accenseri, nec ab editis veteres discrepare libros, qvos diligenter inspexi. Qvam bene; si fata volent, suo loco aperiam. Fuirenii vestri cum Bartholinis optime valent. Iis nullo me unqvam officio defuisse, ex ipsis cognoscas malim. Vale. Patavii VI. Cal. April. MDCXLII. LXXXVIII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Summam tuam facilitatem meam fovere importunitatem ne mirere; nam ubi amicus, ibi opus. Hinc defatigare te etiamnum non desino, alias qvotidianis in publicum bonum negotiis lassum. Tuo consilio, cessabunt operae Monumentis meis occupatae in Naudaei vestri reditum, ut qvid Kircherus in nostris desideret, priusqvam cura secunda prodeat Cornu, cognoscam. Maximae vero ingenuitati tuae debentur gratiae, qvod non solum tam candide de gravi errore, qvem nimia peperit festinatio moneas, sed ex divite penu tam egregio auctario mitrae Venetae locupletaveris: qvod, Deo volente, non sine honorifica tui mentione suum occupabit locum. Qvam cupivissem, Bartholinum ei delineando operam dedisse accuratiorem, ut typus ejus caeteris junctus conspiceretur. Caeteris beneficiis hoc addas, ut tantisper ei adhuc indulgeas, donec manu perita delineari curaverit, qvod facturum eum, mihi polliceor. Ea est bonorum Auctorum hic penuria, ut Origines Patavinae Pignorii nuspiam in pluteis compareant doctorum et alia ejusdem desiderare cogamur. Licetum a nostris circa calcem libri insinuatis conjecturis, non procul discedere gaudeo, inprimis cum modeste et humaniter dissentientem me ferat, nec more Stentorum qvorundam apud nos, qvi qvae ipsi non capiunt, malitiose carpere et radere non cessant, sed pro labore convitia reddunt. Ipsi de re nulla litem [[0077]] movebo, siqvidem rem hanc meris niti conjecturis probe sciam ac talis sit, qvae diversam patiatur interpretationem, modo a re non nimium exorbitantem. Qvod si Elzevirium facilem habuero, faciam, ut nihil ex meis posthac desideres. Adhuc semel hominem sollicitabo; qvo successu [sucessu ed.], scies. Gaudeo manumissum Scribonium; Deus tibi vires ac valetudinem largiatur firmam, brevi ut seqvatur Celsus, cujus locum, qvi me defatigavit, a te enodatum et ad mentem Galeni reductum in praeclaro isto opere utinam videre liceat. Fuirenios et Bartholinos qvod in tui receperis familiaritatem, et consiliis juves, praeclare de singulis et omnibus nobis mereris; utinam hic vicissim rebus tuis studere possemus, ut haud in ingratos locatam operam agnosceres. Me certe cunctis, qvae tuum ad nos accelerare reditum possint, operam dare, faxo, tandem videas. Unum rogo, Bertilo Bartholino patriae statum, sibi impositam provinciam, parentum et amicorum exspectationem, praestitum sacramentum, expensas eo nomine factas, in memoriam ut revoces, ne extra orbitam sibi praefixam deprehensus, sero poenitere discat. Vale, Hafn. 16. April. 1642. JOHANNES RHODIUS D. Olao Wormio. S. P Hafniam. Ecqvid vero tui causa non velim, Clarissime Vir, cujus me dudum dicavi desideriis? Naudaei nostri anceps reditus ne suscepti operis tui moram diu nimis protraheret, Tomasinum nostrum Aemoniae Episcopum jam in Urbe menses aliqvot haerentem sollicitavi de Kircheri judicio, qvod candoris pariter ac meritissimae laudis plenum ipse mitto integrum ex ipsius ad me pridem humanissime scriptis, qvum intelligam non deesse istic, qvi tuis de Cornu cogitatis nescio qvid adtentent. Illudne aliunde illatum cogitent ipsi, qvi sciunt corda novena inter alia signa minutula totidem indicare Cimbriae provincias. Unum addo qvod num attigeris, jam non satis occurrit, Publio Vegetio Mulomedico familiare esse cornu poculi vice. Inde Lib. 1. cap. 15. ad cornu accipere. Lib. 3. cap. 24. ad cornu digerere. cap. 38. verius 41. item per cornu dare, cap. 67. et 78. rectius 70. et 81. [[0078]] qvaliter et Plinius Valerianus Lib. 1. cap. 65. Sed et mensuram esse patet apud Vegetium Lib. 4. cap. 9. ubi cornua bina exiguntur. De Florentinis, qvae a Francisco Caroccio Medico familiari meo habui, Bartholinus noster perscribet: in qvibus nota veris ekfanh-gr qvaedam emblemata. Si qvid porro de is accuratius novero, protinus id scias faciam. Mitrae Venetae nunc propius animo studium est: cui aliqvid accessisse puto, si exqvisita numi ei adumbratio Tibi in conspectum venerit. Atys videtur, cujus fert is imaginem, sed artificis, qvod fieri solet, praecipitatione dextro lunae cornu mutilam, characteribus etiam situ detritis. Ei paulo dissimilem haud dubie vidisti in exositione monumenti Tornacensis, qvam nobis Pignorius reliqvit. Nec signum illud ancum cujus nuper typum misisti, ab hoc alienum. Similes enim fibulis connexas refert Atys braccas, eamdem qvoqe mitram ferme, in marmore scitissimo, qvod Caesiorum aedes hodieqve exornat Romae, qvas Ubaldinus Canonicus defuncti Cardinalis frater habitat: unde cymbali figuram depromsi, qvae Scribonii Composit. 5. non parum lucis allatura. Dextram heic juvenis auri sinistrae objicit, sinistra cymbalum tenet, dum Cybele tympanum pulsat. Qvid tui vero positus innuat, pro ingenio facile conjeceris. Nolo tamen dissimulare, ejusmodi habitum Phrygibus communem fuisse, maximeqve tegmen illud capitis, qvod elegantissimus etiam Ganymedes marmoreus labet, qvem Venetiis in atrio Bibliothecae D. Martii tholo suspensum meministi. Hujus inter caetera mentio est cap 12. Originum Patavinarum Laurentii Pignorii, qvo Trojanorum amictus erudite dilucidatur. Tuum igitur puerum Cybeles delicium si velis, non multum qvidem renuo: cras meos tamen Antiqvarios Romae hujusmodi rerum notitia claros de ipso plenius consulam, qvorum a me sententiam habebis. Amplissimo socero tuo plurimum debeo, qvod meas pagellas leniori judicio exceperit. Nepotibus mutuum animi studium testabor, jamqve Bartolo intimiorem Scoppii et Octavii Ferrarii necessitudinem conciliavi, qva nihil ipsius ad politiores literas instituto commodius accidere potuit. Reliqvis pro mea ingenuitate advigilo ea fide, qvam mihi de vestro affectu polliceor. Vale, et utrumqve Finckium ceterosqve mei nominis studiosos officiose saluta. Patavii VI. Cal. Jul. MDCXLII. [[0079]] XC. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Cum huc appulisset Johannes Elzevirius Bibliopola Leidensis, rursus fortunae aleam experturus, fasciculum hunc, Amsterodamum ad fratrem Ludovicum ut deferret, ei commisi, qvo cum aliis suis Patavium ad te transmittere posset, sperans, eum tuis meritis excitatum hac vice faciliorem futurum. Eventum exspectabo. Pro nummo transmisso gratias habeo magnas; revocavit mihi singulare hoc Cornu nostri ornamentum in memoriam aereae meae statuae, cujus Bart. Bartholino nuper transmisi iconem, ut, qvid de ea statuatis expiscarer. Si diadematis respexeris formam, Trojanum qvid sapere videtur. Ego, qvo referam, plane ignoro. Ex Italia secum detulit D. Bordingius, a cujus filio ego accepi. Nummo tuo in iterata editione, siqvidem eo spectare credam, adjungam. Monumenta mea ubi prodierint, singulis vobis exemplum mittam, si per Elzevirium licuerit, nisi ad nos reditum Te moliri (qvod seramus) intellexerimus. De mediis namqve, qvibus allici Te posse putamus, magnos tuos Patronos jam dispicere, certo cognovi; utinam votis aspiret eventus! Interim vale, et Te Patriae natum cogita. Hafn. 28. Maji, 1642. XCI. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Multis nominibus tibi obstrictus, exoptarem diem illum illucescere, qvo vicissim agnosceres nihil non tui causa me praestitisse. Opportune namqve ultimas tuas accepi, qvibus et Kircheri et Ferrarii, doctissimorum Virorum de meis adjuncta erant judicia, ultra qvam sperare potui, amica et humana, tibi talibusqve Viris cum non displiceant nostra, allatrantes non moror alios, certus, qvod virtuti individua comes sit invidia. Ferme ad umbilicum editionem iteratam Cornu perduxerat Typographus, [[0080]] ut singula, qvae communicas, suis locis inserere haud qviverim; Aegre igitur haud feras, spero, si ad calcem integram tuam inseruero epistolam, qvae de amicitia nostra toti testabitur orbi literato. Egregie ad rem faciunt, tam qvae de mitra Trojanorum erudite disseris; sed maxime adversarium punget aptissima cordium interpretatio, qvam et seorsim inseram, (eo usqve enim praela non pervenere et in Epistola tua leget. Caecis nobis et crassis his aurae septentrionalis nubibus velatis tantam lucem ex Italia affulsisse, maximopere gaudeo. Mense Majo ad te scripsi, et per fratrem Ludovici Elzevirii fasciculum meorum transmisi scriptorum, maritimo itinere devehendum, inter qvos et Fasti; num acceperis, et curata haec sint, haud gravatim indicabis. Hisce diebus, publicorum Academiae negotiorum causa, apud Cancellarium fui, cumqve sponte sua tui injiceret mentionem, atqve a me efflagitaret, Aciae exemplum sibi ut procurarem, de mediis, qvibus te ad nos pellicere possemus, serio ut cogitaret, compellavi. Tum ille fuse de conditione et rebus tuis disseruit, qvibusqve modis tuis votis satisfieri posse putarem, rogavit. Ego, qvae literis B. Bartholini edoctus eram, insinuavi, siqve res eo deduceretur, adventurum te dixi. Spero brevi admonitiones ejusmodi profuturas, qvod sincere voveo et opto. Amice te salutat socer et amici reliqvi. Hafn. 20. Jul. 1642. XCII. JOHANNES RHODIUS D. Olao Wormio. S. P. Clarissime Vir, amice in primis honorande. Qvas misi postremas, si te publici juris voluisse arbitratus fuissem, accuratiores multo dedissem, praecipue de situ, qvem refert Atys, cujus non obscura in veterum monumentis vestigia: nec praeteriissem, galeam Justiniani Imperatoris tiaram fuisse. Mihi tamen abunde est cornu illud Cimbriae vindicasse non inani conjectura, qvam et cum Liceto nostro ante communicavi. Et certe veritatis ea vis apud me semper fuit, ut nullius persona terrear. Majori libertate, an dexteritate ingenii, idne peregerim, in primis palam fecisset Scribonius noster: cui jam prae carceribus [[0081]] mappam misere, qvibus literarum Senatus id juris diu concesserat. Infelix autem patriae status ad Regium limen submisso gradu tendentem sufflaminauit [fufflaminavit ed.], immo cogitationes spesqve tuo indicio conceptas, qvibus non parum excitabar. Video etiam favorem hominum in fortunam adeo inclinare, ut parum mihi porro de Ludovico Elsevirio possim promittere, licet meis heic officiis praesentem plurimum adjuverim supplendis e Bibliotheca Ambrosiana Procopii lacunis, qvibus impar Vaticana. Neqve enim iterato compellantem responso dignatur; maxime postqvam significaverum fasciculum a Vobis ad me traditum qvem utiqve reliqvis ad Juntas nostros mercibus facile addidisset. Cessationi qvidem a Bartholino meo remedium sperabam. Is vero in Belgio necdum comparuit. Monumenta Danica, qvae H. Fuirenius Venetiis paravit, leviter inspexi, priusqvam Illustriss. Eqviti a Puteo Romam mitterentur, de qvibus solidi vir judicii suam opinionem satis magnifice aperuit Disputatione de prisca Danorum poesi meae de Acia nostraeqve gentis ritibus aliqvid tuo nomine dignum accessit. Censuram vero ingeniosam Scribonius Aldi cura interpolatus honesta suae conditionis excusatione declinat. Sed haec melior suggerebat aura, qvum in medio armoum strepitu apud Poetam ingeminaret praeco. ei)rh/nh-gr mou/saisi-gr prosfilesta/th-gr . Nec mora, qvin pacatis nunc Italiae rebus prior mox facies redierit. Consilia et istic sub manu fortassis nascentur. Valida precor, et rebus apta. Animum interim solatur, dignos Deo visos, in qvibus experietur, qvantum natura humana possit pati. Socero tuo ceterisqve vestris salutem redde plurimam, tantilla valetudine auctior, Vale. Patavii IV. Non. Maji. MDCXLIV. XCIII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Nuper apud Nobilissimum J. Gerstorffium inter reliqva de te sermo inciderat, cumqve tuis studiis addictissimus, qvid de tuo ad nos reditu sperarem, inqvisivisset, ego si instituto dignis conditionibus te revocarent superiores, me de adventu certum [[0082]] esse dixi. Qvibus inductus rationibus id assererem, porro inqvirenti, qvod a Bartholino nostro edoctus eram, indicavi. Ille abiens, sibi hoc negotium commendatum fore sancte spopondit. Rediit ad me die seqventi, et se Vicarium Regium Ulfeldium convenisse, remqve totam exposuisse narravit, qvi apud Regem effecturum promisit, tuis ut satisfieret votis, modo tu ipse per literas (qvo de omnibus certior esset) mentem et consilia ipsi aperires. Petiit igitur, haec tibi data commoditate ut indicarem, qvo mature rebus tuis consulere, et promissorum memoriam Patrono tanto refricare opportune posses. Qvo fine et haec ocyus scribo, et pro missa nuper doctissima Epistola gratias ago, qvam integram Monumentis meis, tua, ut spero, bona venia, insertam videbis. Vale, et occupatissimo ignosce. Hafn. 26. Aug. 1642. XCIV. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Eruditam Epistolam cum non parum lucis et ornamenti Dissertationi nostrae allaturam viderim, qvod pluribus communem fecerim, te pro eo, qvo teneris publicum bonum promovendi, studio haud aegre laturum confido. Non dubito, qvin, si penes te stetisset, ex divite ingenii penu pluribus et eximiis ampliasses observationibus; sed illam, qvam manibus tenemus, aviculam reliqvis in silvis, svavius licet cantillantibus, nostras tamen fugientibus caveas, cum vulgo praestare semper credidi. Interim invicto argumento Patriae, qvod suum erat, primus qvod vindicaveris, Tibi soli deberi fateor. Male sit Elzevirio illi inhumano omniqve grati animi sensu vacuo, qvi tuum tamdiu moratur studium, nostra vero desideria. Sordidos istos homines, lucro ut caeno immersos, nec bonum publicum nec collata movent, qvamvis grandia, beneficia. Bartholum Amsterodamum appulisse accepimus, ejusqve adventum indies praestolamur; qvid obtinuerit, cum venerit, intelligam. Si facultas, nostra ad Vos transmittendi, daretur commoda, non sinerem, Vos iis destitui. Illustrissimi Eqvitis Puteo de monumentis Danicis, si grave minus sit, sententiam communices, rogo; acutius enim alieni, qvam proprii, talia cernunt oculi. Manuscripta, [[0083]] qvae p. m. Dionysio mutuo dedisti, sedulus inqvisivi, catalogum totius Bibliothecae vidi, imo libri omnes hic divenditi sunt, sed nusqvam comparuere, qvae desideras. Ripis Cimbrorum, anteqam ad nos devenerint, lustrati ab haeredibus fuere foruli; an, qvae ad alios spectabant, seposuerint, sedulus data commoditate literis inqviram. Siqvid obtinere licuerit, Bangio nostro dabitur. Vale Hafn. 12. Cal. Jul. 1644. XCV. JOANNES RHODIUS D. Olao Wormio. S.P. Hafniam. Clarissime Vir, amice integerrime. Nuperis vestris Non. Aug. traditis nihil mihi gratius. Animum namqve diuturnae exspectationis taedio pene maceratum opportune sublevarunt. Sileo priscae meae voluntatis constantiam, cui non in meam tantum epistolam, sed in memet judicii arbitrium ultro concesserim. Bangii nostri salus mihi anceps foret a silentio, nisi ejus meminisses, dum in recuperando meo libro sedulitatem promittis, qvem procul dubio haeredes inter MSS. defuncti seposuere. De Scribonio nunc denuo ad Elsevirium, immo ad Bartholinum nostrum, qvem ad ternas meas nihil respondisse miror. Autorem subtili censura tua reum sub aliena persona Philosophi et Medici liberaliter excusavi, honorifica tui nominis memoria: nisi aliam tibi mentem novero; quam liberam cupio. Censebam qvidem Viri Clarissimi titulo eam initio proponi. At nihil heic aestimationi adversum, nihil amicitiae: solius heic polymathiae argumentum, ne qvid in ista aevi varietate praeterierim. Scribonium pari modestia Latiali consvetudini plurimis rationibus adserui; qvidqvid Janus Cornarius, Gaspar Barthius familiaris meus aliiqve Viri eruditissimi suspicati fuerint. Nosti aureum Moschionis: Kalo!n-gr fula/xai-gr gnhsi/wj-gr par)r)hsi/an-gr . Auctarii beneficium Acia mea perpetuum agnoscet, si fibulae tuae speciem miseris, Graphii etiam, cujus indicium Thomae Bartholino debeo. Veslingius noster qvinqvennium Cairi moratus, exhortatione mea Pullitiem Aegyptiam meditatur pereruditam. Singulari cura eam Magnus Hetruriae Dux operis inde conductis aemulatus, accuratam furni delineatione indulsit, qvam ille Memphiticae simillimam affirmat. Eumdem Augustissimi Regis [[0084]] nostri conatum intellexi. Si qvod ejus vestigium, rem totam plenius, qvaeso, explica. uis furni modulus, qvae foci materia, qvae nationis ac turbae cura, qvisnam eventus. Totum qvod fuerit, grata diligentiae vestrae debebit posteritas: qvam honestis tibi hactenus devinxisti laboribus. Qvod literarum incremento famliaeqve bono cum Clarissimis Finkiis ut diu facias, Deum veneror. Patavii III. Non. August. MDCXLIV. XCVI. OLAUS WORMIUS Joanni Rhodio. Patavium. Gratum mihi qvod intelligam qvidpiam a me profectum, qvod Tibi non displicuisse videam. Securum te esse volo nihil unqam mihi antiqvius, qvam officiis sinceram constanter fovere amicitiam, meqve meis totun dicare. Non mirum Barholinum segniorem in respondendo, cum intelligam Amsterodami, ubi per menses aliqvot, immemor rerum curandarum haesit, lecto affixum fuisse et ne ad nos qvidem scripsisse. Qvod Celsum libere a suspicionibus, etiam meis, vindicaveris, rem te dignam praestitisti, ac eo fine hanc ventilavi animadversionem, Tibi occasionem ut praeberem nihil omittendi, eo qvod spectaret. Qvocunqve modo id feceris, mihi gratum erit, cum ab omni partium studio alienum et amicae veritati addictum Te semper expertus sim. Mitto iconem fibulae meae, qvae aerugine obducta, parum distat ab ea, qvam loco qvarto inter Menetrianas proposuisti; arcus minor aliqvanto est, et acus receptaculum latius ad qvadratum accedens. Jungo stylum seu graphium, qvod etiam arcum, ejus plane longitudinis et figurae, qvam pictura, ostendit. Apex exarandis, caput delendis notis deputatum fuisse videtur, hinc ventre protuberat rhomboideo. Argumentum elegit vester Veslingius elegans et curiosum, in qvo si occupetur ea cura, qva in reliqvis suis, immortalem vel hoc solo polliceri sibi potest nominis famam. Qvod ad Serenissimi Regis nostri conatus eo in genere attinet, brevibus refera, qvid mihi de iis constet. Anno 1640, mense Augusto vocatus eram Fridericsburgum, aulicis qvibusdam dysenteria epidemica laborantibus ut consulerem. Accidit, ut inter prandendum pulli gallinacei [[0085]] mensae apponerentur Regiae. Tum ut qvaerere coepit Maj. Regia, an qvo pacto exclusi essent hi pulli, scirem; ego gallinae incubata ova regessi. Neqvaqvam, respondit, sed in furnis peculiaribus more Aegyptiorum; utqve totum videas artificium, in villam ubi excluduntur et educantur, a prandio deducendum te curabo, cuncta oculis usurpare ut valeas; et artificium mirabere. Qvod et factum. Ego ubi veni, inveni in conclavi ad id deputato sex furnos ordine locatos, qvorum figura nihil ferme distabat a furnis vulgaribus, in qvibus panes coqvunt, nisi qvod ante os, focus peculiaris exlaminis ferreis esset exstructus cum craticula, cui carbones vivi et minuti inclusi, qvi calorem lentum toti structurae suppeditabant commodissime; manum enim immittenti blandissimus percipiebatur. In furno cophinus erat planus, puivinari mollibus plumis farto stratus, qvadraginta aut qvinqvaginta circiter ova continens. Adstabat vetula, stipendio conducta, omnium curam gerens. Qvae, cum de tota excludendi ratione interrogaretur, respondit: se primo per candelam ova explorare, foecundane sint an sterilia eaqve simul ad numerum qvinqvagenarium uni furno imponere; focum lentum, qvalem vidimus, accendere, eumqve, ne exstingvatur, diligenter curare, ad qvadragesimum ferme diem, bis praeterea qvotidie vertere; sicqve destinato tempore pipientes prodire pullos, qvamvis raros adeo, ut decimum qvodvis ovum vix exspectationi respondeat. Exclusos committit capis, pectore deplumatis, (qvos eum in finem alit copiosos,) educandos, qvi officio strenue defunguntur. Haec tota est operis liturgia. Qvindecim circiter tum vidi, qvi ad columbinam pervenerant magnitudinem et paulo supra. Verum referebat Maj. Regia, pullos hosce ad justam magnitudinem pervenire non posse, ob teneritudinem. Qvocirca, qvando mediocris sunt consistentiae, ad culinam deferuntur, ut de artis naturam imitantis potentia discurrendi detur occasio uberior, ubi Legati aut Principes exteri lautius in aula excipiuntur. Non qvaestus aut lucri causa a Rege haec instituta pullatio; decies enim pluris constat, qvam ordinaria naturae, sed qvia ipse hunc modum invenit, qvo in Aegyptiorum artificium inqvireret, eo haud parum delectari solet. Caeterum, dum curiosius singula lustro, petii facultatem mihi concedi, unum aut alterum ex ovis, qvae per qvatuordecim circiter dies furno erant inclusa, frangendi: renuit primo vetula, jussa tamen ab iis, qvi me eo deducebant, bina exhibuit, Alterum dum frangerem, putridum [[0086]] plane erat, in altero evidentia satis alitis apparebant lineamenta, oculi inprimis et capitis. Haec sunt, qvae de Danica pullatione Tibi narranda habui. Si alicujus usus Velingio vestro fuerint, gaudebo me etiam symbolam qvalemcunqve tam praeclaris ausibus contulisse Vale. Hafn. 15. Septembr. 1644. XCVII. JOANNES RHODIUS D. Olao Wormio. S. P. Clarissime Vir, Amicorum integerrime. Nisi de propensissima in me candoris tui voluntate securior fuissem, vix interpellassem occupationes tuas, qvas meo etiam exemplo tibi pro ingenii facilitate novas qvotidie suboriri credo. Nostrae vero exspectationi tam prolixe ac plene satisfactum profiteor, ut Clarissimo Veslingii desiderio nihil relictum praeter furni cum suo apparatu ichnographiam, qvam si ab accuratiori penicillo impertiveris, qvantum debuerit ipse tuae humanitati, publice testabitur. Nimirum Augustissimi nostri allectus ingenio id sibi curae habet, posteris tam expedita operis ratio constet, qvam tua fide qvibusqve par encomis est litteris commissurus. Lentus ille qvidem promissor, securus tamen, qvi non facile qvidqvam praecipitat. Systema interim Anatomicum novis iconibus spectatorum genio aptatum jam qvidqvid a publicis superest negotiis jure postulat. Graphium tuum libenter vidi, cui meum nonnihil dissimile. Fibula vero nihil jucundius, a qva Dissertationi meae aliqvid etiam accessit. De Scribonio spes mihi perexigua, etiamsi valetudini restitutus cum Elzevirio diligenter Bartholinus noster egerit. Sic enim aliis nunc ipsius gemunt praela. Reinstius tamen, qvi apud istos mortales plurimum valet, curaturum se recepit, ut Caesii operas in societatem laboris admittat. Patavii seu Venetiis aliqvid moliri vetat improbum lucri studium, qvod nemo primi etiam nominis scriptor declinaverit. Memini, qvanto mihi venit Acia, qvam efflagitationes amicorum extorsere: ne dicam ingenuo homini vix ferenda inspectionis taedia. Nec tamen gratia voto respondit. Sola emollivit haec eorum aeqvitas, qvi supra opinionem tenuitati nostrae pondus addiderunt; cujus memoria, si alia exciderint intempestivius, me non parum sublevari sentio: [[0087]] qvamqvam et in diuturna hac valetudine justae mihi qvaliscunqve inertiae fuerint causae, qvoties recogito illud Menandri, ou)k-gr e)sq'-gr u(gei/aj-gr krei_tton-gr ou)den-gr e)n-gr bi/J-gr . Dubiis patriae rebus incolumes vos praestet summus rerum arbiter. Patavii XVII. Calend. April. MDXLV. XCVIII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Tuas, Patavii 17 Cal. Aprilis exaratas, Calendis Augusti primum accepi; Basileae procul dubio hactenus latuerunt, ubi intelligo Fuirenios et Thomam haerere. Venia Serenissimi Regis per Pictorem peritum furnorum exclusioni pullorum deputatorum ichnographiam hanc, qvam mitto, accepi. Duorum vero mitto: qvod alia vice nuper tentare idem aggressus sit Augustissimus noster, qvamvis successu [suceessu ed.] non adeo felici. Primus literis Romanis signatus is est, qvi exspectatos dedit eventus. Singula, qvae ad fabricam spectant, evidentius notis signabo. A. Furni primi aperti icon. B. ventilabrum cum suo epistomio ligneo, qvo calorem dirigere ac moderari solet. C, furni interior capacitas. D. os ejus qvadratum, cui applicatur craticula aenea E minutis carbonibus repleta, ac demum clauditur ostio ligneo interiore parte lamina aenea obducto, et fulcro volubili exterius sustentato, litera F. notato. In ipsa cavitate furni primo visitur orbis ligneus G. in centro axe dotatus, ut commode circumrotari possit, qvo manu singula ova tractare et vertere custos commode possit. Huic pulvinar H. ex panno bombycino, mollibus gallinae plumis farctum incumbit, cui ova excludenda committuntur, ac demum altero simili l. teguntur. K. Furnus idem clausus, et exclusioni aptus. Alter furnus operosior est, duplici constans concameratione. a-gr Foramen cineribus eximendis destinatum. b-gr . focus cum craticula; qvi aeneo clauditur ostiolo. g-gr . primae concamerationis seu testudinis, im qva orbis, pulvinaria et ova, ut in primo furno. d-gr secunda concameratio primam cingens, calori ex foco transmisso [[0088]] conservando et fovendo dicata. e-gr . foramina, per qvae calor ex foco in secundae concamerationis ambitum transmittitur. z-gr interstitium, in qvo calor. h-gr . ventilabrum, qvo calor dirigitur, ab adversa furni parte situm. Altitudo furni ped 9. latitudo et profunditas. Pulvinar in diametro pedes 2. tenet (*) Haec sunt, qvae expetere vos arbitror. Veslingium, velim, meo nomine officiose salutes cum parata officiorum delatione, Erudita ejus in Alpinum Commentaria teneo, ut et Anatomicum Syntagma, qvae eruditis valde probantur. Utinam Scribonius tuus et reliqva qvae exspectamus, brevi prodeant, avidae nostrae exspectationi qvo satisfiat. Illustrissimus Dominus de Thuillerie, Legatus apud nos Gallicus, cum ostendissem in Acia tua qvanti ipsum aestimes, me egregio thesauro Numismatum Romanorum donavit, qvem inter rara mea asservo. Tandem diu exoptata, qvamvis dura, nobis affulsit, ejus Viri ministerio, Pax, qvae ut nobis sit diuturna, faxit Deus Hafn. XIIX Aug. MDCLV (*) Hae-x figurae-x nusqvam-x in-x Wormii-x chartis-x reperiebantur-x , alias-x aeri-x insculptas-x epistolae-x huic-x addere-x non-x omisissemus-x . XCIX. JO. RHODIUS Olao Wormio. Hafniam. Clarissime Vir, amice integerrime. Qvid meis tanti intervalli moras injecerit, vix hariolari licet, nisi operae forsan, qvarum inertia Bartholinus, cui eas dederam, Unicornu vulgando mire torqvebatur, qvamvis et ego vicinus me succidaneum inspectionis socium dedissem. Tua vero celeritate miraqve solertia non me tibi solum, sed Clarissimum juxta Veslingium nostrum eximie devinxisti. Beneficium istud recte locatum senties demum, ubi qvod molitur opus lucem viderit. Ingenio plane Regio debitas laudes pendet: nec tuum hoc in literas studium praeteribit; si annum junxeris, qvo coeptum istud artificium. Atqve utinam spe nostra festinantius. Publici namqve muneris prima semper ei cura, qvod eleganter ac exqvisite sustinet. Sileo ipsius urbe vasta saepius implorari auxilia, ut nihil aut parum oti [[0089]] privatis meditationibus reliqvum. Illud ab aestate qvidem exspectandum, sed qvalis nupera insveto fervore meliores nonnunqvam conatus intervertit. Anatomicum systema nihilominus novis iconibus ad vivum expressis adauxit, qvas aere incisas ulteriori examini destinavit, dum recognoscat caetera immitius a typographis habita. Mortalium genus illud, qvum Francofurti opus praecipitaret, ne meo qvidem pepercit epigrammati, cui inepta emendatione omnem venustatem ademit. Secundis autem curis librum nitidiorem longe accuratioremqve videbis priore. Opobalsami Vindicias eruditis laudatas meo indicio comparavit Rocchus noster, sed et succum ipsum a Gallo Pharmacopoeo mihi noto ex Egypto pridem allatum, cujus ego tantillum inter pretiosiora servo; major pars ad Baldum, summi Pontificis Medicum, a Veslingio Romam missa. De Scribonio qvae tua opinio, non obscure ostendis. Geminum mihi exemplar in promtu non mediocris diligentiae. Qvid vero Bartholinus, Mulenius, Bordingius, rei optime conscii, suo svasu, qvid sua Reinstius autoritate, apud Elsevirium hactenus egerint, nondum pernovi. Hominem denuo literis tentabo. Si vacillat, non vulgaribus Raphaelis du Fresne promissis acqviescam, qvi nuper, qvicqvid sit illud opus, qvum inspexisset, luculentas mihi conditiones protulit. Praefectus ille typis Regiis, olim in familia Thuillerii mihi familiaris, cujus aedes Venetiis freqventabam, ob summam cum Gaffavello necessitudinem. Ipsius munificentia locupletatam insignibus nummis [numis ed.] tibi pinacothecam eo magis gratulor, qvod non pauci a Molini Senatoris maximi haeredibus, procurante qvodam Senatore Veneto, ad eum pervenerint, qvod nec Dissertatione mea posteros celandum putavi. Pacem sane tanti Viri opera gaudeo restitutam. Sed minus partiarium optassem. Publicae fateor utilitatis respectus est pacis firmamentum. Iui strenuis tamen naturis post injuriam silentium non patientiae indicium est, sed vindictae meditatio. Atqvi nolo tecum altius philosophari. Pax una triumphis innumeris potior! Bartholinos vobis redditos gratulor. Stupano et Bauhino Thomam cum H. Fuirenio studiose commendavi. Nec me parum solatur ipsorum meritis a praecoci amicorum Fossi et Stougardi fato nova patriae honestamenta subnasci, qvae familiae vestrae diuturna precor. Vale, meiqve studiosos Collegas celeberrimos plurimum saluta. Patavii XVI. Cal. Dec. MDCXLV. [[0090]] C. JOHANNES RHODIUS D. Olao Wormio. S. P. Clarissime Vir. Exactae Veslingii nostri diligentiae non parum accessit e scheda, qvam satis mature misisti. Nam et ille omnia pensiculate condit. Anatomicum Systema non solum novis illustravit figuris, verum et integrum refinxit, cui describendo id tempus impendendum, cujus bonam partem sibi poscebat Pullities necdum plane delineata. Ego tamen sedulus monitor opus urgebo, cujus initium magna cum voluptate legi. Sed inclinante hoc mense, qvi a publico munere paulo negotiosior. Moltenii commercio Annales vestros, si qvid judico, satis curiosos heic inspicere licuit, qvi subito Mediolanum transmissi. Opobalsamum autem Veslingii ceteraqve ejusdem argumenti varia Romae vulgata, pariter Liceti nostri plura cum vestris non permutari non miror, qvi jam didici qvam levi ingenio negotium rei librariae hoc loco ineant, qvi magis lucro student, qvam eruditorum gustui. Naudeus noster insignem librorum vim nuper in Italia conqvisivit aere Cardinalis Mazzarini, a qvo liberalissime habetur. Nec minorem credo Augusti nostri fore munificentiam, si qvis magnae autoritatis Vir bonorum in republica scriptorum commoda suggereret. Gaudeo istum Bartholino meo locum obtigisse, cui summorum, qvibus heic usus, virorum exemplo non possit non esse utilis. Jam enim perspectum mihi ipsius eximio cum animi candore ingenium: cui omnia recte eveniant precor. Elsevirium opinione nostra frigidiorem e Batavis perscribit Fuirenius. Nec refert. Naudeus enim majori certe studio, nec impari fortassis elegantia, qvod extorsit, opus non iniqvis conditionibus luci se traditurum recepit. Licetus ac Veslingius plurimum te salutant. Vintimigliae inscriptas diligenter curavi. Vale, meqve iis accense, qvi te serio colunt. Patavii VI. Maj. MDCLVI. Immanes Othomanni minas hactenus repressit Veneta classis Batavorum et Britannorum navibus auctior, in qva robur omne consistit. Cydonia tamen nondum recuperata. Civium nobiliores Byzantium missi gravissimas suspectae fidei poenas tulere. [[0091]] CI. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Expectationi vestrae satisfacere hactenus non potui, eo qvod curiosius inqvirenti de anno, qvo primum struere fornaces excludendis pullis destinatas coeperit Majestas Regia, expiscari non licuerit. Tandem tamen, fortuna conatibus favente, in scribam arcis, qvi fabricae praefuit, incidi, qvi se rationes suas excussurum promisit, ut certiorem me hac de re redderet. Jam vero primulum, post varias sollicitationes, (ut sunt homines isti lenti) hoc, qvod mitto, tuli responsi. Si usui vobis esse possit, est, qvod mihi gratuler; sin secus, existimare vos velim, mea culpa aut negligentia factum haud esse, tardius ad vos qvod deferatur. Accedit incommodum alterum, qvod literas nostras haud parum posthac remorabitur. Diem suum obiit mercator Bramius, qvi eas sedulo curare solebat; et Fuirenii a vobis discesserunt, qvorum literis meas jungere solebam. Interim ut qvimus, ut ajunt, qvando ut volumus, non licet. Opobalsami Vindicias secum non detulit Rochus, res suas in Belgio adhuc haerere causatus. Redux Bartholus Cathedram apud nos obtinuit Oratoriam; Henricum Fuirenium et Thomam, Basileae supremis in Medicina auctos honoribus, per Gallias et Belgium iter in patriam ingressos, indies exspectamus. Licetum perofficiose saluto; ejus de annulis opus misit Fuirenius, ast cum apud me vidisset Legatus Thuillerius, petenti denegare non potui. Magni aestimat virum, qvem sibi, in Italia dum esset, scriptum qvoddam dedicasse, mihi narravit. Qvae Veslingio et Vintimigliae destinavi, qvaeso, data commoditate, fac, ut curentur. M. Martio. 1646. CII. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Lugduno Batavorum ad me tuas misit Fuirenius noster, haeret enim adhuc ibidem cum Thoma, supellectilem librariam ex [[0092]] Italia exspectans, qvam feliciter jam allatam intellexi. Veslingii diligentiam et bonum publicum promovendi ardorem bonis proseqvor ominibus Faxit Deus, conatus ejus optatum ut sortiantur finem Pulliciem ubi absolverit, erit cum aliqvo popularium ad nos redeuntium, occasio ad nos deferendi. Nuper librum de Opobalsamo accepi Noribergae juxta exemplar Romanum, ut videtur, editum, qvo tota historia litis de Opobalsamo continetur, una cum Epistolis et Consiliis Medicorum in utriusqve partis confirmationem, atqve inter haec Epistola una atqve altera Veslingii. Plura num ab ipso de hoc argumento sint edita, ignoro. Moltkenius noster XI. exempla Saxonis, hic impressi, cum Notis Stephani ad Vos misisse refert; procul dubio ex iis illud fuit, qvod Mediolanum transmissum. Ex praescripto Naudaei ego hic qvotqvot conqvirere licuit, collegi libros vernaculos, Latinos aliosqve in usum Bibliothecae Mazarianianae, qvos secum in Gallias detulit Legatus Illustrissimus de Thuillerie, qvem tamen adhuc in Belgio haerere, cognovi. Nostri hic Magnates non adeo sunt curiosi, ac furiosa haec belli tempestas tales cogitationes prorsus excussit, de Marte jam magis qvam Pallae sollicitis. Recte mihi fecisse videris, qvod in Galliis per Naudaeum tua imprimi facias; mihi namqve et olim Elzeviriorum perspectus candor, de qvo alias memini me apud te conqvestum. Qvod si contigerit, Biblipolam Venetum, cum qvo Moltenio nostro res est, videre, roga, qvaeso, ut, dum varias qvisqvilias huc mittit, Liceti, Veslingii, Kircheri aliorumqve literariae rei procerum non negligat libros; nam et hic Dii habitant. Misit ad me nuper D. Fuivenius inscriptionem Pyramidis, qvae Atestae in horto Contareni extat, agnosco in ea vestigia multarum literarum Runicarum, sed nihil inde colligo, qvod haud satis accurate ductus omnes sit assecutus. Si detur commoditas, per amicum, age, totius molis descriptionem accuratam una cum characteribus habeam; juvat enim vires in ea experiri, si forte qvid memoria dignum inde colligere liceat. Veslingium et Licetum officiose saluto. Vale. Hafn. 27. Jun. 1646. [[0093]] CIII. JO. RHODIUS D. Olao Wormio. S. P. Clarissime Vir, Amicorum integerrime. Conceptum nuperis pro Veslingii in literas conatu votum non minori pietate apud me maturum reddidit. De Pullitie spes qvidem longa est, ob varias viri occupationes: attamen certa, me assiduo monitore. Anatomiam prorsus novam hac aestate iconibus aptavit, qvae Frambotti nostri typis publicanda, si gentis ejus more non vacillat. Opobalsami Vindicias misissem, nisi arctae admodum amici sarcinulae propter dubium valde per hostica iter paucas viae chartas admisissent e qvibus Zabarellae effigiem Clariss. Tho. Finckio, Salae et Ventimigliae, alteram Tho. Bartholino, Argoli Longomontano, reliqvas cum historia Chamaeleontis tuo Museo destinavi, atqve suam tibi Veslingius. Bibliopolam Venetum literis monebo, Moltenio celebriorum scripta mittat. Jam sua qvae desiderantur, Veslingius tuis usibus promisit. Non minorem de Moraeo qvam Naudaeo concepi animum, fore ut meum qvidqvid iis commisi fide summa diligentiaqve vulgatum, qvod pondere non liceat, nitore impetret. Dolendum vero, modo id nostra ferat constantia, in ea nos incidisse tempora, qvibus Magnatum cura plus Marti qvam Palladi tribuit, dum parum memores hanc ipsam consiliis armatam, sine qvibus praesidiis qvodvis lubricum. Vivamus interim spe beneficiarii, modo non penitus expuncti Plures istic in domo Augusta mihi memoriae magistri, sed lenti parumve solliciti. Demus id aevo Mihi certe nihil prius, qvam integrum omnibus animi studium servare Monumentum Gothicum sedulus curabo. Sed meo commodo. Neqve enim hoc anno pedem extra urbem movi. Licetus et Veslingius Te diu valere jubent. Qvod mihi commune votum. Patavii IV. Non. Octobr. MDCXLVI. CIV. OLAUS WORMIUS Johanni Rhodio. Patavium. Qvod tanto temporis tractu Te literis meis non salutaverim, ignosces facilius, causam silentii ubi tecum ruminaveris; [[0094]] Tuum enim eum indies exspectaverimus in Patriam reditum, gratius futurum judicabam, coram de studiis communibus confabulari, qvam literas in incertum dirigere, jejunisqve literis conatus tuos turbare. Jam vero cum ad Vos tendat juvenis eruditissimus Wilhelmus Langius, eum, exspectatione frustratus, non potui sine meis ad te dimittere, praesertim cum curiosus sit, mihi amicus, et varia literatura politus. Qvid igitur agas, qvomodo annum hunc nobis communem climactericum magnum transigas, doce. Mihi certe haud ex voto incepit; gravissima enim ad pectus defluxione cum adjuncta febri me invasit, et magnam partem sensuum tam internorum qvam externorum labefactavit, ita ut etiamnum ejus molestias non superaverim nec superaturum confidam, senio vires omnes labefactante, ut, qvem exitum sit habiturus, incertus sim; interim Deo eventum committo Literaturae meae editionem alteram locupletatam sub praelo urgeo, cum Lexici unici specimine Monumentorum auctario, in qvibus tuam dudum desideravi operam. Qvid Tu? Pullitiem haereditario jure acceptam brevine, exspectabimus, Scribonium item, Celsum ac alios, qvos in nonum jam premis annum? De tuo ad nos reditu valde jam despero. Si corpore neqveas, rogo, animo adsis. Data occasione Kircherum urge, Mundum subterraneum ne differat; magno enim ejus desiderio tenentur omnes. Scio ipsum Oedipum suum urgere, sed non minus sibi istius maturatione Literatos omnes devinciet. Si qvid nostris conveniens habes, communica; constitui enim iis immori. Vale feliciter, et qvamdiu Deus nos superstites vult coaetaneos, hoc literarum commercium, qvo vehementer in hac imbecillitate delector, haud intermittamus. Iterum vale, et amare perge. Salutant te Bartholini nostri et Fuirenii. 20. Aug. 1650. CV. OLAUS WORMIUS Joachimo Morsio. Saepiuscule ad te, Vir Clarissime, scribendi, et pro tot transmissis muneribus literariis gratias agendi exoptabam occasionem; Verum cum nemo sese mihi obtulerit, qvi, ubinam locorum degeres, certo significare, potuerit, votis hactenus sum frustratus. [[0095]] Jam vero commodum sese mihi obtulit Juvenis eruditissimus, Guilhelmus Laurenbergius, qvi, cum sermo inter nos esset de Literatis, qvi Rostochii rem literariam promoverent, tui injecit mentionem honorificam. Qvocirca non potui, qvin hac commoditate te literis meis salutarem, ac pro benevola in me affectione, tot literatis muneribus declarata, gratias agerem ingentes. Siqvid nostrum hoc coelum ferret, qvo referre possem, nil mihi prius esset in votis. Interim gumnasmatwn-gr nostrorum mitto promulsidem, qvam ut boni consulere, ac aeqviori censura aestimare erroribusqve typographicis ignoscere haud graveris, amice peto. Sunt apud Ferberum vestrum me in librum Aristotelis de Mundo Commentarii, in qvibus tui injectam mentionem, capite penultimo, ubi de Frutwriois-gr agit Auctor, videbis honestissimam; qvod te hand aegre laturum confido. Verum eosdem nunc revocare me cogit hominis negligentia, et promissis standi oscitantia, ut alii fideliori, vel hic, vel alibi, eos committere valeam. Si qvis apud vos, Hallerfortius aut alius eos expeteret, et mihi 50. pro labore mitteret exempla, ejus fidei illos committere non dubitarem. Qvaeso, si qvid elegantioris literaturae e tua porro prodierit Bibliotheca, ejus me porro facias participem. Me vicissim tibi addictum ut experiaris, faxo. Vale Vir literatissime, et me amare perge. 1622. CVI. THORLLACUS SCULONIUS D. Olao Wormio. Reverende et Clarissime Domine Doctor. A vobis anno proxime evoluto ad patriam vectus, postqvam penates salutavi, gravem mihi plagam a fortuna illatam illico persensi. Nam parente optimo e vivorum numero nuper tum exempto, matrem viduam, fratrem ac sorores orphanos, luctuqve gravi et moerore sqvalidos non fine maximo meo dolore, et animi perturbatione adspexi. Qvod vulnus mihi inflictum in causa fuit, qvo minus anno supetiore Te per literas compellarem. Nunc vero qvoniam tempus et hora sollicitudinem illam, si non penitus exemerunt, certe bona ex parte diminuerunt, haec scribo; primum qvidem, ut gratum meum animum tester, semper tuis [[0096]] officis devinctissimum qvem habebis, deinde ut valere me et mediocri uti fortuna significem. Adhuc enim in eodem versor pulvere scholastico, in qvo ante biennium, priusqvam ad vos ultima vice redirem, desudabam. Officium illud, ita vivam, onerosum magis est, qvam lucrosum: qvod tamen aeqviore animo ferrem, si me spes aliqva fortunae ulterioris porro teneret. Sed contra est; nam Politici nostri, qvi Cuncta suo cupiunt sub pede jura preti, pecuniis corrupti, vel ineptissimos qvosqve adolescentes vix extra scholarum limina egressos, et liventia terga recenti virgarum verbere gestantes, ad parochias praecipuas promovent; posthabitis et neglectis iis, qvi multa maris et tempestatum pericula, et in Patria labores scholasticos sustinuerunt, et multos in sudore dies transmiserunt. Remedium huic malo qvaesivit sibi adeoqve invenit hoc anno Civis meus Jonas Gyssurius, qvi opera Clariss Viri D. Caspari Brochmand, praeceptoris sui, usus, Regias commendatitias literas nactus est, qvibus Rex jubet, ut prima qvaqve occasione ad munus ecclesiasticum, qvod ipsi commodissimum sit, admittatur. Qvod si et ego te, Reverende Domine Praeceptor, intercessore et Patrono, ad Parochiam Hytaxdal in occidentali Islandia sitam, post fata Pastoris propemodum emeriti, qvi eam nunc tenet, per literas Regias adoptarer, operam daturus essem, ut in non ingratum beneficium illud collatum fuisse sentires aliqvando. Qvod si illud minus succedat, periculum fieri velim, possitne impetrari a Magnif. Dn. Cancellario et DD. Professoribus, ut in eorum numerum statim adscribar, qvi in Germania stipendiis Regiis vivunt; qvod si obtinerem, statim seqvente anno ad vos advolarem, non renuente Deo. Sed de his omnibus curam fidelem Deo et Dn. Praeceptori commissam volo. Si autem penes me esset optio, illud qvam hoc mallem; uti etiam spero esse impetratu facilius. Vale, Rev. Dn. Praeceptor, cum omnibus qvibus bene cupis, et mihi porro favere non desine. Scripsi Holae Hialtedalensium 25. Augusti 1622. Salutat Vos Jonas Bessonius, qvi hac aestate ad nos reversus, Collega meus porro est futurus, et officiose pro beneficiis gratias agit. [[0097]] CVII. OLAUS WORMIUS Tharlaco Sculonio, Islando. * * * * * Gronlandiam Arngrimi, si penes te sit. mittas qvaeso, vel si apud Vos haberi neqveat, ubinam locorum sit impressa, mone. Cipporum Inscriptiones, qvarum fit mentio Crymogeae pag. 23. si ex Arngrimo habere licet, adde. Runicis enim ut valde delector, ita in iis cognoscendis haud parum operae posui, Si qvi apud Vos sint, qvi in Grammatica et Syntaxi, cujus sit mentio pag. 25. qvicqvam elaborarunt, videre gestio, ut et illa qvae Anno 1216. qvosdam Vestrum de literis Gothicis exarasse refert idem Arngrimus. Crymog. p. 6. Ac si qvas praeterea habere licet Antiqvitates, earum me participem ut reddas, rogo. Me tibi vicissim ad qvaevis benevolentiae munia habebis devinctissimum [divinctissimum ed.]. Mitto Baccalaurei mei ut et anniversariae Disputationis exempla. Tu boni consule, et vale. Bessonium vicissim meo nomine salutare haud gravere. 1623. CVIII. Ex literis THORLACI SCULONII ad Olaum Worm. * * * Gronlandiam Dni Arngrimi Jonae habere non potui, eo qvod nondum sit publici juris facta aut typis descripta; neqve etiam transscribendam mihi permittere voluit Author. Runici alphabeti characteres, a peritissimo hujus literaturae viro exaratos, addita monumenti cujusdam, in vicinia reperti, inscriptione mitto. De Thesibus ut et Bacculaureo vestro, ad me missis, gratias ago, qvas possum maximas; in hoc libello, postqvam reqvisita veri Baccalaurei legi, meo me metiens pede ac modulo, nihil me praeter inane nomen adeptum, animadverti. * * * Holae in Isl. boreali 26. Aug. 1623. [[0098]] CIX. THORLACUS SCULONIUS D. Olao Wormio. Qvemadmodum nihil mihi accidit in vita jucundius, qvam Tua, Vir Clarissime, tuiqve similium (hoc est vitae sanctimonia et eruditione conspicuorum) conversatio et congressus ita nihil e diverso contingit mihi tristius, qvam qvod ab eo subinde divellor, in hunc orbis angulum misero qvodam meo fato detrusus, ubi inter homines rudes importunos agrestes mihi est degendum: qvam molestiam aliter lenire neqveo, qvam cogitando de vitae hujus brevitate, et futurae nostrae consvetudinis in coelo aeternitate. Reverendus noster Dn Episcopus adhuc aeger, langvidum trahit spiritum, nec medicamentorum ope, a vobis et Clar. Bernhardo Lang. praescriptorum, qvicqvam levatur, nec id qvidem mirum videri debet, tum ob senectutis debilitatem, tum ob morbi inveterati diuturnitatem. Librum Skalldam, seu Grammaticam Islandicam Dn. Arngrimus mihi praeripuit, et in Daniam ad Magnif. Dn. Cancellarium transmisit; spero ejus inspiciendi Tibi futuram copiam: ego vero studebo in gratiam Domini Cancellarii et tuam qvaedam praecipua ex illo libro in lingvam Danicam transferre. Nam tempus aestivum aliis negotiis mancipatur. Mitto Aetitem foeminam, (uterqve enim in hoc genere lapidum sexus esse putatur,) marem nondum nactus sum. Aetites vero, qvem mitto, praegnans est, et parere posse putatur, si praesto sit sexus masculini alius, an sit verum hoc, experientiae relinqvo, id vero mihi constat, qvod qvasi intra viscera sua alium contineat lapillum, qvod in concusso facile comprehendere licet. Mitto etiam silicem smaragdini coloris, et lapillos duos subalbidos: alterum politum, alterum rudem; ex qvorum attritu inter se vivida flamma erumpit: Qvod si vero qvis ex iis ignem elicere velit, percussis chalybe, qvemadmodum ex silice fieri solet, nihil agit. Praeter haec mitto Alphabetum Runicum duplex, singulos characteres vulgares literae in eadem ara suprascriptae indicant. * * Holae 30. Aug. 1626. [[0099]] CX. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio. Gratiam habeo maximam, mi Thorlace, pro transmissis lapidibus ad Thesaurum meum rerum naturalium augendum inprimis facientibus. Caeterum, qvem Aetitis nomine mittis, Aetites non est, sed fabae marinae genus, qvod pro Aetite a qvibusdam venditari saepius audivi; mollior est lapide, imo in farinam, ut reliqvae fabae, redigi potest. Penes me sunt siliqvae, fructibus hisce praegnantes. Silex smaragdini coloris ut rarissimus ita gratissimus. Albi isti etiam apud nos reperiuntur, sed colore non usqve adeo diluto: ego Pyrimachos Aristotelis esse credo. Adolescentibus mihi a te commendatis officiis meis non deero, modo ipsi vicissim, qvod suarum est partium, faciant; nec in te Magnifico Domino Cancellario commendando, ut hactenus ita in posterum segnis ero. Mitto Fastos meos, qvos promisi, qvibus locupletandis siqvid apud vos occurrat, de eo per occasionem ut me moneas, unice contendo, qvo cura secunda auctiores prodire valeant. Magno Olai de Runica mea literatura scripsi, ut suam et ille conferret symbolam. Tu sciagraphiam praesens vidisti, et si qvando eum conveneris, de singulis particularius erudire vales. Si carmine Runico, qvo eum excellere audio, eam exornare non gravetur, typis descriptum ut praefigatur curabo. 1627. CXI. Ex literis THORL. SCULONII ad Ol. Worm. Librum Eddam latinitate donatum a Dn. Magno Olavio cum hisce literis transmitto, si forte eum prius inspicere libeat, qvam ad Magnif. Dn. Cancellarium deferatur. Interpres, ut vides, nullam aut exiguam accurationem adhibuit in translatione, forte materiam multo labore et cura indignam existimans: praeterea mendis graphicis procul dubio multis scatet; neqve [[0100]] vero ausus sum tantisper librum apud me retinere, dum emendatius exscribetur, et sicubi opus esset corrigeretur. Holae 26. Aug. 1629. CXII. OLAUS WORMIUS Dn. Thorlaco Sculonio. Meas ad Te commendatitias pro Schola Holensi obtinenda petiit Brunoldus Senonius; qvem cum intelligam hic pie et modeste vixisse, et ex literis ad me datis eruditionis haud contemnendae esse videam, si ejus haberi posset ratio, vellem pondus aliqvod apud te meae obtinerent, tuae tamen discretioni singula commendans. * * * 1631. CXIII. Ex literis THORLACI SCULONII ad Ol. Worm. * * * * * Briniulfum, qvem in suis commendat Dn. Doctor, ipse vel in primis promotum velim, qvippe, meo tenui judicio, non modo munere scholastico dignum, sed eo, qvod in nostro ordine censetur supremum; qvanqvam hoc meum suffragium ab importunis qvibusdam hominibus, forte consangvinitatem, aut alia qvaedam hujus vitae commoda magis, qvam Ecclesiae spectantibus, contemtum est, qvo de ipse forte coram, si interrogetur, narrabit. Deus ex suo beneplacito disponit haec omnia. Certe hunc juvenem nec ebrietatis vitio laborare, nec publico aliqvo scandalo Ecclesiam unqvam offendisse, nec sinistre de ullo fidei nostrae articulo sentire, comperi. De suo electores nostri viderint. Ego sane judicarem Scholae Holensi optime consultum fore, si Briniulfum illum moderatorem aliqvantisper haberet, qvod fiet, si nostro Gyssurio, qvi nunc ei praeest, de alia functione Ecclesiastica a Praeside prospiciatur. Si igitur operam Dn. Doctoris [[0101]] Briniulfus imploraverit, sive de obtinenda schola nostra, sive praebenda aliqva Ecclesiastica, gratissimum mihi erit, qvacunqve honesta ratione juvetur. Vale. Scripsi Husvigae in Island. Boreali 17 Augusti 1631. CXIV. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio Salutem, animiqve et corporis sanitatem perennem. Utinam, mi Thorlace, de valetudine tua meliora hoc anno percipiam qvam praeterito; qvantopere enim tui me cura tangat, effari neqveo. Si coram medicam adhibere manum mihi concessum esset, industriam pollicerer amico dignam. Brynulfum sententiam mutasse inaudio, et aura nostrate magis qvam patriae delectari, ut hic sedes potius qvam alibi figere decreverit. Decessoris tui res gestas ab Arngrimo solenni parentatione conscriptas et Hamburgi typis expressas audio; sed ejus nondum mihi contigit habere copia; qvodsi in potestate tua sit, mittas, rogo. Vehementer enim delector iis, qvae a Vobis huc deferuntur, praesertim qvae Historias et res gestas Virorum patriae amantissimorum illustrant. Ego vicissim ad ea omnia, qvae tibi grata cognovero, paratissimus. Vocabularium Lingvae Vestrae et (si haberi potest) antiqvissimae unice expeterem; si miseris, retium seqventi anno per Mercatorem reddam, aut antidwrwi-gr rependam. Deus Optimus maximus Te diu salvum et incolumem praestet, Ecclesiae suae commodo, Tibi tuisqve bono! 1632. CXV. Ex literis THORL. SCULONII ad Ol. Wormium. * * * * De Briniulfo, cui optime cupio, libens audio, qvod favorem Patrum Academicorum nactus, inter vos manere decreverit: [[0102]] Deus reddat Patronis ipsius gratiam. Est enim bonus ille juvenis iis ingenii dotibus praeditus, qvas ipse qvi dedit omnino promotas velit. Patria qvidem opera ejus indiguisset, sed mavult forte cum suo detrimento ea carere, qvam cum ipsius incommodo uti. Vitam Rev Patris et decessoris mei Dn. Gudbrandi Thorlacii, a Dn. Arngrimo conscriptam, cum his meis mitto; missurus simul Vocabularium, de qvo scribis, si vel habendi vel acqvirendi ejus potestas fuisset. Ex Annalibus nostris constat, scholas in Islandia nullas viguisse ante annos 82. Et si qvis in ea barbarie aliqvem Lingvae Latinae gustum acqvisivit, oportuit ut eum in terris exoticis acqvireret, vel Parisiis, vel in Germania aut Dania. Et si qvid hujusmodi majores nostri conscripserunt, tamen id propter posteritatis barbaram negligentiam interiit, praesertim cum non esset eo tempore typographiae usus: qvem Dn. Gudbrandus circa annum 53. primus ad nostrates invexit. * * * Holae in Island. 31. Aug. 1632. CXVI. OLAUS WORMIUS Dn. Thorlaco Sculonio. Reverende Dn. Episcope. Ex literis praeterito anno ad me datis te prospera jam frui valetudine intellexi; qvod ut mihi cognitu gratissimum, ita, ut porro in sui Nominis gloriam, Ecclesiae emolumentum Deus te qvam diutissime conservet, opto et voveo. Brinjulfus noster, Magisterii honore apud nos condecoratus, Conrectorem jam agit Roeschildensem, ubi, magno juventutis commodo, officio, ut audio, probe defungitur. Utinam Vicario Arngrimi nostri Illugoni pariter apud Vos prospectum esset, qvod ei unice in votis esse scio. Pro transmissa Parentatione ut et Vocabulario Islandico, est, qvod gratias agam; siqvid apud nos sit, qvo affectum vicissim declarare valeam, mone, et exspectationi tuae ut satisfiat, allaborabo. Interim Te, cum universa domo et tota familia, Divinae protectioni commendatum cupio. Vale, Hafniae 15. Jun. 1633. [[0103]] CXVII. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio, Episcopo Holensi. Percepi tuo olim domestico, Episcope vigilantissime, Te Glossarium qvoddam priscarum et difficiliorum vocum Vestrae Lingvae, a qvodam Biornone Jona concinnatum, possidere; Cum vero me hujus lingvae studiosissimum esse scias, omniaqve undecunqve conqvirere adjumenta, qvae in penitiorem ejus deducere valent cognitionem, amice rogo, ejus me participem facere ut haud graveris. Si tribus aut qvatuor alumnis tuis describendum tradatur, brevi integrum absolvent. Non enim cupio, ut te ipsum autographo spolies; modo ejus mittatur exemplum, mihi abunde satis sit. Non dubito, qvin hac in parte amico sis gratificaturus, et, si qvae praeterea, huc spectantia habeas, adjuncturus, cum de prolixo tuo in me affectu abunde constet, et me vicissim ad qvaevis honoris et amoris munia habiturus sis paratissimum. Vale, amice honorande, et Wormium tuum amare perge. Hafniae 1635. CXVIII. THORLACUS SCULONIUS D. Olao Wormio. Clarissime et excellentissime Domine Doctor, Praeceptor honorande. Doleo literas meas, cum fasciculo chartaceo, qvae duo superiore anno ad te miseram, non esse reddita. In fasciculo continebatur, praeter alia, libellus Etymologicus lingae nostrae Islandicae, solertissime a Biornone qvodam elaboratus, et, qvod me maxime poenitet, erat auctoris ipsius autographum; tempus enim ad exscribendum aliud exemplar, propter diversa negotia, qvae eo praesertim anni tempore nos urgent, non suppetebat. Nunc autem et literas, et chartas illas naufragio periisse intelligo; atqve nunc nulla ejusmodi monumenta in mea amplius sunt potestate. Qvin et noster Dn. Magnus Olavius, antiqvitatum indagator acutissimus, Deo et naturae concessit, multo sui apud me et alios viros bonos desiderio relicto; Sit ipsius [[0104]] memoria in benedictione! Ego si qvid novi ab amico Biornone ventura hyeme expiscari possum, faciam sedulo: audio enim eum manuscriptum vetus nuper adeptum esse: Monumentum nempe historicum Hugonis cujusdam, qvondam apud nos Legum Moderatoris, Viri certe insignis et, ut audio, non aspernandae eruditionis. * * * Holae d. 3 Sept. An. 1636. CXIX. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio, Episcopo Holensi. Affectum ut tester, Exercitatiomem mitto, qvam nuper de conservanda valetudine publicae exposui ventilationi. Velim, ex ea fructus aliqvis ad te redundet. Ei annexum vides de Unicornu corollarium, qvo mentem meam de hoc osse ex iis, qvae per amicos videre datum, declaro, vulgi errores et mendacia detestans. Siqvid huic illustrando habeas, boni publici ergo communices, rogo. Cranium cum dente apud Magnificum nostrum vidi Cancellarium, et alias pluribus, Deo volente, delineabo. Qvia haud raro ad vos defertur haec bellua, ejus integram delineationem maximopere expeterem. Dentem, qvia tanti vulgo fit, non cupio, sed partes alias corporis, corium, pinnas, caudam aut tale qvid haberi si possit, procura qvaeso, animus enim est, in eo accurate delineando laborare. Hugonis promissam Historiam exspecto. Senoni nostro, juveni ingeno et modesto, qvi meis conatibus etiam bene cupit, fave qvaeso. Ecclesiae Scholis utile organum futurum plane confido. De lautiuscula [NLW] prospectum cuperem conditione, ut ejus opera, ut hactenus, ita porro, in antiqvitatibus eruendis commodius uti possemus. Vale. 9. Maj 1638. CXX. THORL. SCULONIUS D. Olao Wormio. * * Sententiam vestram de Unicornu et dente nostratis belluae marinae, ut veritati et experientiae proximam, non possum non approbare: [[0105]] qvamqvam qvid est, qvod approbem, homo illiteratus et nullius vel experientiae vel ingenii. Non est illa marina bellua ad littora Insulae borealia, qvod sciam, appulsa, abhinc annis sex vel septem: sed fragmentum qvoddam dentis, a viro bono mihi communicatum, tibi transmitto; qvod tamen absqve injuria summi Magistratus fieri velim: Ego certe neqve pro thesauro habeo, neqve pro tali vendito. Pinnas, corium, caudam, aut tale qvid, qvia acqviri neqveunt, mittere qvoqve non possum. Delineationem jam dudum misi Magnif. Domino Cancellario, missurus iterum, si illam periisse intellexero. Hugonis Historiam, qvae tamen nihil praeter Genealogias et primitus ab eponymis occupatas in Islandia sedes continet, Dn. Arngrimus Jonas latinam fecit; scripsi ei ut mitteret; facturum puto. Biorno ille, in nostris monumentis Polyhistor, voti sui reus, multum posset, qvod Rev. et Clariss. Briniolfus, Ecclesiarum australium electus Superintendens coram edocebit. Svenoni nostro qvamvis optime cupiam, juveni qvippe ingenuo, candido et literato, tamen res se non ita dant, ut eo promotionis, qvo cupit, hoc anno ascendat: facturus tamen sum, ut futuro anno, si decessori aliqva aperiatur conditionis melioris via, nullus mihi eo sit potior. Bene vale, Vir Clariss. et excellentissime, et favoris tui, qvemadmodum hactenus fecisti, participem me porro facito. Holae d. 3. Sept. 1638. CXXI. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio. Holam. Pro transmisso munere gratias ago ingentes, et qvia cranii sceleton ejus animalis apud Magnif. Dominum Cancellarium vidi, errores vulgi de hoc dente non potui non notare; sed animus est, data occasione, magis particularia propalare, si modo ab iis juvari possem, qvibus animalis hujus constitutio melius est perspecta. A Magnifico Cancellario a Te communicatam delineationem petii; sed invenire non potuit. Si igitur denuo mihi miseris, rem feceris gratissimam. Bene facis, Senon nostro qvod faveas. Juvenis certe, si qvis alius, tuo dignus favore; ejus fructum aliqvem ut sentiat, effecturum Te confido. Vale, et ex animi sententia vive, Amice dilecte. 20. Jun. 1639. [[0106]] CXXII. THORL. SCULONIUS D. Olao Wormio. * * * * * De bellua illa marina, qvia mihi vix constat, parcius respondeo; figura vero ejus iterum delineata mittitur, sed ruditer, ut vides. Dente nullo, praeter unicum illum insignem et conspicuum, armata fuit; branchias nullas, sed branchiarum loco ossa carne et pelle mollicula obducta habuit; locus respirationis supra pulmones erat, post occipitium, ut in figura delineatum vides. Nisi me memoria fallit, Bellua illa ut plurimum ad viginti aut triginta ulnas Islandicas altitudine exsurgit. Dn. Svenonem qvo promoverim, ex ipsius, ut spero, literis cognosces: feci, qvod Deo propitio et salva conscientia potui; ille bonus juvenis spartam suam egregie ornat. Dolendum, Vir excellentissime, judicas, ne unum qvidem apud vos nunc esse nostratem, literis humanioribus dedicatum; et nos dolemus et deploramus, eo rem nostram, non dico a Societate illa Islandica, deductam esse, ut ad summas angustias redacti, vix in Patria vivere, nedum Studiosos in Dania sustentare valeamus, cui qverelae nec pauca verba, nec paucae sufficiunt lacrymae. Sed haec missa sunto. Meus ex sorore nepos Einarus Magni filius Academiam vestram salutaturus, abit; eum ut favore tuo et patrocinio dignum judices, tam volo, qvam qvod maxime; nec te facturum diffido. Est, qvantum intelligere potui, ingenuus, et ad bonas literas et pietatem propensus, habebis igitur eum, qvo me qvondam loco habuisti. Est, qvod me valde angit, cujus rei conscium facere Dn. Praeceptorem volui: Annum jam secundum chartam, editioni Biblicae destinatam, frustra exspecto, non sine insigni liberorum meorum jactura, si interea temporis re semiconfecta emoriar. Utinam libera nobis essent cum qvavis gente, uti qvondam fuere, commercia; haberem jam ex Anglia invectam. Sed cum sit illud Regia authoritate negatum, orandus mihi es, ut apud Illustrem et Generosissimum Dn. Cancellarium hujus meae necessitatis memineris. Mitto Historiam aliqvot Regum Danorum, idiomate [[0107]] Norvegico consignatam. Mitto qvoqve massulas duas, materiae, ut puto, metallicae, in monte qvodam ex terra argillosa erutas, ubi non exigua copia inveniri audio. Vale, Praeceptor honorande, fautorum optime etc. Holae d. 7. Sept. 1639. CXXIII. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio. Holam. Magno me beasti benefcio, Reverende Domine Episcope, qvod belluae istius e balenarum genere, cujus dentem pro Monocerote venditant, accuratiorem transmiseris delineationem, ut et dentis ipsius partem eximiam. Cum enim in aliqvalem imposturae inveteratae pervenerim notitiam, pro eo, qvo feror in rerum naturalium inqvisitionem, ardore, non potui acqviescere, anteqvam penitus in hujus rei devenirem veritatem, suo forsan tempore pluribus propalandam. Si aliud referre neqveam, grata tamen apud posteros vel hoc nomine tui ut extet memoria, efficiam. Nepoti tuo ex sorore, juveni ingenuo, modesto et diligenti, qvacunqve possim ratione, consiliis et auxiliis adjutum ibo; meretur certe hoc ejus modestia, et ad honesta qvaevis propensus animus. Obiit, proh dolor! hoc anno Cancellarius noster, piae memoriae, qvi in nostra vota hactenus fuit facilis et proclivis. Qvae igitur apud ipsum expedita volui vestro nomine, tam de charta qvam Studiosorum Islandorum raritate, asperior fortuna subvertit. Spem tamen foveo magnam, Successorem ejus, Dn. Christianum Thomaeum, Virum in Academiam et Literatos qvosvis eximie pronum, Decessoris vestigiis institurum, suoqve favore vestram gentem prosecuturum, in qvo procurando per occasionem desudabo. Qvod misisti minerale, Marcasita est seu pyrites sterilis, nihil metalli in se continens; interim, ubi talia reperiuntur, de Aere spem concipiunt metallorum coctores. Scribo haec aegra ferme manu, ex maligna febri nuper Dei benignitate eluctatus, et in filiae meae nuptiis adornandis totus occupatus. Vale, Vir amicissime, et vige. Hafn. 25. Junii 1640. [[0108]] CXXIV. OLAUS WORMIUS Rev. Viro Thorlaco Sculonio, Episc. Holensi. Commendatum mihi abs te Thorstanum Illugi qvibus possim modis ad meliora manu ducam, inqve me nihil desiderari sinam, qvo ejus commoda augere possit. Ad Academiam neminem vestratium admissum fuisse memini, sine testimonio, excepto unico qvodam, Bea nomine, qvem cum admittere noluimus, fidem suam pro eo interposuit mercator noster Matthias Johannis Husvig, asserens proxima commoditate se testimonium ei honestum procuraturum. Igitur fidem habentes, pro eo qvo gentem vestram proseqvimur favore, ne errabundus aut desperatus hic. vagaretur, hominem admisimus. Ast anno seqventi, testimonium ubi protulit, vidimus nos delusos. Qvid ageremus? cum hic honeste se gereret, toleravimus, turpius eicitur, qvam non admittitur hospes. An ad frugem sit perventurus, tempus dabit. Nos posthac erimus cautiores. Si tibi exemplum sit Vocabularii, qvo in scholis apud vos utuntur pueri, rogo communices. Meorum Monumentorum nupere hic publicatorum mitto exemplum; boni consulas rogo, et veteris amicitiae memoriam tibi sinas esse perennem. Hafn. d. 14. Junii 1643. CXXV. THORL. SCULONIUS D. Olao Wormio. * * * * * Biblia nostra typographus, propter varia obstacula, nondum absolvit, ventura hyeme, cum bono Deo, tandem absolvenda. Ventum jam est ad Epistolam D. Pauli ad Ephesios, nec superest, ex mea supputatione, nisi opus sesqvimensis ad complendam editionem. Partem priorem anno proxime elapso misissem, nisi opus sculptile ad paginam primam exornandam desideratum esset. Prius enim illud in exemplari Dno. Senoni communicato expressum, propter vetustatem exauctorandum putavi. Qvod hac aestate nactus sum, multo est subtilius in stanno [[0109]] sculptum, cum prius illud ligno incisum esset. Ad nostrum Dn. Svenonem qvod attinet, qvamvis ei, uti debeo, optime cupiam, nulla tamen ad lautiorem functionem, uti nunc res sunt, provehendi via apparet. Praebendas, ut vocant, Ecclesiasticas Magistratus noster politicus, qvibus vult, confert pro jure et auctoritate sua; Qvocirca in manu mea promovendi aliqvem facultas nulla est. Munus scholasticum excipio; qvod tamen non vacat, et si vacaret, propter commendationem Magnif. D. Cancellarii Runolpho cuidam destinatur. Operae igitur pretium fecerit Dn. Praeceptor, si data commoditate communem nostrum amicum apud Magnif. Cancellarium juverit. Ego, si qvid apud Praesidem nostrum possim, causae ejus, modo vivam, non deero. Monumentorum Danicorum Volumen, dono abs te mihi missum, grato animo accepi, et, ut natura homimum est novitatis avida, avide legi, opus, tum qvod lectu jucundissimum, tum qvod abs te profectum, acceptissimum. Lexicis Latino-Islandicis manu scriptis in schola nostra vulgo utuntur, iisqve valde mendose exaratis, uti apud orthographiae parum peritos evenire solet. Subpudet igitur eorum exemplar, etsi comparari posset, mittere. Mitto autem Vocabularium, typis nostris impressum; sed neqve id qvidem a mendis typographicis immune. Boni consule, Vir Clariss. hanc sub manu natam epistolam, et, ut soles, animum qvam verba scribentis pluris aestima. Vale, Holae 29. Aug. 1643. CXXVI. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio, Episc. Holensi. Doleo valetudine adeo infirma Te conflictari; qvantum ex literis colligo, morbus ille polymorfoj-gr scorbutus est, qvi Te infestat, accolis maris valde familiaris. Huic maxime resistunt exercitia freqventia; diaetae ratio ad siccitatem tendens; sinapios usus, radix raphani agrestis, nostratibus Peberrod-dt dicta, cibis incocta, qvae sponte qvibusdam in locis provenire solet inprimis planta cochlearia, Norvagis Eriksgraes-no, qvae in maritimis provenire solet satis magna copia, antidotum hujus [[0110]] luis efficacissimum. Hujus expressus succus aut folia ipsa comesta (acria aliqvantulum sunt) ter vel qvater singulis diebus valde prosunt. Haec refero, qvia talia apud Vos reperiri arbitror. Pauca qvaedam mitto medicamenta composita, qvibus si opportune usus fueris, non dubito, qvin valetudini tuae multum sint commodatura. Primo, 6. Doses pulveris purgantis hic habes, qvarum unan, qvae peculiari inclusa est chartae, sumas hora 6. matutina in haustulo vini aut cerevisiae calidae, ab aere seclusus, et ad meridiem usqve ab omni cibo et potu abstinendo. Plures mitto doses, ut crebrius utaris, mensibus nempe singulis, Luna decrescente, et si prima dosis exspectationi non responderit, pro lubitu reliqvas augere aut diminuere vales. Deniqve linimentum hic vides, cui intinges penicillum, ex lino carpto confectum, et aliqvoties singulis diebus vacillantes dentes diligenter fricabis, firmabit eos hoc et integritati restituet. Vale. Hafn. 20. Jun. 1644. CXXVII. Ex literis THORL. SCULONII ad Ol. Worm. Mitto tibi tandem Biblia nostra, typis Holensibus excusa, cum mercatore nostro Hermanno Willer; elapsa hyeme laborem illum absolvimus. * * * Holae d. 2. Sept. 1644. CXXVIII. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio, Episcopi Holensi. Rediit tandem ad nos mense Julio hujus anni Mercator vester Hermannus Wuler, qvem plane perditum existimaveramus, sed nil nisi nudas tuas attulit literas. Asserit, omnia naufragio periisse, se vero enatasse, et in Islandia hybernasse, unde valde doleo, me Bibliorum Islandicorum ut et aliorum, qvae huc destinavi, destitui munere. Pro voluntate igitur gratias ago maximas, qvam factum non destituit, licet iniqvior sors [[0111]] mihi hanc inviderit felicitatem. De Bibliis vestris valde sum sollicitus, sed non transmittas, nisi una valorem indicaveris, qvo sciam, qvid reddam seqventi anno: si Deus vitam et valetudinem largitus fuerit. De pace spes affulget optima, ut speremus, intra paucos dies conficiendam, Deus votis nostris clementer annuat, ac Te diutissime sospitem et incolumem servet. Hafn. 29. Iul. 1645. CXXIX. Ex literis THORL. SCULONII ad Ol. Worm. Exemplar Bibliorum nostrorum iterato mitto; melioribus, uti opto et spero, qvam prius illud, ad vos transvehendum avibus. Caeterum, qvod pretium indicari reqviris, nihil est. Nam nisi ingratissimus existerem, pluris mihi esse debent tot tua tantaqve et tam diuturna in me beneficia, qvam hoc munusculum: qvod qvanto placidius et absqve recusatione acceperis, tanto rem gratiorem mihi praestiteris. Mitto itidem calceum gentis alicujus, nobis vicinae, in litora nostra borealia a vento et fluctibus ejectum. Contextus est, ut vides, ex cortice betulae, non sine artificio; sicut gens qvaelibet artificem alit, et indigentia artium inventrix. Si nostratibus tanta Betulae copia sufficeret, qvanta nationi illi, fortassis et nos cum illis uteremur, de necessitate magis, qvam de cultu corporis soliciti. * * * Holae III. Id. Octobr. 1645. CXXX. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio, Episcopo Islandiae Borealis. Doleo, speratum a transmissis te non percepisse effectum; longae viarum ambages, temporis calidioris intemperies et mora diuturnior multum medicamentorum viribus detrahunt. Ut tamen sit, qvo vel diaetae vel plantarum apud Vos crescentium beneficio valetudini, qvantum liceat, prospicias, mitto de [[0112]] Scorbuto Tractatum Danicum, qvem nomine Facultatis Medicae justu Regio hic edidi, vulgo ut consulatur; utinam ex eo aliqvid capias levaminis. Pro transmissis iterato Bibliis est, qvod gratias agam maximas; pretium lubentissime solvissem, si indicasses. Redit ad Vos elegans Juvenis Gislaus Magni, varia rerum curiosarum cognitione instructus. De qvibusdam mecum cum dissereret, videbatur mihi Patriae vestrae commodum et emolumentum spectare. Honestos ejus conatus si consilio et ope juveris, rem procul dubio praestiteris vobis omnibus utilem et ipsi gratam. Ornamentum haud leve meo museo attulit calceus ex Betulae cortice elaboratus; rarissimus certe, et ob artificii raritatem commendandus; si prius ad me delatus fuisset, Catalogo, qvem mitto, inseruissem, sed editioni novae reservabo. Extabit interim inter reliqva tuae in me benevolentiae monumenta. Qvod superest, Divinae protectioni Te totamqve familiam commendo, ut salvus et incolumis diu supersis, Ecclesiae Borealis commodo, multorum saluti, de meo affectu, qvoad vixero, securus. Vale. Hafniae. Mens. Junii 1646. CXXXI. THORL. SCULONIUS ad Ol. Worm. * * * * Sicut Africa semper aliqvid novi, ex proverbio, ita Islandia nostra contra nihil. Acqviescimus pauperculis conditionibus, qvas pax aurea, et adhuc augustius Verbum Dei, tanqvam optimum qvoddam condimentum, svaviores et sapidiores nobis faciunt. Gratum tibi fuisse munusculum meum chartaceum, laetus libensqve audio: si qva in re tenuitas mea porro tibi inservire possit, age, mone, jube, postula. Totum me tibi jamdudum debeo, et debere agnosco. Qvod noster Gyslavus Magni, juvenis ad optima qvaeqve natus, favorem tuum et commendationem meruit, tam mihi gratum accidit, ac si proprio filio contigisset. Certe is mihi semper talis visus est, qvalem se nunc revera ostendit, id est, virorum praeclarorum et optimorum favore dignissimus. Et cum semper mihi fuerit ipse commendabilis, tuae tamen, (si [[0113]] qvid ad affectum meum erga ipsum accedere potest) magis commendatum facient. * * * Holae 26. Aug. 1646. CXXXII. THORLACUS SCULONIUS D. Olao Wormio. * * * * * * Morbo hic grassante epidemico exstinctum est lumen Islandiae nostrae Rev. et Clariss. Dn. Arngrimus Jonas, cui similem an haec - - Insula unqvam visura postmodum sit, incertum est. - - Mentionem facit Dn. D. postulati Collegae me M. Briniulfi, privilegia petentis et facultatem erigendi typographiam in sua Dioecesi; qvod certe absqve meo magno damno obtinere non potest. Exiguus enim in hac Republica est civium numerus, minor atqve rarior eorum, qvi excusa typis nostris expetant, partim paupertate, partim etiam incuria et contemtu hujusmodi mercium impediente. Unde. si mihi tres qvadrantes Insulae surripiantur, qvi pertinent ad M. Briniulfi Dioecesim, uno tantum relicto, non video cur cessem officinam hanc typographicam, qvae nunc usqve ad annum septuagesimum feliciter patuit, occludere. Sed obstat Collegae mei votis privilegium Regium, qvo mihi indulgetur potestas et jus typographia hac utendi eadem conditione, atqve decessor meus usus fuerat. is autem nullum competitorem passus erat. Qvoniam igitur Cathedralis haec Ecclesia in ejusmodi privilegio prior fuit tempore, qvidni etiam potior sit jure? Cui causae ut patrocinetur Dn. D. apud summum Magistratum, etiam atqve etiam precor. In glacie Gronlandica, qvae praeterita hyeme ad oram Insulae nostrae Borealem appulit, reperta est bellua, qvindecim ulnas Islandicas longa, ex genere Cetorum, dente unico tantum, eoqve portentosae longitudinis armata: extendit enim sese ad tres ulnas Islandicas, et paullo amplius, forte ad qvadrantem ulnae, nisi mucro dentis effractus inventus esset. Hunc ergo ad Sereniss. Regem nostrum transmitto, reddendum a Praefecto Insulae Jano Severinu. Caput belluae, seu potius Cranium, (carnem enim jam computruisse existimo,) cum particula cutis et lardi reservanda curavi, si forte Dn. D. ea videre futuro anno desideret. Vale Vir Clariss. Holae d. 10. Sept. 1648. [[0114]] CXXXIII. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio, Episcopo Holensi. Obitum Clarissimi Arngrimi serio doleo; vir enim fuit ut mihi amicissimus, ita Patriae suae decus eximium. Viduae et orphanis bene cupio; qvocirca, qvo poteris modo, consilio et auxilio juva. Novum Praefectum Insulae vestrae sollicitavi eo nomine; mihi optima qvaeqve promisit. Typographiam, qvam Collega tuus expetit, obtinuit, sed certis limitatam modis, ut sc. nihil typis suis exscribat, qvod e tua antea prodierit officina, et in Historicis et Antiqvitatibus potissimum occupetur, ex qvibus Tibi nihil accedit detrimenti. Venit ad vos eruditus Vir Gabriel Akeleje, Nobilis, et Secretarius Regius, qvi rem omnem moderabitur, et si observaverit, Tibi aliqvid ex hac concessione accidere detrimenti, literas Regias reportabit; sic enim mihi promisit Cancellarius. Cum ego igitur hac de re mature agas, svadeo. Quae reservasti ex Balena Nahual, cranium, cutis particulam et lardum, mihi promissa, rogo, tonnae [NLW] aut cistae inclusa mihi transmittas, et si fieri ullo modo potest, cum nave, qvae Janum Severini vehat, ipsi tradantur, sed ita ut nesciat, qvid habeat. Huic enim merci Praefectum novum insidiaturum scio, qvi in mandatis habet, ut, si fieri possit, integram belluam asportet. Villerius et reliqvi mercatores tardius ad nos accedunt, et, qvia per hyemem qvandoqve Gluckstadii commorantur, qvae huc asportare debent, corrumpuntur, anteqvam ad nos perveniant. Rogo Te, diligenter haec cures; insigni enim ejus teneor desiderio. Haud bene curarunt Mercatores dentem, qvem Regi misisti; si ad me aut alios misisses, majori tuo cum fructu id factum fuisset. Obiit nuper apud nos Jonas Westmannus, Vir certe, cujus obitum aegre admodum ferunt tam magnates, qvam alii. Casum Tibi referent fusiori dictione alii. Vale, et promissum diligenter ut curetur, effice; mea Tibi vicissim patebunt officia. Hafn. Mens. Majo 1649. [[0115]] CXXXIV. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio. Holam. Qvamvis de rebus familiaribus praeterito vere ad Te literas dederim, ad qvas responsum exspecto, non potui tamen, qvin jam qvoqve petenti Arngrimi nostri filio Torchillo gratificarer, atqve hasce Tibi tradendas committerem, qvibus hoc ago, ingenuo huic juveni ut faveas, tam ob Parentis merita, qvam ob suam ingenuitatem. Vixit enim apud nos pie, sobrie et honeste, morbis aliqvoties conflictatus, qvi impedierunt, qvominus, ut cupiebat, optatum scopum attingeret. E re sua et valetudine existimabat, si in patriam mature rediret. Nolui ergo conatibus resistere, sed bona cum venia dimisi, et Tibi aliisqve bonis de nota meliori commendatum cupio. Qvocirca, ut soles, ingeniis honestis fave, huic vero ope et auxilio sis praesto; mutuum a me semper exspectabis. Hafn. 16. Junii, 1649. CXXXV. THORLACUS SCULONIUS D. Olao Wormio. * * * * Post diu exspectatam et desideratam occasionem, mitto jam tandem in Academiam vestram Hafniensem filium meum natu maximum, Gislaum Thorlacium, nihil magis in votis habens, qvam ut hoc agat, cujus gratia mittitur, nempe ut pietatis fundamento semper innixus, doctior subinde atqve melior evadat. Studiorum enim gratia ad vos proficiscitur, annum jam natus decimum octavum: Cumqve nobilissimo Praefecto Insulae nostrae Dn. Henrico Bielke abit, Praeceptoris sui Dn. Runolphi Jonae, scholae hujus Rectoris, Viri optimi et literatissimi, consilio et auxilio in studiorum suorum primordio usurus. Cranium Belluae marinae, de qvo scribis, Praefectus Insulae nostrae reqvisivit; nec ausus sum reqvirenti obsistere aut denegare. [[0116]] Non possum satis mirari, cur Collega meus Dn. M. Brynulfus Svenonius tam anxie et impense summum Magistratum sollicitet de usu Typographiae inDioecesi Salholtensi instituendo et inchoando, cum satis noverit hoc sine meo detrimento fieri non posse. Qvod enim praetendit se tantum historica qvaedam monumenta aut annales gentis nostrae ex illa officina emissurum, qvis credat, Virum tam prudentem et consideratum, tantillae rei gratia, immensos fere sumptus, qvales ad excitandam officinam typographicam reqviruntur, facturum esse, nisi in jus et privilegia mea paullatim esset irrepturus? Majore certe commoditate ego ea, qvae typis committi vult, et qvae mihi communicaret, antiqvitatis monumenta excudenda curarem. Idqve tum abqve utriusqve nostrum damno, tum vestra, qvi eadem expetitis, pari cum gratia. Bene Vale, Vir Clariss. Excellentissime, et favoris tui, qvo huc usqve usus sum, germanum hunc filiolum haeredem esse sinito. Holae 9. Iul. 1649. CXXXVI. THORLACUS SCULONIUS D. Olao Wormio. Qvanqvam vix est, qvod ad te in praesentia scribam, Vir Clariss. et Excell. Praeceptor honorande, praesertim cum eo jam officio defunctus videar; datis nempe ad te hac aestate, una cum Praeside nostro, strenuissimo Bielkio, literis; nolo tamen ut vel cum mercatore meo alteras frustra exspectes. Ad posteriores tuas, qvae commendatitiae ad me venerunt cum nostro Thorkillo Arngrimi f. hoc, qvod debeo, respondeo, semper me plurimi facturum qvod reqviris, multumqve apud me auctoritatem tuam, donec vivam, valituram esse. Destinavi igitur eum scholae nostrae Collegam, ne matri viduae gravis esset, ac praeterea parenti ejus, qvantum potui, prodesse qvam obesse malui, idqve tanto libentius, qvanto mihi eam fidelius et sollicite magis commendasti. Qvo in loco res nostrae sint, qvi a nobis ad vos transierunt nostrates clarius et fusius narrabunt. Superioris anni afflictam annonam laxior hujus aestatis proventus terra mariqve resarcivit. Nostrum est, cum affligimur, Dei justum judicium agnoscere; et, cum ab afflictione relevamur, ejusdem clementiam [[0117]] et longanimitatem adorare. Vale, Vir Clariss. et Excell. et, qvod ultro facis, filio meo Gislao Thorlacio favoris tui auram, qva huc usqve ipse usus fui, fac ne deneges. Velim ut ea se dignum qvoqvo modo exhibeat. Scr. Holae in Islandia Boreali d. 10. Sept. 1649. CXXXVIII. OLAUS WORMIUS Thorlaco Sculonio. Holam. Binas a Te anno praeterito accepi literas, in qvibus filium ad nos venientem commendas, juvenem certe, ex cujus facie modestia elucet et indolis eximiae gratia; gratulor Tibi de hac prole, et ut votis tuis respondeat, opto. In me certe nihil patiar desiderari, qvod ad ejus conatus promovendos tendere possit; jubet enim hoc amica nostra familiaritas, qva tot annis devincti fuimus, et me ob tot a Te accepta beneficia Tibi multis modis obstrictum fateor. Cranium illud belluae marinae Regiae Majestati obtulit Dominus Bielkius, qvae mihi illud dono misit, una cum Ephippio Episcopali, arte haud rudi elaborato. Doleo, ossa tam male habita ab iis, qvi dentem eruerunt. Privatum qvoqve est maxilla inferiore, qvam adfuisse mihi narrat Dn. Runolphus; si ibidem relicta adhuc est, rogo, ad me ut deferatur, cures; multum enim faceret ad Historiae ejus, qvam meditor, ornatum. Qvae Tibi cum Collega de typographia lis est, procul dubio jam sedatur; Magistratui enim summo stat sententia, huc ut vocetur Dominus Brynolphus, qvo nostris typis et nostris consiliis in publicandis scriptis commodius uti possit, conditione certe, ut arbitror, liberali. Sed de omnibus coram pluribus aget Praeses vester. Non dubitabis, qvin, qvibuscunqve possim modis, filii tui studia et commoda sim procuraturus. Per mensem et ultra adversa conflictatus sum valetudine, qvae adhuc vires penitus non remisit, sed climacterico meo magno haud prospera satis minatur; Divinae voluntati omnia committo. Vale. Calend. Maji, 1650. [[0118]] CXXXVIII. OLAUS WORMIUS Domino Thorlaco Sculonio, Episcopo Islandiae Septentrionalis. Gaudeo, Te, Vir Clarissime, valetudine adhuc frui commoda. Ego anno hoc meo climacterico magno variis dilaniatus ferme fui morbis et incommodis, ex qvibus utcunqve eluctatus, jam non possum, qvin de firmiore valetudine Te inter amicos non ultimum certiorem reddam. Filius tuus apud nos strenue in bonarum disciplinarum palaestra pergit. Cum filio meo Wilhelmo Philosophiam ferme totam disputando in Collegio privato hoc anno absolvit. Spero inter eos hoc pacto amicitiam eam pullulaturam, qvae non cedet ei, qva parentes hactenus fuerunt devincti. Sincere dico; juvenis est pius, modestus et alienus a qvorundam Islandorum moribus, ut non dubites, qvin Tibi gaudio et honori sit futurus. Cranium illud, qvod mihi destinasti, a Majestate Regia dono obtinui; pro vertebris vero, qvae rariores sunt, gratias Tibi habeo. Dominus M. Runolpbus mihi diversam proposuit hujus belluae delineationem ab ea, qvam mihi olim communicasti; ait, in dorso duo grandia habere tubera, qvibus caret icon transmissa. Qvaeso, fac, certius qvid resciscam de totius corporis conformatione. Piscatores, qvi capturae interfuerunt, et cetum tractarunt, facile cuncta lineamenta dabunt. Meministi, qvae olim inter nos acta de Navigatione Gronlandica. Discursus nostros non ita pridem Magnatibus qvibusdam apud nos retuli, qvi sperabant, se apud Regem aliqvid effecturos in hoc negotio. Qvod si stet animus aliqvid experiri, aut media jam scias, qvibus obtineri scopus possit, rogo, communices In Divini Nominis gloriam tendit miseris istis in negotio religionis succurrere, et viam salutis monstrare. Si Te praestiteris Apostolum consilio et re, ego hic allaborabo, ut eorum salus aeterna qvam maxime qvaeratur. Vale, et diu vive Ecclesiae bono. 1651. [[0119]] CXXXIX. OLAUS WORMIUS Dom. Thorlaco Sculonio, Episcopo [Episcopi ed.] Holensi. Filium tuum reditum ad vos molientem sine meis ad Te dimittere non potui. Spero, Te agniturum, in literis et moribus ita eum profecisse, ut qvavis functione optima dignus habeatur. Vere testor, modestia, probitate et industria omnes, qvotqvot hic sunt, Islandos eum superasse, qvocirca Tibi gratulor, atqve ipsi prospera et felicia qvaevis precor. Ego Wilhelmum meum cum Legatis nostris in Angliam ablegavi, rediturum cum iis circa brumam. Non dubito, qvin initam cum filio tuo amicitiam constanter sit in posterum conservaturus. De negotio Gronlandico tuam exspecto mentem. Hoc anno duas naves eo ablegarunt mercatores nostri, qvo successu, videbimus; non dubito, qvin, si Tecum hac de re antea contulissent, rebus suis optime prospexissent. Carent hominibus peritis et ad hanc navigationem aptis, licet Navarcha multis tam in Indiam orientalem qvam occidentalem obitis peregrinationibus clarus sit. Juva consiliis, qvantum potes, ut Dei gloria et multorum salus iis in locis certius propagetur; res enim est tua cura et industria dignissima. Vale. Hafn. 12. Maji, 1652. CXL. OLAUS WORMIUS Dn. Thorlaco Sculonio. Qvod anno praeterito nihil a me habueris literarum, causa fuit perturbatus rerum nostrarum status ob bellum illud Anglicum; in suspenso enim detinebantur Mercatores nostri, an ad vos tuto naves ablegare potuerint, et qvae tandem eo iverunt, me inscio, discesserunt. De filio tuo huc redituro non habeo, qvod jam svadeam, siqvidem apud nos saevissima jam grassatur pestis, qvae hac septimana ultra trecentos jugulavit. Academia dimissa, Professores abierunt ad tutiora, adeo ut non nisi tres simus, qvi divina confisi protectione hic moramur. Ego [[0120]] ob arduum et difficile hac anno mihi concreditum Rectoratus munus indies hoc periculoso tempore variis premor difficultatibus. Deus noster sit protector! Qvia nescitur, qvando Summo Numini placuerit iram suam a nobis avertere, haec significare volui, ut, qvid de filio statuere velis, tecum diligentius deliberare possis. Huc si venerit et mihi vitam Deus concesserit, qvibus possum humanitatis officiis, ipsum excipiam. Gronlandiae ille inqvisitor, re infecta, ut alii omnes, ad nos rediit. Cranium, qvod misisti, et corium Rosmari mihi gratissima fuere; Musei enim mei haud leve sunt ornamentum pro iis itaqve gratias ago maximas, et siqvid porro ejs generis occurrat, rogo, mei sis memor: talibus non modo delector ego, sed et exterorum qvam plurimi, qvi saepius me fatigant, ea, qvae teneo rara, lustrare cupientes; qvae qvalia sint, ex catalogo, qvem mitto, ex parte videre licet Vale, amice optime, et porro favere perge. Hafn. Calendis Juliis Anni 1654. CXLI. OLAUS WORMIUS Johanni Andreae. * * * * Librum de Scorbuto, qvem Clarissimus pollicetur Sennertus, ubi prodierit, fac habeam. Pretium vel per tabellarium vel alia occasione reddam Magni enim ejus Viri cuncta facio, cum perspicuitatem et candorem in eo nemo non laudaverit. Salutat te Fuirenius, et tribulos aqvaticos ac graminis mannae semina recentia a te exspectat. Vale. 1623. CXLII. OLAUS WORMIUS Johanni Andreae. Ut videas, me nullam omnino ad te scribendi intermittere occasionem, simulqve ut ad inceptum literas commutandi officium strenue continuandum instigem, ecce, secunda vice ad tuas respondeo, sed brevius, cum per Nicolaum Paulinum fusius [[0121]] id fecerim. Ut autem, qvod velim, verbo dicam: Si in Bibliopoliis vestris extat Hydromantia Scheunemanni, ut et Isagoge Physico-Magico-Medica Augusti Etzleri, Budisinae Anno 1620. impressa, ex utrisqve bina Exemplaria, mihi unum, D. Fuirenio alterum ut emas, peto, simulqve pretium addas; sic ad Festum Paschatos una cum Stipendio reddam. Si enim maturius tibi transmissum id cupias, mone et procurabo, sed per qvem et qvo medio, literis significandum. Vide, ne erres in Etzleri tractatu, nam alterum, qvem fundamentum Medicinae vocat, etc non cupimus, sed habemus. Seqventium vero pretium saltem seu taxam, ut vocant, hisce adde, non vero libros ipsos: nempe Physica Sennerti. Plautus et Virgilius Taubmanni, ultimae editionis. Physiognomia Moldenari. Ac si qvae typographi vestri ex Neperi habeant scriptis, ea titulotenus indica, addito pretio. Incepi varias res naturales praesertim rariores colligere, tam ex animalibus qvam mineralibus, marinis et aliis, qvocirca si qvae ibi vel in peregrinatione occurrant, ut mei memor sis, rogo. Cum non procul a vobis sint fodinae, si qvae mineralia aut metallica nancisci valeas, vel minima frustula, nomine addito, mitte. In communem usum servabo. 1623. CXLIII. OLAUS WORMIUS Johanni Andreae Helsingorensi. De ratione studiorum tuorum certiorem me reddere qvod volueris, gratum fuit, ut et jucundum, ex transmisso Exercitio Medico, te strenue, ut soles, in stadio Medico pergere qvod collegerim. Conatus tuos promovere, qvantum in me est, non desistam, verum res jam non usqve adeo expedita est, atqve solet. Qvicunqve enim Nobilium jam praeficitur liberis, in Academia Sorensi una cum iis aliqvot annos ut vitam transegerit, necesse est. Qvod an tibi tuisqve studiis commodum, ignoro. Brevi vos videbit DD Bartholinus, qvo praesente, de Gradu aliisqve, res tuas concernentibus, consilium capere vales commodissime. Siqvidem tanta urget annonae caritas, ut vilius vel in Gallia vel in Italia vivere detur, an de capessenda hac peregrinatione consilium inire debeas, tute videris. Pro tribulo aqvatico gratias agit Fuirenius, teqve salutat. Vale. 1624. [[0122]] CXLIV. OLAUS WORMIUS Johanni Andreae. Witebergam. Stipendium Johanni Gerhardi, Bibliopego vestro, ut petiisti, tradidi, mea cera obsignatum, qvod ut recte ad te perferatur, unice exopto. Scripsit una socer, et ad tuas respondit, cujus literas meis adjungo. Bartholini adventum, de qvo nuper, non est, qvod exspectes, dubius etenim et incertus jam est. Postqvam etenim dextri cruris sphacelo incurabili et maligno prostratus, ad superos migravit D. Cunradus Aslacus, in ejus locum provectus est affinis Bartholinus, ut Theologica tractare, et de promotione in Facultate eadem meditari jam cogatur. Mihi vero Medica demandata Cathedra, qvam ut cum Academiae honore, auditorum commodo, aegrorumqve salute tueri valeam, faxit Archiater Aeternus. Non est, qvod tantopere te angat gradus Magisterii, modo commoda oblata occasione eum non respuas. Qvousqve in Collegio Chymico progressi sitis, edoce, qvodqve studiorum posthac tibi praefixeris habitaculum. D. Fuirenius te salutat, ac tribulos aqvaticos aliaqve, qvae promisisti, avide exspectat. Tu Janum Guidonis aliosqve, qvos ibidem meos esse nosti. Vale. 1624. CXLV. JOHANNES ANDREAS V. Cl. D. Olao Wormio. Nunc tandem opportunam scribendi occasionem nactus, committere non volui nec debui, qvin Te, Vir Excell. praesentis studiorum meorum atqve adeo ipsius, in qva vivo, Academiae status certiorem redderem;, non neglecta, sed vel maxime praemissa debita gratiarum actione pro multiplici favoris genere, mihi etiam absenti exhibito. Et qvanqvam nihil mihi gratius fuisset, qvam eruditissimo multumqve adeo desiderato colloqvio, cum nuper in patria essem, pro votis beari potuisse, qvia tamen id impediebant partim qvotidiana, qvibus in praxi medica [[0123]] serio multumqve exercebaris, negotia, partim etiam temporis, qvod itineri in Italiam suscipiendo impenderem, angustia; intermissa ista colloqvii monumenta saepius repetito scribendi munere compensare studebo. Et primum qvidem omnium haud reticebo, me divino plane favore et clementia superioribus septimanis Paravium genuinum istud Musarum domicilium salvum ac incolumem advenisse, pro qvo summo beneficio haud desinam Deo O. M. immortales grates solvere. Dictae Urbis Academiam Medicam qvod attinet, si trigam Professorum exciperem, puta Nicolaum Praevotium Helveticum Bened. Sylvaticum et Johan. Dominicum Salam Patavinum prisco statui vix respondere posse videretur, imprimis cum exercitia Anatomica et Chirurgica publica nunc temporis admodum langveant. Cum enim, a mortuo anno superiori Spigelio, nullus, qvi utriqve Anatomes et Chirurgiae professioni cum laude praeesse potest, inventus sit, Vicarii hoc anno constituti sunt qvidam, Pompejus Caimus, qvi elapso anno Roma vocatus in locum celeberrimi Sanctorii, qvi nunc Venetiis medicinam facit, successit, et Savionus Chirurgiae Doctor; ille discurrendo, hic sectionem ipsam administrando. Ille ceu parum Anatomicus dum ex commentario, qvo historiam humani corporis proponere nititur, plurima extra experientiam temere profert: hic, licet ipsarum operationum peritus sit, nefas tamen ducit alteri, ceu se superiori, contradicere, adeo ut, nisi in hoc studii genere privatim me exercerem, parum ex publia Anatome lucri reportarem. Inter alia medica exercitamenta doctissimae Medicorum Consultationes hic potissimum vigent, qvarum de Plica Polonica nuper una habita est. Scripta recens cum Patavii, tum alibi in Italia edita praecipua haec sunt: Caesaris Cremonini, Philosophi Patavini primarii, scriptum de calido innato pro Aristotele contra Galenum cui responsum Apologeticum pro Galeno dictus Caimus opposuit, jam typis exscribendum. Sanctorii de Sanctor. Comment. in Fen .I. Avicennae, in fol. in qvo plurima instrumenta mechanica, ab ipso Authore excogitata, depicta extant. Joh. Baptistae Cortese, in Acad. Messina Profess. Ordinarii Miscellanea Medica, plurimis naevis referta. Atqve hi sunt praecipui recens editi libri, qvi ad meos oculos manusqve pervenere. Alios, si qvi forte editi sunt, minoris momenti esse judico. Adeoqve nihil restare arbitror, qvam ut Te, Vir Excell. cum Conjuge Cariss. totaqve adeo familia divinae protectioni, me vero tibi commendatum [[0124]] eam, etiam atqve etiam orans, ut solito tuo favore me posthac beare haud desinas. Dabam Patavii 5. Febr. 1626. CXLVI. JOHANNES ANDREAS D. Olao Wormio. Annus jam elapsus est, a qvo Senis Etruscis, semestre vero, a qvo Patavio Tuae Excell. per litteras varium vitae meae statum atqve institutum exposueram, ratus me exhibiturum indissolubile continuatae in Praeceptorem obedientiae argumentum. Ast arduum mihi fuit, satqve difficile, reciproco favoris tui monumento tot in dies orbari et destitui penitus. Vivendum tamen erat spe accessuri solatii. Nunc qvia recrudescit animi morbus, qvo majora sibi copulata agnoscit symptomata, eo celeriorem manus tuae salubrem medelam desidero. Et qvia non immerito dubito oblatas esse meas, rem mihi vetustam T. Excell. breviter renovabo. Transacto igitur Senis mense Augusto superioris anni, invitatus argumentis, de qvibus tum ad E. T. scripseram, Pisas me contuli. Advenienti, cuncta e voto succedunt. Invenio Hortum felicissimum, paucisqve Italiae, ingenti plantarum tam domesticarum qvam exoticarum varietate, inferiorem. Cui adjunctum erat sumptibus Magni Etruriae Ducis Gazophylacium, omni simplicium medicinalium, etiam pretiosiorum, genere instructissimum. Istarum deliciarum potiundarum causa, utqve semina nonnulla rariora ac chariora hinc inde excerperem, non tam meo, qvam E. T. usui destinata, ubi Deo auxiliante, (qvippe non ita diu post Liburni una cum alia mea supellectile dubiis Neptuni undis commissa) in Patriam salva advenerint, integrum mensem Pisis commoratus, Senas repetivi, Volaterram, Urbem antiqvissimam, non sine labore transiens. Mox Romam iter suscepi. Ubi cum ingentem antiqvitatum supellectilem passim obviam animadverterem, magno illarum cognoscendarum desiderio, ceu oestro qvodam percitus, nihil sive statuarum, sive Numismatum, sive instrumentorum varii generis consulto lubensve intactum reliqvi; qvod obscuris veterum Authorum locis enucleandis magnam adferre lucem ea omnia judicarem, excepta honesta illa voluptate, qvae in nullius non animum ex talium rerum inspectione redundat. Numismatum [[0125]] aereorum tanta certe copia prostabat, ut non numero sed mensura divendi adfirmares. Ego nihilominus vix unum atqve alterum emebam. Eo enim etiam in hoc negociationis genere processit hominum fraus ac ingeniorum captura, ut simplicior aliqvis juraret vel Nestoris tempore hujusmodi nummos extitisse; (talem nempe vetustatis ideam speciosa fraude nummis suis imprimere norunt maleferiati isti Agyrtae,) cum tamen qvemlibet domi suae magnum ejusmodi Numismatum numerum cottidie excudere, nimis compertum sit, frustrata credula curiosorum simplicitate. Romae familiarem mihi reddidi Cl. Johannem Fabricium Germanum, Phil. et Med. insignem. Is de Animalibus Mexicanis volumen ediderat, praelo jam ante annum ibidem commissum, nondum tamen ad finem perductum. Lustratis modo plerisqve Urbis admirandis, Neapolim, urbem speciosissimam, inqve loco omnium qvidem, meo judicio, totius Italiae deliciosissimo sitam, contendi. Ubi cum per aliqvot dies morarer, lustrabam Puteolana illa, Bajana iisqve vicina admiranda, cum Naturalia tum artificialia. Intimam contraxi amicitiam cum Excell. Fabio Columna, Botanicorum hujus aevi facile principe. Hic praeter multa alia egregia rei Herbariae monumenta olim publicata, nuper composuit elegantissimum de Plantis Mexicanis volumen, auxiliante qvodam Johanne Terentio Jesuita, qvi diu istis in locis versatus fuerat, praedicto isti de animalibus adjungendum. Redii tandem, Divina gratia, superatis maxumis itineris difficultatibus, circa finem Novembr. Senas. Ibidem aliqvot dierum silentio corpus defessum involvere placuit, qvo Patavium verum bonarum artium domicilium repeterem et maturius et felicius. Interim qvid accidit? Certe occasione contractae superioribus mensibus amicitiae cum Profess. Pisanis, Sereniss. Magnus Etruriae Dux me, ne qvidem talia somniantem, constituto praemio 200. Imperialium ad theatrum Anatom. Pisanum, tum per biennium ab exercitio anatomico vacuum, ut seqq. mensibus, Januar. et Febr. corporis humani Anatomen administrarem, per aulicos suos invitari jubet semel atqve iterum. Ego in re improvisa eaqve difficillima merito haereo. Tandem, re hinc inde pensitata, haereo. Adveni Pisas, praemissaqve in Auditorio majori Oratione solenni, Theatrum Anatomicum ascendi, inqve freqventi qvadringentorum circiter Auditorum praesentia, 24. praelectionibus atqve demonstrationibus universam corporis humani historiam, veneranda D. O. M. gratia, exhibui. [[0126]] Hisce peractis, pecuniae numerabantur promte, adjuncto publico acti muneris testimonio copiosissimo. Interrogabatur una jussu M. Etruriae Ducis, vellemne continuare, pluriumve annorum operam Academiae Pisanae navare? Offerendam mihi sc. esse, praeter Anatomicam istam, aliam qvoqve Professionem Medicam, constitutis pro annuo salario 600. Imperialibus. Ego vero gratiis actis, recusavi honeste, qvod servitio Sereniss Regis mei obligatus essem ratione stipendii Medici, qvo per plures annos hactenus gaudeo. Ast verum ut fatear, haud impar mihi argumentum suppeditabat Conscientia ipsa. nolebam enim pro tantulo nummorum lucro animae jacturam facere. Atqve sic relictis Pisis, mense Martio Patavium repetii, Bononiam transiens, ubi magni cujusdam Viri intercessione, celebre illud Aldrovandi Museum, tum per triennium omnimodo clausum, mira pulcherrimarum rerum varietate refertum, vix tamen cum Neapolitano illo Imiperati comparandum, lustravi. Ego vero hic Patavii per totam hanc aestatem mihi meisqve Musis privatim vixi, Nisi qvod semel mense Augusto excurrerim lustratum amoeniss. illum mereqve medicum Nobilissimi Contareni Veneti Hortum 12. milliarib. Padua distantem. Proxima tamen septimana, Nobiliss. Accilium Julium Danum in Galliam abiturientem, una cum Doctiss. Dno Rhodio Veronam comitatus fui. Ubi conveni Clariss. nostri aevi Botanicum et Pharmacopolam Joann. Ponam Veronensem, qvi me humanissime exceptum in ditissimum suum museum introduxit, singulisqve ex ordine expositis ac sine invidia monstratis, intimam mihi fidem amicitiamqve vovit. In Patavina nostra Academia nihil fere mutatum. Conqveruntur tamen in unum omnes Medicinae studiosi de segnius administrata superiori hyeme Anatomia. Caesar Cremoninus, Numen illud Peripateticorum, qvem paullo puost meum in Italiam adventum scripseram publicasse opusculum de Calido innato contra Galenum. responsum autem fuisse a Pompejo Caimo, Theorico primario. Is, inqvam, nuper aliud scriptum edidit de Principatu Cordis ex Aristotelis sententia contra Galenum. Huic responsum iri a dicto Caimo exspectant: Fortunius Licetus, Cremonini concurrens, Philosophorum unicum lumen, fautor et amicus meus cottidianus, et intimus, elapso anno evulgavit opus de Intell. agente: aliud jam imprimendum dedit de immortalitate animae rationalis, eruditae subtilitatis plenum. Pauca hic alias nova, qvae vobis placeant vestrisqve auribus digna sint. Ultimo die proximi mensis Julii in Apulia [[0127]] ingens atqve inauditus terrae motus plures urbes funditus evertit, octenis vel, secundum alios, septenis hominum millibus misere pereuntibus. Ego qvamvis libentissime in Italia inter tot tantosqve variarum virtutum alumnos detineri diutius me paterer, et ipse optarem: qvia tamen, proh dolor, cum ex publicis tum privatis multorum litteris percepi miserrimum innocentiss. nostrae Patriae impraesentiarum statum, coepi mecum primum in Patriam reditum meditari, qvo vel cum patria periclitante periclitarer et ego, vel eadem in libertatem pristinam redacta fortunae benignitatem experirer. Prius tamen in Gallia per unum atqve alterum mensem sedem figam, qvo sensim aeris mutationi assvescam. Qvoniam autem omnia fere loca, qva transire oportet, etiam in ipsa Gallia, a militibus occupata audiam, neqve adeo metuam, ne insperatum aliqvod periculum me in medio itineris constitutum capiat: Cogor forsitan nolens volens hic Patavii Doctoratus insignia rogare; qvo forte fortuna (qvod tamen Deus clementer avertat) in aliqvam familiaris rei angustiam iter agendo redactus, qveam libere praxin medicam ubiqve etiam locorum exercere. Priusqvam tamen id fiat, anxie T. E. consilium superiori anno expetitum expecto. Spero autem, me neminem hac occasione offensurum. Jam ab aliqvot septimanis crebro me litteris suis sollicitarunt Professores Pisani ad Professionem Anat. et Med. sed jam antea dixeram, malle me contentum esse patrio fumo, qvam luculento apud exteros, praesertim heterodoxos, igne. Scripsissem una ad Reverendiss. Dn. D. C. Barthol, ut et Excell. Dn. D. Finckium, utrumqve meum Maecenatem magnum, Sed metuens jam ante exploratam mercatorum malitiam, qvi grandiores fasces rarissime transmittunt, tutius duxi ab eo resistere [NLW], sperans utrumqve pro solita benignitate excusationi meae locum relicturum. Satis fuerit hasce meas ipsis praelegisse. Interea me Tibi studiose consecro, sperans Te pro antiqvo tuo in me favore me meaqve studia semper apud Viros bonos et generosos Maecenates commendaturum. Ita enim in Patriam reversus, occasionem nanciscar benignitatem Tuam apud omnes bonos sedulo depraedicandi, venerandi. Saluto officiosissime Clariss. Dn. D. Finkcium, ut et Reverendissimum Dn. D. Bartholin. omnesqve in universum fautores et amicos. Dabam celeri manu Patavii 1627. die 12. Octobr. [[0128]] CXLVII. CASP. BARTHOLINUS Cl .v. Olao Wormio. Affini et Fratri. Heri, qvi 7. Augusti, per Dei gratiam feliciter et salvi ad thermas pervenimus, Vir clarissime, ac frater optatissime. Omnia in itinere supra modum cara, qvamvis vilescat nunc paullatim annona, tum hic in Bohemia, tum in Misnia. In tota hac vicinia jam exulare jubentur Pastores Lutherani Evangelici, et seqventi septimana initium fiet in valle Joachimica. Interim privatim in aedibus exercitium Religionis indulgetur, nisi Pragae, ubi, sicuti Coloniae, Pastores plurimi aluntur sub alieno vestitu et habitu, ut Mercatorum, opificum etc Deus misereatur exulum et miseri sui gregis, qvi Pastoribus privatur. Sed vivit Dominus et providebit suo tempore, qvi consilia malivolorum annihilabit. Constantissimi hic passim sunt omnes; et modo privatim, uti pollicentur Caesariani, concedatur Religio, templa occludi non morantur: Sin minus? parati sunt bona et sangvinem potius, qvam Dei verbum, amittere. Tempus ob properantem Mercurium non patitur plura scribere, aut ad plures, qvibus idcirco me excusabis. Hic in thermis et nonnullis civitatibus vicinis etiamnum durat publicum Religionis exercitium, qvamdiu, nescitur. Vale et Uxorem, liberos, omnesqve nostros a me saluta. Carolostadii Bohem. raptissime 8. Augusti 1624. CXLVIII. OLAUS WORMIUS Hallerfordio Bibliopolae. Rostochium. Gratum mihi fuit, Hallerfordi peritissime, tandem aliqvando tractatus mei de Mund specimen videre, typis expressum, gratissimum vero, si industrii ac fidelis correctoris expertus esset manum libellus, totusqve Aristotelis contextus appositus; non enim video, qvo pacto titulum libri Aristotelici mereri [[0129]] qveat, qvi nihil pene habet verborum Aristotelicorum. Caeterum, qvia de transmissis meum postulas judicium, sincere dico, me a pomposo a te praefixo titulo abhorrere, in primis qvod mea commentaria voces doctissima. Qvis non mihi hoc imputabit, et regeret, propria laus sordet? A te enim haec inserta nemo suspicabitur. Adeo praeterea scatet erratis typographicis, ut pro meo vix agnoscam. Mea periclitatur fama. Tibi, ut homini eruditissimo, et prae reliqvis, ut putabam, in hoc genere versatissimo, potissimum eo fine haec concredita cupiebam, ut qvam fieri posset emendatissime prodirent. Sed qvantopere spe mea falsus sim, tute vides. Vix pagina, qvae non naevis deturpetur, qvorum majoris momenti mitto nonnullos, ut una cum reliqvis, qvi emendari neqveant, ad calcem conjiciantur. Da qvaeso operam, ut posteriores pagellae emendatiores prodeant. De indice tute videris; forsan si alter, controversiarum sc. in textu decisarum, accederet, ex tua opinione vendibilior foret. Siqvidem pro labore, a me exantlato, argentum, ut alii, non peto, centuriam exemplarium in charta munda, ubi totus editus fuerit, exspecto. Si ex tuis qvispiam hisce Comitiis hic fuisset, non dubito, qvin rem suam probe curasset, cum peregrinorum Bibliopolarum neminem hic viderimus. Inter Svecum et nos omnia Divina Providentia pacata pristinoqve statui restituta. Dissensionum causa fuisse videtur, qvod utrinqve pacta violata conqvererentur. Deo autem Immortali gratiae debentur infinitae, qvod pacem hisce arctois regionibus adhuc clementer indulgeat. Bartholinum, qvi per urbem vestram ad thermas ivit Carolinas, de suis tecum egisse non dubito, per qvem redeuntem, si ante fieri neqveat, libellum meum, utinam emendatum, exspecto. Vale. 1624. CXLIX. STEPHANUS JOHANNIS F. D. Olao Wormio. Salutem et incolumitatem a Deo ter Opt. Max. perpetuam! Inaudivi non ita pridem, Amplissime Vir, Maecenas et Fautor aeternum amande et aestimande, magnum illud Antiqvitatum [[0130]] Danicarum Systema, cujus olim in privato colloqvio apud me mentionem injicere dignatus es, cum abhinc biennio ad perlustrandam pinacothecam tuam variis iisqve raris rebus referctam, singulari humanitate, me, si non demeministi [NLW], admitteres, jam propediem in diam hanc lucem proditurum. Qvam sane felicitatem dulcissimae nostrae patriae ex animo gratulor, praesertim in tanta inopia et charitate bonorum scriptorum, qvi eam ex professo monumentis suis illustrare satagant. Et qvod sciam fore qvamplurimos, qvi praeclarum hunc tuum conatum carminibus ad calcem Voluminis, ex consveto more, annexis proseqvuturi sint: vehementer cuperem illis meam qvalemcunqve conjungere Musam, et velut anser inter olores strepere; non ut Soli lucem foenerer, aut vino vendibili hederam suspendam; sed ut propensissimum affectum meum in te juxta ac in patriam, si non condigne, at certe sincere, attestari qveam; atqve una nomen meum, cum tuis scriptis, posteritati inserere. Hac de re mentem tuam ad me brevi perscribas, et audaciae meae placidus ignoscas, peramanter rogo. Interim bona voti obtinendi spe fretus sedulo cudam et elaborabo, qvicqvid sterile mihi ingenium et macra vena suppeditaverit. Te vero Reverende et Clarissime Vir, cum Conjuge dilectissima, liberis tenellis, adeoqve familia universa Deo ter Opt. Max. commendatum Valere jubeo qvam diutissime qvamqve felicissime. Slangendorpii, d. VIl. Aprilis MDCXXVI. CL. OLAUS WORMIUS Stephano Johannis. Aliqvid subodoratus es, Vir erudite: particulam enim illam Antiqvitatum nostrarum, qvae tempora computandi rationem et Fastos Danicos continet, mihi e situ et sqvalore emendandam assumpsi, eamqve eo usqve perduxi, ut tribus libris comprehensa sub praelo jam ferveat typographico, ac nisi remoram nobis injecisset glyptes, qvi Fastorum figuras inserendas sculpere deberet, jam lucem aspexisset. Utinam talis esset, qvae aetatem ferre, et candidis animis placere posset; nam ut iis, qvibus nihil, nisi qvod ipsi faciunt, placet, in hac praesertim materia placerem, nunqvam mihi animus fuit. Qvanti operis sit, [[0131]] qvantaeqve difficultatis, tanto tempore sopita et tenebris plusqvam Cimmeriis involuta eruere, et luci donare, nemo nisi expertus crediderit. Qvod si dignam hanc nostram operam tuo judices elogio, est qvod mihi gratuler, qvodqve de bonorum calculis minus diffidam. Symbolam contulere D. Brochmannus, Bartholinus et alii: Hisce si tuum adjunctum velis, intra octiduum aut circiter ut ad me perferri posset, exoptarem, pro affectu benevolo interim gratias agens, ac qvaevis officiorum genera prompta parataqve offerens. Numismatum Romanorum uti et Danorum haud comtemnendam [!?], ex eo qvo hic fuisti mihi comparavi copiam, qvam tuae censurae subjectam cupere, si aliqvando ad nos excurrendi daretur facultas. Ut igitur, huc si veneris, me eo nomine visitatum eas, amice peto. Vale. 1626. CLI. STEPHANUS JOHANNIS D. Olao Wormio. Salutem et prosperitatem a Deo ter Opt. Max. Amplissime Vir, Clariss. Dn. D. Wormi, Fautor honorande, haec vis veri pudoris est, haec ingenuae modestiae indoles, ut rarissime eos compellare soleat, qvorum splendor et amplitudo supra omnem familiaritatem exsurgit. Ita sane, nisi si extremae illae voces, qvibus abitum meum ante annum prosecutus es, crebrum mihi scribendi officium expresse imperassent, vix ac ne vix qvidem etiamnum hanc ad te tali dignitate virum a verecundia mea Epistolam impetrassem. Et ut videas qvam mihi curae ac cordi fuerit condicta diligentia in iis inqvirendis, qvae varias Antiqvitates concernerent: mitto inpraesentia rudem adumbrationem Notarum qvarundam, ut illa Radio cuidam insculptas inveni, qvi hoc loci in porticu Horti Academici inter alia rara asservatur. Ex ebore is est affabre factus et ad amussim dedolatus; longitudine qvidem ulnae nostratis, duorum vero qvasi digitorum latitudine. Ipse Horti famulus verbis D. Vorstii Praesidis mihi retulit, ex Gvinea illum advectum, et ab ejus gentis Sacerdotibus ingenti pretio redemptum. Utinam sit, qvo alioqvin meum gratificandi tibi studium probare qveam unqvam; ita expectabis [[0132]] eadem a me qvae soles ab amico tibi multis nominibus devinctissimo. Studiorum, qvae elapsa hac hyeme horis subcisivis tractaverim, minutias qvasdam heic tibi exhibeo, neqvaqam eo nomine publica donatas luce, ut qvisqvam ex his me censeret; sed ut conatum meum qvalemcunqve in rebus patriis illustrandis attestarer. Inter nova lugubre hoc primo occurrit. Amisit Academia nostra ut superioris anni mense Octobri Mathematicum praestantissimum Dn Willebrordum Snellium, ita proxime praecedente Majo hujus anni ICtum celeberrimum Dn. D. Everhardum Bronchorstium. Scilicet videntur fata, qvae nihil egregium diu esse sinunt, invidere seculo natos ad ornatum seculi viros, et ereptis subinde eminentissimis ingeniis ad occasum literarum magnis ire passibus. Nobilissimus, mihiqve conjunctissimus Dn. Daniel Heinsius nuperrime edidit Aristarchum suum sacrum, sive ad Nonni in Johannem Metaphrasin Exercitationes. Epistolas qvoqve Scaligeri multo qvam antehac auctiores et emendatiores. Avidis qvoqve votis expectamus Tractatum Gerardi Vossii de Historicis Latinis; cujus jam ferrum in igne est. Johannis Pontani Historiam Danicam miror tam diu sub praelo gemere nec posse eluctari; cujus tamen specimen non ita pridem Amstelodami dedit mihi evolvendum ipse typographus Hondius. Legi nudius tertius Jesuitae cujusdam Hermanni Hugonis Historiam obsidionis Bredanae, non solum eleganti et florida dictione contextam, sed et monitis Politicis, et aliis qvamplurimis, qvae ad scientiam militarem apprime faciunt, abunde refertam. Cujus exemplum ne unicum qvidem apud Bibliopolas nostros invenire est; adeo pauca Antverpia, ubi prodierunt, ad nos perlata sunt. Illustrissimus Princeps Nassovius in hostium molimina intentus arma neqve provocat, neqve infert. Qvidam tamen ex variis indiciis eum hac aestate expeditionem qvampiam suscepturum augurantur: sed qvonam belli molem conversurus, juxta cum ignarissimis scimus. Angli et Galli acriter inter se commissi praedationibus omnia maria longe lateqve infestant. Commercia utrimqve jacent, portus intercluduntur, omniaqve hostilia undiqve secus vigent ac invalescunt. Deus nostri misereatur, et aureum PACIS nomen orbi afflicto reducat: tum vel inprimis Serenissimum Regem nostrum in difficili hoc rerum statu et tam pernicioso bello protegat ac conservet, et suis mature terris reddat ac restituat rei fortiter ac feliciter gestae fama ac celebritate florentem; propter gloriam nominis sui! In qvo voto finio, [[0133]] et te, Cl. Dn . Doctor, una cum Conjuge dilectissima, liberisqve dulcissimis Valere jubeo qvam diutissime, qvamqve felicissime. Lugduni Batavorum, Postrid. Cal. Jun. MDCXXVII. CLII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Gratissimae, mi Stephanie, tuae in Saxonem nostrum mihi fuere Notae, et qvidni essent? cum labor sit ut utilissimus ita a nemine hactenus tentatus. Qvin imo non potui non, ut primum accepi, Magnifico D. Cancellario ostendere, (ignorabam enim, te per alium hoc curasse) qvi non solum hac opera vehementer delectabatur, sed ut hoc in stadio alacriter pergeres, jussit ut hortarer, inprimis ut stylo, qvo uteris, sine affectatione excolendo te traderes, consultum duxit; perplacuit enim institutum. Optassem ego te verbulo monuisse, qva Saxonis usus fuisses editione, ut loca inventu essent faciliora, et forsan si ad Wechelianam te accommodasses, in qva non solum paginae sed et lineae notatae reperiuntur,) lectoris laborem permultum levasses. Si tempus et otium suppeteret, forsan qvaedam suggererem, qvibus res haec haud parum illustrari posset; sed negotiorum impedit moles, et nuncii festina abitio. Verbo paucula indicabo, Alocias Ptolemaei an Als, Arr et Langlandit? prima certe nomen retinuit. p. 3. Aedes tum fuisse Deorum attestatur fanum Upsalense multaqve rudera, ac cryptae subterraneae in Norvagia, sed apud nos dirutae. p. 52. Alexstathian an Alsted prope Ringstadium? ibi enim offendes Sigerstadium, locum, in qvo Signe habitabat, et ubi Hagbartus suspensus, adhuc ostendunt rustici; imo Valbrunnen, omnesqve historiae circumstantias ibidem loci videre licet, ut vel hinc cognoscas, qvam falso Sveci haec sibi attribuant. p. 60. auctoritate Frisingensis ut mendosa, ita falsitatibus referta, multi etiamnum, ut Bodinus et alii, abutuntur ad probandum, Caesari jus esse Reges eligendi. Sed vide Saxonem egregie Frisingensis figmenta refellentem. p. 62. Male Svenonem Tiweskeg vulgo vocant, legendum Tuiskeg, erat enim barba bifurcata. Haec obiter, coram forsan suo tempore plura. Radium missum arbitror potius ex Norvegia qvam Guinea delatum, cum certis indiciis colligam, fastos [[0134]] continere Norvagicos, et, si integrum cum omnibus suis apicibus et incisuris habere datum, id tibi ad oculum haud difficulter demonstravero: sed confer, si lubet, fastos lib. 2. Fastorum Danicorum cap. 4. sub litera F. delineatos, (sculptor enim noster Simon de Pas aliqvot exemplaria eorum secum in Belgium detulit,) et forsan, qvae non abludant, ibi deprehendes. Interim obnixe rogo, diligentius paulo eum a pictore delineari, mihiqve transmitti cures. Si qvid eo nomine impenderis, gratus solvam. Festorum D. Laurenti, Martini et Olai certe observo indicia, qvae a Guineis celebrari vix credo. Arbitror igitur nautam qvendam Norvagum Belgis imposuisse. Vale ac patriae bono strenue perge. 1627. CLIII. STEPH. JOHANNIDES D. Olao Wormio S. D. Amplissime et Clarissime D. Doctor, Dn. et Amice reverenter colende. Literas tuas perhumaniter ad me scriptas magna cum voluptate legi, vel eam maxime ob causam, qvod in is Magnifici Dn. Cancellarii Regii de opella mea litteraria ad vos adulto vere transmissa judicium exponere mihi sis dignatus. Qvod sane Historico me studio sponte flagrantem acrius inflammavit, praesertim qvum proficiscatur a tanto in Dania viro, qvi in eminentissimo post Regem dignitatis fastigio constitutus, ac simul omnigena doctrina, et praecipue Historiarum tam veterum qvam recentiorum exqvisita peritia et cognitione non leviter tinctus sed penitus imbutus, qvorumcunqve conatus favore suo semel proseqvutus fuerit, illos sua authoritate, cunsilio, ope operaqve juvare atqve promovere et velit et possit. Ac qvia non sum ita Suffenus, ut qvicqvam eorum mihi arrogem, qvae ad amplissimum illud ac millemune [NLW] studium continuandum omnino duco necessaria, ut sunt, acre et exactum judicium, luculentum ingenium, divina memoria, eximia eloqventia: assiduis precibus ac suppliciis defatigandus erit Deus ter Opt. Max. ut mihi inposterum idoneas largiatur dotes viresqve animi juxta ac corporis, eaqve suggerat monita et consilia, qvae in sanctissimi nominis sui gloriam unice [[0135]] cedant, et dulcissimae patriae olim esse qveant maximo et honori et utilitati. In recensendo autem SAXONE nostro usus sum prima illa editione, qvam Parisiis A.C. MDXIV. divulgavit Jodocus Badius Ascensius. id qvod patebit clarius, ubi meas Observationes cum tali exemplo aliqvo contuleris. Fastos tuos Danicos nondum ex voto, videre contigit; neqve de adventu Simonis de Paes qvicqvam inaudivi. Erit certe, qvomodo mihi persvadeo, opus "aere perennius, Regaliqve situ Pramidum altius; Qvod nec imber edax, nec Aqvilo impotens Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series, fugaqve temporum." Radii illius exactiorem, qvam petis, delineationem hac occasione haud ita commode procurare potui; sedulam alioqvin daturus operam, ut qvamprimum ad te transmittatur. Post expugnatam superiore septimana ab Illustrissimo Principe Nassovio Grollam, non adeo magnus hic rerum novarum fuit proventus, ut iis commemorandis pagina crescat. Qvin potius nos anxios ac suspensos tenent varii, qvi hoc loci sparguntur, rumores de felici Caesarianorum cursu ac successu, qvos, qvum haec scriberem, opidulum an pagum Holsatiae Oldesloam prope Segebergam occupasse non sine ingenti metu ac trepidatione intelleximus. Deus ter Opt. Max. pro sua elementia tueatur ac defendat in hoc vesano Bellonae furore Regem nostrum Serenissimum, et tandem re bene gesta suis terris restituat! Vale et amorem in me tuum conserva constanter. etc. Lugduni Batavor. XVIII. Aug. MDCXXVII CLIV. OLAUS WORMIUS Stephano Johannis. Alteras tuas, 18. Augusti datas, 17. Septembris accepi, ex qvibus gratum mihi cognitu ad te meas delatas esse, tum ut, animo Magnifici D. Cancellarii in te propenss cognito, in studio praefixo pergeres alacrius, tum ut de meo in te affectu constaret prolixius. Scis Heroem nostrum hisce studiis impense addictum, eosqve eximie aestimare, qvi rebus nostris ornandis [[0136]] propagandis se tradiderunt, adeo ut me invitum ferme, et aliis gravioribus plus satis occupatum, in hanc etiam adegerit arenam. Tu igitur perge, et patriae, ut facis, stude; merces non deerit optata. Mire et ipsum et me radius ille affecit, praesertim cum fastorum uterqve agnosceremus vestigia. Si ex Gvinea, meditationes suppeditabit haud ingratas, meoqve operi profuturas; sed Septentrionem olere plane mihi persvadeo. Tu arbiter eris, ubi probe delineatum miseris, et qvid veritatis subsit, ex horti praefecto serio expiscatus fueris. Oblata commoda hac occasione per praesentem juvenem eruditissimum, Fastos tibi mitto meos, qvos si Heinsio, Scriverio aliisqve literatorum apud vos antesignanis ostenderis, eorumqve de iis exploraveris judicia, mihi literis data occasione aperienda, rem feceris gratissimam. Absolvi de Literatura nostra Runica librum hoc non minorem, qvem vestris Literatoribus hac tam commoda occasione censendum mitterem, si plura meo Autographo mihi suppeterent exemplaria. Sed ob sculptoris nostri absentiam et negotiorum, qvibus in hoc Rectoratu premor, molem, hoc anno vix lucem videbit. Monumentorum Runicorum aliqvot collegi in his oris centurias, qvibus enucleandis mea inserviet Literatura, et haec, modo pacata Deus nobis praebeat tempora, et doctis primitias non displicere animadvertero, aeri incisa suo tempore lucem videbunt. Vides, ut prolixus sim in meis naeniis recensendis, ad qvas praeter spem in tanta devolutus sum otii inopia. Tu in tanto Iiteratissimorum Virorum splendore, succenturiatam praebe operam, et strenue, qvo caepisti pede perge. Vale, et siqvid apud vos occurrat, qvod meo inservire putes instituto, mone. De mutuo affectu non dubitabis unqvam. 1627. CLV. STEPHANUS JOHANNIS D. Olao Wormio. S. P. Amplissime et Clarissime Dn. Doctor Wormi, Dn. et Amice reverenter colende. Qvod nonnullam hactenus scribendi fecerim intercapedinem, ingenue fateor me omni prorsus excusatione adeo esse destitutum, ut veniam potius tam diuturni silentii ea, qva par est, modestia petendam, qvam multa, qvibus [[0137]] me frustra purgarem, praetendenda in praesens duxerim. Nunc vero qvum adolescentem huncce nostratem ad vos, unius aut alterius negotii meo nomine isthic expediundi gratia, ablegare coactus sim, non potui qvin eadem occasione aliqvid ad te literarum darem, vel salutandi tui causa; praesertim maxima prolixioris argumenti inopia circumventus. Nam literatorum nostrorum de Fastis tuis judicia, qvae ut sedulo expiscarer postremis ad me tuis petieras, ampla certe ac praeclara imo prorsus talia esse comperi, qvalia de opere tam eleganti, accurato et erudito ferre omnino convenit. Ita non solum Heinsius et Vossius, doctissimi utiqve Philologorum, qvos nunc habet Belgium, sed et Scriverius, Pontanus, aliiqve interiorum literarum peritissimi Viri, qvibus exempla Fastorum subinde ostendi, summis et exqvisitis eos laudibus semper extulerunt, et simul patriae nostrae hanc felicitatem ex animo gratulati sunt, qvae ex indigenis adeo diligentem Antiqvitatum suarum indagatorem nacta esset. Interim te hoc etiam nolo celatum, Clariss. Dn. Pontanum, Historicum Regium, et in Gymnasio Hardervicensi Professorem, in etymologia vocis nostratis, qva divinum natalem appellare solemus, longe a tua sententia dissentire; qvippe qvi a jubilatione potius qvam Julio Caesare ejus originem deducit. Haec etenim verba illius sunt in ultimis ad me literis, qvae tuam in gratiam heic subjungenda duxi. "Occasione, qvi has adfert, Collegae nostri D. Zevecotii, facere neqvii, qvin Observationis istius de Julo nostrati, cujus coram mentionem faciebam, te participem redderem. Nam ut omittam hoc loco de receptis ea super re sententiis, qvarum et meminit Doctor Wormius, verba facere, aut meam sententiam dicere, illud certum habeo ad jubilationem et laetitiam temporis exprimendam id qvidqvid est vocis formatum. Et ecce haud obviam vocem, qvae eo faciat. Est enim apud Plinium i)/oulos-gr vox qvae cum proprie capillaturae contortionem Graecis notet, ille metaphoric#w_s-gr accipiens avellanae filamentis aptavit lib. 29. ubi ait: Ferunt avellanae Julos compactili collo, etc. At Eratosthenem in hymno Mercurii julon pro lanificarum cantilena usurpasse ex isto versu liqveat: Dendali/daj-gr teu/cousa-gr , kala!j-gr h)/eiden-gr i)ou/louj-gr . id est Farqve parans salsum SCITOS CANTABAT JULOS. [[0138]] Didymus ait hymnum in laudem Cereris fuisse, qvod ex Semo Delio annotat etiam Athenaeus lib. 14. et indicat Theodoretus libro de materia et mundo sic inqviens: Ne cantes Julum Cereri, nec Baccho Dithyrambum. Qvod sane optime sensui nostro et ludis istis Julensibus nostratium competit, qvi aut celebrantur post completa jam Cerere horrea, aut qvod novus jam annus ac vernum tempus instat, qvo Cereri denuo faciendum operandumqve. Sed inqvies, unde vox exotica et Graeca, et adeo exoleta Boreae populo esse nota aut familiaris poterit? Respondeo alia et magis remota a Graecis tracta, qvae Dani hodieqve usurpamus. Qvid? nonne Fo/d-dk nostras, id est, natus, a Graeco fu/w-gr , nascor, est? nonne Keerling-dk , vetula, a chra-gr ? Sinnep-dk , sinapi, a si/nhpi-gr ? et qvo nihil utimur freqventius, Smo/r-dk , Butyrum, a mu/ron-gr , et adjecto s-gr , smu/ron-gr , ungventum? sicut Attici pro mikro!n-gr , dicunt smikro!n-gr , paruum. Et sunt etiamnum plura, sed suo loco, volente numine, ponenda. Deinde nec hoc praetereundum, qvod p. 36. habet Doctor Wormius Tingsdag-dk , sive brevius, Tiisdag-dk , non esse Germanorum Tingsdag-de , qvasi dies foret judiciis forensibus et sententiis proferendis dicatus, qvod verisimile non sit Danos a Germanis mutuatos voces. At notari debuit eampse vocem mere et proprie Danicam esse, qvod in Originibus nostris Francis, ni fallor lib. 6. Cap 1. a me jam olim observatum memini. Dani enim nos forum sive dicasterium urbanum paganumve nonne Ting-dk dicimus? Hactenus Pontanus." etc. Tuum jam erit haec omnia diligentius expendere, et de responsione, si qvando usus fuerit, cogitare. Radium illum qvod attinet, cujus superiori aestate ad te exemplum transmisi, paulo accuratius inspexi, et revera ex vocibus qvibusdam Danicis hinc inde adscriptis non e Gvinea, sed ut recte contendis, ex ipsa Norvegia aut Dania nostra allatum intellexi. Occurrunt enim voces Tamperdage-dk, fo/rste-dk Sommer-Dag-dk, Midsommer-dk , smnet et omnia mensium nomina idiomate nostrati. Nec tanti est, ut de ejus exactiori delineatione admodum sis solicitus, qvippe qvum in schedula illa tua omnes notas et incisuras ad vivum qvam proxime a me expressas habeas. Praeses horti D. Vorstius nihil plane certi de eo sibi constare saepius affirmavit. Sed alios nunc Fastos transmitto, qvos in auctione publica heic coemi ex Pinacotheca Pharmacopolae cujusdam Lugdunensis, [[0139]] qvam, dum viveret, variis et rarissimis rebus refertam habuit. Si tuo instituto inservire possint, non poenitebit me precii, qvod sic satis magnum et carum fuit. Utere modo et fruere ex voto tuo, donec olim in patriam, cum Bono Deo, rediero. Nec praeterea est hic qvicqvam scitu dignum etc. Magnifico Domino Cancellario Regio salutem a me plurimam dicas verbis officiosissimis, cui me totum meaqve studia secundum Deum trado atqve commendo. Amplissimum qvoqve Brochmannum plurimum salvere jubeo. Bene Vale vir Praestantissime, et me ama. Lugduni Batavorum d. XIX. Martii, MDCXXVIII. CLVI. OLAUS WORMIUS Stephano Johannis. Leidam. Gratum admodum mihi fuit, mi Stephanie, ex tuis collegisse, Fastos meos ad te pervenisse; gratius vero, magnis illis Literatoribus te ostendisse, qvorum judicia, si non magis ex tuo in me affectu, qvam illorum expresseris sententia, mihi ipsi gratulor, eisqve gratias et tibi ago maximas; gratissimum, qvod candide adeo Clariss. Pontani de Ludis Juliis communicaveris opinionem, doctam qvidem et elegantem, sed, ut mihi videtur, rei minus consonam. Juli enim vocem Graecis et Latinis fuisse in usu certum est et ratum: illis, ut recte idem disserit, qvandoqve genus cantilenae denotabat, his vero lanuginem in corylis juglandibus aliisqve id genus arboribus, flores praecedentem, (non vero ut ille ait, avellanae filamenta, qvod ex ipso citato Plinii loco, Theophrasti Hist. plant. lib. 31. cap. 7. Dioscoride, omnibus constat Botanicis) vel pilos primulum erumpentes. Sit itaqve scitum, Graecis cantilenae fuisse genus, atqve hinc laetitiam qvoqve denotare. At qvomodo nostris hic adaptatur ludis, qvi maxima ex parte sine cantilenis peraguntur? Qvalis seqvela? Apud Graecos extat vox, qvae literis convenit cum ludorum nostrorum appellatione Danica, ergo a Graecis orti ludi hi, etsi re discrepant. Si Theodoretus dixisset, ne celebremus aut laudemus Julum, ac Didymus non hymni sed ludorum meminisset, res liqvida fuisset. Nec obstat, qvod multas Graecorum voces nostra donaverimus [[0140]] civitate; Hebraeas enim accepimus plures, Latinas totidem, Germanicas infinitas, ex qvibus qvaedam qvasi nostra arripuimus, qvaedam minime, qvaedam rebus respondent, qvaedam contrariam exprimunt, qvod non usqve adeo demonstratu foret operosum. Hinc tamen non seqvitur Julum Danorum a Graecorum esse Julis. Qvin longe post completa Cerere horrea, imo post evacuata, et non tam verno qvam brumali tempore a nostratibus celebrantur. Nostram vero opinionem confirmant antiqvitates variae et citati ex antiqvissimo codice Rhythmi. Tempus, qvo celebrantur hi ludi, idem cum Saturnaliorum feriis; ritus ipsi; qvin et historicorum exterorum fides indubitata. Confer, si placet, Ludos Saturnales ab Athen. lib. 4. descriptos, confer Tacitum in Vita Agricolae, ubi docet, qvo pacto Britanni Romanorum mores adsciverint, locus elegans est: confer eundem de moribus Germanorum, ubi de Cimbris disserit, et ingentes Caesaris minas in ludibrium versas ait. Qvem locum nemo Criticorum unqvam feliciter explicaverit, qvi nostrum Julebuk-dk non intellexerit. Sed in his qvemlibet suo abundare sensu facile permisero, modo rei congrua nec nimis longe petita attulerit. In altero mihi nimis videtur injurius eruditissimus Pontanus. Ubi enim locorum unqvam a me dictum aut pictum, Tiisdag-dk nostrum non esse Germanorum Dingstag-dt ? fora et dicasteria a nostratibus Ting-dk dici novi, et qvilibet de plebe; sed an Tiisdag-dk sit contractum a Ting-dk , et an Tiisdag-dk a Germanorum Tingsdag-de dicatur, hoc qvaeritur. Nego, idqve multis nominibus: 1. qvia res reclamat, non enim magis hoc die qvam aliis judicia apud nos et olim et jam celebrabantur. 2. qvia a peregrinis Germanis mutua nomina capere nulla nos cogit necessitas, ubi ipsimet abundamus. Hujus argumenti vim non capit Pontanus. Instrue, qvaeso, ac roga, textum limis oculis ut haud aspiciat. Non nego, a judiciis dictum hunc diem, sed nego ita dictum, qvia Germani eum vocant Dingsdag-de . Nostrum enim adest Ting-dk , a quo commodius peti possit. Potiora obtinemus et propria. Docent enim antiqvitatis nostrae enucleata Monumenta, Deam a Septentrionalibus cultam fuisse Disam nomine, qvae justitiae et judiciis praeesse putabatur, qvaeqve Thoronis Conjux, cujus nomen cum nomine diei magis convenit, qvam cum Ting-de ; cur igitur non potius ab hac, tanqvam aptiori, nomen depromeremus, praesertim cum omnes reliqvi dies ab idolo qvodam denominationem sint sortiti; ut a Sole, Luna, Odino, Thorone, Frigga Odini uxore? Qvid [[0141]] commisit misera summi Deorum Thoronis sc. uxor, ut hoc in genere suo destitueretur honore, cum in aliis (de qvibus Fastos consule) divinos nacta sit? Sed qvibus propria sordent, aliena arrident, non mirum in tam planis coecutire. Praejudicio nullo effascinatus qvi nostra legit, facile videt, me duas tresve opiniones et conjecturas afferre, ut ex iis qvivis suo cerebro congruam arripiat, aut meliorem substituat; non enim sunt Articuli fidei. Qvocirca aut serram contentionis cum nemine de hisce reciprocabo, qvin potius ei gratias agam, qvi meliora communicaverit, et ex tot tenebris veritatem mecum eruere allaborat. Interim obnixe rogo, ut si qvae ejus generis occurrant alia, qvae ad hujus negotii illustrationem spectare videantur, promte communices. Pro Fastis transmissis gratias ago ingentes; operam dabo, ut si iterum praelo subjiciendi sint mei, delineentur, et tui facta honorifica mentione addantur; elegantissimi namqve sunt, et nostra cura dignissimi. Literaturam meam Runicam absolvi, cujus tibi mitto ideam, ut, siqvid occurrat, qvod huc spectare videatur pro nostro amore moneas. Sunt mihi ultra ducenta Monumenta Runica, in patria exstantia, qvae etiam suo, si Deus voluerit, prodibunt tempore. Bina mitto a studioso qvodam hic ligno incisa, ex qvibus de reliqvis conjecturam facias. Si sculptorum vestrorum uti liceret facilitate, brevi multa darem. Cancellario tuis verbis salutem dixi, et transmissa ostendi, qvi mirifice Fastis delectabatur, tuamqve commendavit industriam, atqve ut ad strenue pergendum te adhortarer, in mandatis dedit Perge igitur, mi Stephane, et nos subinde tuis visita literis. Me tuis commodis studiosissimum invenies. 1628. CLVII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Worm. Plouqugieian-gr . Amplissime et Clariss. Dn. Doctor Wormi, Fautor et Amice perpetua observantia colende, qvum ex superioribus literis tuis Hafnia elapso proxime vere ad me perhumaniter scriptis abunde intellexerim, qvam gratum tibi acciderit atqve jucundum, [[0142]] qvod Cl. Dn. Pontani, Historici Regii, (cujus in amicitia inter primos me receptum esse, non in ultima parte felicitatis pono) opinionem de ludis Juliis tecum communicassem: faciundum omnino putavi, ut responsum ipsius ad Epistolam illam tuam, qvam totam propemodum meis ad illum codicillis inserui, (ut spero, te non nolente) hac vice perscriberem. Id vero hunc in modum sese habet, depromptum ex amoebaea ipsius data Hardervici Cal. Julii: "Ad cardinem tuae responsionis ut veniam, placent qvae " ex literis clarislimi Viri D. Olai Wormii mihi ipsiusmet verbis " transcribis de Juli vocula ludisqve illis nostratium Julensibus, " qvorum aliqvando in literis ad te meis mentionem injeceram. " Sed ad ea priusqvam propius respondeo, notanda qvaedam " sunt, qvae referuntur qvasi a me profecta, cum eorum meminisse " in literis illis ad te meis, aut ita meminisse, conscius mihi " haud sim. Nam Plinius lib. 31. cap 7. qvi adducitur qvasi a " me in testimonium vocatus ad ostendendum avellanae filamenta " julos intellectos, eum me Plinii librum et locum indicasse, non " recordor; nec qvidqvam etiam ejusmodi ibi vel per somnium " Plinius, sed Plinii librum citasse me puto decimum sextum, " capite vigesimo nono, ubi diserte haec Plinius: Ferunt et avellanae " Julos compactili collo, ad nihil utiles. ubi eleganter collum " appellat viride illud circa avellanae nucis cervicem denseqve " adnatum, et in filamenta qvasi exiens. Qvod deinde refertur, " qvasi verno tempore eos ludos Julenses celebratos velim, non " exputare possum unde id haustum, cum in apographo literarum " ea de re mearum haec inveniam: qvi aut celebrantur post " completa Cerere horrea, aut qvod novus jam annus ac vernum " tempus instet, qvo Cereri denuo faciendum operandumqve. Ubi " tantum abest ut ad vernum tempus eos ludos referam, ut ne ad " novum qvidem annum (qvamvis in duodecimum usqve Januar. " continuentur) traham, sed ante eum, et anni illius novi ac " verni exinde temporis instantis spe inchoari eos clare innuam. " Qvodqve infertur postremo, qvasi ego ex voculae hujus Graecanicae " cum Danica nostrate convenientia, qva hi ludi exprimuntur, " voluerim conclusum a Graecis ortos hos ludos, " nec menti meae, nec verbis examussin respondet: qvi diserte " ea ad te Epistola certum habere me scripsi, ad jubilationem et " laetitiam temporis exprimendam, id qvidqvid est vocis nostratis [[0143]] " Jul formatum; et proxime accedere Juli vocem Graecis Latinisqve " authoribus freqventatam; et illos qvidem ea laetitia " hymnum seu cantum intellexisse, qvo Cererem praecipue celebrabant. " Cantilenas autem et hymnos nec omnino abesse " Julensibus illis nostratium ludis etiam ipse Wormius fateatur, " licet maxima ex parte, ut habent ejus verba, sine illis peragantur. " Itaqve Juli vocem hilaritati dicatam olim apud Graecos " fuisse hinc satis ostensum existimavi, et ut hoc etiam constaret, " perplures e Graecis ad Danos defluxisse voces, adductis " etiam aliqvot, iisdem in literis meis demonstraram, qvibus " addi velim qvod in Notis nostris Macrobianis ex Censorino adolescentuli " olim notavimus, vocabulum #w)/roj-gr , annum Graecis " significans, usurpari eodem hodieqve sensu Danis, cum non " ut Germani Belgaeqve jaer-dt , sed proprius ad Graecum accedentes, " aar-dt sive oor-dt dicant. Jam ad ipsam rem ut veniam, haud " igitur reprehensionem elegantissimi alias Wormii magnopere " incursurum me putem, si praeter ea, qvae allata sunt, ad etymon " et originem vocis propius enodandam, aliqvid attulerim, " nec alienum, ut existimo, nec prius dictum. Non illud de " Julio Caesare, qvod hucusqve et communiter jactatum habetur, " et a Wormio defenditur, qvomodo id per omnia rei " congrum, nec longe nimis petitum persvadere omnibus poterit? " Sane praeter caeteros, illustris ille Heros et eruditae nobilitatis " Danicae ornamentum Tycho Brahe felicis memoriae, " qvod ex ipso non semel audivi, semper eam improbabat sententiam, " etiamsi recepta esset, et e suggesto subinde in sacris " concionibus, cum de Christi nativitate verba publice fierent, " a verbi divini ministris populariter depromeretur. Sed, inqvit " Wormius, eam opinionem confirmat praeter communem litteratorum " nostrorum consensum citati e antiqvissima membrana " rythmi, antiqvitates variae, tempus qvo nostri celebrantur ludi " cum Saturnaliorum feriis plane idem, ritus ipsi, etc. Qvod " ad communem Daniae litteratorum consensum, de eo jam aliqvid " dictum, et nisi invidiosum esset, praeter insignem illum " Tychonem adduci et alii possint. Rhythmi vero qvi intelliguntur " sunt isti: " Omnes censum Caesari praeter Gothi dabant: " Mandatis imperii soli reclamabant, " In honorem Julii Jul celebrabant. [[0144]] ,, In qvibus qvid suspiciendum tantopere, nisi insignis ,, contradictio, dum Gothos solos mandatis Caesaris reclamasse ,, ferunt, et eosdem tamen in honorem Caesaris ejusdem Julii ,, Jul celebrare? Eaqve contradictio, ut alia nunc mittam, ,, nonne ejusmodi est, ut merito eam membranam, unde ii ,, versus deprompti, suspectam reddat? Nec magis est classicum, ,, qvod praemittit iisdem rhythmis Doctor Wormius lib .i. ,, Fast. Dan. de Julio eodem Caesare, eum, devictis Britannis, ,, Danos qvoqve sub iugum imperii Romani redigere tentasse, ,, sed fama gentis bellicosae deterritum esse, atqve ideo, missis ,, legatis, foedera iniisse, hac conditione, ut in hujus rei memoriam ,, annuatim, Sole Capricornum ingrediente, ludos solennes ,, Julios celebrarent. Nam si haec ita habeant, et constans ,, apud nostrates de eo, ut Wormius refert, fama sit, unde ,, nata aut hausta ea? Si ex fama tantummodo, nonne evanida, ut plurimum, illa, et qvae ut fallit ita et fallitur? Nam ,, libri et relatio Caesaris, aut alii, qvi res Caesaris scripserunt, ,, nihil ejusmodi commemorant. In literis tamen his, qvod ,, ad historicorum indubitatam fidem jam provocet Wormius, ,, qvodqve moneat cum Tacito in Vita Agricolae conferendum ,, eundem de Moribus Germanorum, ubi de Cimbris disserit, ac ,, ingentes Caesaris minas in ludibrium versas ait, sciendum eo ,, loci non Caesarem Julium, de qvo paulo ante dixerat, sed Cajum ,, Caesarem Caligulam et ejus inanes minas, et falsum, ut ,, loqvitur de eodem in vita Agricolae, triumphum intelligi. ,, Cajus etenim Caligula qvasi perpetraturus bellum, ut est apud ,, Suetonium Cap. 46. directa acie in littore Oceani circa Rhenum, ,, ac balistis machinisqve expositis, nemine gnaro ac opinante, ,, qvid capturus esset, repente ut conchas legerent, galeasqve ,, et sinus replerent, imperavit, spolia oceani vocans Capitolio ,, palatioqve ac triumpho debita. Hae sunt minae, de ,, qvibus ibi Tacitus; has in ludibrium versas innuit, et exprimit ,, clare historiarum qvarto, ubi de patre Brinionis agens inqvit, ,,, eum Cajanarum epeditionum ludibrium impune sprevisse. ,, Et iterum de eodem Cajo in vita Agricolae: agitasse .C. Caesarem ,, de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio, mobilis ,, paenitentia, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra ,, fuissent. Saturnaliorum vero tempus qvod tempori, qvo celebrantur ,, apud nostrates ludi Julii, respondeat, nihil id juvet, ,, aut adserat hos ludos Caesari Julio aut ejus nomini originem [[0145]] " debere, cum constet Saturnaliorum initia ac vetustatem " ipso non modo Caesare Julio sed ipsa Roma esse antiqviorem, " et hoc solenne, ut loqvitur noster Macrobius, in Graecia primo " caepisse, testante Accio in Annalibus, cujus hi versus ab " eodem Macrobio adducuntur: " Maxima pars Grajum Saturno et maxima Athenae " Conficiunt sacra, qvae Cronica esse iterantur ab illis, " Emqve diem celebrant per agros urbesqve per omnes, " Exercent epuli laeti famulosqve procurant " Qvisqve suos, nostriqve itidem; et mos traditus illinc " Iste, ut cum dominis famuli epulentur jbidem. " Interim recte observatum concedo, tempus utriusqve " solemnis convenire, et ante Januarium mensem inchoari. Sed " et hoc observari velim, ab Ope Saturni conjuge Opalia tum " simul celebrata, et utriqve tam Saturno qvam Opi hoc sacrum " factum, qvod Saturnus ejusqve uxor tam frugum, qvam fructuum " repertores esse credantur. Et hinc est qvod ait deinde " Macrobius de utroqve loqvens: Hanc Deam Opem Saturni " conjugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemqve " Opalia celebrari, qvod Saturnus eiusqve uxor tam frugun, qvam " fructuum repertores habeantur. Itaqve omni jam fetu agrorum " coacto ab hominibus hos Deos coli quasi vitae cultioris authores: " qvos etiam nonnullis coelum et terram esse persuasum est. Saturnumque " a satu dictum cujus causa de coelo est, et terram " Opem, cujus ope humanae vitae alimenta qvaeruntur, vel ab opere, " per qvod fructus frugeqve nascuntur. Unde non absone, " sed rei omnino convenienter in epistola ad te mea, ubi de Juli " voce verba primitus feci, Erathosthenis versiculus Graecus adductus "fuerit, Latineqve expressus in hunc modum: " Farqve parans salsum, SCITOS CANTABAT IULOS. " Nam ut dixi tum simul, et locum ex Athenaeo et Theodorito " adduxi, Julus proprie Cereri canebatur, notante id " qvoqve in Animadversionibus suis lib. 5. cap. 15. eruditissimo " illo Hadriano Junio, qvi et varias praeterea ejus vocis significationes " ibidem adducit. " Habes mi Stephane et mentem et responsum meum ad " ea, qvae ex viri clarissimi ac praestantissimi D. Olai Wormi epistola " huc spectantia, tuae inseruisti. Amo vero moderationem [[0146]] " viri optimi, qvi ingenue suam sententiam depromens " alios (qvomodo postrema ejus verba a te citata habent) suo tamen " abundare sensu concedit. Qvod et ego in re praesertim " tam obscura et a memoria nostra tam remota adeoqve documentis " propemodo omnibus, qvae fidem adstruant, destituta, " seqvutus, et haec et his priora ita in medium affero, ut in medio " etiam relicta velim, donc adducantur certiora. Et dum " hic sumus, ne qvod domi nobis est, foris praepostere qvaesivisse " arguamur, ipsam, qvo hi ludi peraguntur, mensis nomenclationem " vernaculam inspiciamus nonnihil propius. Et " ecce Decembri, ut dictum, mense cum inchoentur ii ludi, et " in duodecimum Januarii continuentur, recte, ut habet Beda, " antiqvitus non December modo (qvi Danis nobis Julemaanedt-dk , " Svecis est Jylamonat-dk ) sed et December et Januarius Gvili-dk sive " Gvilemaaned-dk Anglis est appellatus, idqve, ut idem Beda rectissime " addit, a Solis conversione. Est enim Guili-dt sive Wiel-dt " hodieqve Theutonibus omnibus rota sive orbiculus versatilis, " et Wielinge-dt , vortex. Dani literarum levi metathesi, similiter " rotam, et qvicqvid in orbem convertitur, hiul-dk dicunt: ut ita " Anglorum veterum Gvilimaaned-dk et Danorum Julemaanedt-dk " sive Hiulemaanedt-dk unum idemqve sit, utpote cum ejusdem " uterqve gentis Angli Daniqve, qvod alibi est demonstratum, " sit populus. Plebes vero ceteriqve passim, qvia hoc fere " tempore ea laboribus ad ferias se transferant, sed tota propemodum " bruma lusionibus ac plausibus se oblectent, aliorsum " vocem Jule traxerunt, et ea laetitiae exercitia omnia ac jubilationes " festivitatemqve expressas voluerunt. En qvam simplex " oratio veritas! Et absqve Beda fuisset, qvi hucusqve sinistra " aliorum interpretatione intellectus hac parte non est, hoc " egregium antiqvitatis monumentum in obscuro etiamnum " delituisset. Qvamvis haud diffitear non displicuisse alias nobis " ad Solis stationem seu qvietem eam vocem referre, qvod " et solstitium hybernum eo tempore sit, et hvile-dk qviescere etiam " Danis significet: a qvo nec abhorruisse popularem nostrum " eruditissimum Wormium comperior. Verum ab ea recedere " sententia me Beda fecit, qvi diserte a Solis non statione, sed " conversione deducit, ad eam scilicet Solis #troph!n-gr ac reflexionem, " ut videtur, respiciens, qvae in Tropico Capricorni fit, " dum ibi se sol ab imo ad superiora convertit ac erigit: cum et [[0147]] " tropicus, et #troph! vox nihil qvoqve aliud qvam conversionem " notet, ut pueri norunt. Scaliger praeterea in Beda Anglo-Saxone " non Guili-dk sed Giuli-dk legisse videtur, qvod nec aliter qvam " tropiko!n-gr vertit, Bedam seqvutus, ut est videre in libris ejus de " Emend. Temp. lib. 2 .p. 163 etc." Hucusqve Pontanus. Qvod Literaturam tuam runicam attinet, cujus mihi ideam misisti, nihil certe reliqvi feci ad summam diligentiam, qvo anxie conqvirerem, qvae id argumenti spectarent; sed frustra fui. Memini qvidem nuper in Cyptographia Gustavi Seleni legisse me Alphabetum unum aut alterum, qvae a forma Runicarum non longe abeunt: verum qvia liber ille hoc tempore ad manum non fuit, nihil magis comperti de is referre potero. Nova qvae ex his oris nunciem non adeo multa occurrunt. Nam de Buckingamio Heroe, qvem vere seculi nostri Sejanum fuisse dixeris, ante mensem in Anglia interfecto, qvin inaudiveris nullus ambigo. De privatis meis rebus qvid possum aliud, qvam qvod non mihi solum, sed et cuivis bono lachrymas exprimat? Ita heic vivo jam totum fere triennium longa promotionis aut melioris conditionis spe falsus, et dulcissime patriae incredibili desiderio tantum non enectus. Utinam utinam emergat tandem, qvi mei rationem aliqvam habere velit! ni mature fiat, de me meisqve studiis actum propemodum est atqve conclamatum. Te igitur unice qvaeso, Clariss. Dn. Doctor Wormi, ut me per occasionem Magnifico Dn. Cancellario Regio, qvi haud novit Musarum consecraneos suo favore destituere, serio seduloqve commendes, saepiusqve Illi gratiam et amorem, qvo Parentem meum beatissimae memoriae proseqvi solebat, in memoriam revoces; ut nempe idem in filium unicum superstitem redundet, qvi vestigia Parentis presso pede seqvi cum Deo conatur. Et sic bene ac feliciter Vale atqve Salve, Vir amplissime, cum conjuge dilectissima, liberisqve dulcissimis, a me salutatus qvam officiosissime. Lugduni Batavorum, die XVI. Septembr. MDCXXVIII. [[0148]] CLVIII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio Salutem et prosperitatem, cum diuturna vitae rerumqve omnium sospitate! AMplissime Vir, Domine et Amice faventissime, qvod plus justo diutius a consveto scribendi officio mihi temperaverim, cum aliae causae fuerunt, tum rumor hic sparsus de obitu dulcissimae conjugis tuae Dorotheae Finckiae; qvem licet fortiter nonnihil, et ut hominem Christianum decet, te tolerare nullus dubitarem, teqve ipsum eas tibi consolationes subjicere atqve apud animum tuum proponere existimarem, qvas vel Qeo/pneusta-gr illa scripta vel veterum sapientum monumenta nobis suppeditant: tamen ne vulnus nimium recens nondum obducta cicatrice refricarem, expectandum censui, donec longinqvitas temporis dolorem tuum paululum molliret atqve minueret. Sed heu nimis validam Naturae legem, qvae nulli necessitatis suae gratiam facit! Proh miseram mortalium sortem, qvae luctum luctui jungere non cessat, et qvotidie novam lachrymarum materiam suggerit! Amisit etenim nuper Academia patria incomparabilem Theologum, tu vero Affinem et Collegam conjunctissimum, fama super aethera notum virum, D. D. Casparum Bartholinum, cujus in morte tota qvoqve Respublica literaria ingentem profecto jacturam fecit. Insuper allatum est nobis, luem pestiferam tenui sub initium noxa grassantem nunc magis magisqve vires exerere, et indies apud vos juvenum senumqve densari funera In qva tam tristi rerum facie qvum vos omnes et singulos animo plane consternato et perturbato esse probe intelligam, non possum qvin intempestivae scriptioni, qvam necessitas extudit, veniam, qva par est modestia, a te expetam. Occurrebat namqve hoc tempore negotii qvidpiam, in qvo expediundo tua opera summopere indigebam: qvam idcirco, fretus singulari humanitate tua, te neqvaqvam mihi denegaturum confido. Nempe varios hosce de regnis et provinciis Aqvilonaribus tractatus uno fasce collectos rogatu Elzeviriorum edendos curavi, et Filio Magnifici Dn. Cancellarii in fidem observantiae et cultus devotissimi dedicavi. Eorum exemplum [[0149]] unum aut alterum, prout heic cernis compacta, peramanter rogo, ut Magnifico Domino Cancellario meo nomine verbis officiosissimis de manu in manum tradas, eiqve me meaqve studia sedulo serioqve commendes. Qvod tuis literis adjunctum est, tibi dono transmitto, et boni ut consulas, obsecro. Praeterea hac aestate nihil hoc loci typis mandatum scio, qvod lectu dignum. Alioqvin Hollandis omnia ex voto succedunt. Wesaliam munitissimam ad Rhenum civitatem, et commeatu instructissimam milites Ordinum felicissimo qvodam stratagemate, ne unico qvidem suorum amisso, ante octiduum occuparunt,; potiti ibidem opima, et qvam verbis vix datur exprimere, praeda. Buscoducenses obsidionem diuturniorem neqvavam sustinere posse videntur; praecipue qvum summa inopia pulveris pyrii, ut transfugae retulerunt, premantur, et jam Princeps Auriacus suis munitionibus ipsis moenibus urbis immineat. Cameracense oppidum in finibus Galliae a Regis fratre valida obsidione cinctum perhibent. Deo sit gratia, qvi nostram patriam a bellicis istis tumultibus respirare fecit donata pace tam firma, ut nullis posthac machinationibus facile rescindi possit. Caeterum ne detineam te alias satis occupatum, divinae protectioni commendatum bene et feliciter valere ex animo precor et exopto. Lugduni Batavorum, a. d. XVIII. Augusti MDCXXIX. CLIX. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephaonio. Leidam. Alteras tuas, qvibus nondum a me responsum, 6. Septembris una cum fasciculo probe accepi. Sed prioribus qvod nondum responderim, causae fuerunt, mihi heu nimis graves, tibi sat notae, qvas recensere dolor vetat. Interim ut animum a tui amore non mutatum agnoscas, qvantum calamitates nostrae patiuntur, utrisqve hisce satisfaciam. Priores itaqve qvod attinet, ex iis abunde Clariss. Pontani in me colligo affectum, ac non possum non tantam exosculari humanitatem, qva, seposito aliqvantisper gravissimo historiarum nostrarum negotio, nugas nostras tanti facit, ut iis etiam aliqvantum operae tribuere haud dedignetur. Gratias igitur Viro Celeberrimo habeo ingentes et [[0150]] tibi inprimis utriusqve interpreti candido, ac, si et praxis et negotia qvotidiana Academica ferrent, brevibus tibi, qvid in ejus desiderarem amoebaea, exponerem. Sed haec, nulla contradicendi libidine, sed ex amicae collationis officio, grata mente indicaturus, te horum arbitrum constituo. (1) An Plinii liber 31. et cap. 7. a me citatum, annon potius Theophrasti? (2) An de collo avellanarum apud Plinium, an vero de Julis inter nos qvaestio? Qvid sit, vernum tempus instare post celebrationem Juliorum? Julii vocem laetitiam indicare, inter nos ratum, sed qvae sit origo vocis Jul in Dania? qvaeritur. Gratum de voce wrouj-gr monitum, sed qva aera Latinorum propius, tam qvoad literas, qvam rem eandem ad nos accedit. His in medio relictis, mearum rationum exceptiones fusius expenderem, nisi ab instituto et studiis meis plane esset alienissimum. Tychonis auctoritatem in Astronomicis ut merito suspicimus, ita illiberale judico tantam in hisce ei tribuere majestatem, ut aliorum gravibus rationum fulcris innixas sententias suo verbo evertat. Barbaris istis Rhythmis probationis loco qvod usus fuerim, non mirabitur Vir eruditissimus, cui rerum nostrarum status est cognitissimus. Primo namqve seculo nihil literis, sed omnia relationibus propagarunt Scaldri nostri; seqventi vix monumenta qvaedam characteribus patriis exstant; hoc qvod excepit, barbarum est et monachale (cui hos acceptos fero) a qvo, qvicqvid literae nostratium de antiqvitatibus suggerere possunt, hauriendum; qvod licet verbis incultum, rebus tamen non plane sterile animadvertimus; et ut, qvod sentio, dicam, mihi omnes exteri, imo ipsi Graeci et Romani literatissimi, dum de nostris disserunt rebus, magis sunt suspecti, qvam barbarissimus Monachus aut rudissimus agricola nostras. Hostes enim nostri erant, alienae gloriae oppressores, ac non nisi inviti ac ignominiose maxima ex parte de nobis sunt locuti. Sed qvae tanta hic contradictio, Gothi non dabant censum Caesari, ergo in ejus honorem nec Jul celebrare poterant? Belgae censum Hispanorum regi non solvunt, ergo nihil in ejus honorem aut faciunt aut fecerunt unqvam. Tu judica. Valde metuo, ne infinitas Regum nostrorum res gestas, imo Reges ipsos eliminaturus sit Historicus noster, si famam, Scaldrorum relationes et indigenarum monumenta, a qvibus maximam partem suorum Saxo noster Clarissimus se mutuatum esse ingenue fatetur, tantopere culpare annitatur. [[0151]] Qvod nec Caesar, nec alii, qvi res Caesaris scripserunt, aliqvid tale, non mirum. Etiam hodie Historicorum hic mos, ut nil scribant, nisi qvod ad Principum suorum spectat laudem. Fateor, classica non esse externa qvaerentibus, qvae de origine Juliorum protuli, nec erunt forsan omnia in Historia nostra Danica, si indigenis de suis disserentibus rebus fides adhibenda major, qvam exteris, hostibus, invidis, rerum aqvilonarium imperitis. Infinita ejus generisa nostratibus hauriret Pontanus, qvae forsan nostrae historiae lumen adderent haud exiguam, si modo classica. Sit ita, per Cajum Caesarem Caligulam intelligi. Qvid ad minas in ora Oceani lectae conchae, de qvibus nihil eo in loco Svetonius (circa Rhenum in meo codice non inveni) qvid ad bella Cimbrica, qvibus Cimbros terrere aggressus est? Qvid expeditio Britannica ad Cimbriam? De variis ludibriis apud Historicos extare documenta non dubito. Sed de eo qvaeritur ludibrio, qvod Cimbrica expeditio Caesari minitanti peperit: de qvo locis adductis ne gry qvidem. Saturnaliorum tempus, qvod coincidit cum tempore nostrorum Juliorum, plus facere arbitror ad receptam opinionem stabiliendam, qvam Julorum cantus ad contrarium evincendum. Qvae de Saturnaliorum ut et aliorum origine disserit, nihil ad rem faciunt, cum de iis inter nos nulla qvaestio. Etymologiam vocis Giuli superstructam voci Wiel, qvam Teutonibus rotam seu orbiculum versatilem denotare ait, non satis capio. Ego qvamdiu apud Teutones versatus sum, Rotam ein-x Rad-x ab eos vocare audivi, et etiamnum aliud nihil expiscari potui. Qvocirca non animadverto simplicitatem, qvae tanta indigebat exclamatione. Qvodsi a conversione cum Beda deductum concedit, utiqve ab ea conversione, qvam solstitialis vulgo putata qvies producit. In postrema editione, qvam non vidi, legat forsan Scaliger Guilidt, in prima Giuli inveniet. De voce tantilla tantos non excitabo strepitus nec criticam movebo camarinam, sed rebus ipsis melius qvam in hiis collocabo et incolumitati humanae inservientibus bonas horas, qvas debeo. Et qvia improvisa haec de vocula disceptatio ad literas me detrudit, malo ex D. Pontano, utpote in hisce a puero, ut videtur, exercitatissimo discere, qvaenam fuerint verae figurae literarum, qvas Rex Chilpericus alphabeto vulgari superaddidit. Illae enim, qvae a Melchiore Goldasto Tomo primo Collect. Imperial. adducuntur, mihi valde sunt suspectae ob causas, qvas ipse, ubi textum diligentius inspexerit facile animadvertet. Vides, ut praeter opinionem [[0152]] ac praeter mentem ad haecce me demittam, ne Clarissimi Pontani eruditissimas sprevisse videar animadversiones. Tu Virum optimum saluta, et gratias age. Ad posteriores ut veniam, pro transmissis elegantissimis de patria nostra opusculis et praestita insigni opera, gratias non ago solus, sed omnes nostrates merito tibi debent ingentes; optandumqve foret, ut alii, qvi restant, pari aut alio typorum genere exteris communicarentur. Mihi certe sunt qvidam hujus census, partim MSS nunqvam editi, qvos libens in hunc finem tibi suppeditarem, si typographus qvorundam exemplarium remuneratione meam aestimaret operam, utqve, qvi sint, scias, Catalogum mitto. Sed propter Chronologias et notas marginales qvorundam, qvartam aut octavam majorem reqvirere videntur formam. De his si tuam et typographi rescivero mentem, faciam, qvod commodum videbitur. Tu codicem tuum nobis haud invide. Cancellario tradenda, optima fide, curabo, ubi commodior se obtulerit occasio; hinc enim ob luis pestiferae saevitiam migravit, nec facile Hafnienses, contagii metu, admittit: aut igitur differam in adventum, aut per D. Brochmannum, qvi Roeskildiam migravit, ipsiqve familiaris esse solet, curabo. Tui caeteroqvin, oblata occasione commoda, haund immemor ero. Edidi non ita pridem, qorundam rogatu, Monumentorum nostrorum specimen, qvod mitto. Boni consule, et, si lubet, cum Pontano communica, ejusqve, ut soles, de his mentem explora. Vale. 1629. CLX. OLAUS WORMIUS M. Stephano Johannis. Leidam. Fasciculum transmissum probe accepit Magnificus Dominus Cancellarius, utqve gratum fuisse agnosceres, hasce ad te actutum ut darem, jussit, qvibus vult, prima qvaqve commoditate domum te ut conferas. Qvantum ex ipso intelligere potui, nostra tantum obtinuit commendatio, ut vacanti jam in Academia Sorana Professioni Eloqventiae operam tuam destinatam cupiat. Res tuas ut eo melius componere valeres, cum D. Plumio hac de re contuli, qui tibi operam omnem paratam spopondit. Veni igitur, qvam poteris celerrime, ne bolum [[0153]] hunc alius praeripiat; coram a Magnif. Dno. Cancellario pleniorem Summi Magistratus voluntatem hauries, et me interim animum tuis studiis et honoribus dicatum exspectabis. Dabam celerrime Hafniae, m. Octobr. 1629. Adumi Bremensis Historiam Ecclesiasticam, editionis Lindebrugianae, mihi ut compares, exopto; cum veneris, pretium gratus solvam. CLXI. OLAUS WORMIUS Stephano Johannis. Soram. Hasce ad te ut exararem, in mandatis dedit Magnificus Dominus Cancellarius, qvibus, prima qvaqve commoditate te huc ut conferas, expetit, de variis ad res nostras Danicas spectantibus tecum, ni fallor, collaturus. vin igitur ipsius exspectationi meisqve monitis sis responsurus, minus ambigo. Vale. 1630. mense Majo. CLXII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio S. Amplissime Vir, Domine et Amice reverenter colende. Effluxit post triduum tempus illud, qvo me ea diligenter expediturum, qvae meae fidei commiserat Magnificus Dominus Cancellarius, serio promisi. Cujus mandatis, qvantum in me, ea, qva par est, dignatione et obseqvio obsecundare, hactenus, testor Deum, omni ope conatus sum. Sed variae interea occupationes, qvae praeter spem et exspectationem inciderunt, ab instituto meo me transversum abripuerunt. Ut qvotidianas Praelectiones, et alios labores, qvos ratione muneris Nobilissimae Juventuti unice consecrare necesse est, silentio inpraesens transmittam, non exiguum temporis itineri meo Arhusiensi impendere coactus sum, qvod et ipsum haud levis negotii causa a [[0154]] me susceptum, vel me tacente, ipsemet facile conjicere poteris. Adde qvod ad imminentem septimanam, ipsa honestate jubente, nuptiis cognatae cujusdam meae in Lalandia interesse cogor, qvae nullum mortalium arctiori, qvam me, sibi necessitudinis vinculo conjunctum habet. Qvae cum ita sint, omnibus abs te precibus contendo, ut, si qvando per te Hafniam arcessere me voluerit Magnificus Dominus Cancellarius, qvod propediem futurum nullus ambigo; velis tua benevola intercessione, et, si ita videtur, his qvoqve a me jam adductis excusamentis, animum ejus binis jam vicibus spe sua frustratum mulcere, ne sinistri qvippiam de mea diligentia suspicetur, neve haec mora, cujus ego culpam minime praestare possum, ex gratia ipsius me deturbet. Insuper fac eum exores, ut porro menstruum mihi spatium penso absolvendo indulgeat. Eqvidem spondeo, Deo favente, me operam daturum, ut haec qvaliscunqve tarditas operis injuncti exoptata consummatione compensetur. Per omnia vero sacra te obtestor, ne resciscat Dominus Cancellarius, qvod tibi nonnihil de negotio hocce nostro, et qvid elaborandum mihi concredidit, nuper, cum ad vos inviserem, indicaverim. Nam tantum non jurejurando me illius Generositati obstrinxi, ne uspiam mandata ipsius emanarent. Itaqve si occasio tulerit, ut de his mentio fiat, dic te intellexisse, Magnificent. Ipsius opera mea in Historicis qvibusdam colligendis documentis imposterum uti decrevisse. Fac, qvaeso, eum te heic experiar, qvem semper te mihi praebuisti, sincerum amicum et ad mea commoda propensissimum. Hafniae jam haeret Cl. Vir, D. D. Laurenbergius, cui literas ad me tuas tradere poteris. Libros meos in adventum meum reserva. Bene et feliciter Vale ac Salve, optime Amicorum, una cum dilectissima Conjuge, et liberis dulcissimis, divinae protectioni aeternum commendatus Sorae die VII. Octobris, MDCXXX. Nomenclatorem his adjunctum velim exhibeas meo nomine Magnifico Domino Cancellario, qvem inter Schedas Parentis mei tou_-gr makaritou-gr repperi. Spero non ingratum futurum. [[0155]] CLXIII. OLAUS WORMIUS M. Stephano Johannis. Scripseram ad te cum eodem, qvi Nomenclatorem exhibuit, sed qvia promissis non stetit de meis tibi reddendis, adhuc apud me latent. Haec autem volebam, me Nomenclatorem Magnifico Cancellario exhibuisse, qvi Parentis operam et industriam laudabat. Moram, qvam tibi indulgeri volebas, ultro concessit. Qvin hodie cum tuas, per Jacobum Matthiae mihi traditas, ei offerrem, ac si qvid tibi responsum cuperet, expete rem, intellexi, idem in iis tractari negotium, qvod mihi commisisti. Jussit igitur, tibi ut significarem, se adventum tuum certo praestolari, abhinc tribus aut ad summum qvatuor septimanis. Interim Epistolae tuae et stilum et picturam laudabat, unde ego occasionem, tuos conatus dilaudandi, arripui, satis commodam; ut sperem, te tandem experturum, me fidi amici probe defunctum esse munere. De Saxone MSS. cum ipso locutus sum, sed nunqvam sibi ejus factam copiam fatebatur. Institutum interim tuum valde probabat, de qvibus forsan tecum coram. Libros tuos in adventum servabo; ac qvas tibi tradidi Arngrimi notas, ut una feras exopto; reddenda enim mihi sunt Bibliothecae Academicae, e qva, ubi usus reqvirit, sine omni negotio obtinebis, .Vale. 1630. CLXIV. STEPH. JOH. STEPHANUS D. Olao Wormio Plouqugi/eian-gr ! Clarisime Vir, Amice reverenter colende, ut fidem meam apud te liberem, en ad te mitto inpraesens Chronicon illud Norvagicum, qvod me propediem communicaturum, qvum proxime vobis adessem, coram promisi. Videtur autem hoc idem Chronicon multa sub initium continere, qvorum laborat [[0156]] omnino fides, qvaeqve inde ab ultima repetita antiqvitate Poeticis magis affinia sunt fabulis, qvam incorruptis rerum gestarum monumentis et documentis. Seriem tamen Regum Noricorum fortasse non inconcinniter explicat: qvo de tuum erit judicare. Des mihi veniam qvaeso, qvod fasciculo isto literarum Arngrimo Jonae scriptarum tibi negotium facesserim: qvem licet nullus ambigo per te recte curatum esse, tamen vehementer scire discupio, num mercatores ad toto divisos orbe Islandos abnavigaverint, vel nondum oram solverint. Bene et feliciter Vale ac Salve, optime Amicorum, una cum conjuge dilectissima liberisqve dulcissimis divinae protectioni aeternum commendatus Sorae, a .d .v. Maji MDXXXI. CLXV. STEPH. JOH. STEPHANIUS. D. Olao Wormio. Salutem et prosperitatem a Deo ter Opt. Max. perpetuam! Evolvi diligenter rogatu tuo, Affinis honorande, luculentum illud et perelegans Opus Monumentorum Danicorum in qvo eqvidem nihil plane reperire contigit, qvod mea qvasi symbola et illustramento indigeret. Abunde etenim a te dicta sunt, qvaecunqve tandem id genus argumenti concernunt. Locum saltem Saxonis nostri, cujus apud te mentionem nupere feci, ad rupis Haraldianae majorem lucem, in margine libri tui, adjungere placuit. In Monumenti vero inscriptione, qvod Gormo Rex conjugi suae Thyrae posuit, ultima illa verba TANMARKER-x BUT-x , expono DANMARKIS-x BOTH-x sive BOED-x . Optima namqve Reginarum Thyra, ob praeclara in patriam merita, vulgari et insigni cognomine DANEBOTH-x , vel DANEBOD-x , dicta est: qvomodo apud Wellejum, Lyschandrum, et alios legere est. Facilis autem vocis BUT-x in BOTH-x aut BOED-x flexus est. Sed haec tantum mera est conjectura mea, qva nihil tuae derogatum sententiae volo. Pluria certe non occurrebant in tam terso ac limato Commentario: qvem ne diu Reipubl. literariae invideas, per amicitiae te nostrae genium rogo atqve obsecro. Chronicon illud antiqvum Rhythmicum de Regibus Daniae, cujus [[0157]] etiam proxime memini, eo nomine ad te nunc transmittendum duxi, ut si aliqvo laboret defectu, Amanuensi tuo, ex tuo exemplari, eum supplendum committeres. Bene ac feliciter Vale, mi optime Domine affinis, una cum uxore dilectissima, divinae protectioni aeternum commendatus, et a me pariter ac mea Annula salutatus verbis officiosissimis. Sorae, a. d. XXVI. Marti, MDCXXXII. CLXVI. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio S. D. Clarissime Vir, Affinis summa mihi semper observantia colende. Librum inpraesens ad te mitto, cujus nupere mentionem feci. Codex videtur esse Legum Norvegicarum lingva Islandica conscriptarum: qvibus subjunctum extat, ni fallor, Chronicon Regum Norvegiae. Tuum jam erit de Opere hoc judicare, et cujus sit momenti, benevole mihi indicare. Nam forsitan carbones pro thesauro inveniemus. Caeterum totus nunc sum in describendo Epicedio, qvod cantator funeris ipse sui Regnerus Lodbrock edidisse fertur. Certe auro mihi contra carum illud est: et ex animo exoptarem plures ejusmodi extare Cantilenas, qvae Historiae Saxonis nostri lucem aliqvam afferre possent. Qvid multis? Inter legendum tam insigne Antiqvitatis monumentum, tantum mihi lingvae Islandicae addiscendae obortum est desiderium, ut continere me non potuerim, qvin Declarationem istam verborum, qvam Paraphrasi Danicae adjungere solet Magnus iste Olavius simul, (qvod te fiat volente) describerem. Inprimis vero abs te contendo, ut si penes te sit Nomenclator vel Lexicon Islandicum, (qvomodo nullus ambigo) ejus mihi copiam facias: aut ab Islandis petas, si qvi illic bonis dent operam literis. Rem profecto gratissimam mihi praestiteris, qvam nullo non vicissim officiorum genere demereri conabor. Bene et feliciter Vale atqve Salve, fugientis Antiqvitatis vere stator Jupiter, eximiumqve patriae decus, una cum puerpera uxore, liberisqve dulcissimis, divinae protectioni serio commendatus,; et me porro amare perge, qvi te aeternum. Sorae, a.d. xxvi. Septembris, M DcxxxIII. [[0158]] CLXVII. OLAUS WORMIUS Stephano Johannis. Soram. Qvem mittis codicem, inspexi; Leges continet Norvagicas, et Historiam S. Olai, cujus mihi est copia, cujusqve summam invenies in Historia a me edita. Mitto tibi Nomenclatorem Islandicum, cujus ubi te ceperit sacietas, remittere vales; sed parum tibi in Lingva prisca discenda profuerit; hoc enim idioma, qvo vulgo utuntur, diversissimum est a prisco et Poetico, qvod ipse experieris. Cuperem remissam Cabeljavii mihi inscriptam epistolam, qvam Meursio legendam dedi; data commoditate monebis. De Cypro frustra sumus; figmentum Monachorum arbitror. Nec enim crediderim eos, ante obitum Erici, aut mortuos incolas combussisse, aut aqvis mersisse. Praestabit haec in gratiam Auctoris tacite praeterire. Vale. Dabam festinus 28. Sept. 1633. CLVIII. STEPH. JO. STEPHANUS D. Olao Wormio. S. P. Amplissime Vir, Affinis et Amice summa mihi observantia colende. Cum opportuna adeo ad te scribendi occasio emergeret, non potui qvin Epicedium illud, qvod Rex Daniae victoriosissimus, Regnerus Lodbrog, funeris sui cantator, olim edidisse fertur, non sine debita eucaristia-gr restituerem. Insigne certe hoc est Antiqvitatum Danicarum monumentum, qvod illustrandae Historiae Saxonis nostri, ubi scilicet res gestas Regneri istius attingit, apprime inserit. Et ingenue olim, si Deus mihi suppeditaverit vitam, profitebor facilitatem juxta ac humanitatem tuam singularem, qva rarum adeo keimh/lion-gr mecum communicare dignatus es. Imprimis autem velim animum advertas [[0159]] ad Rhythmos illos Fanicos, ut vocat Magnus Olavius, qvi habentur pagina circiter VII. et examussim respondent versibus nonnullis Saxonis, qvi extant Lib .ii. pag. 29. Editionis Francofurtensis. Nam vide: Vake-x ae-x ag-x racke-x Vina-x hoffudt-x Allir-x enu-x aedstu-x aedil-x Sueinar-x Vek-x jeg-x ydur-x at-x vine-x ne-x ad-x Vifss-x runu-x Helldur-x vek-x jeg-x ydur-x ad-x hordum-x hilldar-x leike-x . Hos ita reddit Saxo, loco dicto: Ocyus evigilet, qvisqvis se Regis amicum Aut meritis probat, aut sol pietate fatetur: Discutiant somnum proceres Et mox: Non ego virgineos jubeo cognoscere ludos, Nec teneras tractare genas, aut dulcia nuptis Oscula conferre, et tenues astringere mammas: Non liqvidum captare merum, tenerumve fricare Foemen, et in niveos oculum jactare lacertos. Evoco vos ad amara magis certamina Martis. Hos, inqvam, Rhythmos fragmentum esse puto integri istius Colloqvii inter Hialtonem et Biarconem instituti, qvod in Saxone seqvitur, usqve ad finem pag. 34. Et nullus dubito, qvin, si totos haberemus, facillimo negotio eliceremus mentem Saxonis de Chelis istis, qvae tantopere nobis crucem figunt. Nam illarum fit mentio qvoqve in isto Dialogo. Imo Magnus Olavius Biarki (qvi Saxoni Biarco est) Sermones ibidem appellat. Qvamobrem enixe abs te contendo, ut in literis ad Olavium tuis, data occasione, de reliqva parte Rhythmorum istorum diligenter inqviras; et si haberi posset, ad te transmitti defectum istum petas. Porro si Mercatores, qvos ex Islandia rediisse intellexi, Antiqvitates qvasdam melioris notae attulerint, fac, qvaeso, earundem me participem reddas. Nomenclatorem Latino-Islandicum, cujus mihi usum concessisti, nunc simul remitto. Bene et feliciter Vale atqve Salve, magnum patriae ornamentum, et me, ut coepisti, ama, qvi te aeternum. Sorae, a. d. XII. Novembr. Anno Christi MDCXXXIII. [[0160]] CLXIX. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Lodbrogianum Epicedium, ut et Onomasticon Islandicum, mihi probe sunt reddita; nec est, qvod tantopere pro iis gratias agas; nostine, si qvid penes me fuerit, qvod praeclaris tuis conatibus inservire possit, me nunqvam negaturum. Jucundissima mihi fuit tua de Fanicis rhythmis observatio; exactissime in ea, qvae habemus, qvadrare Saxonis versionem, nemo negaverit, et hoc ipsum innuere videtur Saxo, dum rationes reddit, cum ligata haec recites oratione. Nec dubito, qvin, si integra illa extaret cantilena, praeclare ad rem faceret. A Magno Olavio hoc anno nihil nisi nudas literas habui, qvibus se varie excusat et in seqventem annum pollicetur centuriam Cantionum, qvas collegit ex relationibus Jarlorum Orcadum. Instante vere, non desinam, etiam de hoc Biarchamal monere. Quod vero stropham hanc inter reliqva explicatam transmiserit, causa est, qvod eam inveniamus in Historia Norvagica tantopere commendatam, (vide pag. 299.) nec qvisqvam fuit, qvi interpretem ageret; ad eum igitur transmissa, hoc, ut vides, modo illustrata rediit. Omnem interim movebo lapidem, ut integrum hoc habeamus Poema, sive ab illo, sive ab aliis. Interim vive, et vale, Affinis Optime. 17. Novembris, 1633. Lodbrogi Epicedium, ubi toga donaveris Latina, mitte qvaeso. CLXX, STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Clarissime Vir, Affinis et Amice summa observantia colende. Excussi diligenter omnes forulos Bibliothecae meae, et omnia feci qvo petitioni tuae satisfacerem. Verum paucas omnino inscriptiones ea nobis suppeditavit, praesertim qvae Runicis [[0161]] literis, aut characteribus aliis peregrinis, exaratae essent. In magno tamen Opere Inscriptionum, qvod Gruterus edidit, Folio CXLII. et seqventibus, una aut altera extat, qvas Eugubii in Umbria repertas tradit. Eas manu mea utcunqve descriptas ad te transmittere constitueram: sed per varias occupationes non licuit. quod si ipsum Codicem expetis, prima qvaqve occasione ejus tibi potestatem me facturum polliceor. Operae sane pretium erit vidisse: ut, si placeant, libro tuo inserantur. In Hieronymo Rubeo, qvi Historiam Ravennatum conscripsit, inscriptiones aliqvot reperiuntur; at omnes Latinis literis consignatae. De caetero solicitus ero, ne ullae diligentiam meam effugiant, modo uspiam sese mihi posthac offerant. Vale, praestantissime Vir, una cum conjuge dilectissima, liberisqve dulcissimis, Deo aeternum commendatus. Sorae, Postridie Cal. Martii, MDCXXXIV. CLXXI. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Salutem a Deo Opt. Max. perpetuam. Mitto inpraesens, Affinis plurimum honorande, ingens illud Opus Gruterianum; in qvo extare dixi inscriptionem illam antiqvis et peregrinis literis exaratam. Ut facilius invenires, nec qvaerendo te fatigares, chartam inserui, qvam vides a pag. CXLII. ad CXLVIII. Adiunxi Cambdeni Britanniam: qva ubi ex voto usus fueris, velim D. D. Plumio meo nomine restituas. Literas Cabeljavii Meursius nunc una remittit, teqve officiose salutat. Si qvae bis in tua Pinacotheca extant a)xioqe/ata-gr , peramanter rogo ea mecum communicare digneris. Nam et varia ejusmodi colligendi cupido mihi incessi, praecipue qvae raritas aliqva commendat. Ignosce exangvi fronti: et una cum uxore ac liberis Deo commendatus Vale atqve Salve aeternum. Sora, Pridie Calend. April. MDCXXXXIV. [[0162]] CLXXII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvum nuper in manus sumerem VENANTIUM FORTUNATUM, eximium sui seculi Poetam, incidi forte in Epigramma XVIII. Libri VII, qvod inter alia hunc versum habet: Barbara fraxineis pingatur Runa tabellis, Qvodqve papyrus agit, virgula plana valet. Ad qvem locum Christophorus Brovverus, qvi postremam nobis Venantii editionem dedit, ita commentatus est: "RUNA qvid in universum esset, primum: inde, qvid hoc sibi loco vellet, aegre sum assecutus. Memorat in Batavia sua Adrianus Junius ALIRUNAM priscis fuisse mulierem fatidicam. ALI enim, sive HALI, Jornande teste, Gothis idem fuisse, qvod sacrum, ut hodie Germanis Hailig; RUNAM vero dictam mussando, et, ceu in a)porrh/toij-gr , effando: id namqve Germanis esse Rhunen. una itaqe hoc loco censeri posset epistola arcano argumento scripta, et qvam, qvi mittit, enunciari non vellet. Re tamen mecum pensiculatius aestimata, pro nota tanqam HIEROGLYPHICA RVNAM accipi commode posse demum constitui. Certe Paulus Diaconus, is qvi Festi Pompei Opera revocasse ad Epitomen putatur, RUNAM accipit teli genus. Unde Ennius, RUNATA RECIDIT. Qvare RUNAM fraxineis incisam tabulis pinxisse dixerit barbaros qvando pro Epistola illis RUNA erat futura belli nuncia. RUNA vero cum aspiratione legebatur in antiqvis libris." Hactenus Brovverus Antiqvitatum nostrarum plane imperitus. Qvae ego nunc omnia tuam in gratiam describenda duxi, ut si a te antea non sint observata, locum fortasse inveniant in eruditissimo Tractatu tuo de Litteratura Runica, qvem utinam mature dias in luminis oras emitteres! Bene ac feliciter Vale, Alpha amicorum, una cum conjuge liberisqve a me juxta ac mea salutatus verbis officiosissimis. Sorae, Postridie Calend. Mart. MDCXXXV. [[0163]] CLXXIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Fortunatum me judicavero, tuum ubi videro Fortunatum Venantium. Auctor enim est mihi nunqvam visus, sed tuae ejus mihi ingessere videndi cupiditatem, ut sine eo meas de Runis Meditationes mancas ac mutilas plane esse arbitrer. Locus, qvem mihi suggessisti, elegans est, et meis cogitationibus in multis favens; utinam ejus generis invenires pluscula. Gratias igitur ago ingentes, ut et pro concessa hactenus Hvitfeldiana concione funebri, qvam hac commoditate remitto. Ne vero grates rerum steriles me referre conqverare, ecce ad Chelas tuas mei Magni Olavii transmitto notas, minus tamen ad meum palatum. Saxonem si ad manum habuisset, longe aliter de hoc loco judicasset, qvamvis rara et non inepta dicat. Periere naufragio, ab Arngrimo qvas hoc anno exspectaveram. Cantilenarum accepi a M. Clavio decadas aliqvot, sed ex relationibus Orcadicis maxima ex parte petitas. Ex Lodbrogi Historia unam atqve alteram, qvas cecinit, dum procum ageret, sumpsit, non prorsus nullius momenti. Harum autem particeps eris praesens, aut ubi mittendi melior se obtulerit occasio. Mecum hic aliqvoties fuit Joh. Elichmannus, Gothicae lingvae studiosissimus, qvi impense meis delectabatur nugis; extorsit, et ferme descripsit universam meam Literaturam, qvod non invitus ei concessi, siqvidem valde dubito, an unqvam lucem sit visura. Per me non stabit, qvo minus alii meis fruantur laboribus, modo in publicum Reipublicae literariae cedant commodum. Video enim, qvo me fata trahant. Interim, dum licet, mutuis operibus Patriae inservire non desinamus. Vale et salve, mi affinis, d. 6. iduum Martii, 1635. CLXXIV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Clarissime Vir, Affinis dilectissime, ignoscas mihi qvaeso, qvod communicatas mecum Antiqvitates Islandicas inpraesens [[0164]] non restituam. Qvo etenim altius in earum penetro lectionem, eo ardentiore eas describendi cupiditate inflammor. Id qvod bona cum venia tua qvin fiat, nullus ambigo. Isto vero labore profligato, Codicem me tuum integrum ac incolumem remissurum polliceor. Nec spero hanc moram aegre laturum D. Elichmannum, cujus desiderium bonis interim promissis demulcere poteris. Caeterum peramanter te rogo digneris mihi locum istum luculentius exponere, qvi de Aqvila in dorso alicujus olim figurata agit. Nam plane non capio, qvid sit hand-x stack-x Sverdit-x a-x Hoel-x vod-x Ryggen-x; item: och-x ristide-x Reffuen-x fra-x langs-x neder-x . Tu itaqve hic mihi sis Oedipus, et vel Danice, vel Latine mentem auctoris interpreteris. Insignis profecto locus est, et apprime faciet illustrando Saxoni. De somnio, vel spectro, a saga Aliruna Marcomiro Cimmeriorum Regi objecto, qvod habuit tria capita, Aqvilae videlicet, Leonis et Bufonis, adeundos esse Gagvinum et Munsterum monet Hieronymus Henninges in Tomo, qvi familias continet regni Germaniae et Galliae, pag. 3. Si qvid inposterum observavero, qvod tuo inservire qveat instituto, lubens volensqve suppeditabo. Bene ac feliciter vale, Vir Bono patriae nate, et me ama. Sorae, propridie Calend. Maji MDCXXXV. CLXXV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Antiqvos istos Rhythmos, qvos mihi nuper utendos dedisti, non sine debita gratiarum actione remitto. Describere qvidem animus erat, sed proposito meo angustia temporis, in qvam me aliae occupationes coegerunt, obstitit. Qvod si otii abundantior aliqvando fuero, repetenti mihi te non denegaturum confido. Multa profecto in iis mera mihi videntur aenigmata, et qvae me, praesertim veteris lingvae Islandicae plane imperitum, suspensum habent. Sed utinam EDDA ista, sive Mythologia istius gentis, benignior me fortuna bearet! Fortasse me ex multorum locorum labyrinthis educeret, et in Cimmeriis tam abstrusarum rerum tenebris illustre lumen praeluceret! Inscriptionis Runicae, qvae in saxis Jellingensibus extat, interpretationem [[0165]] ut hac occasione transmittas, peramanter rogo. Sistrum Saxonis Irlandorum Harpam esse juxta tecum sentio. Vale, Vir amicissime, et me ama. Sorae, IV. Maji, MDCXXV. CLXXVI. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Binis tuis hactenus qvod non responderim, gravitas effecit morbi, qvo, jam trium septimanarum spatio, conflictatus sum. Jam aliqvo modo divino favore eluctatus, non potu diutius responsum suspendere, ne sinistri qvid suspiceris, aut ab officio amici alienum qvid committere me, conqveri valeas. Venantium per Affinem Drachardum remisi, qvem te accepisse non dubito. Gratias igitur ago maximas, paria relaturus, ubi occasio oblata fuerit. Quod locum istum attinet de Aqvila in dorso prostrati figurata, res ita se habet: Victor ignominia summa debellatum adversarium affecturus, gladium circa scapulas ad spinam dorsi adigebat, costasqve, amplissimo facto vulnere, utrinqve a spina separabat, qvae, ad latera deductae, alas repraesentabant aqvilinas. Atqve hoc vocabant, aqvilam in dorso alicuus delineare. Hand-x stak-x Sverdet-x a-x hsl-x ved-x Ryggen-x , h .e .med-x Sverdet-x stak-x hand-x et-x Hull-x iRyggen-x , og-x ristede-x Reffuen-x fra-x neder-x h .e .og-x saa-x skar-x Rygbeenene-x langs-x neder-x fra-x Ryggen-x , og-x trykte-x dennem-x til-x begge-x Sider-x , at-x de-x sad-x sum-x tvende-x Oerne-Vinger-x . Vel forsan aqvilina delineatio propterea dicta, qvod, facto tam amplo vulnere, viscera interiora aqvilis et rapacibus reliqvis volucribus devoranda et dilanianda exhiberentur. Locus de Aliruna Marcomiro objecta dudum mihi visus et annotatus ex Munstero et Lazio. Monumenti Jellingensis major lapis haec continet: Haraltr-x unugr-x bad-x aurva-x ubl-x dausi-x efiGurm-x fadun-x sin-x aug-x eft-x Thiurni-x madur-x sinasa-x .Haraltr-x essor-x van-x Tanmur-x , alla-x aug-x Nurieg-x aug-x tini-x fol-x ristno-x . h. e. Haraldus rex jussit aedificari hunc tumulum in memoriam Gormonis Patris sui et Thyrae matris suae. Haraldus Imperator vicit Daniam, totam et Norvegiam, et earum incolas ad fidem Christianam deduxit. [[0166]] Minus saxum haec exhibet: Gumr-x Kunugr-x gerdi-x Kubl-x dusa-x est-x Turni-x Kunu-x sina-x , Tanmurkur-x but-x . h. e. Gormo Rex tumulum hunc Conjugi suae Thyrae posuit, qvae Daniam structuris exornavit. Edda non facile habetur, difficilius intelligitur. Vetustissimum in membranis exaratum exemplar, qvod apud me vidisti, ab Arngrimo habeo; sed ab ipsis Islandis, hic degentibus, non intelligitur. In lingva ipsa exercitato ad Poematum enodationem multum confert, sed ad lingvam ipsam plane nihil. Hisce, qvantum per valetudinem licuit, tuis respondere visum. Vale. Hafniae 25. Maji, 165. Lodbrogi Epicedium, a te latina donatum toga, videre gestio. CLXXVII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Quum forte nudius tertius Catalogum istum Librorum, qvi proximis Nundinis Autumnalibus in Germania prodierunt, inspicerem; non sine singulari animi voluptate LITERATVRAM tam DANICAM Wittebergae excusam tandem lucem aspexisse deprehendi. Mirerne an indigner Typographorum nostrorum ignaviam, qvi tam luculentum opus suis committere praelis detrectaverint? Vereor ne idem Saxonem meum maneat fatum; qvem et ego fortasse ad tuum exemplum exteris divulgandum tradere necesse habeam. O tempora? o mores! Adeone penes istos homunciones jam est laborum nostrorum arbitrium, ut omnino supprimantur, nisi eos faventes habeamus? Verum gratulor patriae nostrae, cui non minus, qvam FASTI antehac tui, recens hoc scriptum decus conciliabit. Ejus ego Exemplar non dubito qvin mecum haud gravate communices: qvod et ipsum jure amicitiae nostrae et necessitudinis postulare videor. Notas in Saxonem meas affini nostro M. Jacobo perlegendas ac censendas dedi qvod ubi ex voto expeditum dederit, velim tu qvoqve in iis emendandis justas veri Aristarchi partes expleas. Vale, optime Amicorum, una cum conjuge dilectissima et tota familia [[0167]] Deo aeternum commendatus, et a me juxta ac mea salutatus verbis officiosissimis. Sorae, a. d. VIII. Novembr. MDCXXXV. CLXXVIII. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio. Idem ferme mihi, qvod Tibi, accidit, Affinis svavissime. Ut primum Literaturam meam Catalogo Lipsiensi insertam vidi, qvasi Witebergae excusam, obstupui, cum certus essem, adhuc apud me detinere Manuscriptum, nec cuiqvam, qvi illud describere potuit, tradidisse meminerim, praeterqvam D. Elichmanno, qvi per mensem unum aut alterum apud se detinuit; qvin imo Witebergenses aut alios, praeterqvam Svecos, Runicarum literarum, qvibus excudi posset, non habere typos, certo sciebam. Re igitur pensiculatius examinata, ex nostratibus bibliopolis qvendam adii, qvi id muneris in se suscepturum dudum promisit, illiqve Catalogum monstravi; qvi subridens, ait se titulum Witebergam misisse, ut catalogo insereretur, exploraturus, an emptores habiturus esset liber. Interim ille spe me lactat inani, ob chartae penuriam, se nondum promissum praestare posse praetendens. Vix credo, lucem visuram, ni alia affulserint benevolorum sydera. Oportet, ut hanc cum reliqvis aeqvo animo feramus jacturam. Mihi leve est, praevidere, mecum tot lucubratas noctes perituras. Egregiis tuis conatibus et laboribus melius fatum exopto. Interim gaudeo, et gratulor, qvod eousqve perductos videam, gratias simul agens, qvod eos videndi copiam mihi facias. Absit, Aristarchi mihi in tam praeclaro opere sumam partes; Interim ubi ad meas pervenerit manus, siqvid exornando occurrat, monere non desinam. Hisce diebus Eddam pervolvens, in fabulam Ugartilochi incidi, qvam avide perlegi, ut, qvid cum Saxone nostro haberet commune, viderem; cumqve omnia non plane caperem, Islando cuidam, meo discipulo, tradidi, ut in Lingvam transferret Latinam. Sed video plane aliam esse, nihil ad Historici nostri institutum facientem; qvod si videre gestias, data commoditate, transmittam. Ex Islandia hactenus nihil; indies tamen exspecto, ni naufragio perierint; tres enim naves submersas ferunt. Vale, et tuos meos officiose saluta. Hafniae, 20. Novembris. 1635. [[0168]] CLXXIX. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio. Pellegi eruditissimas tuas in Saxonem notas, qvibus non solum Auctori tanto lucem tulisti splendidam, sed et patriae omnibusqve, qvos rerum nostratium tangit cura, rem praestitisti gratissimam, Tibiqve aeternam nominis famam parituram. Qvid dicam? Multum debet Patria Saxoni, qvi sopitas res gestas majorum in lucem protraxit; plus tibi, qvi amanuensium et typographorum incuria male habitum Auctorem suo nitori restituis, qvae a paucis intellecta, in clara luce ponis, naevos abstergis, et politum nobis restituis. Qvid enim prodest legere, et non intelligere? Perge, mi Stephane, elimati tu ingenii acumine Patriae prodesse, neglectasqve literarias nostrae gentis opes eruere, immortale post fata te manebit nomen, nullaqve unqvam meritorum tantorum fastigium delebit oblivio. Caeterum, qvia ita jubes, qvae inter percurrendum occurrebant, levioris licet momenti, candide aperiam. Tu boni consule, et animum aestima. Si talem nobis in rebus ipsis, ritibus nempe priscis enucleandis, aliorum Historicorum, qvi in qvibusdam a Saxone dissentiunt, exerrationibus corrigendis, Auctore nostro cum aliis Gallis, Anglis, Norvegis conciliando, operam navasses, qvalem in dictione ipsa, in hoc genere vix simile qvid literatus unqvam aspexisset orbis. Nosti, qvid desideret Arngrimus? qvid ambo Lyscandri? qvid Scriptores exteri? Priscae, ex qvibus sua deprompsit, cantilenae multum fidei narrationibus conciliare potuissent. Huc faceret aliqva terrae nostrae Chorographia et Chronologia, qvam Hvitfeldius, Lyscander, Gassarus, Pontanus, suppeditabunt; et qvidni inter eos dissensus ubi animadvertitur, eundem indicare et potiora, qvae eum re et exteris congruunt, praeferre liceret? Scis, de qvibus coram locuti sumus Hoc modo et posteriorum librorum notae mole respondere possent prioribus Sed haec tu melius pro tuo judicio; ego saltem, qvae mihi sapiunt, indico. Ad particularia transeo pag. 13 inter Insulas Alocias, potissimam video omissam, Alsam nempe, cujus nominis convenientia me in hanc pertraxit sententiam, qvid enim propius Als, Alos? flexus reliqvus Romano idiomati adscribendus. Sic Ars, Arhusia, Als, Alocia. Consule [[0169]] qvaeso, Marcianum Heracleoten de Germania, ubi manifeste distingvit inter Insulas Scandicas et Alocias; ad eas e Chersoneso Cimbrica Navigationem ponit 550 stadiorum, hasqve supra Chersonesum esse statuit, Scandicae vero ad ortum sitae, ad qvarum mediam stadia 2000. cum igitur Alociae viciniores sint Scandicis qvadruplo, qvas tu Notias, ego Scandicas puto, etiam hujus Auctoris sententia. Alociis forsan Fionia annumeranda. Consule locum in Germania Bertii. Mihi otium non fuit, singula fusius deducere; alioqvin vel ex hoc Auctore ad oculum ostenderem, meas Alocias ad veterum descriptiones qvam proxime accedere. Certe inter Alocias poni neqvit Scandia, cum Scandicas ab Alociis manifeste separet, ad qvas forsan Zelandia spectabit. Marcianus autem hic ex Artemidoro, Ptolemaeo et Protagora se sua mutuatum esse, fatetur. Pag .17. Scrikfinnos Svecis tantum parere putas; at ego majorem partem eorum Regi Daniae, qvatenus Norvegis imperat, subjectam esse, et vivis testibus et ipsis Svecorum scriptis probavero. Lege Andreae Burei Rempublica Sveciae, nuper editam, ibi de Finnis haec habebis: Scrifinnia, qvam Saxo Sielandicus aliique veteres hic uspiam posuerunt, nulla est. Sed Skidhfinnorum appellatio omnibus Finnonibus Lapponibusqve competit, qvi soleis illis ligneis, qvas nostri Sveci Skidh, Finnones vero suksi vocant, solent uti, celerrimeqve super altissimas nives currendo, feras insectari, hostemqve inseqvi, institutumqve iter peragere possunt. Hos certe Danorum Regi, cui Norvegia haereditaria etiam, subjectos, qvis dubitet? De etymologia appellationis semper in eadem ferme cum Buraeo fui sententia Skriekfinnar enim dictos putavi, qvasi Skriefinnar, qvod praerupta montium pandis trabibus, ut Saxo ait, vel Nartis, ab Alexandro Guaguino dictis, celerrimo impetu praetervolent qvasi, Hinc, at skrie paa Iis, puerulis nostris usitata loqvendi formula. Pag. 19. Pro Anteriore, legendum puto Antenore. Pag. 25. De Mathematicis notandum duco, qvod in jure Civili extet titulus de Maleficis Mathematicis, qvem forsan ostendet Clarissimus Meursius. Pag. 43. Citatur locus, omisso Auctoris nomine, qvem puto Strabonem esse. Pag. 44. Praeclara de Sistro habes; sed vide, an non Saxoni hic en Mundharpe ita vocetur: figuram certe sistri habet, nisi [[0170]] qvod minor sit, et loco transversarum virgularum, ligulam unam habeat juxta longitudinem mobilem. Pag. 53. Jucunda de brutorum vocibus proponis; sed ad uberiorem hujus declarationem consule Aqvapendentem de loqvela brutorum. De Apollonio Tyaneo refert Porphyrius, qvod brutorum sermones intellexerit, qvod et de Melampo, Tiresia et Thalete, ferunt. De Salomone hoc certo affirmant Doctores Hebraei. Sed Porphyrius censuit, inter se bruta sermocinari. Canes et eqvi intelligunt humanas voces, sistunt, accedunt, vadunt, pro ut jusseris. Cervus educatus a Ptolemaeo Philadelpho loqventes Graece intelligebat. Historia Norvagica meminit Rustici, cornicum sermones exponentis. Pag. 79. Ad Scoringam Pauli. Ita conciliari posse videntur Paulus et Saxo, qvod Vinili Wendelboer, Vensilia egressi, consederint aliqvamdiu in Scoringia, Scone, Scandia, ibiqve collecta manu cum Sconingis digressi in Boringiam; qvod Antiqvitatibus Gotlandicis consonum. Ad Pagin. 83. exspectassem Lodbrogi cygneam cantionem, qvae multa illustrare poterat. Pag. 87. Monumentum, qvod adhuc visitur in caemeterio Asumensi huc commode transferri poterat. In hoc libro multa refert Saxo, qvae longe aliter apud Anglos, Gallos et Norvegos extant, qvorum meminisse forsan non abs re erit. Hoc paene omiseram, Saelandiam a veteribus Saelundur dictam, qvasi maris lucum diceres; ita enim Sigwaldus, Scalder Olai Sancti. De barbaris locus extat I. Corinth. 14. v. ii. qvi ad institutum tuum facere videtur. Sed levia haec monere placuit, ut videres, me Notas legisse. Interim gratias ago maximas tum pro earum communicatione, tum qvod mei toties, tamqve honorificam, praeter meritum, facias mentionem. Tuo honori et famae me addictissimum vicissim habebis. Vale, et Saxonem tuum fac brevi habeamus. 1635. CLXXX. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Eccum tibi specimen caelaturae, qvod me transmissurum promisi. Videtur eqvidem non adeo rudi Minerva delineatum; [[0171]] et cujusmodi Saxo meus non respuet, si modo glyptes omnes ingenii nervos intenderit, et majus artificium ad partes vocaverit. Utut sit, cogor certe in summa rei nummariae angustia manum homini injicere, et jamjam domuitionem paranti montes polliceri; ne olim me neglectae occasionis sero poeniteat. Constitui etenim totum me patriae dulcissimae honori atqve commodis impendere, etiam cum maximo meo incommodo. Cujus rei fructum nullus dubito qvin vel post fata percepturus sim. Adjunxi heic una Ephemerides itineris Gr?nlandici ab Anglo qvodam jussu Sereniss. Regis Friderici II. #tou_ makari/tou, susceptis cujus mentionem nuper Herloviae injeci. Meminit qvidem, ut video, in Chronico suo Lyschander sed non ita diarii in modum digessit. Ubi pagellis istis, aut verius Sibillae foliis, te nonnihil oblectaveris, velim remittas. Imprimis oro te atqve obsecro, ut delenifica tua Svada Moltchenium vestrum ad Saxonem edendum allicias, et qvid sperare habeam, diligenter perscribas. De praeda tua Indica cum D. Bursero serio egi, qvi se septem aut octo qvasi pondo Cariophyllorum redimere velle condixit, integro vero sacco sibi non esse opus. De Ugartilochi fabula qvae ex Mythologia ista Eddica in Latinum traducenda curasti, communices qvaeso. Vale mihi summe dilecte una cum svavissima CLXXXI. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Perplacet specimen, qvod misisti, caelaturae, at non satis politum videtur aes, cui imagines insculptae; hinc nigro colore plus justo infecta tota charta. Spero ipsum diligentiam adhibiturum, cuncta nitide ut exprimantur, qvo Saxo tuus hoc ornamento prodeat comptior. Cum Moltkenio agendi nondum mihi commoda oblata est occasio; interim ut primo qvoqve tempore fiat, dabo operam. Nisi caute et opportune hoc fiat, ex compacto nos agere olfaciet, et difficiliorem se praebebit; interim qvod mentis ipsi sit, brevi intelliges. Pro Ephemeridibus Gr?nlandicis [[0172]] gratius ago; hodie accurate eas perlegendi mihi non fuit otium, reddam tamen proxima opportunitate. Meas, ab hisce diversissimas, nondum reddiderunt societatis Gr?nlandicae Curatores, qvibus legendas dedi. Ugartilochi fabulam, ex Edda translatam, mitto, qvam remittes, ubi pro lubitu usus fueris. Vix me contineo, qvin irascar, qvod sortem meam ex Indicis mercibus praedam voces, qvasi tam nobilis societas, cui Rex interest, ut et Praeses vester non e minimis, ex praedonibus constet; sed ignosco, cum sciam, Vos Sorenses nobis tantam non invidere felicitatem. Cum D. Bursero, ubi ad nos venerit, praesens agam. Tibi praemium laboris destinavi saccum meum vacuum, in memoriam nostrae felicitatis, tholo tuae pinacothecae suspendendum. Vale, Hafniae 14. Aprilis, 1636. CLXXXII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. In caelanda planitie Haborina totus jam est sculptor noster: qvae ubi ultimam receperit manum, mox tecum exemplar communicabo. Is Hafniam sub initium seqventis Hebdomadae se una cum D. Laurenbergio profecturum affirmavit: qvae tibi optima dabitur ipsum compellandi occasio. Nullus dubito, qvin operam tibi suam promptissime sit condicturus, si ita res ipsius tulerint. Etenim humanum eum et ad omnia vota mea facilem hucusqve expertus sum. Nec sordidi est lucri cupidus; cujus rei ipse periculum facere poteris. De Saxone meo qvid dicam? Nescio qvo id fiat fato, qvod tanti scriptoris editionem animis tam obfirmatis detrectent Typographi vestri, qvi ad alias minutias vix luce dignas excudendas obvios se atqve paratos exhibent. Credideram eqvidem tua Svadela adductum Moltchenium voti nos compotes facturum, sed frustra te fuisse, diuturna nimis indicat mora. Nihilominus pervelim omnem etiamnum moveas lapidem, et qvid sperare habeam, diligenter ad me perscribas. Bene ac feliciter Vale, amicissime Vir, una cum uxore dilectissima liberisqve svavissimis divinae protectioni serio commendatus et a me juxta ac mea salutatus verbis officiosissimis. Sorae, a. d. XIII. Julii, Anni MDcxxxvi. [[0173]] CLXXXIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Tuas mihi obtulit sculptor vester, cum qvo etiam de meis contuli, mens vero non fuit ipsum conducere ad monumenta nostra exprimenda, sed Simon de Pas ejus indigebat opera; qvocirca ut explorarem, qvid ipsi esset animi, petiit; sed video alieniorem ipsum esse ab ejus consortio. De Saxone tuo cum Moltenio diligentissime egi, sed, rebus sic stantibus, impossibile sibi esse ait, jam tantum chartae ex universa Germania corradere, qvantum ad eum edendum desideratur. Nisi igitur in alium statum res redigantur, hoc muneris in se suscipere recusat. Ego ipse hanc difficultatem experior; decrevi namqve, meis sumptibus, Literaturam Runicam typis mandare, in qvem finem tantum, qvantum habere potui, collegi chartae, pretio intolerabili; duplo enim carius ferme venit, qvam ante annos haud ita multos, et tamen tantum habere non licuit, qvantum postulat typographus, ut parum absit, qvin ab instituto retrahar. Interim multorum precibus defatigatus, etiam meo damno, si Deus valetudinem largitus fuerit, faciam, ut brevi, utinam auspicato, lucem videat. Vale. Hafn. 28. Jul. 1636. CLXXXIV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. De transmisso nuper aureolo illo Libro tuo maximas tibi gratias ago, patriaeqve nostrae simul ex animo hanc felicitatem gratulor, qvod te vindicem nacta sit et veluti Jovem qvendam Statorem, qvi fugientes ejus Antiqvitates Cimmeriis e tenebris eruat, et ab injuria temporis, qvod omnia consumit, strenue asserere atqve tueri satagat. Deus Opt. Max. qvi tibi bonam hanc mentem injecit, ac praeclaras animi dotes ad tantos conatus indulsit, porro te in terris diurnare faciat, viresqve largiatur corporis juxta ac ingenii, ut qva etiamnum in scriniis tuis [[0174]] affecta habes, ad umbilicum perducas, et qvae deinceps seculorum usibus consecrare decreveris, felicissimo exitu perficias! Haec summa votorum meorum est, hoc omnes Boni optabunt scio, qvibus interiores literae et studiorum amoenitates curae sunt atqve cordi. Si judicium meum de nupero illo scripto postules, unico verbo dicam, nihil hic Sol eo in genero vidit eruditius. Nec observavi qvicqvam, qvod veniam mereatur, praeter pauculas Typothetarum exerrationes [!? exarationes ?], qvae tanti non sunt, ut de iis docti Comitia celebrent. Arhaeonomiae [!? Archaenomiae ?] Gvilhelmi Lambardi, qvam semel iterumqve ad testimonium citas, copiam mihi facias peramanter rogo, si modo tua in Bibliotheca exstet. Vehementer etenim, qvid libri sit, cognoscere discupio. Non est qvod dubites, qvin integrum tibi ac incolumem brevi restituam. Effigies Regum Daniae aere incidendas in manus sumpsisse sculptorem Regium Simonem de Pas, nuper fando comperi. Quod si ita est, magnum inde Saxoni meo accedet ornamentum. Sed vereor ne minori forma eas exprimat Simon, quam ut Editioni meae, qvae in Folio erit, exacte respondere qveant. Qva de re per occasionem cum ipso agas qvaeso, et qvid sperare habeam, diligenter ad me perscribas. De Saxone meo fixa stat animo sententia compellare Magnificum Dn Cancellarium, ut ejus editioni maturandae auxiliatrices porrigat manus, et nonnihil pecuniae suppeditet ad excitandam alacritatem typographorum, qvorum ut sine Cerere et Baccho, ita et sine Plutone friget opera. Bene Vale, illustre patriae decus, mihiqve summe amicorum, et me, ut soles, ama. Sorae, d. XII. Decembris Anni MDcxxxvI. CLXXXV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Pro amico tuo de Literatura mea suffragio, qvas possum, gratias ago. Verum vereor, ne plusculum affectui tribuas et magis ex voto meo, qvam tua mente judices. Ut ut sit, conatum non displicuisse gaudeo, nihilqve mihi antiqvius futurum, quam ut ita Saxone tuo brevi etiam frui valeam. Deus conatibus tuis adsit, ut ex animi sententia cuncta succedant. Ipsemet experiere, Lynceum neminem adeo esse posse in suis, qvin qvamplurima [[0175]] distractum aliis negotiis effugiant, multa etiam irrepant supina typothetarum negligentia. Lambardum non habeo, sed ex Bibliotheca Regia ante aliqvot annos usus sum; liber rarus est Londini excusus, priscas leges , a Danis etiam latas, Saxonico et Latino idiomate continens. Saepius eum mihi exoptavi, sed in Anglia haberi amplius neqvit. Qvaesivi, tuo nomine, in Bibliotheea; sed qvia confusa etiamnum ob translationem inopinam pleraqve, invenire non potui. De Passio nostro qvae refers, non ita se habent; Sed Regia Majestas constituit ultra septuaginta historias ex Saxone et Hvitfeldio, in qvibus et Regum qvorundam effigies, et res gestas majoris momenti, magna industria ei caelandas tradere, qvarum qvaevis aeqvabit folium grandius, sed nondum cum ipso transactum; aliqvot enim millibus constabit. Quocirca, an res successum habitura sit felicem, nondum liqvet, qvamvis ipse Passius sibi multa de hoc negotio polliceatur; sed res est futura non unius anni. Si qvando contigerit huc excurrere, ex ipso particularia hauries. Optarem, cuncta et votis succedere, et tibi et Meursio et Pontano et mihi inservire haec possent. Vale. 1636. CLXXXVI. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio Orator ad te venio, sine exorator discedam. Esse illic mercatorem qvendam Hafniensem, cujus nomen nunc non suppetit memoriae, aliqvoties ex sermonibus tuis intellexi, qvi qvotannis in Angliam mercaturae faciendae causa trajicere solet. Cum eo velim diligenter agas, ut, si nondum itineri se commiserit, tuam in gratiam laborem hunc in se suscipiat coemendi libri istius, qvem in adjuncta schedula notatum vides. Rarus eqvidem inventu est, et piscis paucorum hominum; verum si otium ipsi esset et facultas perlustrandi et excutiendi Bibliopolia Londinenia, qvae omnis generis libris rarioribus instructissima esse inaudivi, forte in casses nostros praeda haec incideret. Fuit Lelandus ille insignis Antiqvarius, excellens Poeta, Orator dissertissimus, multaqve ab ipso in omni disciplinarum genere Graece et Latine edita sunt opera, qvorum prolixum satis catalogum [[0176]] contexit Joh. Balaeus Scriptorum Britanniae Centuria octava, pag. 671. Ex omnibus illis saltem hoc unicum mihi opusculum selegi, qvod usui studiis meis id esse putarem, qvae ratione demandati mihi muneris tractare soleo, limo cogor. Fac itaqve persvadeas mercatori, ut hujus scripti inqvirendi molestiam, ubi in Angliam pervenerit, tuo nomine haud invitus subeatque nec dubitet, qvicqvid hanc in rem de suo expenderit, qvin id omne domum reversus statim recepturus sit. Vale illustre decus patriae, et me ama. Sorae, a.d. XXVIII. Aprilis, MDCXXXVII. *Schedula haec verba habebat: Joannis Lelandi in Declamationes Qvintiliani Liber I. et si qvae alia ejusdem auctoris opuscula haberi possunt. CLXXXVII. STEPH. IOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Vivit Lubecae Praestantiss. Vir, Johannes Kirchmannus, Gymnasii Rector, qvi ob praeclara ingenii monumenta hactenus in lucem edita, et praesertim aureolum istud Opus de Funeribus Romanorum, ignotus tibi esse non potest. Is animum induxit propediem publici juris facere Chronicon Norvagicum, et libellum Anonymi de Expeditione Danorum in terram Sanctam. In his conqveritur occurrere subinde voces qvasdam et loqvendi formas rariores, qvas sibi ob imperitiam antiqvae Lingvae Norvagicae, plane instar aenigmatum esse, et velut indissolubiles nodos fatetur. Earum explicationem et solutionem a me tanqvam Oedipo qvodam petit, qvi tamen, iuxta cum illo istius lingvae sum ignarissimus. Idcirco ad tuum tripodem recurrendum duxi, enixe abs te contendens, digneris. qvae heic notata vides, diligentius expendere et interpretari. Qvicqvid tu responderis, Delphis mihi responsum putabo. Haec autem ex Scriptore illo Anonymo proponit Kirchmannus: I. Cap. XI. Ibi (puta in civitate Bergensi) Sancta Sunnif toto corpore in Ecclesia Cathedrali exaltata qviescit. Qvid nominis Sunnif? Saxo qvidem noster pag. 217 Edit. Francof. Lib. XIII. Sunnivae cujusdam meminit, nescio an illa sit. I. Eod. Cap. Ibi siccorum piscium. qvi vocantur Schreitz, tanta multitudo, ut mensuram excedat et nunerum. Qvos intelligat pisces intelligo, sed recte ita vocantur, uti hic scriptum est [[0177]] III. Cap. 17. Illud utiqve usitatum proverbium nostrum non fallit, qvo dicitur: Bibande byr eigo, enbrader and rod'r. Qvid haec verba significent, et utrum recte scripta sint, percupio scire. IV. Cap 19. O qvam securum, qvamqe jucundum in solo! Fastr er foldo foer. Haec etiam verba qvid notent, nescio. Qvaeso te, Ampliss. Vir, haec me docere ne graveris (idqve prima qvaque occasione. Nam responsum Kirchmannus avide exspectat. Vale, et me, ut amas, ama. Sorae, d. XXIII. Aug. MDCXXXVII. CLXXXVIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Nunqvam tristiori ac magis lamentabili tempore literas, qvam hac vice, accepi. Roschildia ab exseqviis redux, anxius et lachrymis madidus ob immaturum svavissimae Conjugis obitum, tuas offendi, qvibus responso excipiendis prae moerore vix iam sufficio. Tu, qvi et haec olim expertus, qvo animo jam sim facile colliges. Verum, ut, qvantum amicitiae nostrae tribuam, agnoscas, qvantum in hisce angustiis licet, ad dubia tua respondebo. Qvaeris: (1) Qaenam sit sancta Sunif, cujus corpus in Ecclesia Cathedrali Bergensi qviescit? Non est illa, cujus mentionem injicit Saxo, loco a te allegato, sed alia ex Hibernia oriunda, cujus historiam, ex meis Archivis petitam, mitto, ut, si visum Kirchmanno communices. Vocatur, ut vides, Suniva. (2) Pisces sicci, qvos Anonymus Skreig vocat, etiamnum Norvagis Skrei vocantur. Sunt vero aselli viliores, vernali tempore capti, qvi non tam apti sunt, ut sale condiantur, qvam vento et frigore exsiccentur. Dicuntur Schrej a verbo, at skreje, qvod repudiare vel rejicere notat, eo qvod ob vilitatem a reliqvis melioribus et pingvioribus exterminentur, et ad ventos ac frigore amandentur. (3) Bybande byr eigo enbrader and'rodr. Interpretandum censeo: Exspectantes ventum secundum, eum tandem acqvirunt, sed festinantes manuum remigio uti coguntur. Bidande exspectantes, byr ventum secundum, eiga possident, enn verum, brader festinantes, [[0178]] (hinc nostrum brat, snart) handa rodur, manuum remigatione. Sensus est: Cui mora non gravis est, ventum experiere faventem, Impatiens contra remige verret aqvas. (4) Fastr er a folde faer. i.e. Pauci in hac terra firmi sunt; vel si foer legas, sensus esse potest: Vectura firmior est in terra qvam mari, sc. Fastr firmior, eru sunt, a in, folde terra, foer vectura. Uter sensus magis qvadret, ex antecedentibus et conseqventibus textus melius colligere licuisset, si ad manum fuisset. Interim, cum versus sint proverbiales, singulari arte constructi, consonantium et vocalium harmoniam observare decet, juxta regulas, a nobis in Literatura traditas, potissimum pag. 179. Mirabere artificium, si rite enucleaveris. Qvam vellem plura, nisi moeror et angor et animum et mentem distraherent, et vix tremulam manum suo officio defungi permitterent. Interim Deus te tuosqve clementer servet, et irae suae paenas mitiget! Mitto exemplum literarum, nuper Hamburgo ad me delatarum, ut inde, qvid de praeclaro tuo sperandum sit Saxone colligas, cum nugae meae tanti ab exteris fiant, 1637. CLXXXIX. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Etsi luctuosus ille rerum tuarum status aliam scribendi materiam non admittat, qvam qvae in te consolando tota esset occupata: qvum tamen nullus dubitem, qvin animum tuum iis subinde erigas solatiis, qvae vel humanae sortis et communis conditionis recordatio, vel Sacrae Scripturae fontes suppeditant, a)/neu-gr prooimi/ou-gr, ad ea mox orationem convertam, qvae hujus mihi Epistolae argumentum inspirarunt. Inprimis tibi gratas memini gratias, qvod tam benevolo et prompto animo, qvae tua esse humanitas solet, non ita pridem mecum communicaveris Historiam Sunivae istius Hybernicae, qvae mihi juxta ac Kirchmanno non leve facessebat negotium: et qvod insuper perplexos illos nodos, qvos nemo praeter te Danicarum Antiqvitatum peritissimum [[0179]] dissolvere poterat, tam accurate atqve perspicue nostram in gratiam explicaveris. Sed qvam vellem Archiva illa tua, ex qvibus ista deprompta significabas, saltem per transennam inspicere liceret! O qvam me felicem dicerem! Non te difficilem in vota mea fore spero, ubi nos ventura dies conjunxerit. Porro qvum ex literis communis nostri Affinis, M. Jacobi Matthiae, nunc nuper intellexerim., te Cancellario labores meos serio commendasse, cum anni elapsi mense Augusto Lindholmii apud eum subsisteres: peramanter rogo, ut qvid responsi tuleris., benigne aperias. Tanti enim Herois favore, aut, qvod abominor, odio, omnes studiorum meorum conatus stant, atqve cadunt. Praeterea indicavit M. Jacobus noster, penes te esse Apologiam Arngrimi Islandi, qvam contra Potani Historiae Danicae nonnulla capita instituit? qvam ut perlegendam ad me transmittas, omnibus abs te precibus contendo. Et si qvas alias Antiqvitates reduces ex Islandia naves praeterito tibi autumno asportaverint, velim in iis communicandis aviditati meae abunde satisfacias. Vale dulcissime Affinis, et patriae bono canesce. Sorae, Postridie Calendar. Februarii, MDCXXXVIII. CXC. OLAUS WORMIUS M. Stephano Johannis. Soram. Clarissime Vir. Archiva mea qvod spectat, per ea nil aliud intelligo, qvam charta et rhapsodias, hinc inde collectas, qvae nec visu nec lustratione dignae. Interim, si Deus nos junxerit, nihil erit, cujus te non velim participem. Qvae inter Magnificum Dn. Cancellarium et me de te tuisqve conatibus intercessit dissertatio, literis mandari neqvit, suo tempore omnia aperiam. Interim tibi singulari affectu devotum certo statuas. Arngrimi Apologiam MS tibi mitto, qvam eo fine huc transmisit, ut typis publicaretur, sed neminem invenio, qvi se facilem praebere velit. Rogo, diligenter asserves, et, ubi remiseris, per ifdelem et notae fidei hominem ut fiat. Nullum enim Auctor ipse, praeter unicum hoc, habet apographum. Ejus ad me literas addo, ut videas, qvae ei mens, qvamqve serio editionem urgeat, qvam doleo me procurare non posse. Si visum, D. Meursio, a [[0180]] me officiose salutato ostende, et, si detur occasio ad Jansonium, qvi ejus opera, ut audio, excudit, scribendi, haud gravetur expiscari, an ipse editionem procurare velit. Vale. 7. Febr. 1638. CXCI. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. De transmissa et mecum promptissime communicata Apologia illa Arngrimiana uberrimas ago gratias: majores acturus, ubi nos Deus et dies conjunxerit. Eam acqviescere non potui qvin continuo totam evolverem, ac vetera cognoscendi desiderium atqve sitim abunde explerem. Multa certe tractatus ille continet lectu dignissima, et qvae mirandum est proficisci posse viro tam provectae aetatis et depontano sene. Pontanus eqvidem calamum vicissim stringet; sed vereor ne inanem sumat operam, et nodum Gordium frustra dissolvere conetur. Utilis tamen Reipubl. literariae erit tantorum virorum commissio et qvasi conflictus: dum utrinqve multa nobis antiqva, vetusta, sepulta dias in luminis oras protracturi sint. Domino Meursio nostro, qvi te officiose resalutat, qvum ostenderem, auctor tibi et svasor esse coepit, ut aliud exemplum ad Arngrimi autographum describendum curare, qvod postea offerres Jansonii Ministro, cujus in propinqvo ad nos adventus est. Is etenim hero suo forte persvadebit, ut typis suis procudat qvicqvid hoc est operis. Nam si in Belgium hoc ipsum Arngrimi autographum mitteretur, periculum esset, ne in via periret, qvae jactura forte haud tam facile resarciri posset. De Magnifico Dn. Cancellario qvod nuper scripsisti, gratum ex parte fuit: licet dubiam in me gratiam et favorem ejus persentiscere incipiam. Utut sit, melius est confidere Deo, qvam hominibus. Et vae illi, qvi ponit carnem brachium suum! Sed me reprimo, et praestat motos componere fluctus. Domini est terra, et plenitudo ejus. Timenti Deum nihil deerit. Bene Vale, Affinis dulcissime et me solito amore proseqvere. Sorae, d. XXVI. Febr. 1638. [[0181]] CXCII. STEPH. JOH. STEPHANUS D. Olao Wormio. Genealogiam istam Regum Daniae juxta ac Antiquitates [Antiqvitatas ed.] Islandicas, qvas mecum nuper, cum una essemus, ea, qva foles, humanitate ac benevolentia, communicasti, non sine debita #e)ucaristi/a, jam per Affinem nostrum Drachardum, remitto. Illa qvidem exiguo plane usui mihi esse potuit; qvum longe pleniorem et accuratiorem Chronologiae calculum et alia, qvae in Archivis meis asservantur, monumenta suppeditabunt, et tu ipse olim, ubi id a te postulavero, haud gravate, uti spero, me edocebis. Hae vero luculenta face unum aut alterum Saxonis mei locum illustrare poterunt: qvo nomine mihi perqvam fuerunt gratissimae. Inprimis de origine SKIOLDUNGORUM praeclare disserit Arngrimus: licet dissentiat nonnihil a Saxone, qvi mox sub initium Lib I. Historiae suae a SKIOLDO SKIOLDUNGOS dictos esse pronunciat. Addam tamen ego in Notis meis etiam hanc Arngrimianam vocabuli notationem: qvemadmodum eas pluribus Antiqvitatibus, multo magis adaugere constitui, qvam a me hactenus factum esse video. Sed qvid sinistri ominis nobis tot funera magnorum virorum apportant? Vereor ne graviora mala et flagrantiorem coelestis numinis iram portendant! Heu luctuosum fatum BROCHMANNORUM! Heu tristem faciem Academiae vestrae, eijus duo nunc lumina post exiguum temporis interjectum, proh dolor! extincta esse vidimus! o miseram sortem viduarum, qvibus nocte dieqve cum lacrymis et sqvalore conflictandum est! Deus fons omnis consolationis illas pariter ac nos ipsos, qvos etiam dirum hoc fulmen adussit, veris ac firmis solatiis erigat! In qvo voto desino, et te, optime Amicorum, plurimum valere atqve salvere jubeo. Sorae, aegra mente et manu tremula, a. d. V. Octobris M DCXXXVIII. P.S. Clariss. Pontani ad me literas eum in finem nunc tibi communico, ut qvae de Historia Danica juxta ac Gelrica, item de Arngrimo habent, legas et expendas. Pervelim autem eas prima qvaqve occasione remittas. Vale et me ama. [[0182]] CXCIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Mitto Literaturae meae exemplum, Dn. Ogerio destinatum, qvod, ut spero, Matrasius vester haud gravatim, per Dn. de Meules ad ipsum procurabit, ut certo tradatur. Caeterum miror, Dn de Meules se Secretarium Legati Gallici nominare, cum et hunc titulum sibi tribuat Johannes Tercejus, cujus literas ad me vidisti, nisi plures eo munere fungantur. Qvaeso, Matrasium roga, Dno. de Meules, ut scribat, velit Tercejum promissi de mittendo Monumento Lochensi admonere; ejus enim videndi desiderio magnopere teneor, cum illustre sit, ut audio, et a nemine hactenus descriptum. Remitto Pontani epistolam, pro qva gratias ago magnas. Arngrimum, ut video, aestimat, qvi ipsum in Apologia humaniter satis excepit; sed ipse Pontanus mordax qvandoqve, et minus lenis in bonos. Meminisse debuisset triti illius: qvod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Exspectemus interim alteram historiae partem, qvam utinam ante Gelrica edidisset, periculum enim est, ne valetudo minus prospera et aetas ingravescens conatus intercipiat. Tu feliciter vale, et vige: 1638. CXCIV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. #Cai/rein-GR, u(giai/nein-GR, e)uprattein-GR. Clarissime et Excellentissime Domine Doctor, Affinis et Amice summa mihi semper observantia colende, vehementer mihi placuit Glossarium istud priscae lingvae Danicae, a te non ita pridem (qvae tua solet esse humanitas) mecum benigne communicatum. Et ut insignes ejus dotes strictim commendem, varias mihi suppeditavit Antiqvitates, qvae locis nonnullis SAXONIS mei luculentam facem allucere possunt. Sic edocuit me scenam [[0183]] Magici cujusdam apparatus, cujus mentionem facit Saxo Lib. V. qvod nempe hastam seu contum oblongum, cui cranium eqvi praefixum erat, adversus hostiles impetus olim erigere consveverint, qvod illi dicebant, At-MO reiße-MO Nidstong-MO imod-MO een-MO. Vide in voce Niid-MO. Eodem libro Greppus Ericum probroso nomine appellat coenum et sterqvilinium: cujusmodi compellationes in usu fuisse apud veteres intelligo ex voce Endeme-MO et Ohraeße-MO. Proverbium etiam antiqvum in voce Fall-MO extat: MO-Falls er von ad fornu trie-MO; Ligno nutanti casus, sive caedes, speranda. Qvod reperitur Lib. VIII. a Starchatero prolatum. Didici ex voce Klaemhog-MO obscaena et foeda fuisse vulnera, qvae qvis dorso seu natibus exciperet: qvali plaga affectum fuisse Haraldum qvendam, et aurifabrum a Starchatero, Saxo alicubi commemorat. Ex voce Hein-MO Haraldum VI. de qvo Saxo Lib. XI. Harald-MO Hein-MO cognominatum fuisse itidem comperi, ob inertiam scilicet, animumqve mollem et effoeminatum. Ne de vocibus Blodrefill-MO, Saelur-MO, Berserkur-MO, aliisqve innumeris plura nunc dicam, qvae olim, sun-GR qew-GR, suo loco opportune notata animadvertes, non sine honorifica tui mentione. Qvum vero reliqva non pauca etiamnum sint, qvae per alias occupationes excerpere ac describere in tanta temporis angustia non licuit, per amicitiam te nostram perqve mutuum illum in patriae antiqvitatibus indagandis consensum ac concentum, rogo atqve obsecro, ut integrum illud Glossarium, a capite ad calcem, ab Islando qvodam, vel meis sumptibus, describendum cures. Inprimis velim id sedulo des operam, ut Historiam istam antiqvam, sive compendium potius Historiae Regum Daniae, cujus crebra in hoc Glossario sub titulo Knitlinga-MO Soegu-MO, praecipue in vocibus Hein-MO et Saelur-MO, fit mentio, ab amico qvodam, qvi solet tibi ejusmodi antiqvitates subministrare impetrare possis. Nullus etenim dubito, qvin plurima sese offerrent, qvibus illustrare Livium nostrum Danicum hinc inde possem. Sed haec de Glossario. Jam avide exspecto judicium tuum de EDDA mea. Et qvidem enixe abs te contendo, ut diligenter perscribas, in qvibus consentiat, aut discedat a tuo meus Codex, in qvibus etiam excedat ac superet, et qvanto in pretio sit ponendus, ut nunc se habet tam mutilus et corrosus. Certe, qvi donavit, M. Brynulphus magni fecit. Communis amicus noster D. Buserus in eo ad me perferendo operam promisit suam, si te id fieri possit volente. [[0184]] De caetero, mi optime Domine Affinis, te juxta ac novellam et tenellam uxorculam, et familiam universam, aeternum salvere atqve valere jubeo et ex animo exopto. Sorae, d. XVI. Maji M DCXXXIX. CXCV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Glossarium meum tibi profuisse, ex animo gaudeo, si qvae praeterea penes me sint, qvibus tui conatus juvari qveant, nos sunt, mihi noti, praeter unicum, in antiquitatibus hospitem, poculis magis qvam Musis vacantem, cui haec concredere haud possum aut audeo, alioqvin petitioni tuae abunde satisfacturus. Eddam remitto, vix a me a tuo abitu tactam, tantum enim mihi non fuit otii, illam ut inspicerem, nedum lustrarem; sed tanto ne diutius frustreris keimhli/J-GR, remittere lubuit. Vix enim mihi tantum temporis polliceri valeo, talibus evolvendis ut sufficiat, adeo praxi qvotidiana fatigor. Posthac haec et alia ejus generis mihi seponenda esse video, cum impensos labores speratus non seqvatur fructus. Pauculas hasce lineas occupatissimus rescribo, cum pro voto respondere jam non liceat, festinante amicissimo nostro Bursero, qvem videre nondum contigit. Vale. 18. Maii, 1639. CXCVI. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Qvam nuper tibi promisi Chronologiam Danicam Petrei mitto cum auctario Aslaci et meo, in qvo ultimis hisce annis negligentior fui. Si ex tuis adversariis defectum suppleveris, anteqvam ad me redeat, rem feceris gratissimam. Addo Catalogos Regum Daniae ex Runico meo MS. notis meis illustratos, qvos diligenter ut relegas, cupio, atqve siqvid sit, qvod adhuc moneri [[0185]] aut notari posse putes, admoneas. In secundo qvae lunulis et parenthesi signavi, perpende qvaeso; licet in notis de iis meam protulerim sententiam, praestaret forsan nihilominus ea praeterire et omittere, si publicandus esset. Qvid sentias, ingenue profer. Limitum inter Daniam Sveciam constitutorum fusiorem ex meo codice addo diductionem, qvam ad calcem Legum Selandicarum reperitur, sed scriptoris negligentia manifeste depravatam. Cui volupe esset, hic cum Johanne Magno fusissime disserere posset, qvod mei, ut vides, non fuit instituti. Tractatus, qvem ex Islandia accepi, is ipse est Knitling-MO saga-MO, ut ex variis Lexici mei locis collegi; elegans est, et multa habet, qvae ad Saxonis tui facere possent illustrationem; res enim gestas Regum Danorum a Svenone Esthritio ad obitum Canuti Waldemari fil. perseqvitur. Spero, me eundem seqventi anno habiturum Latino idiomate. Accepi et aliud manuscriptum, Raudulfs-MO thaettur-MO dictum, qvaedam ad Historiam S. Olai spectantia continens. Supplementum Lexici mei non respondet principio; jejunum enim valde, nec ea diligentia collectum, qva priora Haec omnia, Deo volente, videbis, ubi otium fuerit ad nos excurrendi. Interea novum hunc annum prosperum ac felicem Tibi tuisqve ex animo voveo. Hafn. 6. Id. jan. 1640. CXCVII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio #Cai/rein-MO, u(giai/nein-GR, e)upra/ttein-GR. Excellentissime et Clarissime Vir, Affinis et Amice summa mihi semper observantia colende, Gratissima certe fuit Chronologia ista Petrei, qvam nuper mecum communicasti. Dabo operam, ubi per graviores licuerit occupationes, ut propediem auctior ad te redeat, Binos vero Catalogos istos Regum Daniae Notis tuis eruditissimis illustratos diligenter perlegi: et omnino dignos judico, qvi publicam lucem aspiciant. Ego unam aut alteram observationem adjungendam duxi; qvo petitioni tuae utcunqve satisfacerem. Et principio qvidem juxta tecum censeo, prioris Catalogi autorem ex istis unum esse, qvi res gestas [[0186]] Regum Daniae succincta tantum et compendiosa narratione complecti, forte memoriae juvandae causa, antiqvitus consveverant. Cujus etiam notae et monetae est praesens hocce Chronicon MS. qvod nunc tibi exhibeo, autoris qvidem incerti, sed qvod dejerare ausim, jussu Erici Menvedi a Monacho qvodam conscriptum. Multa profecto habet scitu digna pariter et jucunda, et non ubivis obvia; inqve multis cum tuis Catalogis consentit, et in ipso Erico Menvedo desinit. Nam qvos ad calcem adiunctos vides Rhythmos, descripti sunt ex Chronico isto Rhythmico, qvod passim extat, omniumqve teritur manibus. Codex iste me antehac, jam Nobiliss. Georgium Seefeldium, Judicem Provincialem, possessorem agnoscit, qvi ad exiguum temporis spatium mihi utendum concessit, ut nonnulla, qvae inservire posse viderentur augendis in Saxonem Notis meis, inde excerperem atqve describerem. Quocirca velim prima qvaqve occasione restituas. Mitto insuper Catalogum Regum Daniae ex alio veteri MS. Codice, qvem itidem Seefeldius a me redemit, ubi et pauca occurrunt, qvae merentur animadversionem. Jam transitum faciam ad Catalogum tuum. Quod cognomen Rolvonis Krage attinet, aliam rationem ejus reddit Edda, Mythologia LIII. videlicet, qvod Wiggo (Eddae Wöggur-MO) existimans Hrolfum Regem Hledrae, maximum esse virorum, qvi in Aqvilonaribus conspicerentur terris, sed contra, eum exiguum esse pusionem expertus, in haec verba proruperit, MO-Nu situr hier in hsaeti tate siti-MO; In Solio regali nunc sedet hic exiguus pusio (nam Krake, interprete eo, qvi in gratiam tou-GR makaritou-GR Domini Cancellarii Frisii Eddam Latina donavit civitate, est Pusio, vel adolescentulus.) Cui respondisse fertur Rex Hrolfus: Tu adolescens cognomen mihi dedisti, ut Hrolfus Krake appeller, etc. Vide sis ipse locum, et expenide. II. Cognomen Rörici Slyngebaand varie scribitur. In eo qvem mitto, Catalogo, dicitur Slanggenboghi: in Chronico MS. itidem nunc transmisso, Slaengeborrae: Meursio Slingebondus. III. Horvendillum, Fengonem, et Amlethum Catalogo Regum Daniae neqvaqvam accensendos esse, cum Hvitfeldio aliisqve, omnino statuo. Non etenim Reges Daniae, sed tantum Praefecti, seu Vicarii Regii in Jutia fuere. Et ipse Saxo Wigletum Rorico defuncto in Regno proxime successive expresse commemorat Lib. IV. pag. XXXII. Edit. Paris. Alias rationes, qvibus assertio haec mea nititur, adducam in notis meis ad Saxonem, #su! n qeJ_. [[0187]] IV. De etymo cognominis Dagfulle, Regi Dano ascripti, nihil plane comperti habeo. Ita eum et Chronicon MS. nominat. Catalogus vero noster, Dan hin Storlatne, qvod excelsioris staturae fuerit. VUorem Fridlevi Faltam vocat Cbronicon MS. cujus veluti compendium videtur esse Catalogus tuus prior. Ita convenit ubiqve fere in cognominibus, uxoribus ac Reginis, et seie Regum. VI. De origine Haraldi Hyldetand ipsi sibi non eonsentit Saxo. Nam Libr. VII.Haraldum hunc, Borcarum et Gro, Alvildae comitem, parentes habuisse ostendit; sed mox infra exsertis verbis pronunciat, eum ex Haldano et Guritha prognatum esse De qvibus uberius in Notis meis. VII. Pro GAMPl legendum arbitror GMLI, i. e. Senior seu Grandaeus, P. pro L substituto. VIII Fictam esse, vanamqve, et forte a Svecis excogitatum in gentis Danicae ignominiam, Narrationem de Cane qvodam Danis praefecto a Sveciae Rege, omnino opus est, ut in Notis diffusius ostendas Haee paucula sunt, qvae in maximis et gravissimis occupationibus observare et annotare potui. Vix etenim praeterea obtulit se mihi qvicqvam, qvo praeclarum institutum tuum juvare qveam. Et qvod mihi post te Spicilegium relictum erit? Tu omnia, alicujus momenti, in medium attulisti. Perge modo qvamprimum publici juris facere eximia haec Antiqvitatum Danicarum monumenta, qvae summa cum Iegentium utilitate lucem videbunt Inprimis tibi immortales ago gratias, qvod tam honorificam mei mentionem non semel in divinis scriptis tuis facias, nullo meo merito. Ego vicissim omni officiorum genere benvolum huncce in me affectum tuum demereri comabor. Sed o qvam laeto me nuncio beasti; qvum Tractatum istum nitlingsagu accepisse te indicaresl Fac qvaeso te, ut cum Saone nostro conferas, et qvae ad ejusdem illustrationem facere posse videantur, Iubenti animo, ut soles, mecum communices. Bene et feliciter Vale, optime Amicorum, una cum svavissima uxore Deo commendatus, et a me meaqve salutatus officiosissime. Sorae, XI. Calend. Febr. Anno Messiae MDcxxxx. [[0188]] CXCVIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Pro communicata Historia Regum Daniae, qvam jam remitto, maximas ago gratias. Titulum dum attendo, parum abest, qvin statuam esse Congesta Menvedi; vocat enim Gesta Danorum paa Dante. Ejusdem hujus tractatus fragmentum in meis schedis inveni, qvod a Biornone Jernside in Ericum usqve excurrebat. Contuli cum tuo codice, et in paucissimis discrepabant. Supplevi igitur ex transmisso, alioqvin prius remisissem. vae de Rolone ex Edda adfers, invenire in meo exemplari non licuit; Mythologia enim LIII. in meo codice de Trojanis agit. Locus a me adductus cum tuo ferme convenit. Interim non desinam ab Islandis diligentius exqvirere, qvid raa eis denotat. Pro Gampinon legendum esse Gamli, contextus evincit. Post Gormonem Anglicum ponitur Gampi Rex, qvi Gormonis fuit filius; pater Gormonis Grandaevi; alius igitur Gampi a Gormone Grandaevo. Sednodum egregie dissolvit codex tuus, cum inqvit: Cfa at aralo hans Gn Rontnq q somm ia at Mano t anu Snninq fortf han at uthrypen. Ganup igitur vel Gampi Synonima videntur, Haraldum inertem indicantia. am varie ludant in fabula de cane, vel ex tuo codice disces; narrat enim in septimi Regis Historia, post obitum Helgonis, Haconem qvendam Sveciae Regem Danis canem praefecisse, cujus gesta et obitum fuse perseqvitur. Non vacat totum locum adducere; inspice, si placet. Qvot vero seculis qvinqve Viri, Daniam gubernantes, post qvos meus calogus ponit Raccam Regem, insecuti sint imperium Helgonis, qvis non videt? Narrationis igitur inconstantia abunde totum diluit figmentum. Mihi jam nec otium, nec commoditas est, Saxonem cum nitling sagu conferendi; alias, oblata meliori opportunitate, faciam, qvod potero. Interim vale, et me, ut facis, amare perge. Vale. Hafniae, 3. Febr. 1640. [[0189]] CXCIX. Stephano Stephanio. Nycopiam hisce diebus vocatus fui, Serenissimi Principis aliorumqve in arce valetudini infirmiori ut mederer. Inter reliqva mihi tum exhibita honoris et benevolentiae officia, aureum ante annum in Cimbria inventum cornu, mero repletum, ut exhaurirem, nomine Principis mihi oblatum. Mirabar structuram, mirabar materiae nobilitatem, sed maxime Emblematum et Hieroglphicorum, qvibus insigniebatur, miram dispositionem et structuram. Omnia summam redolent antiqvitatem. Nullum in eoullius Literaturae, nullum Christianae Religionis officium, ex qvo vel aetatem vel possessorem colligere detur. Saepius exinde de co cogitavi, et qvaedam in chartam cojeci. Tu siqvid, aut apud Saxonem aut alios nostrates, de ejusmodi legeris cornubus, communica qvaeso. Valde disputatur, cui usui fuerit dicatum. idam poculi, qvidam tubae vices sustinuisse putant; qvidam in sacris ejus usum olim fuisse augurantur. Sed ego in saerisiciis nostratium tale qvid adhibitum me non legisse memini. vaeso qvae tua sit de eo mens, qvidqve de talibus observaveris, prima commoditate expone. Subjectum certe est dignum, cui aliqvid impendatur operae. Purissimi auri constat unciis nonaginta novem, liqvoris capit sextarios duos CC. KKK STEPH. IO. STEPANIUS D. Olao Wormio. Ratulor tibi pretiosum haustum, qvem te nuper in Aula Serenissimi Principis ex aureo illo poculo libasse significasti Ego sane in maxima felicitatis parte ponerem, vel oculis saltem lustrasse tantae raritatis auo, nedum bidendi gratia ori admovisse, ejusqve contactu labra consecrasse; et qvidem tanto Heroe jubente, cujus gratia omni pretiosior auro est. Qvod [[0190]] vero a me petis, ut communicem tecum, si qvae tam in Saxone qvam patriae nostrae monumentis de vetustissimo Cornuu ejusmodi apud nostrates usu observaverim, id lubens nunc praestitissem, nisi omnis me copia exemplorum destitueret, qvibus huic negotio lucem aliqvam affundere liceret. Nam unum aut alterum Saxo nobis suppeditat, qvibus tamen diversos Cornuum usus exprimit. Sic Lib. VI. Histor. Danicae, Sigari Regina Hagbartho, patibuli candidato, jamam morituro, porrigit scypbum corneum, ut loqvitur Saxo, hoc est, cornu liqvore plenum, atqve ita compellat: Nunc insolens Habarthe, enm morte dignum concio Adjudicavit omnis, Sitis fugandae grtia, Ori dabis bibendum Scypho liqorem corneo. Ob hoc metum refutans, Vitae supremo tempore, Audacibus labellis Lethale liba poculum. etc. Lil. V Britannorum Regis aulam cultu magnificentiae Regalis instructam describens, haec addit, Nec bubalinorum cornuum, qvibus potio promeretur, usus aberat. At ex loco Saxonis Lil. VIII. colligi utcunqve posse videtur, inter thesauros reposita fuisse cornua, ubi recenset divitias Ugartilochi: Huic adjiacebat ingens bubali cornu, exqvi sito gemmarum fulgore operosius cultum, nec caelaturae rtificio vacuum Caeterum ad potandi usum adhibita olim fuisse cornua, docet etiam vetus Cantilena, qvae VI. est Lib. I. inter eas, qvas VVellejus divulgavit: vv. 3o. 5eq er haabe trt oq miq, af anbste ierte min: ffue tet ub i immeriq je hafpe it orn meb iin Inter varia qvoqve Nobilium insignia in templo Sorano depicta, hodieqve videre est bina cornua, colore flavo, qvi aurum repraesentaret, a Iabris ornata, qvae Nicolai Drucchin fuisse Inscriptio testatur. Plura certe exempla, ex nostris Antiqvitatibus, de tali cornuum usu, qvd nempe in magnatum mensis poculorum vices suppleverint, in praesentia mihi neqvaqvam suppetunt. Sed longe alium usum Cornuum fuisse indicant Rhythmi Cantilenae. Lib. I. v. 5. tq-x il-x laan-x b-x er-x Df-x Dyre-x mest-x sit-x foralot-x on-x , an-x huqger-x nb-x for-x fos-x i-x trio-x om-x Snbet-x [[0191]] mejer-x orn:-x Item-x v-x .2-x .Det-x nar-x unqe-x er-x Cnqelbret-x Slser-x i-x foronlene-x orm:-x aa-x hanb-x te-x SSester-x Onllans-x ststeb-x som-x Sonber-x Me-x meje-x orn-x . Scilicet, qvemadmodum Romani cornua in praeliis ad accendendos militum animos usurpabant: ita et qvondam nostrates, ac praecipue Principes atqve Magnates, cornua cum animalium, tum ex argento, vel auro solido, fabrefacta, in bellis et expeditionibus gestare et ad manum habere solebant, qvorum truci cantu et. perterricrepo sonitu inclinantem aciem erigerent, militumqve audaciam et fortitudinem inflammarent. Id genus cornua antiqvissimi Danorum a sono Liyd vocabant: qvae vox saepe occurrit in vetustis Rhythmis et Carminibus. Huic usui destinatum fuisse illud in Cimbria inventum, qvod nunc poculi vicem exhibet, omnino judico. Id etenim hae rationes evincere videntur: I. Ovod aureum hoc cornu illa parte, qva inflari solebat, vasto pateret foramine, priusqvam Serenissimus Princeps, aureo indito qvasi epistomio, obturandum curaret. 2. Cornua fere omnia, in mensis adhibita, pedibus qvibusdam seu fuleris nitebantur; qvorum nulla prorsus n hoc cornu, ut inaudivi, vestigia apparent. 2. Ipse inventionis locus meae sententiae patrocinatur. Nam in via profunda et angusta inveutum fuisse perhibent: per qvam Princeps aliqvis, seu Heros, in fugam conjectus, qvum penetrare conaretur, forte illud amisit: qvod postea ungulis eqvorum altius terrae infixum, multorum annorum decursu sepultum delituit, donec singulare fatum dias in luminis oras revocaret. Ad ultimum, per cornua olim, bona abalienata, et feuda collata, ipse in Fastis tuis observasti. Haec itaqve paucula sunt, qvae de variis cornuum usibus tuam in gratiam iteris consignare potui, nullus dubitans, qvin ex Antiqvitatibus Islandicis, qvarum tu peritissimus, plura eruere et publici juris facere allaboraturus sis. Juxta etenim tecum sentio, nobile et dignum esse subjectum, cui aliqvid impendatur operae. Et si qvid moliaris, non abs re fore existimo inseruisse operi tuo Historiam de cornu qvodama Virgine subterranea Comiti Oldenburgico, in venatione, sitis extingvendae causa, oblato, cujus delineatio exstat pag. 2.I. partis Cvonici Oldenburgici, qvod eum in finem transmittendum duxi Mira et jucunda est Historia, qvae exstat pagina praecedente. Vale Vir amicissime, et me omni studio atqve officio tibi addictissimum esse, certo tibi persvade. Sorae, Pridie Calendar, Octobris Anno Christi MDcxL. [[0192]] CCI. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. qva potui fide ac diligentia consilium atqve propositum Doctoris Henrici Ernstii de Cornu isto Nycopiensi expiscatus sum. Is autem ignarus, qvo tenderet ista mea curiositas, et qvidnam tam sollicita inqvisitione molirer; mentem mihi suam confidentius apperuit, ac ingenue fassus est, se in describendo aureolo isto poculo, et inprimis Notis ac Sigillis Hieroglvphrcis exponendis, operam suam Serenissimo Principi condixisse: atqve illum vicissim Effigiem cornu istius in plumbo fusam ac expressam se qvamprimum transmissurum promisisse. Ulterius a me rogatus, an manum admovisset operi? se hac de re ne Iiterulam qvidam in chartam conjecisse firmavit. Proindc non est qvod praeclaro conatui tuo, cujus specimen luculentissimum mihi nuper exhibere dignatus es, ullam obiici remoram patiaris. vin potius tu Clarissime Vir, qvi natura factus es ad ejusmodi Antiqvitates eruendas et illustrandas, palmam hanc in medio positam prior occupa, et qvod jam de pretioso isto Fa commentari eoepisti, da operam ut prima qvaqve occasione publici juris facias. Ita sane et Sereniss. Principis gratiam et favorem tibi conciliabis, et de patria nostra juxta ac tota posteritate praeclare mereberis. Adde qvod pulchrum ac decorum sit ab homine Dano Danicas Antiqvitates, potius qvam ab externae nationis viro, in dias luminis oras produci Nec facile crediderim Ernstium nostrum ea esse rerum abstrusarum peritia, aut tanto ingenii acumine, ut in enodandis tam reconditae eruditionis mysteriis cum laude et dexteritate versari possit Caeterum Locum istum qvod attinet, qvem ex Chronico Holsati Ernstium de usu cornuum observasse inauidivisti; haud eqvidem inficias ivit, tale qvid olim, qvum in contubernio Nobilissimi Oligeri Rosaecrantii ageret, ex Chronico qvodam MS. de singulari cornuum in saerificiis, apud nostrates gentiles, usu, a se observatum et excerptum fuisse: verum tam Chronicon ipsum, qvam Excerpta illa sua omnimodis periisse. Haec habui, qvae in praesentia te edocerem de iis, qvorum mentionem apud me injicere voluisti, qvum non ita [[0193]] pridem una essemus. Ovod si erit unqvam, in qvo tibi alioqvin gratificari qveam, in vota tua me paratissimum experieris. Vale Charissime Dn. Affinis, et me ama. Sorae, d. V. Novembris co Iocx-. Speculum meum Regale, aut qvicqvid illud sit libri, qvod isthic reliqvi, qvaeso te, diligenter evolvas, et sedulo observes, si qvae notatu digna, vel alicujus momenti, occurrant. Iterum Vale. CCII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Pro navata mihi opera in negotio tibi noto gratias ago qvam maximas. Tuo igitur instinctu et hortatu operam dabo, ut acrutum [!? ] Cornu nostrum explicetur. Hactenus totum me habuit Promotio Doctoralis, eujus mitto Disputationem. Ex Islandia nihil, momenti qvod esset alicujus, accepi. Speculum tuum tradidi Islando cuidam, meo discipulo, ut exciperet, et in Latinam Lingvam transfunderet. vae Historiam Naturalem aut Politicam attngunt, ubi habuero, tecum erunt communia, modo sint qvantivis pretii. Vale, affinis carissime, et fave. Nafn. 1o.Decembris, Io. Chronologia mea tibi curae sit, rogo. CCIII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio #Cai/rein, u(giai/nein, eu)pra/ttein. Excellentissime et Clarissime Domine DOctor Wormi, Affinis et Amice perpetuo amoris et honoris cultu proseqvende. Qvas mecum nuper communicasti Antiqvitates Islandicas, non sine debita gratiarum actione nunc tibi restituo. De Chronologia [[0194]] tua male me habet, qvod voto tuo atqve exspectationi obsecundare neqveam. Multa etenim ex iis, qvae desiderari videntur, me peregre absente contigerunt: tibiqve notiora sunt, qvam ut aliorum indigeant commemoratione. Accedit qvod admodum paueos exstare sciam exterorum Scriptorum, qvi res Danicas tanm accurate perseqvantur, ut vel ad minutissima qvaeqve descendant. Proinde per amicitiam te nostram rogo atqve obsecro, ne sinistri aliqvid de mea voluntate suspiceris; sed hanc qvasi parendi dedignationem Auctorum inopiae, unde defectus iste suppleri deberet, unice imputes et ascribas. od si alioqvin erit, in qvo tibi gratificari qveam, in vota tua facilem me promptumqve experieris. Vale, Vir amicissime, et me ama. Sorae, ad d. V. Decembris, Anno Messiae, Regis aeterni M DCXL. CCIV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Tuo potissimum instinctu, Affinis carissime, Cornu Principis Levulgavi, cujus jam mitto exemplum, qvod ut boni consulas atqve in meliorem partem interpreteris, rogo. Irrepsere ob festinationem varia sphalmata, qvibus aeqvum Lectorem condonaturum confido. Tu si qvae animadverteris, de iis, qvaeso, me moneas data opportunitate; animus est enim, inter Monumenta reliqva ei locum dare, ut, siqvid jam peccatum, tum emendetur. ae sint Vestratium, qvos nosti, de eo judicia, candide, qvaeso, edoce. vod Affini Drachardo mitto, e tradere haud graveris. Vos officiose simul saluto, et valere jubeo. Hafn. io. Febr. I6. KKK KKK o) V. OLH ANO KKK KKK D. Olao Wormio. Vem antehac mihi summa cum benevolentia legendum exhibuisti Tractatum tuum vere aureolum de aureo cornu Elacti Principis eum publici nunc juris factum non sine incredibili animi voluptate denuo legi, relegi, perlegi. Certe immenso et [[0195]] immortali beneficio tibi devinxisti universam patriam nostram, omnemqve adeo, ad seros usqve nepotes, posteritatem; de qva sicut hactenus eruditissimis lucubrationibus tuis praeclare meritus esl ita et, gregio hoc Antiqvitatis monumento a te uper in lucem edito, novum tantis meritis cumulun addere voluisti. Inprimis ex animo mihi gratulor ac impense gaudeo, qvod meum seqvutus consilium aliorum hac in parte conatus tua diligentia praeverteris. Nosti etenim, qvam satagei et praepostere curiosi sint nonnulli exterorum, qvi apud nos versantur, adeo ut si ipsorum in potestate situm esset, omnem fere scribendi materiam nobis praeriperent, nihilqve intentatum relinqverent, etiam ex iis, de qvibus haud magis judicare possunt, qvam caecus de coloribus. Videant igitur invidi peregrini, nostrae qvoqve industriae aliqvid commune relictum. et, uti ille ait: Magnos posse vios etmag exempla daturos, Vervecum in patria, cra oqe sub aere nsci Videant, inqvam, et ringantur, et rumpantur ilia Momo. Itaqve non est qvod nimium sollicitus sis eorum de judicio ac censura; qvam vel de rebus extra omnem reprehensionem positis peragere solent longe iniqvissimam. Acqviescas modo in sincero omnium Oiost uo vo Oosou erga te et scripta tua affectu, apud qvos omne tulisti punctum, qiqe jamdudum nmini tuo, ad Ara ternitatis, Lauream reconditae Eruditionis, Gloria et Fama conspirantibus, suspenderunt. Cui omnes Boni acclamant; Euge, uc, merito, feliciter? Insuper sedeat illud Terentianum animis nostris fixum trabali clavo, Illi mordere clanculum, ego stocci facere. Audivi eqvidem apud nos, qvi dicerent, cuivis in expedito esse sensum aiiqvem sigillorum et Notarum ejusmodi eruere, qvum sola conjectura nitatur talis assertio: imo solenne hoc esse aurifabris et sculptoribus, ut saepe Emblemata, nihil qvae significent, operibus suis imprimant caelo, ingenii duntaxat ostentandi causa. os ego firmissimis rationibus solide refutavi. Doctor Ernstius noster tanqvam pro aris et focis pugnat ac contendit in defendendo usu cornuum in sacrificiis apud veteres nostrates, sed nihil admodum sententiae suae firmandae loco adducit, qvod alicujus sit momenti. Unicum subsidium sibi qvaerit in Chronico isto Holsatico, qvod se habuisse jactat. Illo amisso, vult nos fidem adhibere iis, qvae forte in eo Codice nunqvam extiterunt. Verum haec inter nos pereant! [[0196]] Doctor Laurenbergius putabat Emblema illud tertii Circuli, ubi homo apparet hominem mactans et crebris vulneribus conficiens, innuere ritum humanas immolandi victimas, gentilibus usitatissimum. vae conjectura licet speciem qvandam prae se ferat, tamen juxta tecum ego sentio, et omnino referendum esse existimo, ad crudelem illum nostratium morem, qvi captivos hostes hunc in modum cultris ac gladiis scissim lancinando ulcisci injurias suas volebant. vod me attinet, nihil prorsus animadverti dignum Critica nota. Unum saltem aut alterum addam, monitionis, non correctionis, ergo. Principio nescio qvid causae subsit, qvod pag.3. usum illum cornuum apud veteres Anglos praetermiseris, qvo nempe bona et latifundia propinando alienare solebant; qvum in Fastis Danicis Lib. I. Cap. VIII. disertis verbis indicaveris Cornu signum esse Liberalitais Nam ita ibidem loqveris, pag. q. inimo antiqvitus praedia d alia bona exhibitione d propinatione cornuum abalienabantur. ae verba in hoc tractatu tuo denuo allata fuisse oportet. Nunc indicas duntaxat boum cornua Britannis pocula suppeditasse. Non tamen inficias eo, qvin possit diligens et attentus Lector ex citatis locis talem sensum eruere. Deinde cornu illud Rolandi, Olivant dictum, cujus pag. 2O. mentionem injicis, adhue Burdigalae asservari docet nos Paul. Mervula Comographiae suae Partis II. Libro Il. pag .2O. ubi de oppido Blaio disserit: Incolae volunt Rolandum Palatinum, Praefectum sub arolo Magno littoris Britannici, apud se natum, suum fuisse Comitem, pud se deniqve tumulatum, in Ecclesia D. Romani Ense adposito, vem Durandal vocitant, Cornuqve ipsius ad pedes tumuli qvod tamen postea in Ecclesiam D Severini Burdigalam perhibetur tranlatum. Ad ultimum et illud monendum duxi, e re videri et commodo Lectoris, si vocabula Runica, item Rhythmi, versus, et id genus alia ex Islandicis Antiqvitatibus deprompta, statim vulgari charactere exprimerentur, qvomodo a te factum in Fastis Danicis ubiqve est, . g 8 MRb. b- .Driaa Brias KKK a nesta Midvigu tahi eptir Ayssmessu i Septembri. Et tandem Latine exponerentur, uti hoc in loco: Tertius incipit primo die Mercuri postfestum Crucis in Septembri Eo etenim facilius et lingva et literatura Runica ab imperitis addisceretur. Verum id tuo relinqvimus arbitrio. Atqve haec de Avreo illo Cornu. Caeterum non potui, qvin et tecum in praesens communicarem [[0197]] GRETLAM, sive Historiam Gretteri Asmundii, qvam dono mihi nuper transmisit M. Brynolfus. Peramanter rogo, ut interpretem adhibeas Islandum qvempiam, qvi nobis summa qvaeqve capita exponatque et inprimis ritus et mores antiqvos inde excerpat, qvi facere possunt ad illustrandum Saxonem. Ubi evolverit, remittas qvaeso, et per bonae fidei internuncium. Egre etenim ferrem jacturam tanti thesauri. Sed nostine modum, qvo elui possint et mundari ejusmodi tenebrosa volumina? Illud satis demirari neqveo, qvod omnes et singuli Codices etiam ante annos trecentos, qvadringentos, et ultra, scripti, non Iiteris Runicis, sed charactere veteri Islandico exarati reperiantur, qvotqvot huc transmittuntur. Speculum meum Regale, si usus ex voto es, velim prima qvaqve occasione restituas; et simul una communices, qvae inde per interpretem deseripta habes. Hac in parte rem mihi praestiteris longe gratissimam. Et ne precibus te fatigare cessem, enixe abs te contendo, ut ad exiguum temporis spatium, Leicon tuum Islandicum utendum mihi concedas; ut inde excerpam, qvae inservire poterunt augendis in Saxonem Notis. Huic adjungas veteres Cantilenas sive Rhythmos a Magno Olavio tibi transmissos, qvi res gestas continent veterum Danorum d Norvagorum, tam Principum, qvam aliorum Magnatum, d celebrium Saldorum, Sic enin habet inscriptio. Si qvid erit unqvam, in qvo vicissim tibi gratificari qveam, experieris me in vota tua facilem, promptum, atqve paratum. Vale feliciter, Vir Bono publico nate, patriae decus, seculi lumen, caput mihi charissimum, et me ama ac solito favore complectere. Salutem plurimam aseribo conjug tuae svavissimae, juxta ac Genero filio tuo M. Erico Tormio qvem meo nomine salutatum compelles, rogo, ut exemplar Regum aeri incisorum cum adjuncta Descriptione sua impertiat, modo Iucem aspexerint. Saxonis mei editionem reservo auspiciis novi Typographi nostri. Sorae, a. d.. Martii, co ocxLl. KKK nITTT KKK O LAo VM Stephaono Stephaonio. Soram. Audeo tibi non displicuisse Cornu nostrum; Momos non moror modo bonis, patriae addictis, tumultuaria haec opera arrideat. [[0198]] Illi, qvi putant, tam facile, tam expeditum esse, sensum cjusmodi sigillorum eruere, tentent, qvaeso, et alium nobis dent meliorem; etsi glaciem fregerim, laudem hanc iis non invidebo, modo rationi et auctorum probae notae decretis consona produxerint. Nec meris nitimur conjecturis, ut fingunt, sed optimorum et classicorum auctoritatibus. Iis, qvi Aurifabros, ingenii ostentandi causa, haecce sigilla cornu impressisse rentur, in ipsa Dissertatione respondimus; praevidimus enim haec omnia. Ft qvaeso dicant nobis boni isti, an nunqvam in cantharis, poculis et scyphis etiam hodiernis viderint ab aurifabris insculpta Emblemata, fabulas Ovidianas, historias sacras, venationes, insignia et symbola possessorum, aliaqve ejus generis? qvae an preopterea nihil significabunt, qvia ab aurifabris sculpta, qvi qvandoqve solent pro lubitu cerebri figmenta addere: Bardus sit et blennus, qvi inter haec distingvere non norit. Oia saepe phantasias suas sculpunt, ergo semper, ergo hic deliria. Ernstio credam, ubi videro. Sit ita, fuerit qvidam, qvi talia scripsit, qvaeritur, cujus auctoritatis et fidei? contrarium cum asserunt omnes, qvos habemus superstites, optima fide de rebus nostris tractantes. Laurenbergii conjectura de tertio circulo locum haberet, si qvidpiam praeterea in eodem extaret, qvod sacrifftandi ritus indicaret; sed cum omnes reliqvae figurae bellorum exhibeant effecta, et hancimaginem excipere neqveo, si arae., si instrumenta, ad sacrificia spectantia, hic viserentur, probabilitatis aliqvid sortiretur haec opinio. Caeterum amicas tuas monitiones gratus amplector, et gratias ago maximas via Liberalitatis illa species, qva Latifundia propinando abalienabant Angli, potando perficiebatur, susficere mihi videbatur, si sub hoc generali usu particularem, qvi in modo non discrepabat, comprehenderem. Valde mihi placet locus, qvem ex Merula suppeditasti; addam, si qvando contigerit iterato Tractatum nostrum praelo subjici. Runica vulgari charactere exprimere non visum, tum ut occasionem suppeditarem aliis, majori diligentia in Literaturam nostram inqvirendi, tum ut qvae nos de iis commentati sumus, sibi familiaria redderent, non enim placuitillis, qvi haec tam facilia praestitu rentur, praemansum cibum in os ingerere; sint qvaedam, in qvibus dentes frangant nasutuli Momi. Nec nobis adhuc animus est, in iis, quae posthac Iiteris Runicis edentur, vulgaribus exprimere, cum videam, eos, qvi Hebraea, qvi Arabica, qvi Ethiopica edunt, id non facere. Gretlam [[0199]] gratus remitto, cum neminem hic habeam, qvi cum fructu aliqvid in eo enucleando praestare possit. In prisca hac Lingva et Literatura plane idiotae sunt, qvi hic reperiuntur, Islandi, nobs nulli usui. Speculum tuum cuipiam tradidi, qvi sibi prae reliqvis sapere videbatur, qviqve ejus interpretationem pollicebatur, cum vulgari litera Islandica scriptum esset; sed qvid praestiterit, vides. Ferunt, Serronem, Norvegiae Regem, ejus esse Auctorem. De Grettero qvaedam leges in Crymogae Arngrimi. Erat hic ante paucos annos Sveno Jonae filius, discipulus meus, de qvo tibi scribit Brynolphus, ejus opera multum adjutus sum; praeterqvam enim qvod erat Antiqvitatum callentissimus, facilem et promptum se mihi semper praebebatque is Eddam meum a tenebris purgavit; dixit vero se ad hanc rem uti ur: na humana, qva abluenda erat membrana, coelo frigoribus maxime horrido; plura non addidit: ego nondum expertus sum. Mitto Leicon meum et Cantilenas, qvas petit; verum Lexico aegre ea rere valeo, qvod in eo sim, ut in meliorem redigam formaim, ac praelo subjiciam, ut sit appendix ad Literaturam. Tuqvam fieri potest ocyssime restitues. Chartam Cantilenis annexam, qvae partem continet eorum, qvae in libro continentur, tibi dono mitto. Gener Tormius promisit, se Reges missurum, ubi praelo fuerint commissi; aliis occupatus est, ut hisce nanum admovere nondum ipsi licuerit. Gaudeo rem eo deductam, ut Saxo tuus nitide excudi possit. Deus conatus fortunet! m. Mart. 1641. CCVII. KKK-- KKK-- STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Ignoscas mihi velim, qvod Glossarium tuum plus justo diutius penes me detinuerim. A capite etenim ad calcem, qvod dicitur, perlegendum mihi susceperam, ut observata nonnulla inde excerperem, qvae Saxoni illustrando inservirent. Et sane non pauca sese obtulerunt, qvae propediem in Notis meis hinc inde inserta videbis, ubi ipse lucem viderit Saxo, su!n qeJ_. Nunc summa votorum meorum est, ut inscriptionibus tuis Runicis ad tempus frui liceat, qvarum usu vehementer indigeo. Multa enim antehac in eis animadverti scitu et notatu digna, qvae [[0200]] chartae per alias occupationes tum committere non licuit, qvum mihi utendum concederes. Si itaqve sine tuo fieri possit incommodo, ut prima qvaqve occasione huc transmittas, peramanter rogo. Doctorifrnstio hodie significavi, me Epistolam suam tecum communicasse; qvod ipso non nolente factum multis ex indiciis colligere potui Verum obnixe rogavit, ut literas, qveis judicium ad me tuum eodem de Epistolio perscriberes, ipsi ostenderem. od cum, licet invitus, promittere coactus essem, in antecessum hac de re admonendum te duxi, ut circumspecte ageres, et qvae calamo tuto concredere non liceret, ea in meum ad vos adventum reservares, qvem post Ferias imminentes, Deo volente, sum adornaturus. Sin autem in mentem tibi veniat #a)moiba/iv Epistola, qvae refutatione digna videntur, ad censuram vocare, et contrariis rationibus refellere; qvaeso te, ea altissimo silentio transmittas, qvae nuper ad te perseripsi, qvae scilicet ego desiderarem et correctione indigere putarem. Vale et me ama. Ad d. IV. Martii co IcxLI. ccl. KKK TTT O.SILAO KKK D. Olao Wormio. um nuper in Saxone meo pervolvendo totus essem, incidi forte in locum istum de Idolo Rugianorum Santoito qvem in dextra Cornu vario metlli genere excultum gestasse refert Libr. IV Eum tibi antea non indicasse me, sane graviter tuli. Videbam enim haud exiguam lucem tuae Dissertationi de vario cornuum apu veteres usu afsundere posse. Veruntamen putabam probe me officio meo defunctum, si vel nunc, licet sero nimis de eo te edocerem. Sed qvid fit? Vix triduum imtercessit, ex qvo haec animum meum subierat sollicitudo, qvum Henr. Ernstius noster Epistolam, qvam vides, suam de eodem loco, et Cornu Svantoiti, mecum communicaret. Legi avide, fateor: sed carhones pro thesauro inveni. Ne dicam, qvod nihil adducat solidi pro sua firmanda fententia; praeterqvam qvod cornuum ejusmodi aliqvalem in sacris usum apud gentiles qvodam, ut ipse [[0201]] cornu istud Svantoviti vario metalli genere excultum; qvod de cornu Electi Principis intelligi vix poterit; qvum unico, et non vario, videlicet auro, metalli genere constet, Iicet variet illud ipsum aurum, et una lamina melioris notae prae alia metallum contineat. Nec est, qvod evincat, cornu Svantoviti Epistomium habuisse, qvod facile amitti potuerit. Nam Saxo mox llud poculum nominat. Cui usui destinata cornua, ab una parte omnino occlusa erant, sed ab altera, qvae ori bibendi causa admovebatur, vasto hiatu aperta. Ridiculum autem se praebet, qvum haec verba Saxonis: Laea arcum, reslexo in latus brachio, sgurabat, referenda existimet ad hominem arcum tenentem. Saxo etenim istis verbis duntaxat effigiem Idoli deseribit, qvod laevam in latus reflexam habuerit instar areus incurvatam; qvod Plautus, ni fallor, dixit ansatum incedere. Oinimo Regem Vldemarum cornu hoc in Daniam secum attulisse innuit eqvidem: silentio vero transmittit, qva occasion illud vel ipse, vel posteri ejus, amiserint, et qva ratione ad istum locum, ubi inventum est, pervenerit. Speciem saltem habere videtur, qvod puncta illa sexti Circuli ad incessum Eqvi fatidici restringat. Sed malo tecum sentire. Tuum erit rationes ipsius pensiculate examinare, et qvodnam sit tuum de hae Epistola ipsius judicium, candide me edocere. Velim autem tibi persvadeas, inter nos periturum, qvicqvid hae de re meae fidei commiseris. De eo nullum est dubium, qvin urat et male habeat Ernstium, qvod exqvisito illo Tractatu tuo ipsius industriam praeveneris, ansamqve praeripueris apud Sereniss. Principem se insinuandi etc. De transmisso nuper Lcico juxta ac Cantilenis Islandicis amo te et gratiam habeo. Has per praesentem iternuncium restituo: illud intra paucos dies seqvetur. Excerpo enim, qvae faciant ad Saxonem meum illustrandum: qvod te volvente fiat. Bene Vale optime Amicorum. Sorae, d. VII. Aprilis, M DCXLI. CCIX. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio. Soram. Ad binas tuas simul respondebo, una fidelia duos ut dealbem parietes. Gratissimum mihi fuit, qvod locum illum in [[0202]] Saxone communicare volueris, alias ejus mihi erit usus. Gratius, qvod Epistolae de Cornu aureo me participem reddideris; qvid de ea statuam, ex adjunctis videbis. Miror, hominem tam pueriliter ineptire, nunqvam credidissem. Exspectabam ex MS. Cbronico Holsatico loca, ad rem nostram facientia, sed de eo altum ut video, silentium. Nollem, eum famam et existimationem suam apud doctos ita prostituere; vocirca, qvantum potui, ab ipso removi has nugas, ut mihi res esse videretur cum alio, qvi ejus nomine abuteretur. Mitto, ut ei ostendas, qvam ineptiat, et si aliis suam communicaverit, ut et hanc communices. Si ipsi visum, praelo submittatque mea mox seqvetur. Non subterfugio disputationis aleam, modo ea adferat, qvae momenti sunt alicujus. Puerilia pueriliter sunt tractanda. Incidit mihi haec tractanti, te, Svantoviti imaginem olim aeri incidi curasse, qvam delineationi a Saxone allatae minus competere animadverto, qvod non potui non monere. Vide ipse, an respondeat descriptioni Saxonianae. vantum mihi videtur, membra proportione grandiora esse debebant. Brachium laevum oportebat arcum figurare, non vero arcum tenere Tunica tibias non tangit. Basis, cui insistit, supra terram eminere non debebat. Cornu sat probe; vario enim metaulli genere exornatum utcunqve demonstrat Nollem enim, te qvicqvam Saxoni minus consonum producere. Nuper Regiomonto literas accepi; monet amicus ibidem esse Chymicum Paracelsistam, qvi magni faciat meum cornu, et dejerat Runas nostras et Saldros Chymicos fuisse, atqve in hoc Cornu contineri verum modum lapidem Philosophorum conficiendi. Vides, ut pomum projecerim Eridis Diutius adhuc tecum detinere potuisses Lexicon meum, si ex usu fuisset. Monumenta mea qvod spectat, ea nemini nisi noto committere audeo, cum eorum mihi non sit apographum; cum veneris, tibi ipsi tradam. Sed vellem, te adventum tuum paululum differre; tertia enim feria Paschatos, jussu Regiae Majestatis in Falstriam ad Serenissimum Principem conferre me cogor, forsan per octiduum aut amplius ibidem commoraturus. Te praesentem conventum cuperem, cum sit, de qvo coram agamus. lursero vestro Taxam pharmacopolii nostri utendam dedi, qvam se mox redditurum spopondit; moneas, qvaeso; nam aegre carere valeo, cum tempus immineat, pharmacopoliorum visitationi deputatum, Vale, et ut soles, ama. Hafniae 17 Aprilis 1641. [[0203]] CCX. STEP. IOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvum fando nuper inaudiverim, te animo nonnihil commotiori Epistolam illam Doctoris Ernstii tibi non ita pridem tranmissam, excepisse, totumqve in eo nunc te esse, ut publico scripto ejusdem Refutationem adornes: non potui, qvin hac de re inpraesens te compellarem, et institutum tuum, qvantum in me esset, impedirem et averruncarem. Id qvod ut facerem, gravissimae me causae rationesqve impulerunt. Haud etenim eo consilio mecum istam communicavit Auctor, ut ejus tibi copiam facerem priusqvam Nobiliss. Gerstorffius, cui inscripta erat, destinato Exemplari potitus esset; verum ut per otium tantum recognoscerem, et sententiam deinde meam ac judicium de hoc Epistolio ingenue et candide impertirem. Ubi vero certior factus de Tractatu isto suo tam mature divulgato; non eqvidem aegre id tulit, sed tamen ipso non pure volente id factum, animadvertere potui. uvod si jam intellexerit te, praeter omnem exspectationem, Refutationem moliri, de mea fide et candore actum est. Adde qvod in flagrantissima sit gratia Generosi Dn. Praesidis nostri, qvi mlhi imputabit, si res ad ulteriorem controversiam devenerit. Habebis etenim certe in Ernstio perpetuum et pertinacem Antagonistam, qvi Iicet victus non dabit tamen victas manus. ocirca per amicitiam te nostram rogo atqve obsecro, ut privatim cum ipso agas, et Epistola vel ad me, vel ad Ernstium exarata, sed sine felle et aceto, totum negotium placide conficias. Sunt et aliae rationes, qvae et te et me movere debeant, qvas in adventum ad vos meum, co c reservabo. Vale, Vir amplissime, et nme ama. Sorae, ad d. VII. Aprilis cI IcxL. cCcx KKK KKK e v . O UO D. Olao Wormio. xtorsita me nuper Ernstius noster exemplar Responsionis tuae, ea lege, ut imox restitueret. Verum postea reddere noluit. [[0204]] Hinc ego te denuo compellandum duxi, ut novum exemplar describendum curares, sed paulo elegantiore et nitidiore manu, qvam prius illud consignatum fuit. Nonnulla etenim inlbi corrupta observavi. Inprimis te rogo, ut exemplar istud, qvod nunc expecto, in expedito sit meum in adventum, qvi jam ad diem Lunae ineuntis septimanae, #su!n qeJ_, imminet. Tum de variis, qvae hoc negotium concernunt, tecum accuratius agam. Interea velim literas ad te meas, qvas vel ante, vel post editionem Tractatus tui de Aureo isto cornu, scripsi, nemini mortalium ostendas. vid causae sit, intra paucos te dies edocebo. Aderit una Ernstius, plenus irarum. Vale et me ama. Roeschildiae; ubi nunc justa funebria Novercae Ceciliae celebraturus haereo. d. VI. Maj, co Icx-I. ccx. KKK TTTT KKK L. a 22 D. Olao Wormio. e qvibus tecum nuper praesenti mihi plenius agere ob temporis brevitatem, amicorumqve interpellationem, haudqaqvam licuit, ea nunc denuo tibi in memoriam revocare his literulis, qvas tamen et occupatissimus scripsi, placuit. Inprinis non poteris dememinisse, qvam sollicitis ambivi votis Inseriptiones tuas Runicas, qvas te Magnifico Dn. Cancellario utendas dedisse significasti. Earum adhuc incredibile me tenet deside rium: praesertim qvum vehementer inservire mihi possint in illustrando Commentario, qvem in Saxonem nostrum indies adorno. At, inqvies, ut primum bonae fidei internuncium mihi exhibueris, voti te tui compotem reddam Ecce nunc adest Ernstius ille noster, qvi operam mihi suam in istis deferendis minime denegabit. Sed ut omnia haec ipso fiant inscio, qvicqvid ad me destinaveris, audacter committas Affini meo Eisenbergio, qvi a me taliter edoctus, fasciculo a te tradita tam diligenter involvet, ut nihil inde transmissum subolfaciat. Vereor etenim ne detrectet accipere, si tua id interesse resciverit. Velim etiam eadem occasione communices mecum exactam et accuratam rupis Bleinganae, Runemo dictae, Descriptionem et formam aeri vel stanno impressam: sine qva in Notis ad Praefationem progredi vix possum. [[0205]] Ad ultimum noli, qvaeso te, frustrari me novo exemplo Epistolae tuae Apologeticae, qva me privare voluit Enstius, nescio qva de causa, nisi qvod vereretur, ne communem pluribus facerem. Is graviter ossensus vocabulo injuriae, qvod toties in ultima Epistola tua inculeaveras, actionem injuriarum tecum instituere parat. Vide sis ad ipsum excipiendum promptus atqve paratus. De caetero te, mi optime Amicorum, 1na cum uxore dilectissima divinae protectioni aeternum commendatum Valere atqve Salvere ex, animo jubeo atqve exopto. Sorae, a. d. VI. Maji, co IocxLI. cCC OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Nscriptiones meas nondum reddidit Magnificus Dominus Cancellarius. Nuper, cum in coena ei adessem, earum qvidem fecit mentionem, at, qvia nondum pellegisset, dixit, si earum mihi non esset usus, adhue secum detinere ulterius constituisse Repetere igitur non ausus sum, anteqvam sponte sua offerat Ne vero putes, me hoc obtendere, qvod commune tecum esse nolim, cce prima mea mitto conjectanea, in qvibus tamen multa desiderantur, qvae in descripto extant; horum tibi si usus esse poterit, usqve dum, qvae habet, restituat Cancellarius, lubens indulgeo. Nollem vero, te cuiqvam monstrare, cum sphalmata festinatione nimia subinde obrepserint, qvae sublata sunt in altero. Rupis Bleingiarae addo ectvpum: qvae de ea consignavi, inter inscriptiones habes. Apologiam iterato ad te ablego, sed manu amanuensis mei minus nitida, minus ex voto accurata; interim qvalis qvalis sit, boni consulas, cum mihi non sit facultas eorum, qvi bene pingunt. vid facturus sit vester Antecessor, exspectabo; ejus magnopere non reformido congressum, bonae causae fretus propugnaculo. Siqvid tentaverit, faxo, ut resciscas. Vale. d. Maji 1641. [[0206]] CCXIV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvum ante qvinqvennium, in literis ad me tuis, qvibus judicium tuum de Notis in Saxonem meis aperire dignatus es, inter alia monueris etiam, te diversissimam ab aliis vulgatis Saelandiae nostrae etymologiam invenisse in carminibus Sigaldi, Scaldri Olai Sancti, qvi ait Selandiam veteribus dictam fuisse Saelundur, qvasi maris lucunm: peramanter te rogo, ut ipsa verba Sigvaldi tam Islandica, qvam Latina lingva descripta mecum qvamprimum communices. Et qvia memini me eandem vocis originem observasse in Edda Latino, qvem mihi perlegendum concesserat Illustris Heros, #o( makari/thj, Christianus Frisius, Mythologia nempe 1. ubi agit de Gylfi illusione et Hari mendacio: qvaeso te, diligenter locum istum evolvas, et si uspiam occurrat vocabulum Saelundur, edoceas, sed ipsis verbis Eddae, et qvidem in lingvam Latinam translatis. Idem officium mihi praestes rogo in explicanda Mythologi 21. ubi agitur de Niordo et Sade, qvibus ibidem tribuitur carmen illud, qvod apud Saxonem exstat Pag. Edit. Francofurt. I6. cujus initium est: Ovid moror in latebris opacis? Nam haec verba Niordo adscribit Edda, Mibi ingrata sunt montana; Longae fuerunt nocte novem Ululatum ego luporum censui malum, prae ygnorum cantu: Skadae vero seqventia assignat: In neqve stratis ego qvivi naris obdormire, Avis balntus somnum ecussit o salo Mane qvolibet mergus eniens. Tu expende, mi amice, et Rhythmos ipsa sua lingva loqventes exhibe. Nam constitui eos inserere Notis meis in hunc locum. Mythologiae qvoqve 6g. verba, vernaculo sermone desidero, ubi de cognomine rae Rolvonis Regis fit mentio. Ego nullus dubito, qvin operam mihi tuam hac in parte sis perbenigne collocaturus Nihil enim jam aliud tracto, nihil sollicitius jam ago, qvam ut Saxonem meum tandem publici juris faciam. Deus fortunetl cui te, Amice unice dilecte, ex Dn. Erasmio Paulino, Scholae nostrae Rectori, perferendas dare poteris. [[0207]] CCXV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Locus primus, qvem expeditum cupis, spectat ad historiam Canuti Magni et ea, qvae reperiuntur in Chronico Norvagico, Pag. 271. et seqv. Sigvaldus namqve Scald dictus, de Rege Canuto poema composuit, qvod Hernadar drapu, [!? ]: en Kriasviise vocavit, non generis Drotqaet, sed Toglag vocati, in hunc modum: (integrum apponam, ut, si visum, in Canuti Historia locum inveniat:) 1. nutr var ad himnum 2. Hyvgge aet at frett A. Hug vel duga g. Harallds i her 6. Lid sudan or Nid . Let Lgotu 8. Arsael fara. . Olafur Jofur strenuum se praebebat. Canutus sub aperto eoelo Haraldi progenies id eperta est. Olaus Rex optimus Classe mare sulcabat Austrinum Nidae linvens amnem. Sensum, non verba exprimo; hoc enim nimis difficile. Mox seqvitur: Thurdu nordan etc. (NB. haec omittimus escribere h. l. legenda ad verbum in Stephanii notis in Saxon. Gramm. p. 2. a) Hic notat paraphrastes meus. Silunnr esse genitivi casus, a Saelundur: Saeland, qvod maris lucum notatque addit, in veteribus manuscriptis Saelandiam Danorum passim Saelundu vocari. In Eddae fabula I. bis occurrit vocabulum Selun, et simul hujus Insulae origo in hunc ferme modum describitur: In Svecia Re vvidam iperium tenebat, nomine Gylfi; hic fmin peregrinae adventanti d savviter canenti tantum dono dedit terrae, qantum qatuor boves unius diei d noctis spatio aratro versare possent. Ist autem e familia et progenie erat Asianorum, vocata Gefion. Qvatuor ex Jutia Septentrionali accepti boves (qvi filii erant, qvos e gigante qvodam genuerat, et in boum formam mutaverat) iiqve aratro juncti, adeo profunde d lnte terrae tractum sulcabant, ut non solum a continente mgnum ejus separarent partem, sed occidentem versus per maretraherent, donec in fretis qvvibusdam consisterent, [[0208]] ubi qviescere eos jussit Gefion, nomen vero ei imposuit Selund. Eo vero in loco ubi extractum erat solum, successit aqva, qvae jam mare voctur in Svecia, cujus tales sunt sinus, qvalia promontoria in Selandia. etc. ut canit Bragi senior. Gesion dro fra Gylfa, glod diuprodul Odla So ad affrenne raunum, raul Danmerkur aula Baeru Oxn ol Atta, enni tungl thar ed geingu Fyrer Vneyra vidre Valros fiogur hfud. h. e. Gefion profecta estd Gilae montibus, secum trahens praedia, qvae d sedibus imis eraerat, ut ex fumo, qvem praeteriens ecitavit, aucta sit Dania. Boves macri in sronte notati, inter coelum et terram iter fecerunt, praeda dotati qvatuor capitum. Mihi non idem est numerus fabularum, qvi tibi, qvocirca qvae citas, difficile mihi erat invenire in meo Edda. Qvam tu vocas Mytologiam 21. mihi est 26. de Asathoro, in qva extant, qvae petis de Niordo et Sckadi. Qvia fabula tibi sat nota, versus mitto. (NB. hi versus legi possunt in veteri Islan. Lingva, cum interpretatione Latina, Eddae a Resenio edit. Fabula XXI.) De Rolfone Krake ita Edda meus: (NB. etiam totum hunc locum omittendum duximus, legendum in Edda a Resenio edit. Mythologia LXIII. rectius, qvam dedit Stephanius nott. in Saxon. p. 73. b.) Praeter enumerata a te carminum genera et haec obser. vavi: ragar bott, Taglag, Runhenda Drapa, Biareamal, Fereit vysa o: qvatuor cornibus praedita, Suthola o: brevis toni, Tov bragur, sonus vulpeculae, Liustingslag, Trerae accolarum tonus, Liliulag, liliorum tonus, Haa brgur o: barbara cantilena, sextanmelt visa, Sothendt, interruptum genus carminis. Cal. Jun. I6q. cCC KKK v vv .. O 2NO D. Olao Wormio. od tam benevolo affectu subinde mihi suppeditas, qvae ad illustrandum commentarium in Saxonem meum faciant, non solum me tibi vehementer devincis, sed et totam demereris [[0209]] patriam nostram. Monumentis tuis, te volente, etiamnum indies utor, et fideliter excerpo, qvae meo instituto qveant inservire, Gratissimae etiam fuere nuper communicatae Antiqvitates; qvas suo propediem loco singulas insertas videbis Notis meis. In eis etenim jam tandem praelo comittendis totus sum, et omnbus animi viribus in id unice incumbo, ut diu exspectatum Opus lucem qvam primum videat. Deus Opt. Max. det conatibus meis modo successum, vitamqve concedat ac valetudinem tanto labori necessariaml Eam sane hisce diebus ardentissima sebris non parum concussit, qvae tamen per Dei gratiam sensim deflagrare incipit. Nunc summa votorum meorum est, ut ex Edda, Scalda, et vetustissimis Rhythmis, qvotqvot nosti, corradas exempla, qvibus illustrare hunc locum Saxonis potero, qvi exstat sub nitium Libri. de Gramo, Tantumve magnitudini eius a posteris tributum est, ut in vetustimis Danorum carminibus ipsius vocaobulo Regia nobilitus censeatur. Cupio etenim dari mihi exempla nonnulla, in qvibus Gramur pro ege, synecdochice usurpetur. Scio tibi millena in promptu et expedito esse Antiqvitatum nostrarum peritissimo. Proinde fac et hac in parte te mihi facilem exhibeas, et qvantum fieri poterit, ocyssime. Interea etenim differre cogor operas meas qvotidianas. Vale et ignosce importunitati meae. Sorae, d.. Junii Anni cl ocx., mcnte et manu febricitante. KKK AV. VDRTTT O AV Stephaono Stephanio. Sorom. Ratum mihi cognitu fuit, te ab insultibus febrlibus libera.tum, Saxoni tuo denuo restitutum esse. Faxit Deus, salvus et incolumis diu et huic et qvamplurimis aliis in Patriae commodum supersis laboribus, ut omnibus constet, in Patria esse, res nostras qvi intelligant, nec necesse operam mendicari exterorut, suas potius qvi curent, qvam nostras. vae de Gramo expetis, nunc mitto, qvamvis mihi non adeo sint in numerato, ut putas, qvippe qvi alii curis studia destinaverim, ac ejusmodi jam rarissime me dedam. Habes in Edda, ubi de Regum agit Synonymis, trium praestantissimorum Poetarum authoritates, [[0210]] in qvibus pro Rege ponitur Gram. Primus est Arnerus Skalld, qvi de Barone Thorfin ita cecinit: Observet cohors qvae spectatum est egressa Nemi Drott hue sia sotti Generosum Regem Baronem Snarlindur ongur Jarla Non desecise ad Littus Ei raut ved aegi Acerrimo Regi resistere. Of vaegian Gram bregia. Ex Ottaro Nigro haec citantur: Godmennis ete. (NB. Reliqa eaescribere supervacuum censemus legi possunt omnia in Stephanii notis in Saxon. Lib. I. p. 33) Ubi nota, Aulicos vocari Nongs Runi, qvod antea non animadverti. In Epinicio Egilli Scallagrimi, a me ad calcem Literaturae edito, duo habes exempla, qvae ex libro petere licet. Primum est in Stropha qvinta, totam, si libet, citare potes. Alterum in secunda Stropha conclusionis. Haec sufficere arbitror. Siqvid praeterea occurrat, libere mone. Nihil erit, modo mearum sit virium, in qvo non operam meam tibi addicam. Cura, ut valeas. Hafn. .Jun. I61. Legi hisce diebus Disputationem qvandam M. onae Venusini olim in Academia hac Eloqventiae Professoris, qvam an videris, nescio. Hie Saxonis, qvem Longum vocat, auctoritatem prorsus elevat, ac fabulosa esse ferme omnia, qvae de primis scribit Regibus, persvadere conatur. Antiqvitates Islandicas despicit, ut omnino tua indigere videatur censura, Historico nostro sua ut constet auctoritas. vod non potui non monere, ut nihil in tuis desit notis, qvod ad tam celebris Viri dignitatem tuendam spectare possit. KKK o. H.OLHANO KKK D. Olao ormio aeige,,, ee. xcellentissime Domine D. ormi, Affinis et Amice plurimum honorande. Ovantum tibi debeat Saxo noster, non [[0211]] uno in loco Notae meae loqvuntur. Sed ut de utroqve nostrum porro bene mereri pergas, haec summa votorum, summa curarum mearum esse solet. Certe qvotiescunqve mihi ex reconditae ac diffusae Eruditionis tuae penu depromis et suppeditas, qvae ad illustrandum florentissimum huncce Scriptorem faciant; toties non solum patriam nostram dulcissimam, verum etiam omnem ad seros usqve nepotes posteritatem ingenti et aeterno tibi beneficio devincis atqve obliringis. Eo nunc confidentius iterum te compello, operamqve ac consilium tuum anxie atqve sollicite deposco: nullus dubitans, qvin vel amicitiae nostrae respectu ignoscas mihi, qvod toties apud te frontem deponam, tantamqve tibi molestiam, alioqvin satis occupato, subinde exhibeam. Ovod itaqve antehac tibi, si probe memini, significavi, Notas et Observationes meas in Livium nostrum Danicum sub incudem nuper revocare coepi, id unice agens, ut augeam, mutem, corrigam, reformem, et velut recoqvam foetum hunc nostrum, et tam diuturnae exspectationis opus. Jam vero ad Librum HI. perveni; in qvo multa contineri video de Othino, Baldero, Boo, Nanna, Mimringo, Mmphis, aliisqve antiqvitatibus, qvarum maximam partem in Edda extare, nisi vehementer fallor, persvasissimum hiabeo. vocirca peramanter rogo, ut communices mecum, si qvae de ejusmodi monstris in veteri ista Mythologia reperiantur, qvae facem aliqvam huic Libro praelucere possint. Inprimis velim Monumentum underupense alterum, qvod Balderu qvendam Snioni Regi posuisse testatur inscriptio, mihi subministres, si modo stanno vel aeri incisum penes te siet. Constitui etenim illud Notis meis inscrere, ad illa verba: Cujus corpus eercitus, regio funere elatum fact colle, condendum curavit. Huic qvaeso adjungas Haborinam planitiem, Monumentum sumense, Jellingensia qatur, qvibus etiam debitum assignavi locum, modo sculptas eorum effigies ad manum, ut dixi, habeas. Licet enim ex his unum aut alterum aere caelatum in Archivis meis extet; magis tamen placent stanneis formis expressae monmentorum imagines; qvod erassioribus linearum ductibus ac sulcis, et vacuis clartae spatiis lucidius intermicantibus, facilius in oculs incurrere, eosqve demulcere et oblectare videantur; qvum contra aerea siiulachra subtilibus sigillis tenebras qvasi luminibus offundant, et buxeo papri colore, qvem ex calore inter excudendum trahunt, visum, qvi semper pulchris gaudet, haud parum offendant. Et ne desinam [[0212]] tibi molestus esse, mitto in praesentia Hieronymi Mercurialis de arte gymnastica Tractatum; cujus Liber II. pag. 12. 113. et 1. complectitur varias et pugilum cestibus certantium, et ipsorum cestuum picturas; qvos Anaglyptae vestro meis sumptibus scite et affabre sculpendas ut statim committas, enixe abs te contendo. vicqvid impensarum hanc in rem meo nomine rogaveris, grata manu menteqve refundam. vae autem figura Pugiles certantes exhibet, velim exprimatur, non, qvomodo nunc habet, erecta, sed inversa et oblonga forma, ad exemplum earum, qvae proxime seqvuntur, ut aptius Codici meo inseri qveant. Eas etiam non uno folio, sed geminato, comprehendi discuperem; ne dum chartae agglutinantur, illa, qvam aversa habet pagina, prorsus occultetur figura, atqve ita Cestus dimidia tantum sui parte conspiciendos se praebeant. Haec eum in finem tantopere urgco, ut rectius intelligatur locus iste sub initium LibriIIl. Saxonis: Oippe natationis, arcus, cestuumqe peritia, nec non, qvantamcumqve ea aetas capere poterat, agilitate pollebat. Haud etenim adeo in vulgus notum est, qvis Cestuum fuerit usus, multo minus qvid fuerint Cestus. Jam paene mih exciderat, circumspecte hic sculptori agendum; ne videlicet eadem magnitudine, qva Mercurialis repraesentavit, Cestuum ectypam delineationem effingatque verum arctius in spatium us contrahat, prorsus ad exemplar petrae Runemo vel Topographia Letricae arcis. Caeterum memini me aliqvando vidisse in Bihliotheca communis Amici et Affinis nostri, D. Jacobi Motthiae Concionatoris Aulici, Commentarium Pitschii cujusdam in Apologiam Apuleji, in qvo inter alia reperitur Sistri gyptiaci figura ad vivum delineata. Eam qvoqve ex eodem libro desunptam, (qvem facile, ut spero, a D. acobo tantisper obtinebimus) sculptori vestro in stanno caelandam mature tradas, etiam atqve etiam rogo atqve obsecro. Vides ut abutar humanitate tua. Sed nondum finis. um non ita pridem commentarer ad istum Lib I. locum: Ea tempestate cun Othinus vidam Europa tota fal fo divinitatis titulo censeretur: et in recenti memoria haberem, Saxonem Lib Vl. de industria agere de diis Borcalium nationum, ibi, Olim enim qvidam magic artis imluti, Thor videlicet dOthinus, aliiqve complures, etc. eo remisi Lectorem, promittens me ad ista verba plenius accuratiusqve de Othino hocce, juxta ac aliis Danicae vetustatis numinibus, dicturum. Id ideo feci, qvod animadvorterom, mihi Antiqvitatibus Ilandicis eis, unde [[0213]] ejusmodi abstrusa haurire licebit, destituto, te omnino opus esse consulto, qvi juxta Ennii illud, molta tenes anteiqva sepolta vetusta. Proinde majorem in modum abs te peto, ut omnia, qvae vel in Edda vel Scaldra, vel nitlingesagae, vel vetustis Rhythmis, aut aliis deniqve monumentis notatu ac scitu digna de his idolis occurrant, ea mecum, qva soles facilitate, communices. Fateor eqvidem sufficere utcunqve posse, qvae Lib. I.Mnumentor. Cap. IV. in medium adfers, de Diis et idolis veterum Danorum: sed magis particularia desidero; ut qvae pertineant ad Othii et Asarum primum in has oras adventum, ad ejusdem et reliqvorum cultum et facrificia, ad varias appellatones, attributa, et ipsam Genealogiam Afarum, et id genus alia. Simul pervelim sollicitus sis de imaginibus eorundem Deastrorum; qvas non semel indicasti te sculptas habere in Autore qvodam Anglo. Et qvoniam hominis Angli mentio incidit, saepius ad testimonium te citare Iegi Avchaeonomiam Gvilielmi Lambardi, in literatura tua Runiea. Ejus libri usum ut ad exiguum temporis spatium mihi concedas oro. Et haec qvidem hactenus. Porro ne et hoc nescias, ante qvatriduum hinc ad vos abiit Discipulus tuus, mihiqve a manibus, Franciscus Nicolai Grenoius, eum in finem, ut Dimissionem, qvam vocant, ambiret. Oum vero nihil aut parum se hac in re proficere posse putaret absqve tuo Praeceptoris sui Testimonio; a me petiit, ut ipsius nomine proxenetam ac pararium apud te agerem, pro eo obtinendo ntercederem. Id qvod nunc facio, omnibus abs te precibus contendens, ut Francisci nostri honestos conatus et moimina tuo suffragio juves atqve promoveas, et ad reditum accelerandum horteris. psius etenim opera in describendis Notis meis vehementer indigeo. Ex Islandia rediisse puto Mereatores, qvi primo vere eo navigarunt. Si novi aliqvid attulere, fac qvaefe impertias. Vale Vir Excellentissime, et me, ut soles, ama. Sorae d. V. Augusti, Anno Messiae cl IcxL. TTT OLAUSVORMCS M. Stephano Stephanio. Soram. Reviorem in respondendo adversa me facit valetudo, ignosces igitur. Mitto monuumentorum, qvae petis, ectypa, [[0214]] excepta planitie Haborina, qvam sculpi non curavi, qvod tua uti constitueram aeri eleganter mandata. Cum anaglypta nostro de sculptura caestorum egi juxta praescriptum Mercurialis; sed si in stanno, ut meae sunt icones, expressos cupis, sex postulat imperiales, sin in ligno, duodecim; an tantum ei dare velis, prima commoditate indica, nec enim prius operi manum admovebit. D. Jacobus Matthiae Fridericsburgi degit; huc ubi appulerit, de Sistro cum eo agam. Nimis grande postulatum est, omnia, qvae velin Edda, vel in Scald, vel nitlingsaga, vel vetustis Rhythmis aut aliis monumentis notata et scitu digna de Idolis occurrunt, perscribere; non mihi iis evolvendis annus susficeret. Totus Edda hisce scatet, nec ea mihi est priscae lingvae facultas, ut haec legere aut in lingvam latinam transfundere valeam, sine ope Interpretis, qvo jam destituor. Puto, te Latinum Eddam Magnifici Domini Cancellarii piae memoriae habere, qvi voto tuo satisfaciet. nitlingsagu dignus est, qvi totus ferme tuis inseratur notis; ea enim de Regibus nostris a Canuto refert, qae aut in Saxone non inveniuntur, aut aliter referuntur. Utinam esset, qvi latinum eum nobis redderet. Interim ubi otium et valetudo suppetierit, praestabo, qvod possum. Achaeonomi Lanbrdt ex Bibliotheca Academica habui, et ante multos annos restitui. Bibliothecarium de eo convenias, necessum est. Imagines Deastrorum tibi suppeditet Olaus Magnus, editionis Romanae, utet Richardus Verstegan Anglus, qvem apud me habebis Fonciscum tuum non vidi; me ubi convenerit, faciam vel tui causa, qvod potero. Indies ab Adversario vastum exspecto volumen Nycopiae intimatum et tanto temporis spatio elaboratum, cui examinando cum me dedero, aliis vix vacare possum. Vale, et si tibi prius visum fuerit, candide, ut soles, communica, qvaeso. Hafn. Aug. 1641. Ex Islandia nihil ad me hoc anno adhuc delatum. CCXX. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. * * * * * In Eddq qvae de Otthino leguntur, in hunc modum transtulit Islandus qvidem meus; mitto, ut, qvae usui esse possint, [[0215]] ex iis decerpas. Textum ipsum habes in tuo manuscripto. Anaglypta noster totus est in caestuum figuris stanno insculpendis; intra qvatuordecim dies, modo promissis stet, eas perficiet. Hoc ipso die Pricei libruma D. Jacobo Matthiae accepi, qvem mox ei tradam: ut pari modo sistrum perficiat. Pretiunm tibi ante indicavi. Cum absolverit, tibi data commoditate mittam. Vale. Hafn. 1o Sept. 61. cCc. ATT TRT O L O VVICO Stephano Stephanio. Soram. Itto, qvae Anaglvptes noster tuo nomine perfecit; pro is septem solvi Daleros Imperiales, ut ex ejus, qvem mitto, agnosces chirographo. In re est angusta, qvocirca in tuum adventum exspectare non potuit; qvo igitur faciliorem in caeteris eum haberemus, tuo nomine eos exposui. Exspectat adhuc congiarium, qvod tuo nomine studiosum qvendam, (qvis sit, ignoro) qvi opus ursit, ipsi promisisse refert, et haud vulgarem se hisce impendisse diligentiam profitetur. Offert jam operam in Regum omnium Daniae exprimendis iconibus, qvas mediocribus expensis promittit. Si tibi animus esset, eas Saxoni addere, facili negotio cum ipso transigeres. Iconum ectypa ad calcem tui Mercurialis invenies. Ferunt, Ernstium vestrum Nycopiae chartam qvandam contra me sparsisse, cujus vehementi teneor desiderio; habere si potes, mitte qvaeso. Video hominem aliud in ore et calamo, aliud in pectore clausum gestare; sed mihi ansam si dederit, ejus stratagemata ita excutiam, ut, qvis ac qvalis sit, omnes intelligant. In literis ad Episcopum nostrum Academiae et Collegis minatur, sod omnes fulgura ejus ex pelvi rident. Ausus est cuidam amico meo dicere, se nunqvam legisse Dissertationem meam; praeterqvam qvod falsum id esse in mea animadversione evidenter docui, pluribus, si opus, id evincam rationihus. Miror, eum apud doctos et rerum peritos famae suae melius non consulere etc. Tu Vale, et bono publico vige. Hafn. 28 Sept. 1641. [[0216]] CCXXII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Doleo me tuo alloqvio frui non potuisse; nuper hic cum esses: Helsingoram eundi incubuit mihi necessitas; hinc adventum tuum exspectare non licuit. Nunc hasce ad te dare lubuit, tum ut in memoriam tibi revocem promissorum de Edelbaldero Degn et aliis, qvorum in Monumentis meis fit mentio, tum ut juvenem hunc insignem, qvi tuam ambit familiaritatem, tibi commendem. Dignus tuo est favore, Poeta insignis et in humanioribus haud vulgariter versatus. Tottii cum ipsi commendata fit apud vos inspectio, ut habeat Patronum, ad qvem in dubiis confugat, tuum expetit favorem, qvem ipsi vel meo nomine te haud denegaturum confido. Habebis juvenem tuo haud indignum favore et patrocinio. Vale, et, ut soles, ama. Periere naufragio, qvas hoc anno ad Arngrimum et alios in Ialandia dedi literas; hinc exea Insula vixest qvod qvicqvam exspectem. Edd latini ut et Supplementi Arngrimiani tibi brevi fiet topia, ut a fide digno accepi. Vale. Hafn. 28 Octobr. I6i. KKK KKK KKK TITT KKK OD .O 22 O D. Olao Wormio. Elicisidere amicitiam inter nos coaluisse, non injuria dixerim. vo enim tempore tua ope operaqve maxime indigco, eo tu maxime et promptissime eam mihi exhibes. Itaqve jucundissima animo meo inhaeret recordatio praestitae hactenus beneolentiae, qvam nunqvam claudicare sensi, qvoties aliqvid flagitarem eorum, qvae ad Saxonem illustrandum facerent. Eo nunc confidentius voti mei summam propono; cui alioqvin veniam orare necesse foret Scilicet sic me affecit Volumen illud MS. Vitas Episcopo um Arhusiensium juxta ac CatalogumRegulovum Scani, Selandiae, ioniae, Cimbriae, continens, eujus copiam muper fecisii, cum laribus tuis me perhumaniter exciperes) [[0217]] ut ejus desiderium aegerrime exinde tulerim. Proinde abs te enixe contendo, eundem mihi Codicem exiguo temporis spatio utendum concedas. Imo inqvies: Redde prius, qvae jam ex meis habes. Certe jamdudum reddita fuissent, nisi si Amanuensis meus in describendis Notis ad Saxonem totus oceupatus esset. vo labore ubi erit defunctus, extemplo commodata restituam. De figuris istis aeneis res gestas Regum Daniae praecipuas repraesentantibus, qvae illustre decus et ornamentnm Saxoni meo conciliarent, seripsi hac vice ad Simonem de Pas. Conditionem hanc detuli, mie hrevem qvandam earundem rerum gestarum Descriptionem, qvae singulis responderet schematibus, consignaturum, modo is vicissim formas istas Saxoni meo olim inserendas suppeditaret. Responsum exspecto. Tuum erit persvadere homini, ne oblatam conditionem detrectet. Velim etiam data occasione paciscaris cum altero illo sculptore de Iconibus Regum Daniae caelo exprimendis; pretiumqve, qvod poscit, perscribas. Numero sunt Octoginta tantum, qvos Saxo recenset: nisi si placeat addere Amlethum, Haraldum lal, Hjartvarum, et alios, qvi a serie Regum omnino excludendi videntur. Monumentum Gorstangense, qvod fylig meminit, mecum ut mpertias, peramanter rogo. De Charta famosa Ernstii altissi. mum apud nos silentium est. Consultius esset, si Harpocratem ageret. Sed forte fatis ducitur ad camarinam movendam, ut simul detegantur consilia ipsius haud adeo interdum ad amussim bonae mentis exaeqvata. Tu velut petra mediis immotus in undis perstas, altoqve supercilio, vel generoso potius pectore qvoscunqve assultus despicis et eludis. Deus te protegat et conservet in commodum patriae, et literarum incrementum perenne in hoc voto finio, et te, amicorum integerrime, aeternum Valere et ex animo Salvere jubeo. Sorae, a. d. IVNovembr. Anno Messiae, Regis aeterni, elo Iocxl.. CCIV. T TDATT O Lo IuO Stephano Stephanio. Cripsi nuper cum Beringio nostro, sed meas nondum curasse eum, ex illis, qvas jam accepi, intelligo. Mitto, qvae [[0218]] petis, Episcoporum sc. Arhusiensium Catalogum, ut et Regulorum, qvos apud me vidisti, sed ea lege, ut prima commoditate remittas, qvae observasti, Monumentorum meorum illustrationi inservientia de Degn, yliga et aliis. Cum Passio et altero illo data agam opportunitate, et qvid feram responsi, significabo. Interim velim, nomina et ordinem Regum consignes, qvos expressos cupis, ne erret. Occupatissimus hasce scribo; festinationi igitur ignosces. Vale. Hafn. Nov. 1164. CCXXV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvod imperasti, exeqvutus sum. Conjeci, ut vides, in formam Epistolae, Additamenta qvaedam ad inscriptiones tuas Runicas: in qvibus liberiores conjecturas condonabis. Addidi Carmen, sed rude, inficetum, et plane extemporaneum. Ultimi versus literis Runicis exarati sic habent: Wormius hic ille est fugientis destina RUNAE, Tristibus a tenebris totam qvi vindicat Arcton. Sed juxta cum ignarissimis scio, qvibus characteribus scribantur AE, Q, C, TH. Itaqve ipse emendes rogo, qvae perperam hica me scripta. Nam [runisch] putabam esse C. Q. autem [runisch]. De caeteris erudiri cupio. Fac me in amoebaeis tuis de singulis edoceas. Nam ex literatura tua Runica, nullum, qvod ego sciam, mihi subsidium. Destina a. vox est non ubivis obvia, qvamvis sit probae monetae et notae Utitur Corippus Africanus, Poeta Justini Augusti minoris tempore clarus, pro columna, tibicine, scu fulcro; Libro I. in ipsius laudem, Et Thomas Lybicae nutantis destina terrae. Ego respexi ad istum D. Braulionis locum in vita D. Isidori: Qvem Deus, post tot defectus Hispaniae, novissimis temporibus suscitans, credo ad restauranda antiqvorum monumenta, ne usqveqvaqve rusticitate veterasceremus, qvasi qvandam apposuit destinam. Caeterum ignoscas qvaeso, qvod Monumenta tua, juxta ac caeteros Codices, plus justo diutius pens me detineam. Etenim [[0219]] Amanuensem meum indies fatigant Notae meae in Saxonem, qvarum in igne jam ferrum est. Memini in Observatis meis cultell cujusdam aerei et lapillorum varii coloris. Et hunc et illos transmitto et inspiciendos praebeo, sed ea lege, ut mox restituas. Experiar te vicissim benevolum in procuranda Archaeonomia Gvil. Lambardi, qva vehementer indigeo. Adige generum tuum ad eum sollicite inqvirendum. De transmisso nuper Catalogo Episcopor. rhusiensium una cum adjunctis, maximas ago gratias. Vitus ille Beringius primo aditu mihi valde placuit. Sentiet deinceps, haud parum apud me valuisse commendationem tuam. Juvenis certe dignus est meliore fortuna et augustiore conditione. Nunqvam deero ipsius commodis, qvacunqve in re ipsi gratificari qveam. Utinam Sora nostra talibus abundaretl Verum desino, et te, Amicorum integerrime, ex animo valere jubeo. Sorae vv, d. IV. Nov. co IocxLI. CA VI. OLAUS WORMIUS Stephaono Stephanio. DUblica hisce diebus occupatus fui disputatione; hinc factum, tuis tardius qvod jam respondeam. Pro elegantissimo carmine, ut et affectu prolixo notisqve et animadversionibus doctissimis maximas ago gratias singulasqve suo loco non sine honorifica tui mentione inseram diligentissime. Characteres qvod spectat, de qvibus dubitas, ex Literatura Cap. Il. constat, priscos qvindecim saltem usos esse notis, qvibus animi sensa exprimebant, eoqve nomine C et G et uniea hac nota indicabant. Recentiores autem, qvi aliis lingvis eas accommodarunt, discrimen aliqvod invenerunt, Lectorum commoditati ut inservirent. C per obliqva acuta expresserunt ut et. Norvagi per dimidiatum I. hoc pacto aliqvando O in fine addentes et, alii hoc pacto sed priscis consone per exprimi debere arbitror. Oeodem pacto, eam namqve literam nostrates non agnoverunt, sed ejus loco .usi sunt. G literam obliqva incurva hoc modo et qvandoqve punctato significarunt. Dipnthongos agnoverunt nullas, sed literis divisis pinxerunt ut . alii recentiores ita .THveteres sed recentiores [[0220]] vel Ego priscos, qvantum possum, imitor eorumqve to aucto tate. Cul ellum ut et lapillos gratus remitto. De Lambardo sollicite inqvisivi, retulit gener, se ejus titulum inven re inter Iibros D. Metnero commodatos, qvos nondum restituerunt haeredes Apprime placent notae communicatae, sed, n.si auctoritates videro, qvibus suffultus D. Resenius nobis Th ejam Solis et Lunae matrem constituat, illas meis inserere non audo Ad rodonem me non diffundam, cum ejus fabula qvaed. m habeat. qvae minus ad gustum meum. Aliis eum relinqvam, qvibus volupe est hoc ex professo tractare. Monumentum Oretb nganum majorem sapit antiqvitatem, qvam ut ad Voldemari tenpora referri possit. Vix tuam interpretationem ferunt literarum ductus, interim ut elegantem inseram et lectori judicium permittam. Reliqva mihi valde placent, utqve porro, si qvid tale occurrat, qvo nostris lucem addere valeas, ea candide mecum communicare ut haud graveris, amice contendo; fiet certe non sine gratitudinis nota, singulis apposita. Cum Pssio de iconibus egi3 is conditionem plane non videtur respuere, sed tecum coram agere gestit, ut de numero, ordine et modo particularius tractetur. Alter ille pro singulis Regibus in stanneis laminis exprimendis duos postulat imperiales; at si ipse coram rem ventilare posses, forsan se nutui tuo accommodaret. Vale 2Nov. IqI. ccxx. KKK KKK . .O 22O D. Olo Wormio. Alde mihi placuit consilium, qvod mihi de Imaginibus Regum Daniae, qvorum Historiam Saxo condidit, in laminis stanneis exprimendis, semel atqve iterum suppeditasti. Et tolerabile satis judico pretium esse, qvod pro opera sua postulat Anaglyptes. Icones etenim erunt duntaxat octoginta, si seqvamur nomina et seriem Regum, qvan nobis dedit Andreas Vellejus sub finem versionis suae. Nam intercalares Reges, juxta aliorum curiositatem, hinc inde inserere, vixduco operae esse pretium: qvales sunt Balderus, Amlethus, IIaraldus lal, et caeteri. Suffecerit eos repraesentasse, qvi Regum titulo, non [[0221]] Gubernatorum, in Dania rerum potiti sunt. Jam cnlculo posito, bini de singulis Ieonibus Unciales conficient, ni fallor, fummam centum et sexaginta ncialium. Sed qvis sculptori tantundem argenti solvet? vod me attinet, neqvaqam par tantis sum expensis, qvi ultra qvinqvaginta nciales Saxoni adornando hactenus impendi Et si qvid de meo peculio porro addere vellem, reservandum id omnino esset ad ipsam Editionem autoris procurandam. In Generosi Domini Praesidis nostri liberalitate forte aliqva nobis spes existeret, Sed et hanc malo exerceat in charta coemenda, in Typographi opera conducenda, inqve aliis ad Editionem necessariis comparandis vare reliqvum est, ut alios qvaeramus adjutores, qvi symbolam ad hoc implendum opus conferre velint. In his animo meo obversantur Reverendi, Amplissimi, et Clarissimi Domini Professores Regiae Academiae Hafniensis, Collegae tui honorandi, Patres, Praeceptores, et Amici mei debita reverentia et honore colendi, qvos summopere rogatos habeo, ut idoneos in hanc rem sumptus facere haud dedignentur. Erit hoc cum perpetua laude et gloria ipsorum conjunctum, et ad seros usqve nepotes haec celebrabitur munificentia, qvamdiu literis et Saxoni nostro suus constabit honos. Et vix est qvod tergiversentur, si exactam rationem iniverint, qvid unicuiqve exponendum veniat. Nam vide, Totum Collegium vestrum VI. constat Professoribus. Jam numerent finguli Decem unciales, praeter D. Episcopum et D. Fincium, qvi, utpote ditiores, duplum contribuant et voti erimus compotes. vocirca, si ita tibi consultum fore videbitur, peramanter rogo, ut Excellentiss. Dominis Collegis tuis in Consistorio convocatis, hoc institutum exponas, et qvid responsi retuleris, diligenter ad me prima qvaqve occasione rescribas. Catalogum Episcoporum Arhusiensium juxta ac Genealogiam Regum Daniae ex Islandicis monumentis, qvam nuper mecum communicasti, non sine debita gratiarum actione, in praesens tibi restituc et una mitto Chronologiam Islandicam, cujus mentionem apud te injeci, cum non ita pridem Hafniae subsistere. Eam sedulo recognoscas velim, et cum tua, qvam mihi monstrasti, conferas. vod si dissentiant inter se, aut plan: non conveniant, enixc abs te contendo, ut tui Codicis mihi copiam facias. Experieris me vicissim in vota tua facilem promptumqve. M. Brynolphus in proximis ad me literis, qvae mihi ante octiduuni redditae sunt, jubet me exspectare Historiam agnari Lodbroci, librum rarum [[0222]] et inventu difficilem, meam in gratiam translatum et transcriptum. Is nunc Codicem Legum Ilaudicarum eleganti manu in membrana scriptum cum aliis nonnullis Constitutionibus transmisit. uibus adjunxit Notas eruditissimas in priores duos libros Saxonis nostri, maximam partem ex Antiqvitatibus slandicis depromptas. Si aves pervolvere, impertiam. De minutiis Notarum mearum et incondito Carmine, non est qvod tam exqvisitas agas gratias. Ego saltem affectus me erga te testandi causa, qvicqvid id fuit, in chartam conjeci. Majora alioqvin meretur humanitas tua et singularis in me benevolentia, qvam nunqvam non expertus sum paratisimam. Bene et feliciter Vale, optime Amicorum, et me, ut soles, ama. Sorae, d. IV. Decembr. eo IocxL. Monumento Tirstedensi, in qvo mentio fit VINGORUM. vehementer indigeo. Proinde tuum erit etiam istud solita humanitate mihi subministrare. Nam absqve eo vix progredi licet ulterius in Notis ad Libr. VI. Iterum Vale. cCcCxrl. TATTDATTT VOV VILO Stephaono Stephanio. Soram. Vae de expensis faciendis ad sculpendas imagines Regum Daniae scripsisti, qvibusdam ex Collegis meis proposui. Illi existimant, Historicum Regium tam amplo gaudere sti endio, ut hisce et similibus si qvartam singulis annis impendat, non necessum sit, alios hisce onerari, ad qvos historicum negotium non spectat, Putant qvoqve, aegre laturos Collegas tuos, se hoc honore privari. Cum enim illi stipendiis fruantur honeftissimis, in lauto vivant otio, nec tot qvotidie, ut nos, graventur expensis, non posse non hanc oblatam provinciam gratissimo animo excipere. Scribis, te ultra qvinqvaginta unciales Saxoni adornando hactenus impendisse Ego circa ducentos de meo erogavi ad Monumenta sculpenda, nullo ad studium hoc conductus praemio. is mihi hos refundet? qvis chartam et tpos ii cudendis suppeditabit? Praeter conscientiam me facturum puto, Collegas meos si hoc onere gravarem. Si ex te peterem sumptus eo nomine, qvod haec ad Historiam spectent Danicam, cui promovendae [[0223]] tibi peculiari deputatum stipendium, qvid mihi responderes? Pro missis Annalibus gratias ago; ubi otium fuerit, cum meis conferam. Notas Brynolphi in duos Saxomis libros perlibenter viderem; data occasione, mittas, qvaeso. Tirstedense, qvod petis, mitto Monnmentum, atqve, ut feliciter in proposito pergas, hortor. Vale, et favere perge. Hafn. O. Decembr. 1641. CCXXIX. KKK-- KKK-- TTT-- STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Mitto Notas et Observata M. Brunolphi in priores duos Saxonis libros juxta ac Praefationem. Vehementer mihi placent, cum qvod maximam partem ex Antiqvitatibus Islandicis depromta sint, tum qvod in multis cum meis consentiant. Autor ero, ut coeptam pertexat telam, qvae propediem meis Iucubrationibns pulcherrimam dabit aut insertam aut mantissam. Adjunxi Epistolam ejusdem amici, ut edoceret te, qvid sperare habeam in posterum ab ipso monumentorum priscorum. vam nuper communicavi Chronologiam, peramanter rogo, cum tuis ut conferas. Geminam enim apud te vidi, si recte memini, veterem et recentiorem. Et facile adducor ut credam illasa mea #di!j dia! pasw_n discrepare. Qvod si ita est, noli me defraudare vota ac desiderio meo, cui nunqvam non soles satisfacere. De Monumento Tirstadensi uberrimas ago gratias. Nunc porro velim mihi suppedites Monumentum qvod TUMMI Velificatoris meminit, cujus mentio occurrit sub initium Libri VIII. inter proceres ad praelium Bravelsense ab Haraldo an Ringone conductos. Edoceas etiam qvaeso, qvid eodem Saxonis in loco significet vocabulum Crucibulum, qvod instar cognomenti attribuit cuidam Frosthoni, in infima pagina Editionis Francosurtensis 1o. et eris mihi magnus Apollo. Bene ac feliciter Vale et Salve, Amicorum exoptatissime, cum omnibus, qvi circa te sunt. Ipso Solstitio autumnali, Anni MDCLI. [[0224]] CCXXX. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Pro communicatis M. Brynulphi observatis in Saxonem gratias ago maximas. Pellegi, haud displicent. Sed si ea, qvae adfert, adductis Auctorum, ex qvibus illa hausit, locis confirmasset, res futura esset multo illustrior, ac fidem dictis conciliasset majorem. Si scripseris, auctor sis, qvaeso, integra loca in seqventibus ut adjiciat, cum, qvos citat, apud nos et alios non extent. vodsi mihi ab eo impetrare posses Volatilis istius Saxi particulam, cujus meminit p. 2. circa finem, Thesauro meo augmentum accederet insigne; si addiderit ligna vel alia, in lapidem conversa, in fonte prope Scalholtum in Haueedal, cujus tu in ntis facis mentionem, res foret gratissima. vodam in loco Upsalam olim dictam fuisse Sigtunam arbitratur, sed sunt etiamnum distinctae civitates Sveciae. Remitto jam et Notas hasce et Annales tuos et meos; differre namqve animadverto non qvidem chronologia, sed rerum varietate et ubertate; ubi Iustraveris, meos remittes. Monumentum, qvod Tunmmi Velificatoris meminit, nullum mihi est. In Hunestadenfi, qvod mitto, Tummi vocem invenies, sed non Velificatoris. Foeminam namqve fuisse arbitror, qvae hoc nomine ibidem infignitur, ut ex meis, qvae apud te sunt, colligere vales adversariis. In explicatione vocis Crucibuli millo opus est Apolline; vox namqve est et Chymicis et Metallurgis usitatissima, qva denotant triqvetrum ex argilla firmissima compactum, in qvo igre vehementi metalla fundere solent, vulgo En Tiegel. Crucibulum est vas fusorium, inqvit Rulandus in Lexico Alchymiae, ex terra igni contumacissima factum, acutiore basi d tereti in ampliorem capacitatem forma triangulari vel rotunda desinentem, ad fundenda et eliqvanda metalla minerali formatum. Sic Geber Arabs habet de investigatione Magisterii, de praeparatione Veneris, Praeparatu Venus optime per hunc modum, ponatur Veneris stratum super stratum de sale communi optime mundato in crucibulo etc. Catinus vel catillus etiam qvibusdam vocatur. Sed Frostko hic qva voce Danorum dictus sit Crucibulum cum ignarissimis ignoro, an Froste Pot? Mihi ad manum non est Vellejus, ut, qvo pacto ipse reddiderit, inqvirere [[0225]] valeam. Catalogum Regum Daniae, qvos tu Saxonem pro veris agnoscere putas, data commoditate, velim, mittas. Vale. Io. Decembris, I6q1 cCx. v v KKK ATTTT O .O D. Olao MWormio. Nter alios sermones, qvos hoc loci nuper inter nos miscere Lcontigit, haud dememinisse poteris, incidisse mentionem Senonis cujusdam, a Sarrace nis in bello Sacro olim interfecti: qvem tum dixia Vilhelmo Tyrio in numerum Heroum relatum fuisse, qvi Crucis imagine, ut ista tempestate moris erat, in humeris insigniti, ad Palaestinam occupandam, et a manu barbarorum vindicandam, ex variis Regionibus, magnis confluxerunt copiis. Et en tibi locum ejusdem yrii de Svenonis nostri caede prorsus miseranda, qvi omnino fato meliori dignus erat. Sed inqvies: Svenoni huic qvis pater, unde genus? Non potest esse alius, qvam Svenonis Tiuffveseg nepos, qvi cum fratre suo Tostone, Eduardo Angliae Regi obsidis loco ab ipso parente Godevino traditus est. Videsis Genealogiam Lyscbandri pag.. d 1. Meminit etiam Svenonis hujus Matthaeus Paris ad A. C. IOq. Hoc qoqe tempore Sanus (perperam, pro Sveno) Danorun egis filius det cruce signatus, cum iris mille qingentis optime aratis, ad obsidionem properans Antiochenam, non longe ab urbe Nicaea, Turcorum perpessus insidias, cu suis omnibus interfectus esl. Caeterum qvod Saxonis Editionem attinet, eo jam res devenit, ut, Generoso Dn. Praeside nostro omnes impensas detrectante, Amicorum subsidia, et inprimis eorum, qvi Bono publico ex animo sunt addicti, ambire in posterum cogar et in partes vocare. Oum vero consultissiimum esset, in consortium expensarum, qvae in Saxonem faciendae essent, asciscere Bibliopolam qvendam, qvi cum exterarum nationum Bibliopois mutua exercens commercia, distrahere et sua et nostra omnium exemplaria posset, idcirco praesentes hasce tuisqve a. ljunctas ad Moltchenium exaravi literas, qvibus ab ipso enixe contendo, ut ad commune hoc commodum promovendum liberalem symbolam conferat. Tuum erit Moltcheni autorem svasoremqve [[0226]] esse, ut Societatem divulgandi Saxonis nobiscum alaeriter ineat, nullus dubitans, qvin ex liberalitate sua uberrimum sit qvaestum facturus. Beringius noster majorem in modum abs te petit, ut clam Episcopo habeantur omnia, qvae de eo ad Professionem Poeseos olim promovendo inter vos hic nuper transacta sunt. Veretur etenim, ne, si resciverit institutum hoc vestrum, Episcopus, priusqvam ejus exeqvendi opportuna affulserit occasio, negotium totum impediat, qvod aegre laturus sit maturam Beringii e functione, qva nunc fruitur, dimissionem. Novit enim, qvantopere sit addictus Nobilium commodis ete. Sed haec inter nos. Bene et feliciter Vale, optime amicorum, et me, ut soles ama. Sorae, Postrid. Cal. Februarii, clo IocxLI. KKK CAII. ATT DRITT O LHO DLO Stephano Stephanio. Soram. E Senone isto tuum communicare qvod volueris judicium, gratias ago ingentes: hunc ipsum certe, qvem delineas, fuisse oportet et non alium, qvem Tabula illa exprimit. Catalogum eorum, qvae ex Saxone deprompta, aereis insculpsit laminis Passaeus noster, nanu Spormanni consignatum mitto; simul etiam exemplum unum nondum omni ex parte perfectum (qvod redditum mihi cupio) ut de magnitudine reliqvorum constet. Nisi in charta majori Saxonem imprimi cures, vix eorum tibi usus esse potest. Fuere procul dubio, qvi nil nisi suum approbant, Praesidemqve vestrum ab opere tam utili et necessario alieniorem reddiderunt, tibi et Patriae tantam invidentes gloriam; sed tu contra audentior ito. Ubi Serenissimo Regi tuum innotuerit propositum, media procul dubio se offerent, ad optatum scopum ducentia. Cum Moltenio data opportunitate agam: sed sat scio, difficilior erit; jam enim Apologiam D. Brochmanni exspectat, et Danicis aliis occupatur. vicqvid meis possum adhortationibus, praestabo Beringium securum esse jubeo, nihilqve mihi magis in votis erit, qvam ut eo, qvo actum, modo, juveni optimo gratificari possimus. Vale. 7. Febr. 1642. [[0227]] CCXXXIII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio Excellentissime Dn. Doctor Wormi, Affinis et Amice desideratissime. Restituo in praesentia, non sine debita #e) ucaristi / v, nuper ad me transmissum exemplum figurarum, qvas jussu Regio aereis laminis mandat Passaeus. Vehementer placuit Gencroso Domino Praesidi nostro; qvi mox sponte operam condixit suam in Diplomate Regio obtinendo, qvo Passaeus ve invitus cogeretur non omnes solum imagines nobis supeditare, sed et suo praelo excudere: qvomodo te mihi svasisse memini. Ex adjuncta qvoqve designatione, manu Spormunni, ni fallor, exarata, facillime colligere potui numerum eorum, qvos Saxoni meo olim inserere licebit. Certe ingens ornamentum addet florentissimo huic Scriptori, ejusqve novae Editioni, ex accurate delineatis Iconibus. Verum qvibus apud te qerelis proseqvar nostratium invidiam an incuriam? qvi tam lenti sunt et negligentes ad Bonum publicum promovendum; et illi praecipue, qvi tot nummorum acervos plena strangulant arca, Reverendum Dn. Episcopum non ita pridem de Societate divulgandi Saxonis nobiscum ineunda compellavi; sed qvid responsi retulerim, malo coram, qvam per literas, tibi exponere. Nec spem nobis ampliorem alii fecere, qvos hoc de negotio anxie adeo solicitassc et poenitet, et pudet. Monumenta tua unica, qvibus ultimam a Typographo manum tantum non impositam esse confido, velim inter primos mecum communices, qvi forte in paucis ejusmodi Antiqvitates suo pretio aestimare novi. Ego Saxoni totus adhuc intentus sum, licet jam sensim cordatos fautores habere desinat. Bene Vale, ad ornatum patriae nate, et me ama, .Sorae, xa, d .Februarii Anno Christi MDCXLII. [[0228]] CCXXXIV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvum nullus dubitem, qvin ultimam Monumentis tuis manum Tpographus imposuerit, peramanter te rogo, ut eorum mihi exemplar benigne impertias: Vel saltem integrum llud Caput, qvod de munimento Thyrae Reginae, Danneverck dicto, agit, per amanuensem tuum describendum cures. Etenim variorum autorum loca, qvae illic ad testimonium citasti, valde inservire poterunt Notis meis in .Saxonis Librum, cu illustrando emendandoqve nunc totus incumbo. Adjungas qvaeso, si qvae tibi in Arehivis tuis suppetant documenta de Julinensium Piratica, ipsaqve urbe Julino, cujus eodem libro mentionem saepius injicit Saxo. Prodiisse etiam in lucem reor Generi tui Reges aeri incisos; qvos anxie desidero. Simul abs te peto, ut veteres Rhythmos ab Opiti editos, qvos penes te esse nuper indicasti, mecum ad tempus communices. Restituam bona fide, ubi nos futura regni Comitia, cum propitio Deo, conjunxerint. Vale optime Amicorum, et me ama. Sorae, #ta/cista, d. VIII. Martii, Anni M DXLII. CCXXXV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Tantum abest, Monumentis meis extremam manum imposuerit Typographus, ut librum tertium de Scanicis jam primum inchoet. Vix ante Festum Johannis absolvet. Nec dubites, qvin inter primos sis futurus, qvibus communicabitur, eo usqve perventum ubi fuerit. Mitto tibi pagellas, qvibus Monumentum Thyrae continetur, ea lege, ut remittas prima commoditate, cum crebros in iis, ut videbis, tpographi notaverim errores, qvorum cum reliqvis habenda est ratio ad calcem libri De Julinensilus nil habeo praeter ea, qvae extant in Historia Norvagica. Memini, me apud Magnificum Cancellarium Frisium [[0229]] piae memoriae integram prisca lingva nostra de iis vidisse historiam, sed ejus mihi non est copia. In Helmoldo etiam qvaedam invenies; Ioca investigare mihi jam non est integrum. Reges aeri incisi nondum prodierunt. Opitii mitto Tractatum. Si Chronologiam Saningiaonan nactus es, mitte qvaeso. Eddae qvoqve tantum, qvantum descripsit amanuensis. Nescio, an in Notis tuis rationem habeas nostri nitlingsagu, qvod omnino fieri oportet, cum qvamplurima suppeditet a Saxone diversa et qvandoqve neglecta. Vale, Hafn. XIV. Mart. 1642. CCXXXVI. TTT-- KKK-- KKK-- STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. #Apospasmation illud Libri Primi Monumentorum tuorum nuper mecum communicatum, en tibi grata mente remitto. Huic adjunxi, qvam petis, Eddae Primam partem, una cum versione Latina seqventium Fabularum, qvibus bini Codices MSS. auctiores fuerunt. Sed qvia Amanuensis meus intricatos stos et Islandis vernaculos Characteres, qvibus descriptus est Codex, qvi nomen Johannis Paulini Resenii praefert, asseqvi nullo modo potuit, spatium, qvod vides, vacuum, utriqve Textui tam Islandico, qvam Danico, olim supplendo, relinqvere coactus sum. Sed qvis mihi Oedipum se praestabit? De Islandis eqvidem, qvi nunc Musarum sacris apud vos operantur, exiguam admodum spem foveo, utpote atis a te edoctus, qvam ignavi sint et nullius frugi. Nihilo tamen minus Codicem illum ad te mittendum duxi, ut etiamnum hac in parte ipsorum diligentiae periculum faceres: qvos minori negotio Danicam versionem adornaturos confido, qvam Latinam. Itaqve si rem in expedito fore putaveris, velim uni eorum Librum MS. committas, eum in finem, ut primo Contextum Islandicum literis Latnis majusculis enucleate, distincte, et polite describat, omissis ductibus Notarum concisis et, qvas vocant, Abbreviattris Deinde ut boni interpretis vice fungens, nativae vocis idioma in Danicam nostram transferat, initium facturusa Fabula 5o., et tandem perducturus eandem versionem ad finem usqve primae partis et pilogum autoris. Nam secunae partis versionem utramqve penes [[0230]] me asservo, donec prior illa omnibus numeris absoluta furit. Tuum jam erit (qvomodo plane mihi persvadeo) Codicis utriusqve accuratam gerere curam, ne qvid detrimenti capiant, inprimis qvi me possessorem agnoscit, non injuria tam pulchra veste ornatus. Cujus sane, nulli mortalium, copiam, praeter te, facile facerem qvippe cui omnia mea ex asse debeo. Velim etiam utrumqve Volumen apud te retimeas in adventum usqve meum, qvem ad futura regni Comitia, si Deo meo ita visum fuerit, exspectare te jubeo. Chronologia sua nondum me beaevit Saningius Affinis; et adhue se totum illi absolvendae incumbere literi me suis edocuit, qvas hoc ipso die, qvo haee scribo, accepi. Ubi nactus fuero, tibi mox impertiam. Scio eqvidem insistere ipsum per omnia lyschanri vestigiis: cujus Chronologia nulla foret, si insit tiis istis Regibus, qvos hinc inde Operi Genealogicoinsarcire solet, prorsus abstinuisset. Bene et feliciter Vale, mi optime Amicorum, et me, ut soles, ama, qvi te aeternum. Sorae a. d. IV. Mart. Anno Messiae cso IocxLIl. cxviI. KKK KKK TTTT KKK . O O D. Olao Wormio. Ercules ille Gaditanus, cujus effigie signatos nummos nunc nuper apud te non sine summa voluptate inspexi, non fuit alius, qvam qvi in Insula et urbe Gaditana olim colebatur. Testantur enim qvamplurimi Autores, Herculem cum sociis in insulam Gades penetrasse, eiusqve in memoriam a posteris teimplum magnifica pulchritudine exstructum suisse, qvod antiqvitus erat inter celeberrima hujus insulae opera, qvo plures Romanorum duces, magnis rebus gestis, vota soluturi ventitabant P ilostratus vero Lib. V. VitaApollonii yanaei scribit, duos ibi Hercules cultos fuisse, gyptium et Thebanum, nullo prorsus intus simulacro; caeterum gyptio duas aras aeneas, Thebano unam tantum erectam: juxta qvam duodecim Herculis labores conspicerentur; qvod et Silius Italicus innuit Lib. IIl. ubi non inerudita descriptio et templi et sacri Herculei legitur: Vulgatum, nec cass fides, ab origine sani Impositas durase trabes, solasqve per aeum [[0231]] Condentum novisse manus: hinc credere gaudent Consedisse Deum, seniumqve repellere templis: Tum qveis fas et honos adtis penetralia nosse Faemineos prohibent grestus, ac limine curant Setigeros arcere sues, nec discolor ulli Ante aras cultus, velantur corpora lino, Et Pelusiaco praefulget stamine vertex Discinstus, mos thura dare, atqv e lege parentum Sacrificam lato vestem distingvere clavo; Pes nudus, tonsaeqve comae, castumqve cubile, Irrestincta focis servant altaria flammae, Sed nulla effigies, simulacrave nota deorum Majestate locum, et sacro implevere timore, In foribus labor Alcidae. Pomponius Mela Lib. Ill. Cap. VI. unicum tantum Herculem Egyptiam ibidem cultum fuisse tradit. Templum, inqvit, Egyptii Herculis, religione, vetustate, opibus illustre, Tyrii condidere: cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt. A Gadibus itaqve Hercules Gaditanus cognominatus; cujus etiam mentionem facit Diodorus Siculus Lib. VI. et alii non pauci, praesertim qvi insulam istam descripserunt. Caeterum vetustissimos esse nummos tuos vel ex ipsis literis conjicio, qvae omnino Punicae sunt. Poeni etenim, (sive, ut alii, Phoenices, aut Tyrii) Gaditanam civitatem primum condiderunt, qvam posteaRomani variis operibus exornarunt, unde Julia Augusta Gaditana dicta. Pisces autem, qvorum effigies in adverso Iatere nummorum apparent, Thynni sunt. Thynnorum etenim piscatura praecipuus incolarum qvaestus et semper constitit, et hodieqve ex eadem multum emolumenti capiunt. Haec in praesens habui, qvae de Gaditano isto Hercule edisserem. Plura tihi autorum, qvos laudavi, lectio suppeditabit. Porro alteram Eddae partem de variis rerum appellationibus, en tibi nunc., sicut recepi, repraesento; licet Danica versio vix literam E. attigit. Origines Ptavinas Pignorii in Bibliotheca Meursiana frustra qvaefivi. Eas etenim jamdudum emptor, nescio qvis, suis vendicavit usibus. Autorem, qvi seditionum Danicarum Historiam conscripsit, mecum ut communices rogo: si modo vicissim me de Cornn tuo sollicitum esse velis. Bene ac feliciter Vale, mi optime Wormi, et me, ut soles ama. Sorae, a. d. III. Maj. MDcxLII. [[0232]] CCXXXVIII. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio. Soram. Perplacuit discursus de Nummo Herculeo; optime enim omnia qvadrare video. Gratias igitur habeo maximas; ad paria me obligatum tenebis. Remitto Eddam, utcunqve cum meo contuli; maxime discrepant tum ordine, tum rebus; appellationes adductae maxima ex parte in meo tum fabulis tum auctoritatibus veterum Scaldrorum comprobantur qvae si translatae essent, pulcherrima procul cdubio haberemus multarum antiqvitatum documenta. Edi in lucem Edda si deberet, juxta meum exemplar secundum hunc librum publicandum svaserim. Addo Seditinun Danicarum libellum, ut celerius censuram Cornu Aurei attrahat. Vale, et, ut facis, ama. Hafniae, 1 Maj. I62. KKK AA I. DAIT 2 2.. O 2 2O D. Olao Wormio. Salutem et rerum omnium prosperitateml cellentissime Vir, Affinis et Amice fidelissima gratia conjunctissime; Inter gravissimas occupationes, qvibus indies distringor, eruditissimum illum et vere aureum de Serenissimi Princiis Aureo Cornu tractatum tuum denuo a capite ad calcem cvolvi diligentissime: verum nihil plane reperi censura dignum, aut qvod additamento aliqvo illustrari possit. vamobrem contentus sis qvaeso minutiis istis, qvas in adjuncta schedula a me notata vides. Plura eqvidem voluissem commentari, sed otium me deficit. Sin autem deinceps alia sese mihi obtulerint, non deero petitioni tuae. Nullus dubito, qvin multa suppeditabunt etiamnum Commentatores varii in Poetas praecipuos, Virgilium, Horatium, et alios. Sed tu maximam partem Operi tuo inseruisti, adeo ut non opus siet ulteriori dissertationc. Rerum Danicarum Anonymum Scriptorem nuper mecum communicatum nunc restituo, gratias agens maximas, simulqve rogans, ut [[0233]] ignoscas, qvod tam diu penes me retinuerim. Qvod si erit, qvo vicissim tibi gratificari qveam, me in vota tua paratissimum experieris. Bene Vale. Sorae, d. 7. Junii 1642. CCXL. O2 H.OO D. Olao Wormio. Ltimis ad te literis meis adjunxeram Observata nonnulla ad Aureu Corn tuum: qvae minus tibi placuisse ex diuturno silentio, et seribendi insolita cessatione, tantum non conjecturam facio. Certe tuam in gratiam, gravissimas inter occupationes, totam Bibliothecam Philologicam meam diligentissime excussi: sed animadverti omnia scitu et notatu digna, qvae ad istud argumenti pertinent genus, te in tuum Cornu copiae (nam vere ita nominare liceat) una cum pulvisculo fideliter ac feliciter congessisse, adeo ut nec mihi, nec post me cuiqvam, ullum in hac messe Spicilegium relictum sit. Grata itaqve sint qvaeso paucula illa, qvae per temporis brevitatem tunc dare licuit, qvae amor magis, qvam otium expressit Verum ad alia. Nuper fando inaudivimus de infelici casu qvatuor istorum Juvenum, qvi Hafnia Vitebergam iter periculosum susceperant: qvos in viaa militibus Svecis miserrimum in modum trucidatos interfectosqve jam constans fama nunciat. Hos inter fuit Uxoris meae frater Elias, magnae spei Juvenis, qvem una cun caeteris, proh dolorl interiisse perhibent. Te peramanter rogo, mature me edoceas, qvid de his certi compertiqve habeas, an, qvod mallem, secus se res habeat. Anteqvam finiam, unicum est, qvod abs te enixe petam, ut Vitam beatae memoriae Soceri tui, D. Matthiae Jani Episcopi qvondam Lundensis, mecum qvamprimum communices. Insimul, ut filium praedecessoris ipsius, M. Pauli Martinii, qvem apud vos bonis operari literis comperi, arcessas, et meo nomine qvoqve de Vita parentis mihi mature exhibenda ipsum compelles. Constitui etenim propediem, cum propitio Deo, Chonicon piscoporun Lundensium, qvod penes me MS. extat, publici facere juris, et supplementi loco Vitas, qvas desidero, adjungere. Ignosce qvaeso importunitati meae, et Vale. Sorae, #ta/cista. Die 20 Jun. 1642. [[0234]] CCXLI. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Miror istas animum tuum subire posse cogitationes, displicere mihi a te profecta, cum, qvanti et te et tua faciam, etiam conjectanea, saepius declaraverim. Officii mihi praeter exspectationem impositi gravitas, iter praeterea Scanicum a scribendi munere paululum in transversum si rapuerint, non aegre ferres, si hic esses. vantopere tua placuerint, iteratam ubi videris ditionem, facile animadvertes Nolo igitur hac de re pluribus. Ovod de juvenibus istis crudeliter mactatis inaudivisti, ad nostros non pertinere, ex literis, qvas ipse vidi, colligere mihi visus sum; interm ab iis nihil hactenus habemus literarum, exceptis iis, qvae Lubeca et Hamburgo seripserunt. Indies certiora exspectamus; qvia in illorum comitatu fuit D Hunnius, qvi cum uxore ad thermas tendebat, ac de eo nihil Lubeca narratur sinistri, omnia salva speramus. vae socer ipse de vita sua in chartam conjecit, qvaeqve nos tum collegimus, mitto. Tu pro tua prudentia singula ubi digesseris, remittes. M. Pauli Martinii filius Parisiis degit. In hac re D. Fossius operam tibi gratam praestare potest. Ei enim si scripseris, a vidua Lundis degente cuncta impetrabis. Paoradinum remitto, gratias agens ingentes: mea vicissim tibi patebunt. Vale. Hafn. 22Jun. i6. CCLII. ITT KKK Ma-. 2 2O D. Olao Wormio. Salutem et Observantiaml xcellentissime Domine Doctor Wormi, Affinis et Amice plulrimum honorande, qvas nuper gravissimis districtus occupationibus agere non potui, nunc ago habeoqve gratias qvam possum maximas de Vita Soceri tui adeo benigne mecum communicata. ae perspexi inservire posse instituto meo, inde excerpenda duxi; qvae propediem, #su!n qeJ_, inserta suo loco videbis, [[0235]] ubi in lucem prodierit, cujus editionem nunc molior, Chronicon Episcoporum Lundensium. Caeterum pagellas, qvibus vita continebatur beatae memoriae iri, et de Ecelesia Christi optime meriti, ante octiduum ad te remisi, qvas velim me edoceas num acceperis. Praeterea peramanter rogo, ne celes nos, si qvid comperti habeas de funesta caede tot lectissimorum Juvenum, qvos in agro Luneburgensi crudeliter mactatos nupera nunciavit fama. Sumus hic in magna luctus exspectatione, donec certiora edocti fuerimus. Utinam nihil veri tam tristi rumori subessetl Sed mens mihi aliqvid scaevi praesagit, praesertim qvod nonnulliex istis, et hos inter praecipue Uxoris meae frater Elias, plane inviti tam praesentissimis obsitum periculis iter susceperint. Deus Opt. Max. te diu sospitem Bono Reip. conservet, Affinis dilectissime. Sorae, a. d. Io Jul. Iq2. cCcxLIII. O LO VIvo TT DAITT Stephano Stephanio. Soram. Jon est, qvod operose adeo pro tantillo officio gratias agas, qvas me tibi debere fateor ob Paoradinum et alia communicata. Gaudeo, te eo usqve perduxisse Episcopos tuos Scanicos; ut brevi prodeant, elabora. Ovid interim Saxo tuus? an dormiet? Recte facis, tutius ut ambulet, tot viros praeclaros, ipsi qvi viam sternant, qvod praemittas. vae de Studiosis in agro Luneburgico occisis fama tulit, falsa omnia sunt et frivola. Binas jam Vitteberga ab Affine meo Motfeldio accepimus literas, qvibus scribit, ex animi sententia omnia in itinere successisse; se ne militem qvidem vidisse, qvi eos sit allocutus; victuiqve necessaria se abunde habuisse; Magdeburgo Vitebergam navigio se vectos; jam vero in aedibus D. Guilhelmi Lyseri, Theologi eximii, degere, cujus fruuntur et mensa et hospitio, inter qvinqve Magistros, Viros doctos et modestos, qvi scurrilia illa pennalisantium toto pectore aversentur. Beringium nostrum osficiose saluta. Vale, ac vive publico bono qvam prosperrime. Hafn. 12 Jul. 1642. [[0236]] CCXLIV. STEPH. IO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Andreas qvidem Abbas Monasterii S. Michaelis prope Bambergam, Vitam S. Othonis, Bambergensis Episcopi et primi Pomeranicae gentis Apostoli, circa Annum Christi MCDLXXXVII, composuit: in qva multa leguntur de fanis et Idolis veterum Sclavorum qvae omnia et singula Otho Episcopus, qvum apud eandem gentem ad fidem Christianam convertendam versaretur, pio elo destruxit. Inter alia notatu digna sunt, qvae Lib. II. Cap. l. de magnificentissimo qvodam in Stetinensi civitate (qvae olim totius Pomeraniae Metropolis fuit) delubro commemorat, dum in eo omnem praedam, sive terra, sive mari partam, spoliaqve hostium, et res alias pretiosissimas repositas fuisse tradit. Inprimis vero, qvia Cornuum mentionem faciat, et non solum eorum, qvae potibus apta, sed et (qvod singularem profecto observationem meretur) qvae cantibus apta, idcirco pro ea, qvae inter nos intercedit amicitia, integrum hunc Autoris locum in praesens tecum communicandum duxi. Verba ita habent, Erant autem in civitate Stetinensi Continae qvatuor (sic templa Idolorum suorum apellabant veteres Pomerani) seduna ex his, qvae principalis erat, mirabili cultu et artificio constructa fuit interius et exterius, habens sculpturas de parietibus prominentes, imagines hominum d volucrun et bestiarun tom proprie suis habitudinibus expressas, ut spirare putares ac viere: qvodqve rarum dixerim, colores imaginum extrisecarut nulla temestate nivium vel imbrium fuscari vel dilui poterant, id agente industria pictorum. In hanc aedem ex prisc Patrum consetudine, captas pes et arma bostium, det qvidqvid ex praeda navali, vel etiam terrestri pugn qvaesitum erat, sub lege decimationis congerebant, crateres etii aureos vel orgenteos, in qibus augnrari, epulari det potare nobiles solebant ac potentes in diebus solennitatum, qvasi de sanctario proserendos ibi colocaerant. Crnua etiam grandia taurorun agrestium deurato et gemmis (NB) intexta, potibus apta, cornua cantibus (NB.) apta, mucrones et cultros, multamqve supellectilem pretiosam, raram visu, pulchram in ornatum et honorem Deorum suorum, ibi conseruabant. Hactenus Andreas Abbas. [[0237]] Atqve haec tenuis illa Symbola est, qvam ad eruditissimum tractatum tuum de Aureo Celsissimi Principis nostri cornu, etiamnum conferre volui; qvae utinam locum inter alia #a)xiomnhmo/neuta tua invenire posset! Caeterum qvum nullus dubitem qvin cum Mercatoribus jam domum reversis ex Islandia novi et rari aliqvid nactus sis: qvaeso te, si me amas, ingenue mihi impertias, praesertim qvae Historica et memorabilia sunt. Experieris me vicissim in vota tua promptissimum. Vale et Salve plurimum, aeternum patriae lumen. Sorae, #ta / cista, d. VI. Octobris, Anno Messiae M DCXLII. CCXLV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Ante mensem circiter, negotiis Academicis occupatus, ad templum Hogerupense, in extremitate Stevonicae provinciae situm, deveni, in qvo monumentum offendi, Historiae Episcoporum tuorum Selandicorum lucis haud parum allaturum; qvod non potui, qvin tecum communicarem, praesertim cum erroris Hitfeldium convincat, et rem memorabilem ab ipso omissam pertractet, cujus Epigraphen hic adjunctam cernis. Vides Henricum Gerhardi, VI. numero Episcopum Roeschildensem, Anno MCCCLI. templum hoc consecrasse, cum tamen Hvitseldius eundem Anno 1g6. in Episcopum ordinatum referat. Si Historiam Valdemari IV. ab eodem Hitfeldio conceptam lustraveris, videbis eam favere huic inscriptioni, non vero catalogo Episcoporum ab ipso publicato, refert enim pag. 526. nter Episcopos, qvi anno I35. die AnnunciationisB. Virginis Calundburgi convenere, etiam fuisse Henricum hunc Roschildensem; tunc igitur Episcopali mitra insignis erat. Hallucinatum igitur hic fuisse Historicum nostrum, vides, cui medelam facile ex hisce tribues. Audio, novum qvendam ex Arabia, Asia, Graecia, Persia, Utopia reducem Stentorem epistolas meas ad te sugillare, qvod vocandi casu Stephanie tibi scribam; at bonus ille si illam, qvam prae se fert, Graecae lingvae peritiam ex tot, qvot hic Magnatibus vonditat, sibi forsan vix visis, multo minus [[0238]] lectis, voluminibus hausisset, utiqve cujus lingvae propria esset haec vox, non ignorasset, et vel ex rudimentis Grammaticis didicisset, propria a Graecis tracta qvo pacto vocandi casu a Romanis sint prolata. Aferula adhuc calere videtur, qvam vix effugiet. Sed Alastorem hunc ad Paedagogium vestrum amando, paululum ei ut excutiant barbariem tyrones Grammatici. Te adhue valere jubeo, mi Stephanie, elegantia non tam Wormiana qvam Statiana et Classicorum qvorumvis spectabilis. Ex Islandia ne literulam adhuc accepi, qvamvis cum ultimis mercatoribus nostris exspectem. Huc appulit juvenis, M. Brynolphi amanuensis, qvi refert, Dominum Bynolphum in tui gratiamflistoriam Regneri Lodbrog in ling. lat. transferri curasse, cujus dimidium tibi jam misisset, si literas a te accepisset, qvibus cum fuerit defraudatus, negotium suspendisse. Audio te Templi Nidrosiensis, dum in vigore fuit, tenere delineationem, qvam si transmiseris, rem gratam feceris. Sero nimis locum Andreae tui de Stetinenfibus cornubus accepi; ad umbilicum fere perducta cum sint omnia, inseri commode non potest. Gratias interim pro affectu habe, et ut reddam, haec cape. Vale. Hafn. m. Octobr. I62. KKK KKK KKK TTT ..T. D222O D. Olao ormio. Ale me habet, qvod post festum, ut vulgo dicitur, adte 1 venerit locus iste Andr eae Abbatis de Cornubus Stetinensibus: qvi tamen, si ita visum fuerit, ad calcem Operis adjungi commodum potest. Verum id tuo arbitrio committo. Mihi voluntatem et affectum erga te meum, etiam in re tam levicula, declarasse satis erit. Gratulor tamen mihi, qvod exili hoc osficio raram illam et notatu dignissimam inscriptionem e pluteis tuis elicuerim: qvam suo loco olim, cum Bono Deo, non sine honorifica tui mentione, insertam videbis. Sed et ipse antehac in Hvitfeldio observaveram in Catalogo Episcoporum Saelandicorum pag. M. III. perperam 1368. positum esse pro 1350. qvia antecessor mortuus erat 1349. et Hericus baptizasse dicitur Margaretam Anno 1353. juxta ipsum Hvitfeldium in Historia Waldemari IV. pag. 511. [[0239]] Delineationem templi et urbis Nidrosiensis en tibi inpraesens mitto, sed rudi penicillo deformatam a Studioso qvodam Laurentio Samuelis Arctanro.: qvae profecto non tanti est, ut sui contemplatione oculos tuos diu detineat. Alastor ille Graeculus et Arabs, cujus in ima parte literarum proxime mentionem injecisti, ad munus Historiographi, qvod post excessum b. m. Pontani hactenus vacavit, aspirare dicitur. Et non sunt pauci, qvi a Magnifico Dn. Cancellario jam traditam et demandatam ipsi augustissimam hanc functionem certo affirment. Nescio sane qvod astrum Germanis tantam felicitatem hac tempestate temperet et afflet, Danis in imo subsellio relictis etc. Sed manum de tabula. Tu optime Vale, Vir amicissime. Sorae 22. Octobr. 1642 CCXLVII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. De Monumentis Danicis per communem Affinem nostrum M. Drachardum nuper ad me transmissis, ago gratias, qvas mens mea concipere potest maximas. Sed ingratum me mori cogis, qvod nullam unqvam vicem singulari tuo in me fsavori rependere qveam, qvo adductus toties honoratam mei mentionem in praeclaro isto Opere injicere dignatus es. Ita per te nomen meum immortalitati consecratum, una cum tua fama, omnes terrarum oras, qva viget Eruditionis honos, pervagabit. Certe gaudeo talem me praeconem nactum, cujus judicio fretus eorum malevolentiam, qvi per meam ruimam et ignominiam emergere cupiunt, securus despiciam. Caeterum ut videas qvam diligens fuerim in novis istis lucubrationibus tuis evolvendis, pauca omnino in medium adferam, de qvibus te in praesens admonendum duxi. Principio ad paginam L, ubi agitur de cadaveribus principum in frondosis arboribus olim suspensis, referri posse videtur ritus sepeliendi apud Finnos receptus, qvi mortuos suos in arborem concavam recondunt, id qvod in vulgus notissimum est. Deinde pag. CAAAIIl. recte observavit, qvisqvis ille fuit veterum carminum compilator, per Myklegaard intelligendam esse Constantinopolim, minme vero Megapolin, antiqvorum Obotritorum primariam urbem. Etenim, #kat' e)xoch!n sic dicta est [[0240]] magna illa et vere regia in Oriente civitas Byantium, posteaqvam illuc sedem imperii transtulisset magnus re et nomine Constantinus. GARDvero nostratibus antiqvitus vocabatur urbs, civitas, vegio; ut Ostregard, hoc est, Russia, regio ad Solem nascentem sita. Mykle autem sive Mikil, qvod nunc Magle, idem qvod #mega / lh. Ergo Myklegaard est #mega / lh po / lij. In inscriptione monumenti Giesingholmensis vereor ne parum accurate expresserit ductus Runicos, qvos ipse lapis repraesentat, qvi llis describendis operam impendit suam. Nam proNicolaus aesunor, legendum existimo Nicolaus nusunor i Arrus. FEjus mentionem facit Hitfeldius in Catalogo Episcoporum Arhusiensium: 5emte Sis til larus var enb. effte aar 1o. (emenda uxo.) Bner samme Sij leffpe laues ller Nicolaus anuti n Sisp alstemars af scoiq Srober. oSanb## blef beqrafuen ubi en Sraefirte til arsus e Gtranbenpaa Sietet. coqen Srtars ar sat hannem ster fos til een mm belsc. 2. Ex ligneo isto sacello, qvod forte solo aeqvatum est, qvum, viginti post annis, magnificam illam Basilicam, qvae hodieqve Arhusii visitur, exstrueret Petrus Vagnonis, Episcopus Arhusiensis, saxum hoc sepulchrale, ad exornandum pavimentum sacelli arcis Giesingholmensis (qvam vix altero lapide Arhusio distare fando comperi) una cum aliis lapidibus translatum arbitror. Considera, qvaeso, paulo diligentius ipsos Runarum exus, praeserti in ultima voae RR. Sic etenim scribebant veteres sine aspiratione Arrus vel Arus, pro Arhus, sive Aarhns. Ita centies occurrit in MS. Codicibus, Episcopus Arusiensis, civitas Arusiensis, pro Arhusensis Et qvamvis hic Mcolaus nudsonius ipse nunqvam sacram infulam gesserit, qvia tamen sub Episcopo Svenone vixerit, et Episcopi frater fuerit, multaqve et insignia patraverit miracula, Episcopi effigiem et Capituli Arhusiensis vetustissima insignia. gnu videlicet crucem gestantem, ob viri sanctitatem, fortassis ipse Episcopus Sveno, tumulo ipsius incidenda curavit. Adeo o RSnon ad D D, qvod De sive obiit, interpretor, reserendum puto, sed potius ad praecedentem syllabam AR. Ad ultimum, in inscriptione templi lepensis in Norvegia, vocem Hedner non Ethnicos, sed psam Ingeburgam aut ipsius animam, significare puto: ut sit sensus: da saga Pater noster fyrer sol henner, pro henders vel henners; orent Pater noster pro anima illius, nempe Ingeburgae, et [[0241]] omnium eorum, qvi bona sua ad incrementum Ecclesiae conferunt. qvod ou repetendum, et subintelligendum ex eo, qvod solennis et anniversaria ejusdem Ingiburgae commemoratio sub initium veris instituenda esset. Facilis sculptoris lapsus in pro, aut vice versa. Verum haee tuo judicio committo. De alis alias videbimus, qvae iortean nobis arplam ulterius inqvirendi de genuino Monumentorum sensu occasionem suppeditabunt. Transeo nunc ad autores, qvos hine inde ad testimonium citasti. Hos iter incognitus planemihi est Liber, Rudimentunm NVovitiorum dictus, in qvo valde miror Popponis fieri mentionem vare si penes te siet, velim ad unam aut alteram hebdomadam mecum communices. Itidem edoceas me rogo, qvalis sit scriptor Richardus Verstegaen, de Originibus piscorum Vocabulorum; qvem videre et versare vehementer desidero. Tertius est Jofephus ITerceru, ex qvo Genealogiam Regum Portugalliae deducis. Cujus etiam mihi copiam ut facias rogo. Sed prae omnibus Codicis MS., usum mihi exopto, unde versus illos de Holigero Getha ad calcem Monumentorum adjunxisti. Proinde a ibliothecario vestro meam in gratiam ut postules, vehementer peto. Enigmata nuper mecum communicata heic una grata manu menteqve restituo. Ccnciliorum nglicorum lectioni strenue incumbo, qvoties per alias licet occupationes. id vero dicam de Genero tuo M. Tormio, qvi tantopere mihi invidet editos a se Lschandri in Aventinum Semones, qvos ter aut amplius a me rogatus inpertire noluit? sicut et Regum Effigies denegavit. Tu, qvaeso, pararius mihi apud illum sis, et qvantum in te est, ad majorem liberalitatem eum excites. Eris cocti massas aliquot mitto, de qvibus Minerales artifices plenius te edocebunt. Non abs re foret, si exemlum Monumentorum per me exhiberes Nobilissimo Viro, Dn Ovueno Juel, Principum Gliichsburgensium Ephoro, qvi amat literas et literatos. Carmen meum libro tuo praefixum male tractavit Typographus, dum necessariis interpunctionibus non distinxerit. Nam illis verhis, Candenti sola favillae, Punctum, qvod abesse debebat, adjecit: item deoetas pro detras, stigiis pro Stygiis, concessus pro Consessus, aliaqve perperam excudit Tuum erit, nisi grave sit, ea emendare, priusqvam plura in manus doctorum exemplaria a te perveniant: vel etiam Amanuensis tui ad hanc rem oera uti poteris. Vale Vir exellentissime, et me ama. Sorae, Pridi Calendar Decembr. Anni exspirantis MDcxLII. [[0242]] CCXLVIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. bi Monumenta mea non displicere, est qvod mihi gratuler. Nominis tui ubi injecta est mentio, merito honorifice hoc factum; nec est, qvod ideo gratias agas, id enim tuis nisi tribuerem meritis, ingratissimus essem. Non enim is sum, qvi alienis me ornare gestiam pennis, sed libere et ingenue, per qvos profecerim, semper agnoscam et profitebor. Gratissimum porro, qvod de iis meditandi praebuerim occasionem. Placet monitum de Finnis ut et Mylegard, qvod auctori meo etiam non displicere vides. Sed in Giesingholmensi Monumento tibi vix assentx valeo. Fateor, et satis patet, corruptum esse; hinc mistura lla literarum Romanarum cum Runicis, qvae in aliis nuspiam apparet, Iacuna qvoqve et vocum vix cohaerentium farrago. Interim ad Nicolaum illum nutsonium applicari posse, vix persvadeo mihi; Hic enim Arhusii, non Giesingholmii sepultus, testante Hitfuldio; hic non fuit Episcopus, sed Episcopi frater; Hujus sepulchrum cruce lignea, non lapide fuit exornatum. Unde probabis saxum hoc Arhusio (ubi nunqvam fuit) translatum in locum ignobiliorem Giesingholmium? Scilicet tanti Viri monumentum tam foede violari nunqvam permisissent posteri; potius in novum et augustius templum transtulissent. Literas qvod spectat, fateor Arhusiunm scriptum inveniri sine aspiratione Arus sed vix duplicato R. At qvaeso, qvid sibi vult circulus seu O interet Rpositum, et flexus seu gyri isti inter utrumqveR? Siccine distingvenda aut separanda qvae cohaerere debeant? Ubi horum in aliis mihi dabis exempla? Svenonem haec sculpenda curasse, qvo probabis documento, et qvidem eum in finem? bb qvis te docuit sgnisicare sbe: Si s tranpositis literis extaret, aliqvid obtineres. Atubi unqvam hujus generis inscriptionem a voce Moe orsam vidisti? Plura sunt, qvae occupatissimus omittere cogor. De lepensi facilius conveniemus, utramqve enim lectionem admitti posse arbitror, tua, si ordines invertantur, ac ille, qvem primum ego constituo ex mente illorum, qvi illud ad nos miserunt, secundus statuatur, et vicc versa; mea, rebus sic stantibus et manenteP. alibi enim pro [[0243]] ethnicis majoribus priorum ejusmodi invenies precationes. Amplam de genuino Monumentorum sensu me tibi suppeditasse discurendi occasionem gaudeo, utqve in hoc stadio pergas, rogo. Melius edoctus ingenue lapsus fatebor meos, simul libere, si qvid videro Literaturae nostrae aut antiqvitatibus minus cong ruum, vicissim monebo. Utinam ad singula exctienda tantum mihia laborioso, qvo premor, munere suppeteret otii, qvantum voluntatis. Rudimentum Nitiorum liber est plaustralis, paulo minor Joanne de Janua, et ni ferre recuset Amanuensis tuus, secum sumet. Richardus Versiegan decies tibi apud me vifus est, et, ni fallor alias transmisi; ex co enim idolorum Icones fabricari curasti; interim mitto. Addo Terceram. At MS. Holigeri, continens carmen, in mea non est potestate, nec ubi inveniam scio. Bibliothecarium Academiae dum agcret M. Johan. Christoph. tum auctorem mihi monstravit ac sua manu de scriptum hoc carmen communicavit. Istibi sollicitandus. Gener Tormius negati libri Lyscandri et Iconum causam hanc adfert, qvod, cum peteres, necdum iis oblata essent, qvibus dedicata, jam vero mittit. Pro massis aereis ingentes gratias ago; mineralibus meis probe qvadrant. Non est, qod de carmine tuo vitiose expresso conqveraris; et in aliis et ubiqve per totum librum majora et plura invenies sphalmata; qvam culpam praestare nemo praeter Typographum potest. Ipse experieris, ubi ad Saxonem tuum deventum. Lnceus adeo non eris, qvin plurima ejus generis praeter tuam voluntatem admittent. In punctis, colis et commatis aliisqve ejus generis frustra Iaborabis Nec Sveno tuus horum immuns. Ad minutia istas facile connivent ingenui; 2oili et invidi etiam minora produnt. Mihi Monumentorum icones nullae sunt praeter eas, qvae libris ipsis sunt insertae Inter dueentas tabellas inter se confusas, eas, qvas petis, seligere, et de novo Typographo cudendas tradere, mihi haud suppetit otium; unam, qvam forte inveni, mitto; reliqvas, ubi paululum respiravero, videbo, an invenire possim. Vale. 5. Dec. 1642. [[0244]] CCXLIX. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio Qvod ingens illud vastaeqve molis NOVITIORUM Opus tam prompta mente manuqve mecum nuper communicaveris, certe luculentum ingentis erga me affectus tui fuit indicium. Ego qvidem tanta tibi exhibenda molestia supersedere potuissem, si modo prius constitisset, penes me ipsum domi latitare, qvod foris qvaerebam. Etenim in mea qvoqve Bibliotheca ejusdem Voluminis exemplum exstat, ostro et argento insignitum, qvod olim possessorem agnovit llustrem Heroa Dn. Nicolaum aas, Regium Cancellarium, piae memoriae. Caeterum in eo residebat ignorantiae meae causa, qvod tu librum istum Rudimentum Novitiorunm appellares, cui cgo ab autoris nomine Chronicon mavgnumi Petri Trecensis, sive Comestoris, facere titulum soleo. Is floruit sub Imperatore Friderico Barbarossa, circa Annum Messiae cocL. Similis in Verstegan error fuit, qvem multoties apud te inspexeram; sed verum autoris nomen nunqvam didiceram. Utrumqve nunc remitto; comitem illis adjungens Spelmannum de Cnciliis orbhis Britannici, qvo etiam ex voto satis superqve usus sum. At ubi Texera? inqvies. Hunc rogo vel usui longiori concedas, aut dono; qvum immineat jam tempus strenarum missiculandarum: id qvod ut tibi, totiqve familiae tuae, felix, faustum, atqve jucundum illucescat, ex animo precor. Vale, Sorae, d. XXII. Decembris, Anni exspirantis 1642. CCL. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Udimentum meum Noitiorum recepi; qvod eo gaudebit titulo ad calcem mei codicis expresso, usqve dum tu ex tuo deaurato mihi genuinum deseriptum miseris. Auctorem tu statuis Petrum Comestorem, qvem floruisse circa annumMessiae no. scribis, ac tecum facere Helicum video. At Gsnerus in Epitome [[0245]] Bibliothecae anno 1260. claruisse refert; centenario igitur major. Ipsum opus si inspexeris, continuasse illud videbis in annum Friderici Imperatoris 34. qvem ipse ait fuisse annum Christi 1473. Qvid dicemus? floruitne auctor annis serius trecentis tredecim? Tu vide; ac cave, ne te comedat Comestor. Texera ubi usus fueris, pari modo restitues, ne fides mea apud alios laboret, a qvibus mutuo sumpsi. Non possum, qvin addam, qvod de voce Vither- Log nuper meditatus sum. yte n. g. qvod jam Vide dicimus, peccatum vel trangressinenm notat contra contubernii leges, ut in Historia Olai Tyggonis Ogo big hende yte i. e et qamis delictum aliod commiseris. Hinc telog Lex, qvae poenam statuit transgressoribus. Vela voce Vit, qvae scientiam notatque unde Vite borne men, i. e. Viri sapientia praediti, ut in Egla enn men varu fryder synum, sinaer vete og vel vite borner i. e. Vri erant fornosi, statura pari, sed bene satientes. .de Viturseta f. g. consessus eorum qi in consilium delecti sunt. Vide Vitishorn libr. 5. Monunment. pag. 3I. Vither- Log qvasi leges a sapientibus latae. Haec strenae loco habeas, cum novi hujus anni felicissimis auspiciis; majora vetat novus Ethicus; qvi, ut Philosophi et Theologi nomen ex parte aliqva sibi vindicaret, multum insumpsit temporis et multum laboris. Qvod felix faustumqve sit. Hafn. 1 Ian. 1643. CCLI. KKK STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Ex veteri formula, herbam tibi porrigo, et victas do manus! Etenim deceptus manu curiosuli [NLW] cujusdam, qvi ad calcem magni istius Chronici, qvod tu cum Typographo Rudimentum Novitiorum indigitas, nomen Petri Trecensis, qvem alias horrendo titulo Comestorem vocant, ascripserat, qvod ego pro vero Autoris nomine arripiens, inconsiderate nimis, in ultimis literis ad te meis, tam vastae molis Operi tribuere non sum veritus. Certum eqvidem est ex Trithemio, Vossio, Helvico, et aliis floruisse circa annum Domini MCLX. Petrum qvendam, cognomine Comestorem, sive Manducatorem [NLW], sic dictum, Trithemio autore, qvod scripturarum autoritates in suis sermonibus et opusculis [[0246]] crebrius allegando, qvasi in ventrem memoriae manducarit. Is fuit Episcopus Trecensis, et Historiae scripsit Libros XX. qvam Scholasticam nominat Trithemius. Qvum vero animadvertam autorem Rudimenti, qvisqvis ille fuit, in annum Friderici III. Imperatoris XXXIV qvi est An. Chr MCCCCLXXIII. Historiam suam continuasse, qvomodo recte observasti, non possum non Comestori abjudicare hoc Opus, et tibi gratias agere, qvod errantem me in rectam viam reducere dignatus sis. Posthac ero cautiorl Caeterum grata etiam fuere, qvae de voce Vitherlog monusti Et confirmare videntur opinionem tuam, qvae in Lgbus Ecelesiasticis Canuti Daniae, Angliae et Norvegiae Regis, CapIIe Sortilegis et Venesicis, habentur verba: Praecipimu, ut Vitherscan d tlagae Dei et hominum patria exeaont, fi n. n vsipuerint d digne poeniteant Ad qvem locum in ora interioris marginis Spelmannus, qvi has leges edidit, ita commentatus est, ithersacan et tlagae, id est, ure divino et seculari pvoscripti. In eisdem Legibus, Cap. III. IV.c aliis, extat Vocabulum Mitae, qvod mulctam interpretatur Spelmannus. Si liber legitimumjejunium infringat, reddat lahslit (i. e. violatae Iegis oenam, ut Spelmannus exponit) cum Dacis, itam cum Anlis, (i. e. mulctam.) Josephum Texeran en tibi nunc una restituo; qvem per jocum duntaxat a te strenae loco postulavi Veri etenim amici interdum inter se jocari solent. De Saxone meo nullum est dubium, qvin fando inaudiveris, qvod Serenissimus Rex noster Centum vinqvaginta nciales, ex munificentia vere Regia, ad chartam emendam, nobis suppeditaverit. Nunc totus in eo sum, ut hoc in Iloco praelo subjiciatur, de qvo cum Typographo nostro pacisci coepi. Unicum forte impedimentum objiciet negotio promovendo defectus.characterum Runicorum, qvos a vobis petere cogimur. Velim itaqve et hac in parte fidelem te mihi amicum praestes, et cum Typographis vestris meo nomine serio ac diligenter agas, ut capsulas literarum istarum huc transferri patiantur, qvod deinde dominis suis ac possessoribus, ubi ex voto usi fuerimus, reddituri sumus. Tuum est, publici boni causa, omnem movere lapidem, ut voti compotes fiamus, et me qvamprimum certiorem facere, qvid sperare habeamus. Memini me antehac communicasse tecum Volumen continens effigies Regum Danicorum: qvod vehementer desidero. Vale. Sorae, Pridie Calendar. Februarii, MDCXLIII. [[0247]] CCLII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Gaudeo tibi non displicuisse, qvae de Comestore et Witherlog monui, eo fine, ut paria data commoditate reddas. Fervet jam sub praelo Fastorum meorum iterata editio, qvam a me extorsit Moltenius noster, siqvidem prioris exemplaria distracta, ut esset, qvod jungi Monunmentis (ut ipse praetendit) commode posset in justi Voluminis formam. Multis in locis et auctos et emendatos invenies, qvocirca, si qvid observaveris aut habeas, qvod iis Iocupletandis inserviat, rogo, qvam maturrime id mecum ut communices; jam enim ad Caput Il. libri primi perventum. Vides igitur, de Runicis tvpis qvid sperare possis. Sed forsan, ante, qvam Saxonis textum vester absolverit Typographus, huic operi etiam colophonem imponet noster, tum de hisce commode transigi poterit. Non est, qvod sine certis conditionibus ac cautionibus qvicqvam ab iis exspectes. Ego tamen interea, qvod potero, praestabo. Reges tuos maxima cum gratiarum actione remitto; delituerunt hactenus apud Glyptem nostrum; hinc factum, qvod de iis non cogitaverim, ac dudum remiserim. m. Febr. I6q3. ccIl. KKK O 2. OD NIO D. Olao ormio. Astos Danicos, rogatu tuo, inter gravissimas occupationes, a capite ad calcem, qvod dicitur, diligentissime perlegi; verum nihil plane occurrebat, qvod illis locupletandis inserviret, praeter paucula haecce; qvae tametsi levia sint et nullius momenti in chartam tamen conjicienda putavi, ut saltem promptam tibi, etiam in minutissimis, gratificandi voluntatem meam probarem. I. Cap. III. pag. 5. et 6. Olaus Magnus non ita videtur absurde Baculos Annales dixisse, qvos tu tamen elegantius Fastos [[0248]] appellas; nempe qvod anni totius cursum ostendant. Etenim #t! o annalis est adjectivum, tuos; sicut legem annalem Cicero III. de Legibus annale tempus Varro Lib. I. de re Rustica, Cap. XXVIl. dixere. II. Cap. VII. pag. 13. Illud anni tempus, qvo Feriae Natalitiorum Christi celebrantur, non tam a Julio Caesare, qvama Jubilo, denominatum omnino cenfeo. Nec credo ante primam Christianismi in hasce terras introductionem, hanc appellationem huic anni tempori inditam fuisse; Sed tum primum a Monachis et Sacerdotibus, ad excitandam in animis Christianorum laetitiam et gaudium, qvod exnativitate Christi Servatoris cone ere debeant, excogitatam, eiqve occasionem dedisse Hlymnum Angelicum, Gloria in excelsis Deo etc. nde hodioqve canitur in Ecclesia: In dulcijubilo, Siunae i oq ere fr n rt re finer licaer in praesepio etc. Caeterum operae videtur pretium binas hasce literas Clarissimi Dn. Pontani #tou_ makari / tou, de voce Jul, diligentius evolvere, et si tanti videantur, hoc loco novae Fastorum Editioni inserere. III. Cap XIV. pag. 29. Rhedmonat forte dictus mensis Martius, fordi Diurene da l?be i Rhed, ut nostrates vocant, praecipue feles etc. Pag. 30. Eosturmonat (e litera ab Anglis huie voc praeposita, qvod in aliis fecere) ad verbum est Paschalis mensis. Oster enim Pascha; qvomodo hunc etiam mensem indigitavit Carolus Magnus, teste Eginharto in vita ipsius: qvem locum qvum te non adduxisse videbam, hic repraesentandum duxi: Mensibus etiam juxta patriam lingvam nomina imposuit cu ante id tempus apd Francos partim Latinis, partim barbaris nominibus appellarentur. Et menfium qvidem Januarium apellavit Winthermonatque Februarium Hornung; Martium Lentzmonatque Aprilem Ostermonet; Majum Wunnemonet, Junium Brachmonet; ulium Heumonet, Augustum Arntmonet; Septembrem Herbstmonet, Octobem Winmonet; Novembrem Windtmonet; Decembrem Heiligmonet appellavit. Cap. V. pag. 25. Antiqvitus een Wige dicta videtur septimana. Belgis hodieqve septimana een Weche dicitur. Plura nunc non suppetunt. Ignoscas itaqve si petitioni tuae in solidum non satisfecerim. Annus jam est, x qvod excurrit, qvum tibi Chronologian qvandam MS exCodiceNobilissimi DominiSefeldii descriptam communicarem, cujus mihi ad hreve spatium [[0249]] ut copiam facias, vehementer rogo. Integrum etenim Systema Chronologiarum Danicarum olim cum Bono Deo publici facere juris constitui. Si qvid intuis Schedis reperiatur, qvod meum institutum juvare possit, qvaeso te, lubens volensqve impertias. Vale et me ama. Sorae ra, d. 1 Febr. Iq3. cCcLI. AT r D AITT O DO Stephaono Stephanio. Soram. vod, neglectis gravioribus, tantunm temporis Fastis nostri tribuere haud sis veritus, gratias ago; eorum vero, qvae annotasti, maxima ex parte habitam esse rationem in opere ipso videbis. Primae animadversioni responstim a me dudum erat, et in secunda hac editione liqvebit. Caput vero VII. absolverat Tpographus anteqvam tuas acceperam; qvocirca, qvae notasti hic, praeterire cogor. Eorum vero, qvae literis Pontani continentur, cum olim ad me miseris summam, ejus usus sum opera. De Ostermonet et lhednuonet qvae mones, invenies i prima editione, licet formalia Daniea praeterierim. Vocabula vero Germanica a Carolo Magno iis indita praeterii, cum de Danicis saltem sermo sit, jam tamen addam vel tuo monitu. Chronologian, qvam ad me ante annum misisti, expressam habes totidem verbis in notis meis ad Scriem alteram Regum Dani, pag. 2. si qvae ejus generis in schedis meis invenero, monebo. Petrei Chronologiam a me habuisti; de ea igitur, non est, qvod moneam. Habes procul dubio, qvod in Svaningio desideres, siqvidem novum qvid moliris. Unum est, qvod terogem, Carmen Plumii, libro meo praefixum, anteqvam ederetur, non pellegi; qvia ipse a Tyvpographo allatum revidit, cum lima indigere videbatur, iterato excusum est, mitto exempla, ut abdicato priori hoc inseras tuo et aliorum (qvos mutuo apud vos hnbere poteris) codicibus, ita tamen, ut, qvantum fieri potest, secrete res agatur. Fidei tuae haec commissa volumus. m. Febr. I643. [[0250]] CCLV. STEPH. IO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvam nuper a te petii, Chronologia, in Notis tuis ad alteram Regum Daniae seriem, qvomodo scribis, nuspiam apparet. Pagina etenim XXIII. qvam allegas, anni tantum mentionem facis, qvo latae sunt Leges Saelandicae: et adducis veterem Inscriptionem Danicam ex Codice MS, tecum communicato desumptam, cui nihil plane inest, qvod meum ad institutum spectet: Intelligo etenim brevem qvandam designationem Chronologicam rerum praecipuarum in Dania gestarum ab Anno Christi 1I5. vel circiter, cujus initium ita, ni fallor, habet: Anno Ii3o Bellum suit in Jalunga. Anno Ig Bellum fuit in Syra. Anno 1135Roschildia deuastata est. etc. Aut non multum ab his abscedit. Eam ego descripsi ex Codice MS. qvem a me habet Generosus Dominus eorgius Seefeld, fori provincialis per Selandiam supremus Judex. Vehementer te rogo, ut Schedas tuas meam in gratiam diligenter excutias, et qvantum in te, Fragmentum hoc Chronologicum eruas, ne properantem Amanuensem diuturna ejus remoretur exspectatio. Emendatum D. Plumii Carmen Monumentorum tuorum exemplis, qvae paucorum in manibus hic versantur, recte taciteqve, sicut mones, inserendum curabo. Interea Vale et Salve Affinis dilectissime. Sorae d. V. Febr. c IcxLIII. vaeso te, mi Wormi, ut ex Bibliotheca vestra publica et Regia suppedites mihi volumen MS. notatum Lit. A. q. qvod varia continet Chronologica, et asservatur in Capsa majori rubra, versus Orientem, inter Arehiva Regia; sed probe charta, aut aliis, volutum, ne in via detrimentum patiatur etc. [[0251]] CCLVI. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Qvod mentem tuam proximis non perceperim, causa erat, qvod nunqvam aliam a te acceperim Chronologiam, qvam hanc ipsam, qvam citavi.Ea, qvam jam petis, nunqvam mihi visa, multo minus a te accepta; falleris igitur, dum eam mecum te communicasse putas. via ex hoc specimine videor mihi mentem tuam meliuis capere, mitto ex schedis meis, qvae hue spectare videntur, ex qvibus ubi excerpseris, qvae ad tuum facere possunt institutum, restitues. Sunt mihi Islandorum qvoqve Annales, a tuis aliqvantum diversi, qvos olim apud me vidisti, sed bito, n tibi alicujus usus. Plura ejus generis apud me non invenies. vem ex ibliotheca Academiae petiisti librum, mitto, mea interposita apud Bibliothecarium fide. Tu propositum strenue urge, ut brevi plura, Historias nostras illustrantia, a te habeamus. Vale. Hafn. 2Mart. 1a. KKK VI. . T TTTT KKK KKK O .O D. Olao Wormio. Estituo etiam hac vice binas Figuras Runicas, qvibus Typographus noster in Notis meis excudendis ex voto usus est. Addo et tertiam, qvam accepi, dum haec scriberem. Paueae restent, qvas propediem transmittam. Beneficium hocce tuum et ego in Prolegotenis summopere depraedicabo, et ipse Moltchenius, si modo gratum se praestare velit, uno aut altero Exemplari novae Editionis repensabit. vum vero acrius juxta ac alacrius nunc instent operi operae nostrae, adeo ut nullusdubitem, qvin intra paucorum mensium spatium extremam universo Iabori manum sint imposituae: peramanter te rogo, ut ad exemplum aliorum Amicorum CARMINE aliqvo conatibus meis favere et acclamare, atqve ita amicitiam nostram toti posteritati testatam facere digneris. Accedet iste cumulus amori erga me [[0252]] tuo, qvo me semper proseqvutus es, et nunqvam non proseqvuturum spero atqve confido. Ad ultimum, omnibus abs te precibus contendo, ut Exemplar Notarum mearum a Moltchenio petas, idqve diligenter, horis subcesivis, evolvas, et si qvid emendatione dignum observaris, mature admoneas, priusqvam publicam lucem viderit. Nam tibi soli, utpote Antiqvitatum nostrarum callentissimo, id officii conereditum volo. Deo ter Opt. Max. te, Optime Amicorum, commendo, vi solus potis est tranqvilla pace juvare Mortales, facere et fera munera militia Per maria et terras omnes sopita qviescant. Sorae, ad diem l. Martii, Anno Messiae co cxLI. ccLII. STEPH. IO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Excellentissime Domine D. Wormi, Affinis et Amice plurimum honorande. Rediisse Soram ex itinere Germanico, qvod typorum adferendorum causa susceperat, Typographum nostrum Henr. rusium, nullus dubito, qvin fando inaudiveris. Is im eo nunc totus est, ut praelo subjiciat otas meas in Saxonem. vibus adornandis, imo illustrandis, qvum plurimum momenti allaturae sint Figurae nonnullae divino illi Monumentorum Danicorum operi insertae, per amicitiam te nostram oro atqve obsecro, ut easdem nobiscum Iubens volensqve communices. vaenam vero sint illae, ex adjuncta patebit Schedula. Si ita placuerit, cavebit chirographo suo rusius, se omnes et singulas integras ac incolumes restituturum, ubi bono cum Deo extremam Notis excudendis imposuerit manum. Ego etiam diligenter accurabo, ne detrimentum patiantur, neve fraudi siet facilitas tua, cujus tibi praemium unum aut alterum exemplar integri Saxonis voveo ac spondeo. Bene Vale, Affins dilectissime, et me ama. Sorae, d. XXI. Julii, M DcxLIII. [[0253]] CCLIX. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio. Soram. Mitto expetitam Chronologiam Petrei, et alterum ex Archivis Manuscriptum, de qvo prima ccmmoditate cavebis Bibliothecario; eousqve enim literas a te mihi scriptas retinuit. Ex Islandia nil nisi Cantilenas in nitlinrsgu extantes enucleatas accepi, d res gestas Senonis et Erici maxima ex parte pertinentes; si tibi earum usus aliqvis esse possit, alias mittam, necdum nim satis pellegi. Festinante Rectore Seholae vestrae, haec saltem occupatissimus rescribere valui. Hafn. 1. Nov. 1643. CCLX. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Arcum istum Rutenicum affabre elaboratum, qvem tibi, Amicorum optime, dono nuper dedi, nullus dubito, qvin per tabellarium Vitebergensem Lummerum, cui ad te deferendum tradidi, recte acceperis. Nunc redhostimenti vice, ad tempus a te utendum peto Monumenti Avinsloensis, qvod extat Lib. I. Monument. Danicor. pa. 25. caelatum in stanno Schema, qvo propediem indigebit Typographus noster n excudendis Prolegomenis meis, ubi Saxonis occurrit nomen explicandum Nam in ista inscriptione, #to! [runic] Sasi. exstimo [runic], Saxi esse. Ovare velim huic internuncio, si ita videtur, aut M. Jacobo Bingio, committas, qvi recte curabit. Nos etiamnum in magno metu et perturbatione vivimus indies, ob tumultum, qvem per totam hanc provinciam excitarunt visae circa ortiva insulae littora 6. Svecorum naves. Deus sistat et compescat saevientis hostis rabiem, et faciat, ut fera munera militioi Per maria et terras omnes sopita qviescant. Cujus protectioni t tuaqve ex animo commendo. Vale [[0254]] Affinis et Amice dilectissime, et omnino rescribe. Sorae, ad diem XX. Iunii, Anno, qvo PerJVra gens SVeones eXerCItV sVo DanIaM InVaserVnt. CCLXI. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio. Soram. Pro oblato arcu eleganti, qvem cum Lummero nostro recte accepi, gratias ago maximas. Mitto per praesentem Monumenti Avinsloensis tpum, qvo ubi cum reliqvis usus fueris, remittes. Nos praesentia Regiae Majestatis, qvae 2. hujus salva et incolumis rediit, omnesqve Sveticas nebulas praeclare dispulit, mire exhilaravit; jam in procinctu est, ut classi perfidae, qvae et vos et nos turbavit, obviam eat. Deus sanctis suis Angelis ipsum conducat, et conatus dirigat, ntperfidi hostis ferocia feliciter compescatur, ac reducem victorem laeti salutare valeamus. Heri huc appulit Legatus Gallicus, de pace, ut ferunt, tractaturus. Deus optatos largiatur successus in sui nominis gloriam et Patriae utilitateml Patavio hisce diebus Fuirenius mihi Monumentum transmisit eximiun, Aureo cornu erectum, et publicatum Venetiis a R. P. Angelico Aprosio Vintiniglia in libro Italico cujus Caput l. mihi inscripsit. Copiam feci M. Dolmero, ut Tecum communicaret; ubi ad vos redierit, ab ipso pete. Vale Hafn. 25. Jul. I6q. qvo die nova prole foeminea familia mea facta est auctior. KKK KKK KKK TTTT .O O D. Olao Wormio. cellentissime Dn. D. Wormi, Affnis et Amice plurimum honorande, qvum adeo te facilem in recognoscendis et emendandis Notis in Saxonem meis antehac praebueris, fore putabam, ut eadem in re porro operam mihi tuam neutiqvam denegares. Idcirco reliqvos, ut vocant, Terniones, videlicet ab A ad F, et ab O ad finem usqve, transmittendos nunc duxi. per amicitiam te [[0255]] nostram, et sincerum illum affectum, qvo me semper proseqvutus es, rogans atqve obsecrans, ut in iis diligenter evolvendis et corrigendis parilem sedulitatem adhibeas, qvalem antehac non invitus praestitisti. Inprimls vero des ope ram, ut qvantum per alias occupationes Iiceat, prima qvaqve occasione voto meo satisfacias. De Moltchenii vestri negligentia non possum non graviter apud te conqveri; per qvem si non stetisset. jam lucem aspexisset Saxo noster. are aurem homini vellices qvaeso, et ad ea, qvae restant, paucula certe, propediem absolvenda sdulo horteris. Noster etenim Typographus ulterius progredi ne. qvit in Notis excudendis, qvod desint numeri paginarum singulis Observationibus ascribendi, Velim etiam Venerandum Dn. Affinem nostrum D. acobum Matthiae, juxta ac Collegas tuos M. Bangium et M. Fromium serio mmeas, urgeas, sollicites, ut Carmina, qvae promiserunt, Saxoni praefigenda, qvamprimum repraesentent, ne post festum tandem veniant. Vale, Vir desideratissime, ffinis et Amice integerrime, et me, sicut coepisti, orro amare perge. Sorae, ipsis Calendis Augusti M DCXLIV. CCLXIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Qvanta per occupationes licuit celeritate, eruditissimas in Saxonem Notas percurri; nihilqve deprehendi animadversione dignum, praeter sphalmata qvaedam Typographica et literarum mutationes paucas, qvas in chartam conjeci, et jam cum Notis mitto. Tu boni consulas. Moltenium officii sui severe satis admonui, sed is ad alia, qvae majorem reqvirunt festinationem, qvaeqve ejus magis spectare videntur lucellum, se cunctari coactum esse; cupere, ut in Praefatione et reliqvis, qvae textui praemittenda sunt, pergatis; effecturum se interea, ut, qvae restant, absolvantur. Cum D. Jacobo Matthiae, Bangio et Frommio de Carminibus egi, hi mihi tradiderunt, qvae Notis junxi, ille procul dubio ipsemet tibi sua missurus est. Si detur occasio, qvaeso, mitte Andreae Sunonis Hexaemeron, ut perlegam, mox restituam. Saluta Dolmerum et nostros omnes. Vale. Nova hic nulla, nisi qvod heri vesperi salva et incolumis redierit Majestas [[0256]] Regia a Victoria, qva novem suis navibus profligavit, et in fugam conjecit classem Belgico-Sveticam XXIV navibus constantem, qvae inaudito exemplo fretum Oreonicum ad litus Scanicum cursum dirigendo perrupit. Vale. 14. Aug. 1644. KKK-- CCLXIV. KKK-- KKK-- STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. De praestita in emendandis Notis meis opera uberrimas tibi gratias ago, coram etiam acturus, ubi nos Deus et dies conjunxerit. Et paria tecum ut facerem, tuaeqve petitioni vicissim obsecundarem, Hexaemeron Andreae Sunonis inpraesens tibi mitcendum duxi, et geminum qvidem Exemplar. Unum, ut videtur, psius Autoris autographum, alterum apographum, jussu sortean Nobilissimi Hitfeldii eum in finem descriptum, ut praelo subjiceretur. Sed vitiosissimum illud est, variisqve refertum mendis, qvod Librarius veterem scribendi morem asseqvi non potuerit. Ego totum Opus ad MStum Codicem recognoscendum susceperam, verum propter alias occupationes ultra I.Librum progredi mihi non licuit. Ipsum Poemation nonnihil obscurum est, indigetqve Iuculento Commentario. Complectitur etenim res varias, abstrusas, et reconditae eruditionis. Nec ubiqve servat leges Pedarias, ut statim vel per transennam inspicienti apparebit. Interim haud existimo publica Iuce indignum, si modo faventem habere posset Typographum. De Carminibus transmissis velim Collegis tuis meo nomine gratias agas verbis amplisfimis. Enitere, qvaeso, uta D. Jacobo Matthiae, (qvi qvantum mutatus ab illo veteri Jucobo estl aliqvid extorqveas. Itali Scriptoris eruditissimum Elogium in Cornu tuum Aureum, vehementer mihi placuit, et autor essem, ut seorsim excudendum curares, Illustrisfiuo Principi, Electo Regi, offerres; qvo olim in Tabella, ad parietem Lararii, ubi cornu asservatur, affigi qveat. Haec vero res tui erit arbitrii. Si qvid novi lectu dignum ex Italia Bartholini attulerint, vel ex Islandia Mercatores nostri, qvos jam rediisse puto, communices rogo. Me vicissim in vota tua promptum paratumqve experieris Vale, Affinis dilectissime, et me, ut soles, ama. Sorae, d. V. Augusti, Anno Messiae MDCXLIV. [[0257]] CCLXV. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Reddo Hexaemeron Andreae Sunonis, qvod obiter lustravi: cum cura legendi mihi non fuit otium. Medica certe, ut mones, eget manu apographum, si unqvam lucem aspiciet. Mihi sufficit vidisse: gratias igitur ago, paria relaturus, ubi sic feret occasio. D. acobim iterato monui ac literas tuas ostendi, addens, in mora esse periculum, et bis dare qvi cito dat. Pollicitus est se brevi missurum. Ex Bartholinis nemo rediit, praeter Albertum, qvi itteberga ne Iiterulam mecum communicavit: reliqvi duo, ut audio, Amsterodami adhuc haerent, qvousqve nescimus. Ex Islandia unica rediit navis, sed nihi a meis. De Aureo Cornu novum opus praelo subjecit D. instrutius, heroico carmine conscriptum, ac fingula Emblemata ad praesentem Daniae statum applicat, in qvibusdam non absurde; mihi MS videndum transmisit, anteqvam ederetur. Soterion Regi dicavit undaeus Rosecrantius, in qvo triplicem navalem victoriam multis exaggerat: procul dubio tibi miserunt Tpographi nostri, aut brevi mittent. Vale. 14. Sept. 1644. CCLXVI. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvae nuper e Norrigia ad me transmissa fuisse #a) xioqe / ata significavi, tuoqve inferenda Larario, tibi, qvum una essemus, concessi, ex aedibus Sivvardi Frisii, Civis Hafniensis, et Scribae Qvaestorii, petas velim; isthic etenim omnia et singula probe asservantur, in cistula compacta, qvorum etiam Catalogum nunc mitto, ut tanti tibi thesauri magnitudo constet. Male autem me habet, qvod arcus ille lapideus Divi Olai confractus sit, qvem tamen glutino, vel alia ligatura, facile reparabis. Sane praecipuum hoc est an, et dignum tuis forulis. Nodosus qvoqve Baculus, cujus in bello qvondam [[0258]] usum aliqvem fuisse indicat Catalogus, risum, scio, movebit. Ungvento ejusmodi utuntur Russi ad mitigandas uxores, si qvando amoris conjugalis indicum praebere coguntur, teste Barone ab Herbenstein. Si domi praesto non sit Frisius, ejus absentis vicem sustinebit Ottho Matthiae, qvondam Praefectus Soranus, cui in mandatis dedi, ut ad tuas aedes oblongam istam cistulam deferendam curaret. Caeteroqvin de ol. Rhodii MSS. Commentariis sollicitus ero: juxta ac diplomate illo, qvod morem frangendorum Sigillorum concernit, qvem Rhodius tangit in Tractatu Liceti de Annulis. Bene ac seliciter Vale, Amicorum optime, et me ama. Sorae, a. d. XXIV. Septembris, Anno Messiae MDCXLIV. KKK-- CCLXVII. ATT DATT-- OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Qvae Museo meo destinasti, pleraqve recte accepi. Arbuscula illa marina coralloides in partes minimas diffracta erat, ut hoc nomine vix consolidari valeat. Arcus D. Olai, ut volunt, nihil minus qvam arcus fuit: sed lapis est, ac fuit semper in hanc formam a natura elaboratus. Testarum duarum, qvae sunt Echini marini, altera contusa plane fuit, altera elegans est, et qvamvis varias ejus generis teneam, majores hisce, coloris purpurei, tua tamen, margaritis qvasi distincta, omnes pulchritudine superat. Crystallini humores piscis istius (noen gistes jesteen) nullihi comparuerunt. Nodosus baculus vere est Hypocraticus. Verum pro omnibus et singulis gratias ago maximas: ubi qvid de iis consignavero, non sine honorifica tui fiet id mentione. Caeterum ut adhuc symbolam tuo Saxoni conferam, Iocum suppeditabo ex meo Spelmanno, ex qvo docebis titulum Grammatici viris doctis olim fuisse haud infreqventem. Meminit is in Conciliis et Decretis Britannicis pag. I. de capitulis incertae editionis, cujusdam lfrici raimatici, qvi Prologum ad Saxon. Grammat. scripserit. Hexaemeron tuum probe redditum spero. Hafn. 31. Sept. [[0259]] CCLXVIII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Scripsisse Alfricum Grammaticam Saxonicam, cujus lingvae ut erat sua aetate peritissimus, ita varia in eadem Opuscula composuit, unanimi consensu testantur Lelandus, Balaeus, Pitseu, et qvotqvot vitas Seriptorum Anglicorum in literas retulerunt. Ejus et ego ipse in Prolegonenis mentionem injeci, ex Jo. BPalaei Centuriis, ubi eum Archiepiscopum Cantuariensem facit, et floruisse scribit circa A. C. MVI. Epistolae, qvae ritum illum frangendorum Sigillorum confirmat, en tibi et Autographum et Apographum mitto. Illud tamen Sacrario nostro erit restituendum; hoc penes te asservars poteris. Certe monumentum est rarissimum, et dignissimum Iectu ob Antiqvitates istorum temporum, et moris antiqei, vix hodie usitati, memoriam. Si placet exemplum hujus Epistolii Clar Domino Joh. hodis transmittere, fortasse non foret adeo ingratum. Vale Affinis dilectissime. Sorae, #ta / cista,, d. VI. Novembr. Anmo Messiae M DCXLIV. CCLXIX. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Pro transmisso de Annuli ractione documento gratias ago. Autographum remitto, ut inter caetera vestri Archivi rariora diligentius custodiatur. Saxone tuum videndi magno flagrat desiderio Ilustrissinus Regis Galliae apud nos Legatus, Vir eruditus et doctorum Fautor summus, qvo nomine etiama Rhodio nostro in Acia commendatum eum videbis. Siqvidem Antiqvitatum nostrarum et rerum naturalium studiis se subinde recreare solet, aliqvoties me invisit, unde tui Saxonis injecta est mentio; et qvia spem ipsi feci, intra paueos dies proditurum [[0260]] rogo me doceas, qvando certo exspectandus sit, ut Viro Excellentissimo gratificari valeam amplius. Jam apud nos excuditur Winstrupii de Cornu Aureo meditatio poetica, adeo ut adhuc dignum hoc argumentum judicent docti, cui bonas horas trihuant. Vale. Hafn. 18. Nov. 1644. STEPH. JO. STEPHANIUS CCLXX. D. Olao Wormio. Male me habet, qvod Illustrissimi Domini de Thuillerie, Regis Galliarum apud nos Legati, juxta ac aliorum, non in patria solum nostra, sed et in exteris regionibus summoxum Virorum, qvi novam Saxonis mei Editionem anxie exspectant, votum ac desiderium, tam mature, ac ipsi discupiant, explere neqveam. Cujus morae culpa neqvaqvam in me residet, sed in detestanda Typographi nostri negligentia et socordia, cui potius volupe est stivam et rastra tractare, qvam praelum et literas. Ego indies moneo urgeo, insto, et ut operas saltem onducat hortor, qvorum auxilio labor iste tandem ad exoptatum perduci finem possit, verum frustra omnino sum. Ita occalluit et obsurduit hie Thersites ad omnia monita et incitamenta. Notae qvidem meae ultimam receperunt manum; ac proinde nihil operis reliqvum est, praeter pauca Prolegomena et Indicem rerum in Notis memorabilium: qvae omnia intra menstruum temporis spatium facillimum esset absolvere, modo Endymion lle noster e gravi veterno, cui indormire coepit, excitari se pateretur. Nunc vereor, ne unus mensis in binos excrescat., et pauci dies, intra qvos proditurum Saxonem speras, in annos Lunares sese extendant. Ova de re velim, ubi occasio emerserit, Illustrissimum Dn. Oratorem Gallicum, meo nomins, ea, qa par est, observantia certiorem facias, et simul certo polliccaris, me ipsum Exemplar Saxonis, ut primum lucem viderit, Excellentiae ipsius repraesentaturum. Haec paucula responsi loco literis tuis, qvibus desiderium Illustrisfimi Domini de Th illerie significare dignatus es, reponere placuit. Tuum erit redhostimenti vice communicare, si qvid Antiqvitatum ex Islandi aliatum sit. Bene ac feliciter Vale, Vir Excellentissime, [[0261]] et me, ut soles, ama. Sorae, a. d. XXIX. Novembris, Anno Messiae MDcxLIV. CCLXXI. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. En tandem tres illas, qvibus in Saxone nostro postremo usus est Figuris Typographus noster. Certe haud parum tibi de tanta facilitate tua et boni publici juvandi studio debebunt omnes Philo. Saxoniani. Ovod me attinet, redhostimenti loco, promissa Novae Editionis exemplaria, BONA FIDE rependam. Progreditur etiamnum in Prolegomenis meis excudendis Lentulus noster Soranus plane testudineo, ut sic dicam, gradu. Spero tamen me Illustrissimo Dn. Legato Gallico, AUREAM nobis PACEM e Svecia reducenti, exemplar Saxonis repraesentaturum, qvi flagrante annuo isto bello et ipse sub praelo luctatus est. Caeterum priusqvam finiam, velim meam in gratiam diligenter inqviras de loco in Operibus Ludovici Vivis, qvo se nescire dicit, cum Historiam Danicam Saxonis pervolvat, fabulamne legat, an Historiam. Extitere antehac mea in Bibliotheca Vivis Lucubrationes; verum Generosus Dominus Seseldius caro satis pretio, sicut et alia multa, qvibus nunc vehementer indigeo, bonorum Autorum scripta, me non adeo pure volente, sui juris fecit. Sed mens mihi laeva fuit Velim itidem Goto- Danica Jol. Goropii, qvae neqve ad manum sunt, evolvas, et loca, in qvibus Saxonem nostrum impudenter, ut fabulosum scriptorem, carpit ac sugillat, sedulo excerpas, et in Schedula, juxta librorum et paginarum seriem, annotata, prima qaqve occasione nd me transmittas. Utraqve haec opera Ionge mihi erit gratissima, qvum sine ea Prolegomena mea ultimam recipere manum ueqveant. Ex Islandia nostra, vel Italia, si qvid momenti alicujus nupere allatum, communices qvaeso, aut saltem verbulo signfces, Ad ultimum, qvid de PACE sperare habeamus, et qvando ad pacem tractandam (qvod Deus fortunet:) nostri exteriqve Legati tandem profecturi fint, et qvo in loco conventuri, edoceas me peramanter rogo. Haeret illic apud vos Collega noster M. Albertus Mejerus, qvi amoeheas tuas recte ad me curabit. [[0262]] Vale. Affinis conjunctissime et imminentes Ferias Natalitias soli docum gaudio, ut nunc fluunt tempora, perage. Sorae, ad diem XXII. Decembris M DCXLIV. CCLXXII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Grande nimis humeris meis onus imponis, dum hoc tempore, qvo tantopere aegrorum urgeor visitationibus, ut vix respirandi detur opportunitas, jubes opera Ludoici Vivis et Gotho-Danica Goropii ut evolvam, ex qvibus etiam, qvi legendo est assiduus, vix aliqvot mensium spatio se expediverit. Promittere certe hoc neqveo; si qvid tamen, qvod huc spectet, per otium praestare valeam, operam dabo ut agnoscas, te haud frustra id a me p etiisse. Nihil plane ex Ilandia hoc anno accepi, praeter nudas literas ab Arngrino. Mercator, qvi Episcopum Holensem visitare solebat, nondum rediut; periisse cum nave suspicantur pleriqve. Qvae ad me miserunt ex Italia, in sarcinis latent Bartholinorum, qvos adhuc tenet Amsterodamum. De pace spem bonam tenet Legatus noster Gallicus. Conventni locus destinatus prope Christianopolim ad Bremsebroe. Dies toties mutatus, ut non possit non suspicionem sinistram multorum animis ingerere. Jam Calendas clamitant Februarias; qvid futurum, eventus docebit. Febris maligna et contagiosa st: enue hic grassatur, ac multos e medio tollit. Deus nostri misereatur, et faciat, ut novus annus nobis auspiciis melioribus inchoetur, qvam elapsus exit, qvo in pace officiis nostris singuli vacare valeamus. Hafn. 26 Decembr. 1644. Qvae notasti ad lib. 8, de Lapide miraculoso, ex Thuano, ibidem non exstant: pervolvi citatum librum editionis Francofurtensis in. non inveni. Imo totum negotium fabulosum esse, te docebit Fernelius de Abd. rer. caus. lib. 2. cap. I. [[0263]] CCLXXIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Habes hic, qvae ex Ludov. Vive et Goropio hisce horis vespertinis excerpsi. Fusior est hic, qvam ut omnia commode describi possint, qvae in Saxone reprehendit. Alia in Vive reperire haud potui, qvam qvae hic habes. Virum te hic praebeas, ut a tam acribus cavillationibus mascule tuum vindices. Credo te legisse, qvae Crantius Norveg. lib. 6. circa finem de Saxone refert, ad ejus laudes haud parum spectantia. Arngrimi udicium exstat in Supplenm. Hist. Norag. MS. Joh. Lycandri cCCLxl. KKK KKK KKK KKK J. O NO D. Olao ormio. Enuper transmissis Goropii juxta ac Vivis Censuris, gratias ago maximas. Ego vicissim tuam in gratiam nullam non mole stiam subire paratus ero. vod attinet historiam stupendi lapidis, qvam Motis meis inserui, extat Lib. Vl. Histor. Jacobi Aug. Tbuani, pag. II. ad Ann. Chr. 155O. in Editione Francofurtensi, in olio, ut vocant, qvam nobis dedit Petrus opffius, Anno I1. qvamqve Germanicam vulgo appellant. Noli existimare, me fucum facere velle Lectori, aut ea in medium producere, qvae nullius autoritate nitantur. Cujus generis lapis aut gemma fuerit, naturalis an artificialis. Physiologis dijudicandum, cum Thuano, relinqvo. Mihi duntaxat inservit narratio ista ad illustrandum Sxonis Iocum de admirando fulgore et splendore gemmarum; inprimis illius, qvam Torillus malo navigii affixit, navigationis certius dirigendae causa. Saxo noster propediem ultimam recipiet manum. Adeo strenue jam instant operi operae. Utinam prodeat felici sidere; Vale Affinis plurimum honorande. Sorae, d. XXIX. Januarii, Anno Messiae M DCXLV. [[0264]] CCLXXV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Praefationem meam ad Serenissimum Regem nostrum, novae Saxonis Editioni praefigendam, ad te mitto, amicorum praecipuum; eum in finem, ut, anteqvam praelo subjiciatur, diligenter perlegas, et si qvid mutandum censeas, ingenue, sed mature, admoneas. Sin autem primo intuitu placuerit, velim Moltchenio de manu in manum tradas, et serio persvadeas, ut majusculis et elegantibus typis curet imprimendam; vel qvales repraesentat Praefatio D. instrpii in Cornu suum nuper editum, vel Refutatio Manifest Svetici, qvae Hafniae itidem, anno fuperiori, prodiit. Inprimis abs te peto, ut Correctoris in te suscipias partes, saltim in emendandis, qvae in brevi hac praefatiuncula occurrere possint, mendis; ne in ipso limine impingamus Atqve ita tandem per Dei gratiam, omnimodis absolvi, qvae facere videbantur ad splendidiorem Saxonis Editionem: qvae utinam felicibus auspiciis lucem aspiciat Vale Vir excelentissime, Deo aeternum commendatusl Sorae, ia, a. d. 27 Febr. 1645. CCLXXVI. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvod heic transmitto Exemplar nuper a me editi et illustrati Saxonis, peramanter rogo, ut Illustri Viro, Domino Thuillerie, Legato Gallico, ea qva par est reverentia, meo nomine, offerendum cures; atqve id priha qvaqve occasione, praesertim ne intempestiva alterius exemplaris repraesentatione nos antevertat Moltchenius. od si ita etiam consultum videtur, poteris id penes te reservare usqve ad adventum illustris Herois, qvem indies magno desiderio exspectamus. Prolegomena et Notas pariter meas qvin diligentius evolveris, nullus dubito. vare per amicitiam te nostram oro atqve obsecro, ut si qvid animadversione [[0265]] dignum observasti, id mecum candidus impertias. Si qvid etiam de PACE restituta constiterit, ne me celes qvaeso. Vale optime amicorum, et me ama. Sorae, d. 18 Julii 1645. CCLXXVII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Responsionem ad ultimas tuas hactenus distuli, tum qvod Illustrissimi Dn. Legati ad nos reditum indies exspectaveram, cui Librum offerre ipse decrevi; tum, qvod de pace scriberem, certi non haberem. Jam vero non dubito, qvin dudum perceperis, qvo in cardine res nostrae sint. amvis nihil hostile tentet classis Svetica, haeret tamen eodem in Ioco, in qvo hactenus fuit, non secus ac Belgica. Legatos nostros indies exspectamus; nondum tamen omnia, qvae ad pacem spectant, confecta videntur, siqvidem hostes non discedant, et publicae gratiarum actiones in templis differantur. In Prolegomenis tuis nihil observavi alicujus momenti, qvod monitione indigeatque sed hisce diebus in perpulchrum incidi Manuscriptum, varia res Danicas spectantia tractans, cujus auctor tuo se Saxoni adversarium praebere videtur; haec enim inter reliqva mox in principio observavi: Saxo opus suum diffusum in pluribus locis, multa qae dicuntur, magis propter ornatum qvam propter veritatem histoiae perseqendum instituit, et stylus suus nimium obscurus et propter plrima vocabula det poemata diversa, moderno tempore inconseta; ideo hoc opusculum, excerptum de illo, ponit planis verbis notabiliora gesta, ibi descripta, cun additione aliqvorum, qae post dictum opus editum acciderunt. is Auctor, ignoro, nec mihi liber nisi per exiguum temporis concessus fuit spatium. Inter reliqva offendi, in eodem Codice, Vitherlag Danico idiomate exarata et alia digna observatu. vi librum ostendit, nec suum esse, nec, cujus esset, su juramenti religione detegere audere affirmavit. Nescio, an inqvam a te visus. Vale. Jhannem Meursium meo nomine salutes, qvaeso; ubi redierit Dominus Legatus, responsum a me exspectabit. Hafn. 19 Aug. 1645. [[0266]] CCLXXVIII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Chronici istius manu exarati, qvod ultimis literis tui tantopere commendasti, bina exemplaria, et qvidem in membrana descripta, mea in Bibliotheca extant. Prioris Codicist forma majuscula est, qvam i n olio vulgo vocant: alteris miner, vulgo in Qarto. Qvin etiam in Regia Universitatis vestrae Bibliotheca, itidem bina asservantur ejusdem Chronici exemplaria; qvibus ego antehac usus sum. Verum, inqvies, qvis te edocuit ejusdem argumenti esse tuos Codices cum nostro MS? Idem ille, qvi primus tibi impertivit, M. Jacobus Bingius: cujus literis de init.o et fine libri certior factus, mox cum mes Exemplaribus contuli, et ad amussim omnia inter se convetire deprehendi. Collega meus D. Lrnstius, jussu Magnifici Demini Cancellarii, propediem juris publici faciet Geneaologiam Regim aliqot Daniae, sibi donatam in alliis a Du- Cenio, qvi Scriptores rancicos aliqvot Tomit divulgare constituerat, nisi fati violentia initerceptus fuisse: t. Ita omnes ad illustrandam putriam nostram conspirantl Illustrissimo Legato Gallico tranmissum Saxonis mei exemplar te tradidisse nullus dubito. Qare vehe me nter abs te peto, ut prima qvaqve oceasione significes, qva fronte levi dense hocce munusculum exeeperit. De caetero, te, Affinis honoratissime, Valere Salvere jubeo ex nimo. Sorae, Pridie Calend. Septembr. cI IocxLV. CCLAIA. AVrAIT KKK IOV IV Stephano Stephanio. Soram. Andeo tibi familiare, qvod rarum adeo reputabat Bingius. Sed an omnia, qvae in inii exemplari, in tuis qvoqve reperiantur. seire aveo, tum qvis hnjus historiae auctor. Saxone tuum altero ab adentu die Illistriilimo Dn. Legato obtuli, qvi sunima cum deel a ratione grati animi eum snscepit, [[0267]] jussitqve suo nomine tibi gratias ut agerem: qvod etiam dudum fecissem, si commodam ad te sribendi nactus fuissem occasionem. Altero die cum ad ipsum redirem, dixit se ad mediam fere noctem in eo legendo occupatum: et industriam commendabatque atqve mox a Moltenio alterum comparabat exemplum, in Gallias mittendum. Existimabam vlduoo aliqvod ad Te traciturum; ast nihil adhuc exhibuit. o tendat Ernstius suis Genealogiis, nemo tam obesae naris est, qvin olfaciat: Tu commentaria in eas meditare, et Vale. a. d. Sept. 1645. CCLXXX. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. stendit mihi hisce diebus Nobiliss. Dn. Caonutus Ulselius, Regni Senator, Saxonem tuum, qvem sibi valde placere dixit, sed hoc desiderare, qvod Chronologiam non adjunxeris. Respondi animum tibi fuisse eam annectendi, sed cum vidisses absolutum illud Chronologiae Danicae opus, qvod Saningius elaboravit, lectores ad illud remisisse. Petiit, haberi num posset? an editum? dixi una cum Saxone editum fuisse, nisi Typographi obstitissent. Cum vero opus illud serio commendarem, optavit ejus videndi sibi copia ut esset. Si igitur viro tantae auctoritatis, qvi etiam editionem apud Regem haud leviter promovere valet, gratificari velis, rogo prima commoditate mittas; operam dabo, ut tibi reddatur, non sine Viri tanti affectus benevoli declaratione. Dic, qvid tibi jam sub manu? ut qvaerentibus satisfaciam. Eddam Saemundi accepisse te audio; si illa Snorronis, qvam tibi olim dedi, nulli sit usui, redde qvaeso; est enim amicus magni nominis, qvi summopere eam desiderat. Vale. Februar. 1q6. cCcr. KKK KKK KKK -. O N O D. Olao ormio. Salutem et omnia prosperal xcellentissime Domine D. Wormi, Affinis et Amice sincera [[0268]] benevolentia conjunctissime. Qvod nunc-nuper sine literis ad te meis transmiserim Chronologiam Danicam Svaningii nostri, facilius ut mihi ignoscas, qvae tua solet esse humanitas) per amicitiam te nostram oro atqve obsecro. Posteaqvam etenim ad diem Februarii, summo mane, redditae mihi essent literae tuae, et Dn. Lauentium Hummerum, Concionatorem hoc loc Danicum, itineri ad vos suscepto jam accinctum esse inaudivissem: statim post peracta sacra, calamum in manus sumsi, ut aliqvid responsi loco reponerem. Sed vix lineam unam aut alteram exaraveram, qvum adest minister Generosi Praesidis nostri, et me ad prandium vocat id multis Satius duxi solam Chronologiam et vacuam dimittere, qvam plane nullam. Ideoqve calamum, qvod me male habuit, abjicere coactus sum; librumqve absqve literis Dn. Hammero, qvi jam currum conscenderat, tradidi, simul rogans, ut me tibi prolixe excusaret. Id qvod an fecerit, nescio: ego sane committere non potui, qvin hac rursus oblata occasione, per literas me denuo tibi purgarem, ne sinistram aliqvam de meo erga te affectu suspicionem conciperes Nunc ad singula Epistolae tuae capita paucis respondebo. I. Gratifsimum mihi fuit, qvod Ulfeldio Heroi placuerit Editio Saxonis nostra: cui ut me meaqve studia porro de meliore nota commendes, vehementer abs te peto. Gratissimum itidem fuit, qvod de Chronologia omissa respondisti. Ita se res habet. Nolui actum agere, aut Editioni novae, qvae jam finem spectabat, operosa ista annorum recensione moram injicere. Si vero secundam editionem adornavero, (qvod d constitui facillimum erit ad oram libri annos adjungere, qvomodo Pontanus, et alii. Il. vod ipsam attinet Chronologiam Svaningii, certe commendatione digna est, imo et Editione: qvam utinam Ulfeldius, Thomaeus, et alii primates, sibi curae ac cordi esse paterenturl III. Ubi eam ex voto pervolverit Llfefdius, velim tempestive restituas. Nam ante triduum, qvum Generoso Domino Praesidi nostro tale Opus a Svaningio elaboratum indicarem, et ille petiit, ut ejus videndi sibi fieret copia. vod me propediem accuraturum promisi. Rem itaqve gratissimam feceris, si vel huic internuncio, vel alteri bonae fidei homini, Codicem charta probe involutum, ad me perferendum tradideris. IV Caeterum, ut satisfacias qvaeretibus de meis Iucubrationibus, totus nunc in eo sum, ut ultimum illud imperii novennium, [[0269]] qvod in terris exegit sanctissimae memoriae Princeps Christianus III. Rex Daniae, expediam et absolvam. Et si Deus mihi vitam ac valetudinem suppeditaverit, praecipiti Autumno lucem videbit supplementum illud Historiae Meursianae. Deinde, cum propitio Deo, Historiam Friderici Il. attingam; interea operam daturus, ut varia Opuscula Historica, qvae in forulis meis Iatitant, et magni sunt ad patriae res illustrandas momenti, foras protrudam. V Eddam Smundi Sigfusonii accepisse me verissimum est. Sed valde injurius mihi fuit Trebonius onas Islandus, qvod plus justo serius trans miserit, aut ulli mortalium utendum hoc immensi preti 2a concesserit. Certe liber est rarissimus, et multa continet antiqva, vetusta, sepulta. Ego tecum lubens communicabo, ubi nos Deus conjunxerit. V. Eddam Snorronis etiam reddam, qvum reddiderit Scholae Slaglosianae Rector Johonnes Corvinus, cui, priore anno, eam utendam dedi. Haec breviter ad tuum Epistolium: nunc ad alia orationem convertam. E Svecia ad vos rediisse Legatum Gallicum comperi: sed si qvid in Reipubl. nostrae commodum procuraverit, juxta cum ignarissimis scimus. Enixe abs te contendo, ut in id serio seduloqve inqviras; primis num spes aliqva sit Episcopatus Bremensis, vel Hallandiae, Gothlandiae, Jemptlandiaeve recuperandae? Tu facillimo negotio ab ipso Legato haec omnia expiscari poteris, qvum tantopere tibi faveat. Perscribe igitur diligenter, si me amas, qvicqvid exploraveris. Nam rogatus id peto: et ad nullum alium emanabit, nisi ad illum, qvi rogavit, si qvid notatu dignum communicaveris. Tabulam istam Chorographicam Scani, qva non semel ostendisti, velim meis sumptibus delineandam committas sculptori et graphiario vestro; sed eadem cura ac diligentia, eademqve chartae forma, qva tuam depinxit, ut perficiat, opto. In promptu erit pecunia, pollqvam absolverit. Non est tamen necesse, meos in usus id fieri, ut significes. Nam fortean, si id resciverit, erit negligentior in hac opera praestanda. Audacius hoc postulo, qvia nihil soles mihi negare. Exemplar Reelationum S. Birgittae penes te esse inaudivi, Svecic an Danica Lingva conscriptum, ex qo Rhythmos nonnullos de futuro Daniae statu depromptos vidi. Tuum est ejus mihi copiam facere, ne mendacii arguar, aut imponere videar talium vanitatum curiosis. Vale, Vir honoratissime, et me ama. Sorae, d. 2. Februarii, I646. [[0270]] Aurem vellica, qvaeso, Domino Bartholino, ut mihi Disputationem suam Philologicam nupere habitam impertiat [imperiat ed.], et literarum mecum commercium instituat, qvomodo praesens praeseuti se facturum promisit. CCLXXXII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Rem patriae ornandae aptam et Reipublicae literariae utilem fecisti, Chronologiam Svaningianam huc mittendo: adeo enim placuit Ulfeldio nostro, ut se editionis ejus procuratore certissimum futurum spoponderit, de qvo non dubito, modo sanitati brevi restitutus fuerit pristinae. Reddo jam maxima cum gratiarum actione ab utroqve nostrum. Non est, qvod Tvebomio irascaris, ob monstratam Saemundi Eddam; talis namqve est, ut nec tibi nec ulli nostrum usui sit, nisi accuratus accesserit interpres, qvem vix in Dania habebis. vid Legatus Gallicus n causa Bremensi praestiterit, dudum in vulgaribus editis chartis divulgatum, cum Bremensibus nempe Svecos tractare non potuisse, qvod destituti suerint plenipotentia ad rem reqvisita. De Hallandia, Jemptlandia etc nostro nomine agere nunqvam Legato in mentem venit; sed, qvae sparguntur, vulgi sumt fabulae. Scaniae Tahulam Chorograplica per nostrum Maranum ante menses aliqvot a me obtinuit Jansonius Amsterodamensis; brevi igitur aeri incisam exspectabis. Sunt mihi Revelationes Bigittae, Latino sermone editae, sed in iis tales, qvales hic circumferuntur, non extant Rhythmi Opus vastum est et molis grandioris, qam ut commode circumferri qveatque si tamen expetieris, oblata occasione imittam, aut, cum veneris, praesenti ostendam. Eortholinum officii monui; ubi turbis nuptialibus extricatus fuerit, procul dubio stabit promissis. Vale. Hafn. 13. Mart. 16q6. KKK .Aa [[0271]] EIIDeT KKK - L. E ccLII. ATT DATTTT KKK O V DO Stephano Stephanio. Soram. E excudenda Chronologia Saningii cum Moltenio egi, qvi hanc tandem in se ecepit curam; cupit vero, ut prima commoditate mittas opus ita emendatum et completum, ut nihil desit, qvod impressionem remoretur, idqve fieri vult qvam maturrime, anteqvam praela aliis occupentur. De correcore accurato prospiciendum. Suam operam operi antehac condixit noster Suningius, puto, eum non defuturum. Mihi jam valde caligant oculi; alioqvin, qvantum in me esset, conferrem. Vale, et jam opus urge, ne mora alienior reddatur Bibliopola. m. April. 1646. CCLXXXIV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. GRatissimo certe nuncio me beasti, qvum de promptissima Moltchenii nostri voluntate edendae Chronologiae Svaningianae certiorem me nuper redderes. Et nisi defuisset hactenus bonae fidei tabellariu, jamdudum transmisissem. Hac vero oblata occasione, exspectationem vestram diutius frustrari nolui. Eat igitur ad vos bonis avibus diu desideratum opus, et felicioribus auspiciis per vos in lucem prodeat! Sed inprimis opus est, ut recte judicas, industrio et indefessi laboris Correctore; ne delinqvant operae in ingenti illa numerorum serie; qvae si accurate non fuerit expressa, oleum et operam omnem perdidimus. Tuum itaqve erit de tali homine diligenter prospicere et subinde significare, qvomodo labor succedat, missa una aut altera philyra, ex qva de toto Opere judicare qveam. Nec puto desiderari qvicqvam ad totius Chronologiae consummationem, sed ultimam plane manum ab ipso auctore impositam esse, praeter ndicem, qvem facile omitti posse non semel indicavit. Non est igitur, qvod Molehenianm perturbet Titulus Indicis ad calcem [[0272]] libri adjectus; qvem, si ita placet, per te, aut alium, facile supplendum curabit. De iis, qvae etiamnum rara et iolc reservat D. Laurenbergius noster, cum ipso, tuo nomine egi3 qvi se Designationem omnium, tecum, prima qvaqve occasione, libenter communicaturum promisit, ut inde tibi eligas, qvae Museo tuo inservire videntur. Ego in lectulo, sub auroram, hos versus in Pinacothecam effudi tuam: Oicqid habet miri d rari mare, tellus, et Ether, In pulchra hac WORMI conditur omne domo. Si lucem vidit tabula chorographica Scaniae, fac, qvaeso, exempl ar impertias. Vale, summe Virorum, et me ama. Sorae, d. I. Maji co locx. VI. KKK T DATTT KKK VLOMOVNIO Stephano Stephaonio. Soram. DRobe curavit internuncius noster conereditum opus, qvod ego mox Moltenio obtuli, ut sine mora operam typographi occuparet. Desiderantur res gestae qvatuor annorum ab anno 162. ad hunc inclusive, de qvibus, dum cuduntur priora, sollicitari per literas a te potest auctor. Indicem conficere non sinunt occupationes. De Correctore valde sumus solliciti. Brevi specimen videbis. Tabulae Chorographicae Scaniae unicum saltem attulit exemplum Jansonius, idqve imperfectum adhuc, ut censumae hujus artis peritorum subjiceretur, anteqvam suprema manus ei imponeretur. Pro elegante Epigrammate gratias KKK KKK KKK TTT v v j H.OI2VO D. Olao Wormio. E Chronologia Danica Saningii nostri vehementer solicitus sum. Nondum etenim ad nos rediit Tabellarius, qvi [[0273]] cum ante octiduum transmiseram. Per amicitam itaqe te nostram oro atqve obsecro, ut prima qvaqve occasione, num illam acceperis, diligenter me edoceas. Nullus dubito, qvin summae tibi curae esse patiaris tam insigne Opus, et toti posteritati valde profuturum. Inprimis operam dabis, ut numeri Annorum accurate exprimantur. Si ita tibi placuerit, nullaqve tibi oblata prius fuerit ad me scribendi occasio, jm Hafniae haeret ac commoratur Theologus noster Dominus VVitlebius, qvi, ni fallor n aedibus Moltchenii, aut D. Lindemanni divertit. Ill dabis, si qvid recte curatum velis. Interim Vale, optime Amicorum, et Salve. Sorae, xia, d. 16. Maji Anni iq6. cCCLVI KKK KKK TTT 2. .O 2 2 D. Olao ormio. Tintelliga curae mihi fuisse negotium istud, de qvo nuper inter nos egimus, de honorario videlicet, Correctori exhibendo, si modo diligentem praestaret nobis operam: ecce tibi Excerpta qvaedam ex ultimis M. Saningii ad me literis; qvae velim et ipsi Moltchenio, et Correctori, legenda communices. Fac, qvaeso, moneas et serio adhorteris Moltehenium, ut Opus illud qvam emendatissimum lucem vidceat. Experietur certe Auctorem ipsum gratissimum et liberalissimum remuneratorem. Praesationem Saningii e Codice exempta, per lunc nternuncium, si commodum videbitur, transmittas. ut eo facilius mutet Auctor, et aliis inscribat, qvibus ab excessu Illustris Domini Cancellarii destinavit Mittas una folia aliqvot excusae Chronologiae, ut de cura et diligentia Moltchenii juxta ac Correctoris, mihi aliqvid comperti constet. Genenlgiam Regum Daniae, qvam propediem publico dabit D. Ernstius noster, a me brevi habebis. Bene feliciterqve Vale et Salve, summe Virorum. Sorae, #ta/cista, Postrid. Calendar. Julii, I646. [[0274]] CCLXXXVIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Mitto, Affinis Clarissime, qvaterniones a typographo nostro absolutas, ut et Dedicationem Libri, ut necessaria in ea mutare possit auctor. Moltenius, qvae promisit, se sancte servaturum ait. De idoneo adhuc Iaboramus correctore. Germanus ille incertis sedibus hic vagatur, unde operam suam nobis hactenus locare haud potuit. Si deinceps illum aut alium conducere poterimus, qvomodo inter nos fuerit transactum, indicabo. icqvid hactenus praestitum, id mea factum opera, qvam porro libenter impenderem, ni oculi nimium caligarent. Moltenius, senihil non acturum, ait, ut, qvam fieri possit emendatissime, cuncta excudantur. Dubium inter corrigendum, mihi pag. I5. oblatum, ubi et Svildagero et Gutormo numerus septenarius attribuatur, sed reliqvi, ut erat in autographo; existimo, auctorem hujus rei causas habere suffic ientes. Vale, et a me Clarissimum Svaningium diligenter saluta. Hasn. .Jul. 16q6. TVTV KKK KKK KKK O A- .O 2VO D. Olo ormio. Vum nullus dubitem, qvin hiatum llum in Edda tua suppleverit, cui hanc operam injuncturum te nuper significasti, peramanter rogo, ut meum Codicem, per hunc internuncium, restituas, et simul me edoceas, si qvid complectatur volumen istud, praeter communes Fabulas, qvae in omnibus Eddae exemplaribus continentur; num alia serie recenseat somnia ista, an vero eadem omnium est materia et argumentum. Inprimis ex animo laetarer, si Scalda adjuncta esset, qvae in alio Codice meo extat. Conjectanea illa MSS. M. Svaningii nostri cum in finem denuo tecum communicavi, ut diligenter perpenderes, [[0275]] num digna videantur, qvae lucem aspiciant. Injurius etenim nonnihil est Saxoni nostro: nec refert, Anglica an Svecica nominetur Dynastia illa. Aperias mihi, qvaeso, sententiam hac de re tuam, et nisi grave sit reseribas. Salve et Vale Amicorum Optime. Sorae, a. d. 23. Septembr. 16qo. cCcc ATT VTDAITT KKK VOVV VLO Stephaono Stephonio. Soram. Eddo cum summa gratiarum actione Eddam tuam; continet et Eddam et Scaldam et omnia, qvae eo spectant. Unica Fabul de Sirdo qvodam auctior est mea. Caetera pari passu ambulant, nisi qvod meae addita sit Gramatica et multae Cantilenae, qvae in tua desiderantur. Conjectanea Saningii dudum Moltkenio tradidi. sic enim jussit, qvi mihia te tulit: digna certe luce. Modestea Saxone dissentit, nec video, qvibus rationibus refutari possit. Puncturas vermium et aspidum restituam auctori, ubi otium fuerit; jam enim in summa haec scribo festinatione, ad Serenissimum Principem avocatus, qvem periculose decumbere ajunt. Vale. Hafn. 26. Sept. 1646. CCXCI. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvam nuper tecum communicavi Svaningii nostri Tabellam Genealogicam Regunm Daniae ex Homilia Oldenburgica, denuo per Socrum meam indicandum curavit se inscriptam cupere Illustrissimo Principi Friderico Episcopo Bremensi: et propterea ejus editionem non adeo maturandam, priusqvam Praefatiuncula aliqva eam ornasset. vare si nondum Tpographo sit tradita, velim penes te asserves, donec me literis suis, qvid facto opus sit, porro edocuerit. Scire etiam discupit, num fideliter in Chronologia excudenda progrediantur operae, et praecipue Prolegomenis num ultima imposita sit manus? Nonnulla [[0276]] etenim non exigui momenti Monita et Observationes se prioribus additurum significavit. Tuum etiam erit cum Moltchenio agere, ut omnes, qvas hactenus excudit philyras, vel ad Saningium transmittatque ut si qvae correctione indigeant, ea ipse Autor mature emendet. Vale Excellentissime Vir, et ignosce qvod alieno nomine tibi molestiam facessam. Sorae, xie, d. .Octobris, Anno Christi M DCXLVI. CCXCII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Qvam nuper communicasti Tabellam Svaningii, excudere renuit Moltenius; remitto itaqve, ut de ea statuat auctor qvod velit. Nihil, a qvo a nobis discessisti, in Chronolcgia elaboratum: praetendit, alia esse, qvae jam agat, majoris lucri, et desiderare se numerorum notas, et nescio, qvae non. Non meum, sed tuum aut Auctoris, est cum ipso agere, ut, qvas cudit philyras, transmittat. Sat enim mihi in meis est, qvod agam. Vale. Hafn. 16. Octobr. 1646. CCXCIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Dum nuper apud Serenissimum Principem Nycopiae degerem, inter alia sermo incidit de Historia Friderici Il. Avi sui, ac retulit, se accepisse in ea extare narrationem de Sirene qvadam juxta Samum in mari habitante, qvae rusticum ad Regem ablegavit, secreta qvaedam ut exponeret; cujus circumstantias cum ignoraverimus uterqve, petiit, ab Historico Regio scripto consignatas sibi ut procurarem. vocirca rogo, ut, qvam fieri potest maturrime, ad me mittas; Serenissimo Principi rem gratam qvin sis praestiturus, non est, qvod dubites. Alterum adhuc est, qvod Te velim. Nuper literas a [[0277]] Theologo qvodam Lovaniensi Hybernicae nationis accepi, qvi in procinctu est, Antiquitates Hybernicas scripto ut comprehendatque qvia vero arbitratur, varia apud nos extare, qvae eo tendant, rogat, eorum per me particeps ut fiat. Rem totam ex ejus literis, qvas mitto, hauries, qvas ubi legisti, per communem amicum, rogo, ut remittas, ac simul, siqvid observaveris, qvod huc spectare possit, communices; non sine nominis tui honorifica mentione id fiet. Vale. CCc . v O2.. O IL D. Olao Wormio. iteras tuas Hafniae exaratas Pridie Calend. Febr. tandem mihi in ipso templo Slaglosiensi, dum exeqvias M. Cunuti, Pastoris Antvorsehoviensis, proseqvimur, a. d. gMartii de manu in manum tradidit Affinis meus D. Plumius. vibus ut inter gravissimas occupationes aliqvid responsi loco reponam; de Sirene illa, qvae cirea littora Sami Insulae olim Rustico cuidam se conspiciendam exhibuit, luculenta extat Historia omnibusqve illustrata circumstantiis, a Claud. Lschandro descripta, qvam invenies in MS. Codice Bibliothecae vestrae, insignito B, qvi complectitur Historiam nati det renati Christiani IV. Daniae Regis. Dictione certe eleganti totam narrationem istam expressit, unde excerpere eam licebit, et cum Serenissimo Principe nostro communicare. Vel, si placet, transmittatur ad me Codex ille; et ego operam in eruenda fabula an vera Historia, praestabo. Caeteroqvin penes nme nihil plane est, qvo illustrissimi Principis voto in praesens obsecundare qveam. Liber est in Folio, et Latine conscriptus, et forte in Cistula oblonga, qvae in medio pavimenti Bibliothecae vestrae sita est, reperitur, nisi si Bibliothecarius in Capsa Monumentorum Historicorum reposuerit. De Antiqvitatibus Hibemicis nec ullum apud me sibsidium promittere licet: praeterqvam qvod ex Saxone forte excerpendum haberem de rebus Regum nostrorum in Hibernia gestis. Insignem etiam locaret hac in parte operam, qvi ex scriptoribus Anglicis, qvae ad ejusmodi Antiqvitates pertinent, depromere. Hiberniam gentisqve mores et originem fusius enarrat [[0278]] Stanishurstus, qvi meis in forulis extat. Qvare literas Fr. Aegani heic tibi restituo, et qvod communicare volueris, gratias ago verbis amplissimis. Vale, Clariss. Vir, et me ama. Soae ta/cista, d. 5. Martii 1647. CCXCV. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvum non sis nescius, qvam vehementer delectari soleam variorum florum, praecipue rariorum, amoenitate, supplicat tibi hortulus meus, ut semina nonnulla illi exornando, per hunc internuncium suppedites, vel etiam bulbos et radices. Christianus Fossius edocuit me nomina plantarum, qvarum ltibi copia nm exigua suppetit: ut Doronici Americani, Sangvinis Draconis, Bistortae, Vincetoxici slore albo, et inprimis Asphodeli store albo. Harum st miseris semina, vel radices, rem feceris gratissimam. Lecjon bulbosum qvaeso meam in gratim diligenter inqviras et transmittas. Est enim apud nos, qvi de hujs plantae possessione jactantius pls justo triumphat. Exhibeo heic una literas M. Svaningii nostri, qvas nudius tertius attulit tabellarius Samsingius Vale optime Amicorum et me, ut soles, ama. Sorae d. 25Martii Iq. KKK v v TTT V. O 2 D. Olao ormio. N tibi nunc repraesento, qvam nuper promisi Cistulam, Beatissimi Parentis mei manu affabre factam, refertamqve variis visu dignissimis; qvorum Catalogum aperta exhibebit Cistula Adjuncta sunt et alia, qvae post obsignatum Seriniolum inter #a)xioqe/a mea reperire contigit. Tuum erit minutias istas aeqvi boniqve consulere, et Pinacothecae tuae inserere, ceu perpetuum, licet exiguum, amicitiae nostrae monumentum. Si plura id genus postha sese mihi obtulerint, nullus dubitabis, [[0279]] qvin ea tecum sim communicaturus. Restituo hic etiam Horti tui delineationem, cujus mihi copiam facere dignatus es. Ubi nos Deus conjunxerit, certiorem te faciam de plantarum, qvae maxime placent, seminibus, juxta ac de arborum surculis, ut Laburni, Lillach, etc. Sed in antecessum peramanter rogo, ut Plantaginem roseam cistulae inclusam, per M. Jacobum Bartholinum, ut primum reditum ad nos adornaverit, transmittas. Interea Vale et Salve plurimum, Vir Excellentissime, et de accurata apud Oaestores Regios pecunia vehementer laetare. Sorae, #ta/cista, d. 16 Junii 1647. CCXCVII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Cistulam cum inclusis tradidit M. Bartholinus: gratias ago maximas, nec sine nominis tui honorifica mentione Historiae Musei mei D. V. inserentur. Sunt qvidem ex iis aliqva, de qvibus dubitari posset; sed suis ego singula restituam classibus. Lapis panem referens, nunqvam panis fuit. Chelidonios nunqvam ex hirundine eruit Virgo illa; ejus enim generis mihi antea fuere complures ex insula Melita allati, ubi reperiuntur in copia, ac a vulgo oculi serpentum petrefacti putantur. Monumentum illud, ex qvo petita particula sarcophagi, non Nemausi, sed Pictavii ostenditur, unde ipse meis manibus qvidpiam excussi. Pyrites est massa altera, qvam pro auri miner venditas, ex qvo non aurum sed cuprum elicitur. Lapis oculum bovis referens, marmor est sui generis, qvo et ludere apud nos solent pueri. Interim grata et vistu digna omnia. Dabo vicissim operam ut hoc Museum meum Iocupletandi studium in ingratum haud collatum fuisse agnoscas. Plantagine aseam mitto, diligenti cura irriganda est et terrae mandanda, tperennet ac semina serat. Ubi qvid exhorto meo desideraveris, in promptu erit. Hafn. 28. Junii 1647. [[0280]] CCXCVIII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Qvod nuper mecum communicasti Epitaphium Straffordii Comitis, en tibi cum debita gratiarum actione restituo. Vehementer sane, ob acumen et elegantiam, placuit; simul ob memoriam tanti Herois, tam bene de Republ. patria meriti, sed pessime mulctati. Haec solent esse praemia Virtutis apud belluam multorum capitum, et iniqvos laborum honestorum censores Deus clementer a iostris cervicibus tantam avertat pestem, et Remp. nostram pace et qviete diuturna florentem praestetl Si ad tempus carere poteris MS. illo autographo Er. Laeti, vel aliud accurare exemplar, sac qvaeso et hac in parte solitum amorem tuum et facilitatem experiar. Chronologiam Danica tib qvamprimum transmitti expetiit Cl. Svaningius auctor. Ni grave sit, velim probe asservatum huic tabellario ad me perferendum tradas. Nam penes te esse Codicem illum Moltchenius significavit. Peramanteretiam rogo, ut qvae colligi ex horto tuo, vel hac occasione, vel deinceps, possint semina, diligenter in seriniolo, vel theca, compacta, ut recepisti, subinde mittas. Tantum beneficium grata memoria, et qvovis officiorum genere, vicissim me proseqvuturum polliceor. Vale et Salve, Amicorum dilectissime, et me, ut soles, ama. Sorae a. d. 16 Aug. 1q. D. Thomae Bartholino aurem vellices velim, ut Tractatum de Armillis, qvem promisit, propediem repraesentet. CCXCIX. T D-- ATT-- OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Mitto meum Erasmi Laeti autographum, in qvo qvaedam notavi, qvae in altero offendi, qvod possidet Vir qvidam nobilissimus, qvi eo nullo modo carere vult, et hoc, qvod vides, [[0281]] indulsit mihi, tanqvam singulare ac rarum auo. Ubi usus fueris, remittes. Moltenius dum dixit, penes me esse codicem Svaningianum, splendide mentitus est; nec enim vidi, ex qvo manum praefationi admovit. Scelestum hoc hominum genus, ut alios suspicionibus gravet, qvidvis mentiri non erubescit. Hoc mendacio qvo tendat, novi; culpam dilatae impressionis in me conjectam cupit: sed in os ipsi hoc ubi regessi, negare factum incepit et nescio qvibus uti aeqvivocationibus. Jam se nescire ait, ubinam sit opus; ab ipso extorqvere neqveo. vid moliatur, facile eonjectura asseqveris. Nihil integri est in isto homine, blanditiis homines et inani spe lactare novit, incautosqve pecunia emungere, nihil praeterea. Semina, qvae in meo horto ad maturitatem pervenerunt, mitto: ipse vidisti, rari nihil esse, qvod delectare adeo possit. Hoc oblectamenti genus mihi jam aetas et negotiorum multitudo excussit. Th. Bartholinus domi non est: ubi redierit, aurem vellicabo, promissis stabit. Vale. Hafn. a. d. IAugusti i6. ccc o2. LHAN KKK D. Olao Wormio. gnoscas mihi, qvaeso, qvod Historicum illum D. Eranmi Laeti, Lde nato baptiatoqve CHRIS TANO IV. tractatum, (qvem nunc cum debita gratiarum actione restituo) tamdiu penes me detinuerim. vantum etenim temporis a gravioribus occupationibus suffurari licuit, id omne lihro isti pervolvendo impendi. Certe dignissimum judico, qvi per te lucem aspiciat: sed omissis Praefationibus et digressionibus nonnullis, qvae omnia #a) prosdio / nusa videntur. Verum demirarisatis neqveo, qa fronte Lschander, qvi tantus haberi voluit Historicus, alienos labores sibi vendicare ausus fuerit Eqvidem inter legendum deprehendi luculenta vestigia violati candoris et furtivi ac fraudulenti conatus; dum innumeras voces, qvae alterius autoris hoc esse opus, abunde arguebant, eradendo, et mutando, fucum facere Lectori voluerit, et plane persvadere, sibi soli illud ascribendum esse, non vero autori D. Laeto. Ne dicam, qvod integra paginas, [[0282]] qvae res continebant a sua aetate alienas et longe remotas, lineolis obduxerit. O impudentiam hominisl Sed de eo hactenus. Jam reliqvum est, ut de horto meo tecum agam, qvi plura ex tuo Paradiso postulat semina, si modo plura suppetant. Inprimis velim ex Lahurno et Lillach sureulos qvosdam ad pl antandum idoneos, sed probe humo coopertos, transmittas, Simul D Thomae Bartholino in memoriam revoces peto nupere ditum de Armillis Opusculum, qvod se communicaturum promisit. Vale Sorae, Postrid. Calend. Octobr. 16a. v v v KKK O - V. O D. Olao Wormio e praestita nuper in postulando stipendio meo opera gratias tibi ago, qvas possum, maximas; licet ea prorsus fuerit rrita et frustranea. vod si de Magistro Palatii Regii antea constitisset, eum videlicet pecuniae ex aerario regio erogandae leges vaestoribus praeseribere; nec illis, nec tibi ullam hac in parte molesliam exhibuissem. Tanta etenim ipse apud summum illum Virum gratia valeo, ut de summa aliqva argenti impetranda neqvaqvam desperare ausim. Numismata tua nondum perlustravi omnia, cum propter varias occupationes longe gravissimas, tum inprimis ob varios labores et curas, qvas secum adfert onerosum illud DECANATUS officium mihi nuper commissum; ut ex adjuncto Programmate satis intelliges. Interim qvantum horis subcesivis scrutari dabitur, inscriptiones, qvae legi possunt, eruam, et cujus sint nationis aut gentis, diligenter indagabo. Eum in finem Huberti oltii Caesares, et aliorum qvi de nummis vetustis scripserunt, Opera e locuplete Bibliotheca Nobilissimi Domini Georgii Seeseldii exspecto, quae ubi accepero, mox labori me accingam, et brevi, ut spero, expediam, Chronologiam suam Danicam denuo ad me transmisit Affinis meus M. Svaningius, qvam penes me detinere constitui, donec qvid de ejus Editione sperare habeam, certiorem me reddideris. Certe Auctor in Belgium hoc opus destinavit, ut suis ibi sunmptibus imprimatur, si Molthenius fidem suam mature non liberaverit. Bene ac feliciter Vale et Salve, Affinis dilectissime, [[0283]] et me solito amore proseqvere. Sorae, a d. VII. Decembris Anno MDcXLVII. CCCII. OLAUS WORMIUS M. Stephano Stephanio Decano Sorensi. Non est, qvod de preastita opella gratias agas, penes me non stetisset, qvin voti compos factus fuisses; gaudeo tamen, ea Te apud Aulae Magistrum pollere auctoritate, ut aliorum non egeas intercessione. De collato Magistratu gratulor, utqve saepius Tibi hic redeat honos, in Academiae emolumentum tuumqve commodum, voveo, sed officia amicis obhata nollem impediret; suffurari gravioribus oceupationibus aliqvid otii qvandoqve licebit, qvod studio tam jucundo tribuatur. Moltenius nollet sibi ereptam Chronolgiam istam, qvum indies tpos praeccci. KKK TIT .V. D2 D. Olao Wormio. Osteaqvam Numismata tua perlustrare coepi, intolerandum humeris meis onus subiisse me praesensi; sed qvod tuam in gratiam Ieviter ferendum duxi. Sunt etenim multa, qvorum Inscriptionem ne ipse qvidem Oedipus eruere aut conjectura asseqvi poterit. Sunt itidem non paucae, qvorum licet utraqve recte legi qveat ovo, sensus tamen in obscuro est. Et ut videas aliqvo me pervenisse, en tibi nunc transmitto Schedulas duas; qvae CLAUDIIImperatoris Junioris Nummos .et POTIIcontinent VII. Eorum Inscriptiones et Emblemata seorsim explicabo, ubi totum hunc expedivero laborem, cui jamdudum extrema manus fuisset imposita, si copia fuisset Auctorum, qvi de Vetnstis Nummis scripserunt. Reliqvi Nummi [[0284]] brevi seqventur. Certe qvidam rarissimi sunt, nonnulli auro et gemmis pretiosiores. Ego qvantum in me, singula bono ordine disponam et Commentario illustrabo, si qvid observatione dignum sese obtulerit. Interim per amicitiam te nostram oro atqve obtestor, ut longiorem moram aeqvo feras animo, et illud cogites: Sat eito si sat bene. Tot etenim circumuentus sum indies occupationlbus, ut vix publico muneri vacare liceat. Sed haec hactenus: De Chronologia Saningiaa, qvae etiamnum penes me est, qvid sperare habeamus, fac me diligenter certiorem. Profecto vereor, ne Auctor alio hoc Opus suum excudendum gvamprimum transmittat. Adeo impatiens est morae Iongioris. Caeterum Vale, Amicorum Optime, et si qvid nosti scitu dignum, qva Libros, qva Publicum statum, candidus imperti. Sorae, a. d. Febr. i8. cccn OLAUSVORS aTTT Stephano Stephanio. Soram. Tis hactenus qvod non responderim, causa est, qvod, me LFridrichsburgi circa Majestatem Regiam curandam occupato, ad aedes meas Hafniam devenerint. Huc ero appulsus, dies noctesqve in horto apud ipsam excubias egerim, nec rebus meis restitutus sim ante hunc diem, qvi 2gest Februarii, qvo placidissime inter manus meas exspiravit Optimus ille Regum, inter qvintam et sextam vespertinam, postqvam die praecedente sacro epulo fuisset refectus, et se totum ad abitum piissime praeparasset. Ecce nova, qvae petis, nimis profecto ingrata. Deus nos omnes soletur, et qvieti publicae prospiciatl Caeterum pro praestita opera in lustratione Numismatum gratias ago, utqve porro data commoditate pergas, rogo; nolo te longis fatiges discursibus, suffecerit inscriptiones legisse, ac, cujus sint Imperatoris aut provinciae indicasse, in commodiorem occasionem caetera reservabo. Novi enim onerosum tibi impositum munus multum suffurari temporis. Restantsaltem CLII.si fingulis mensibus miseris. qvibus me oblecter, tandem pensum absolvemus . Ut capsula tua eo citius ad me redeat, remitto, et ne vacua ad te veniret, rotulis pectoralibus ad tussim, qvae hoc tempore [[0285]] molesta esse solet, implevi. Tu boni consule. Qvaeso, ne graveris mihi indicare nomen istius Viri Consularis, qvi (ni fallor) Hardevico Pontano communicavit documenta Danica, qvae secum avexit Cbristianus Il. Rex; Memini enim te olim hae mihi narrasse. Nova proh dolorl nulla nisi ingrata et tibi nota. De tempestate et terrae motu, qvi tot aedes, tot templa, tot turres, tot naves in Albi et circa Albim dejecit, ac inter i. I5. hujus mensis pessum dedit, non est, qvod narrem, tibi enim haec arbitror nota. Prodiit nuper Amsterodami Historia natualis Brasiliensis, qvae curiosa, sed nondum accepi, editioni praefuit Dominus de Laet. Moltenius prima navi, qvae Lubeca venit, tvpos suos se habiturum ait, an nos ludat, ignoro. Omnes, qvi de urgundia scripserunt, auctores uno volumine excudunt Parisiis; Literatos hic sollicitant, ut qvi aliqvid habeant peculiare communicent. Ubi catalogum eorum, qvos tenent, accepero, tibi mittam, ut, siqvid habeas, in commune conferas. Vale. Hafn. 2q. Febr. i6a8. KKK v v KKK o .OH ANIO KKK D. Olao Wormio. DOsteaqvam nuper domum redissem, nihil prius habui, qvam ut promissi mei memor, schedas meas diligenter excuterem, et si qvid de Vita Nobilissimi Tychonis Brahe sese offerret, tecum communicarem. En igitur pauca haec, qvae re perire nunc licuit, in praesens exhibeo; nempe I. Annotata nonnulla MSS. ex Annalibus b. m. Parentis mei, qvi inter convictores Tchonis fuit. 2. Excerpta ex Phil. Thomasini Elogiis et Baptistae Lauri Epistolis., .Johannis Jessenii Orationem Funebrem qvam omnino mihi restitutam cupio. Rara etenim sunt ejus Exemplaria. De vera ejus discessus causa, et aliis, scitu dignis, diligentius et accuratius inqviram, ubi domum reversus fuerit Generosus Dominus Praeses noster, qvem plurima narrantem de Tchone non semel audivi. Vale summe Amicorum, et me ama. Sorae, #ta/cista, a. d. 3. Maji 1648. P. S. Qvi de Documentis Historicis rerum Danicarum in Curia [[0286]] Zirichseensi repertis, D. Pontano olim retulit, fuit Adrianus Hofferus, Consul Zirichseensis, cujus nomen extat primo loco inter eos, qvi Pontani Historico Operi versibus acclamarunt. etc. Iterum Vale. ccc. KKK KKK KKK D .&&& O 2VO D. Olao ormio. DEr amicitiam te nostram oro atqve obsecro, ut facilis mih ignoseas, qvod Historicam illam M. Bynolphi de Islandia Relationem, qvam non ita pridem mecum communicasti, tam diu penes me detinuerim. Per varias etenim oecupationes, qvae me indies circumstant, prius describere non licuit. Nunc duo mihi officia a te praestari discupio; . Pervelim, ni grave sit, meo nomine Nobilissimum Virum Secretarium Regium, officiose compelles, tuaqve intercessione efficias, ut inspiciendam praebeat Tabulam, qvam transmisisse se scribit M. Brynolphus, in qva variae formae et specics Cetorum Islandicorum expressae ac delineatae extant. II. Si Conjectanea illa in Saxonis Praefationem, qvorum crebram facit mentionem in Relatione fua M. Brynolphus, per hujus, aut elapsi Anni, Mercatores transmissa sint: ut et horum mihi copiam faciat Patronus noster, omnibus contendo precibus. Caeterum ignoscat mihi tam lento debitori Venerandus Senex D. Fincius Etenim, posteaqvam te Hafniae vidi, ne teruncium qvidem ex aerario Regio accepi. Sed spem amplam mihi fecit Vicarius Regius, Dominus Joachimus Gersdorpbius, brevi fore, ut reliqvum stipendii, qvod ultra OO Vnciales excrevit, solvendum sit Exiguam itaqve moram patienter ferat, qvam vel debita usura compensabo. Bene et feliciter Vale ac Salve, optime Amicorum, et me, ut soles, ama. Sorae, Prid. Calend. Febr. Anno 1649. CCCVII. STEPH. JO. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Dum schedas meas nuper excuterem, forte obtulerunt se mihi [[0287]] Carmina haec de discessu Tychonis Brahaei: qvae qvod non adeo indigna lectu viderentur, inpraesens transmittenda duxi, ut addantur reliqvis de tanto Viro documentis, si tanti sint aestimanda. Inprimis observationem merentur, qvae ipsius Tychonis manu ascripta erant in Exemplari, qvod Lugduni Batavorum mecum communicavit summus ille Heinsius, qvae et hic vides a me descripta. Velim autem, ubi perlegeris, aut describenda curaveris, mihi restituas. Conjectanea M. Brynolphi in Praefationem Saxonis vehementer desidero, juxta ac alia ipsius Opuscula ad Secretarium Regium transmissa; qvae omnia tua intercesfione me conseqvuturum plane mihi persvadeo. Hisioria Christiani III. jam finem spectat. Eam ubi paucos intra dies absolvero, sistam me vobis, si Deo ita visum fuerit. Vale Affinis dilectissime, et Salve. Sorae, d. .Februarii, clo IcxLI. CcCl. AT r D RTTTT LO VVIO Stephano Stephaonio. Armina de Tychonis discessu, qvae transmisisti, probe accepi, pro qvibus gratias ago maximas; ut primum descripserit amanuensis, bona fide reddam, aut in tuum reservabo adventum. Domino Gassendo communicabuntur, ubi qvietior fuerit Galliarum status, non sine nominis tui honorifica mentione Ex M. Brynolphi conjectaneis nihil ad nos delatum. Tabulam piscium, qvam tenet Secretarius ragius, impetrare nondum potui, qvod Fridriciburgi degat apud Regiam Majestatem: cum huc venerit, operam dabo, ut hoc nomine ipsum convenire valeam. D. Cunradi Aslaci Ormtionenm Iubilaeam Danicam nec apud Bibliopolas nostros, nec apud amicos invenire licuit; si occurrerit, memor tui ero. Vale, et, ut soles, me ama. 3. Mart. Iqo. KKK TTTT KKK O .&&& O D. Olao Wormio. T fidem apud te meam liberem, en tandem transmitto et Museo tuo consecratam cupio Urnam illam Weirumensem; [[0288]] cujus mittendae commoda hactenus defuit occasio. Est certe monumentum citimae antiqvitatis; qvod adjuncta declarant ossa et cineres. Manifeste enim repraesentant nobis primam illam sepeliendorum funerum aetatem, toiol dictam; qvum defunctorum cadavera eremarent, cineresqve collectos urnis includerent: qva pompa Reges potissimum tumulati. Et omnino existimo, Reginae, aut illustris Heroinae, exustum eadaver hac urna fuisse reconditum, cum propter urnae magnitudinem et capacit atem, qvanta rarissime tales eruuntur; tum qvod costarum fragmenta hic reperiantur minuta et tenuia, qvalia foeminarum esse solent, juxta ac cranii, tibiae et aliarum partium reliqviae, a virorum solidis et ingentibus ossibus longe diversae: qva de re tuum, ut Anatomici peritissimi, accuratius est judicare. Ne dicam de ornamentis urnae., nempe succino asperso, et annulo, qvi forte virginis brachiale fuerat, de qvibus te Nobilissimi Hogii Iiterae, qvas propterea meis adjunxi, abunde edocebunt. Utinam integra et illaesa ad te omnia haec A pervenire possint. Fidelem sane hac in parte operam mihi suam condixit Christiernus Laetus, cui thesaurum hunc ad te deferendum concredidi. Vale et Salve plurimum, Affinis omnium optime cum omnibus tuis Deo commendatus. Sorae, a. d. .Septembr. I6q. ccx p v v .OILHAS TTTT D. Olao Wormio. Ix nuper pedem intra limina aedium mearum posueram, Vqvum de mutilo illo Alsolonis Epitaphio, qvod hactenus in Chronicis Hitfeldicis mire depravatum, Lectorem dubium ac sollicitum reliqvit, diligentius inqvirerem. Nec mora; dum Schedas Parentis mei, #tou_ makari/tou, excuterem, qvi Antiqvitates Soranas incomparabili industria in unum volumen redegit, en statim occurrit, inter alia Epitaphia, in memoriam tanti Herois a variis perseripta, hoc etiam, de qvo soliciti fuimus et qvidem manu parentis, ad marginem ita inscriptum: Est et aliud Absolonis Epitaphium in veteri qodam Libro, rude illud qidem, sedqvod tamen ascribere libuit, sic: [[0289]] Epitaphium Domini Absolonis Archiepiscopi, qvi sepultus est ante superiorem gradum summi Altaris, in Oratorio S. Mariae. Absalon hic specie, Samson re, mente Salemon. Nomine sub trino tres tegit iste lapis. Terror terrarum teritur, nunc terra. Potentes Terreat hoc ejus Esse, Fuisse, Fore. Jam facile intellectu est, qvod prima fronte Aenigma videbatur. Terror terrarum teritur (Non tegitur, qvomodo Hvitfeldius habet;) hoc est, Absalon, qvi vivus gentium erat terror, jam transeuntium pedibus teritur et conculcatur: qvia terror nunc terra est. pulvis, et cinis. Itaqve hoc ejus sse, ie. id qvod nunc est, videl. putridum cadaver, terra, et pul vis: item hoc ejus Fuisse, i. e. hoc qvod, dum in vivis esset, fuit, nempe, terraru terror: et hoc tandem ejus Fore, i. e. id qvod futurus est, videl. sca vermium, umbra, nihil, etc. jure merito terreat potentes, et metu incutiat potentibus, ne potentia sua abutantur. Infinitivus hic ponitur pro Substantivo, juxta elegantiam istius aevi, et illud: Scire tuum nilil est, etc. Ita ego explicandum existimo. Alii judicent et interpretentur, utcunqve voluerint. In eo non vertitur salus patriael Interim operae fuerit pretium ad calem istius Tomi Epitaphium hoc integrum inserere; et si tauti sit, mei, qvi restitui, meminisse, Si vero plura id genus dubiae sidei et perplexa, porro inter excudendum sese obtulerint, fac, qvaeso, me mature consulas. Dabo operam, ut expedita reddam omnia: idqve tuam solius in gratiam, non Typographi, qvi non adeo bene de me meritus est. Facilis mihi ignoscas velim, qvod te freqventius non inviserim, qvum illic essemus un. In causa fuit Stipendii mei efflagitatio, cui omne post nuptias teupus impendebam: sed frustra. Etenim carbones pro thesauro, spem pro re, promissa pro messe aurea, reportavi. vid tandem fiet? mihi infamia et inopia relicta estl O Deus, in qvae nos reserasti temporal Sed sat est qverelarum, qvae ne tum qvidem gratae futurae, qvum forsitan et necessariae erunt. Tu, Affinium et Amicorum optime, Bono rei literariae diu superstes vive, vige, Vale; et me, vehementer anxium literarum tuarum svavissimo alloqvio erige et solare. Sorae scripsi moestissimus, Postridie Calendar Octobris, Anno Messiae M DcXLIX. Paene oblitus fueram Carminis, qvoda te vellem perscribi [[0290]] in Historiam Chistiani III. qvam propediem hic praelo committere constitui. CCCXI. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Espondissem prius ultimis tuis, si internuncia responsum ursisset, sed abiit, me insalutato; verum doleo te ante abitum promissis non stetisse, et me non visitasse; erat enim res non levis momenti, de qva tecum conferre coram volui. Epistola, qvam mihi monstrasti, ab Aone Bilde scriptam, non qvod praeferebat, evincere mihi videtur. Video enim, Christianum. anteqvam Romam veniret, Eqvites creasse duos, qvod docet Hit feladius noster in ejus Historia pag. 28. ubi refert, Regem duos creasse Eqvites mensis Martii 13. sed non Romam appulit ante 6. Aprilis; habuit igitur ante, qvod dedit. Altius igitur repetendus hic ordo. Epistola ista famam pro fundamento ponit, qva nihilincertius. Dicam qvid sentiam. Ordinem istum Elephanti ab antecessoribus Regibus accepit Christianus I. Sed ejus insignia auxit Papa Corona spinea et aliis, de qvibus loqvitur Ao Bilde. Tu vide, et perpende. Saningium nostrum mone, ut mature velit huc transmittere, qvae in opere suo mutata cupiat. Pro navata opera in restituendo Epitaphio gratias ago; dabo operam, ut non sine Nominis tui gloria operi inseratur a te emendatum. Moltenius noster nulli nisi sibi ipsi vivit, nec meis antiqvitatibus, qvibus aliqvot millia lucratus est, manus admovere vult, nec ullum praeter luerum agnoscit Deum. Non est igitur, in sua qvod turbes religione. Ne animo despondeas: Videbis, Deo volente, brevi nos auro abundaturos, et qvi jam chartaceus, mox aureus eris. Ovam vellem me aliqvid tuo dignum opere Iudere posse; at senio et curis exaruit vena; sollicitabo tamen, siqvid velit, inter olores strepere. Tu vale., et bono esto animo. Mox Jupiter aureo imbre in sinum tuum depluet. Vale. Hafn. 6. Octobr. 1649. [[0291]] CCCXII. STEPH. JOH. STEPHANIUS D. Olao Wormio. Nescio qvo fato fiat, qvod primitiae lucubrationum Historicarum mearum tam iniqvos experiantur Typographos vestros. Certe nisi si necessitas edendi mature, qvicqvid hoc est Annalium, urgentissima perpelleret, vix indignis illis terrae filiis tantopere supplicarem. Totum etenim Belgium Opusculo isti procudendo pateret. Interim summas et immortales tibi gratias ago cum de transmisso Epigrammate, qvod vehementer placuit; tum de singulari candore, qvem in Observationibus communicatis luculenter ostendis. Pag. O. crrasae cervicis homines, ad imitationem Saxonis, Monachos dixi, qvi ita eos Lib. IV ni fallor, appellat. Locus jam non occurrit memoriae, qvem alia vice suggeram. Pag. I. Non legitur propellere, qvomodo tu mones; sed perpellere, qvod pro compellere usitatissimum est Ciceroni, Livio, aliisqve melioris notae seriptoribus. Pag. 22. Praebitis annuis, formula est Setoniana. Sic enim ille, Peculio concesso o patre, praebitisqve annuis fraudavit per speciem publiciuris. Plin. Epist. 2q8. Ate etiam ut publici servi annua accipiunt. Ita et apud ICtos., Annuum absolute positum significat alimenta in singulos annos. Et si recte memini, Livio etiam non ignota est phrasis. Sed Pag. o. juassent prouissent facili lapsu in calamum, inter describendum, irrepsisse, non diffiteor. Humanum etenim ingenium qvo occupatius, eo negligentius esse solet. Grvissima vero delicta etiam sunt minima peccata in conspectu Dei, qvae nobis videntur nullius esse ponderis etc. Sed et haec vox expungi potest. Caeterum qvod locum illum Aimoini attinet, in omnibus exemplaribus, qvae videre contigit, constanter legi animadverto Lrmum, non Vrnum, qvod nonnulli in laudem familiae rnorum traxere: adeo ut omnino existimem rmum nomen esse proprium, (qvod pace tua asseverare liceat) non cognomen; et eundem esse, qvem HvitfeldiusOrm nominat. Verum longe a me absit, ut tuae sententiae me opponere, aut antiqvitati Nobilissimae familiae qvicqvam detractum velim. Id inter nos pereat. Interim statuo cognomina Nobilium longe ante tempora Waldemari IV. apud nos in usu fuisse: qvod ex qvamplurimis exemplis a Saxone [[0292]] allatis liqvido patescit. Nonne Thimmo Sialandicus, Banner, ob virtutem dictus est sub imperio Canuti Magni? Nonne Petrus Bos (Her Peder Oxe) Lib. XIV Saxonis? qvid qvod innumerae familiae, regnante Valdemaro Primo, cognominibus, qvae hodieqve in usu, insignitae et distinctae fuere? Ipse Cragius Secretariusa lvone rae forte originem deduxerit etc. Ut liberius edisseram: vid si Venorum familia a gallinis Scanicis, qvae dicuntur Urh?ns, appellationem sortita? Etenim Insignia femur et ungves avis cujusdam praeferunt. vid si a foro Jutiae Meridionalis, qvod Urneting olim dicebatur? Carmen elegantissimum n laudes Urnorum edidit ante aliqvot annos M. Ericus Pontoppidanuis, nunc in aree Antvorschoviensi verbi divini praeco, in qvo multa notatu digna congessit de origine gentis LUnoram. Epistolam tuam ad Nobiliss. ragium, qvae firmissimis, si locus Aimoini ta legendus est, nititur rationibus, meos in usus describendam curassem, nisi tam cito repeteres. am jacturam nunc aegre non fero, qvia te propediem editurum promittis. In Monumentis certe nihil plane observavi animadversione dignum. Exemplar novae Editionis a te exspecto. Vale, optime Vir, et me, ut soles, ama. Valetudine etiamnum fruor non adeo prospera: praecipue cum debilitate ventriculi conflictor. Sorae, #ta/cista, a. d. XXX. Januar. Anno M DCL. Facilis mihi ignoscas qvaeso, qvod de loco illo Aimoini agam tecum paulo confidentius. Si etenim rnus legendum sit, qvomodo tu statuis, juxta tecum sentio, id vocis ad originem ineclytae familiae referendum esse. vam sententiam tuam ubiqve tuebor, nec me aliter sentire prae me feram; licet qvoad alteram lectionem, salva amicitia nostra, nonnihil dissentire videar. CCCXIII. OLAUS WORMIUS Stephano Stephanio. Soram. Effari neqveo, qvantum negoti mihi creaverit Holstius noster, anteqvam ad eas redigere ipsum potuerim conditiones, qvas postulat; in aere difficilior erat. Tu fac, ut non refragetur Typographus [[0293]] vester; mobilis alioqvin homo est noster, et facile transversim rapitur. De Urne non sum sollicitus, dum pro me pugnent Pontanus, Mercator, Cypraeus; nam hujus opinionis auctor ego non sum. Cognomen hoc non facile traxerim ab lltfons alioqvin totum hoc nomen retinuissent, et non dimidium saltem mutilatum. Pes ille in clpeis aqvilae est, cujus nomen priscum est urne, qvod optime qvadrat. ABartholino et Beringio carmina exspectabis, ubi ad umbilicum opus tuum perduxerit Typographus. Si unqvam videris Nithardum, Iingva Germaniea ed itum, qvem citat Hitfeldius noster, moneet, si habeas, mitte. Nemo enim hic est, qvi se vidisse memiuerit. Vale. Hafn. Febr. 16o. KKK A.IV TTT TT KKK ILOA. Claris. Viro D. Olao orm. S. P. D vod ignotus ego te non ignotum, utpote celeberrimaDoctrina et rerum experientiae fama etiam in extrema Islandia depraedicatum, Clarissim Domine Doctor, salutem, fecit communis amicus, Dn. Tlhorlacus Sculonius, ex qvo intellexi studium historicum, qva res Danicas, tibi hona ex parte incumbere. Scripsit autem ad me et jam et superiore anno Magnif. Dominus Cancellarius de Antiqvitatibus Norvagicis in Islandia reqvirendis. Respondi, tantillo temporis spatio, qvo in littore nostro vestrates haerent, nihil inqviri posse, variis et veris impedientibus caussis, et dilationem petivi in annum seqventem. Habita autem tot mensium indagatione solicita, nihil reperre est, qvod ante go annos, de mandato Serenissimi Regis non conqvifiverim, inqve rerum compendia redegerim et Regni, pro tempore, istorico tune communicaverin, ipsius ad me Iiteris contestantibus, qvae extant, prout idem hoc tempore Magnif. Domino Cancellario scribere necessum habui. Sed qvia ipsius Magnificentia ettam de Lingvae antiqvitate solicita est, volui denuo per hanc hiemem et partem aestatis monumenta qvaedam antiqva, olim qvamvis oblata et usurpata, acqvirere, et a possessoribus vix qvaedam obtinui, qvae nunc ad Praefectum Insulae ablegantur, sic [[0294]] enim is jusserat, ab eodem repetenda. His autem ad Dn. Doctorem adjunxi et exemplar literarum ad Magnif. Dn. Cancellariu, et consignationem peculiarem eorum, qvae mittuntur. Unde rem totam Dominus Docror intelligit penitius; qvem hoc obnixe rogatum volo, ut ipsius interventu, cum navatae operae, qvamvis fere frustranaae, tum excusationi meae apud Magnif. Dn. Cancellarium a Magnificentia ipsius locus et fides relinqvatur. Nam qvicunqve tandem harum rerum inqvisitionem in Islandia suscipere jubeatur, vix ac ne vix qvidem aliter deprehendet, qvam ut miscellanea illa olim ad Dn. Cragium Regni Historicum missa, cumqve Crynoga Anno16oq. edita, conjuncta, historice exponunt. Valde autem incertum est mihi, an Iiterae mreae, Me resolutio ad Magnif. Domini Cancellarii postulata anno superiore ad Magnificentiam ejus pervenerint. Nam ejus nulla mentione facta, idem qvod tunc et totidem verbis hoc anno postulatum est. De eo si proximo ao Domini Doctoris beneficio certior fiam, est, unde praeterea gratias agam. Aliqvid tum re.sponderam de Rhythmis Islandicis et mensium ac dierum appellatione vetusta, tum Regnorum, Regionum, Urbium nominibus. Libellum etiam addidi Rhythmos habentem Latino-Venaculos, cum simili nomenclatore hic excuso. Qvod reliqvum est, diu multumqve Dominus Doctor, in florentissima Academia florens ipse, vivat et vigeat, precor. Dabam in Islandia Boreali 15 August. 1626. Clarissime Domine Doctor, si qva re humanitatem tuam demereri valeam, gratitudinem pollicerer, ut studium illud meum in negotio Antiqvitatum conqvirendarum Magnifico Domino ancellario per occasionem commendares. Is superiore anno favoris sui spem mihi in posterum exspectandi benignissime fecit. Exposui difficultates meas in vice Domini Episcopi supplenda per Dioecesin Holensem. AgnoscoDomini Cancellarii nutu factum (si meae ad ipsum redditae sint) ut Praeses noster Rosecrantius mecum convenire, haeredum Episcopi nomine, jussus sit. Ut hue ventum est, ecce 5o Joachimicis conducor, nec enim apud Praesidem aliter obtinere potui; sed nihil hac in re ad Magnificentiam Domini Cancellarii hoc qvidem tempore defero, verum aliud, nempe dignetur speciali mandato cavere, ne personae Scholasticae Docentium aut discentium absqve meo consensu assumantur aut dimittantur. Nam si qvidem id, ut hactenus, penes Dn Episcopum, adhuc bene valentem, fuerat, nescio, qvomodo [[0295]] ego, cui eadem inspectio, Episcopi nomine, demandata est, eo jure, vel a qvo (nisi superioris Magistratus nutu) privari debeam: vod qvidam intentant, et me refragante Hypodidascalum Holensem immeritum exeluserunt, aliumqve me spreto susfecerunt; ut sciat Dominus Doctor qvid huic petition subsit. Atqve haec est superioris voti appendix. Rogavi autem praestantissimum Socerum tuum, ut me ignotum notum jam tibi faciat, et a tenuitate mea siqvid officii suo tempore proficisei possit, Arngrimus Jonas, aolae et Dioecesis Holensis KKK Inspector. ccC. OLAUSVOR ATITT Armgrimo Jonae. iteris tuis, Arngrime Clarissime, gratius mihi nihil accidere potuit, tum qvod occasionem de variis, Antiqvitates nostras spectantibus, conferendi ansam suppeditarunt, tum qvod ab animo in me propenso profectas animadverti. Caeterum qvod Historiae conscribendae munus mihi incumbere existimes el oneri me imparem agnoseo, nec eo deduci me qvotidiana praxeos medicae patitur intentio. Sed ubi per graviora licet, nullo stipendio conductus, nullo adhuc praemio illectus, Antiqvitatibus nostris erendis me oblector, cujus specimen jam edidi in Fastis nostris, qvos Thorlaco meo misi, in qvibis et tui factam esse mentionem honorificam videbis. Hisce igitur locupletandis si Symholam adjeceris, vel ubi in tantis tenebris aberratum, monueris, rem feceris gratissimam. De Literatura Runica, qvae commentatus sum, praelo sunt vicina; sed vestratem aliqvem horum peritum prius expeterem censorem, et, ni loci impediret intercapedo, transmitterem. Haec de meo instituto, ad tua ut venim, Magnifico D. Cancellario mihi a te perseripta retuli, qvi literas tuas se accepisse respondit, excusationem admittere; sed in prinis [[0296]] tua in jam transmissorum collectione delectari diligentia, favore singulari compensanda; se saltem cipporum istorum, qorum a te Cap. 3. Lib. I. Crymogaeae fit mentio, accuratam et picturis expressam jam exspectare delineationem, una cum accolarum de iis relationibus. De litera, qvam Tu notare refers, monumenta vero apud Nos extantia per R exprimunt, anxius disqviro, nec qvid statuam, video, nisi pro eorum diversitate potestatem variasse existimandum Ac cum reliqvarum literarum nomina rem aliqvam exprimant, ut Aar annonae bonitatem etc. qvid V denotet, qaeso edoce. An Litterae illae, qvibus ad Magiam abusi sunt Majores nostri, ac Ramruner vocarunt, figuris a ulgaribus distinctae fuerint, haesito; pro utraqve opinione mihi rationes haud desunt probabiles. Tuqvaeso subleva, ae siqvid ad hanc rem illustrandam habeas, communica. Vides, ut petitionum importunitate Te obruam, cui veniam dabis eo propensius, qvo a te earum suppeditata est occasio major. Interim Vale, Vir Clarissime, et conatus nostros juvare perge. Libri a te transmissi, ad Magnum Cancellarium pervenere sed undis ac naufragi adeo laceri, madidi ac sqvalidi, ut vix literam discernere datum, horum usum aliqvantisper sibi indulgeri cupit idem Heros. ann. 162. KKK KKK TTT A NNTMo NAS D. Oloo Wormio. i Anacharsis hospitem Solonis (jam sexagenarium, si non fallit memoria) amicitiam ambientcm adducendo, donum maximum Solon afferre visus est; Annon magis me dono et beneficio maximo affectum rebor, cui tua, Eximie Vir et Clariss. Dn. Doctor Vorni, tanto omnibus modis me superioris, qvanto hospitem illum ipse Solon praeiverat discrimine, modicula occasione data, contingat amicitia, et humanissima juxta ac eruditissima, a tu parte, commutatio: De qva humanitate et facilitate non solum summas gratias ago; verum etiam, qvod Magnif. Dn. Cancellarium mea caussa compellare, mihi tam clemens Magnificentiae ipsiis responsum reseribere summa tua humanitas et in hominis ignoti comnoda propensio gravata non sit. Sed in summa temporis angustia, negotiorum turbulentissima turba, ad [[0297]] rem venio: Fastos Wormianos, vix aspicere nedum inspicere licuit, qvos tamen communis amicus D. Thorl. Episcopalis officii Candidatus (cum Deo et Rege Sereniss.) nihi dono miserat. vos qvanti faciam, pro temui ingenii judicio, utinam tam facile scriberem qvam sentio, non sane ultimus collaudatorum forem, siqvid tamen collaudationis a canis meis et animo nalis publicis et privatis pene extincto exspectari poterat: vod in Fastis mei fiat mentio, indignissimus omnino eram, interim eorum, qvae ex Cymogaea allegare Dn. Doctor est dignatus, constans ego testis. De cippis et eorum delineatione, vix tanti est ut postuletur, neqve id in totius Insulae trepidatione, ob piratarum immanissimorum pericula, praestari potest. Crede mihi, D. Wormi, umbra est, imo fumus, vod haberi a nostratibus otest, de unicis, prae illis, qvae video in Fastis, praeclare unalibus eruta priscis. odsi omnium cipporum inscriptiones postulentur, peragratione et itineribus opus erit, ac tum tamen omnia erunt obsoleta, nec literarum ductus satis conspicui. Nam in durissimo Saxo, qvod Blaagriot, eller Blaagryte vocamus, excisa sunt ista Epitaphia, adeo rara, ut vix 4 aut 5 in Boreali Islandia numerem; et cum jussu Magnif. Domini Cancellarii inscriptiones postulo, negant se legere posse, atqve id de cippis. Accolarum vero de iisdem relatio nihil est. Venio ad literam qvam pro expressit Crymogaea nec aliud investigare possunt, qvum tamen vestratibus eadem sit R. Hic, qvia postulat atqve injungit candor tuus, dicam, qvod sentio, conferendi gratia. Vobiscum autem facit, qvod in qvendam nostratium inciderim, qvi diceret Islandos dictos, eo qvod literam r valde acuerent, et tamen Rintelligendum venit, hae vero literae et figura et sono multum dissident,, c, R, valde probabilis est conjectura a Domino Doctore subjuncta, de qva tamen non est conferendi, ut apud me nulla scientia, ita nec otium. Significationem literaeevel r qvod attinet; sic habent nostratium annotationes, siqvidem in haec me mysteria detruditis, - Vr, i e. V ##cr Menur boqi Sarstaqa qaqu o fnfpu fter h. e. Ir est Sendur i. e. tensus, oqi i e. arcus: Sarbaqa i. e. Militiae, aqu i. e. commoitas ffu i. e. teli, fytcr vel fseitr id est delator vel feslinator, triplex est nominis expositio, eodem tamen recidens, et sic reliqvarum Runicarum, qvas vexpositiones vocaut bry eiler qvasi triplices expositiones, a verbo eg ri, tre ile [[0298]] i. e. partior, ut in lingva Danica: Atqve jam dixisse videor significationem literae vl h. e. Vr et nisi statuerem etiam reliqvarum literarum tricotomas epositiones brnbeilur plus satis notas, reliqv adjungerem: haec ad vestrum postulatum de F- litera. Haec tantum pro temporis angustia, et negotiorum turba et turbine, in qvibus est morbus Epidemicus, ahl nimium dissitum morborum terrorem D. ormium inclamans. timum D. Vomii postulatum de Ramm - Runis tale est, ut ei vix niqvam satisfacturum me sperem; de illo enim ego, ut caecus de colore. Ac licet sint omnino et jam hic magiae suspecti, nunqvam mihi aut aliis sua mysteria pandent. Ego interim puto veteres magos literatura aliqva, ac inprimis vulgari, usos, sed virgulis et punctis corrupta, qva ipsis illusit Diabolus, tamqvam alicujus ponderis, cum se ipsi antea dedisscnt. va ratione Paracelsi medicina characterum insolitis notis constet, meum non est judicare: Runicas de origine literas nihil magicum habuisse potissimum persvadeor. Depravatae autem nunc sunt ulterius primae sed supersiitiose, unde ummtuner h. e. fortiores unae, dictae videntur, nam #Rammur i. e. validus, vel fortis, ac robustus sic apud nos vocatur vir famosus #Findbogie hin Ramme. Item dicimus: ammur ab aofle - i. e. polens viribus SRam Sunet i. e. Magia validioribus Runicis exercita, per metonymiam effecti. Siqvid vero, Clarissime Wormi, expiscari posfim per alios (mihi enim minus se credunt) ejusdem erit seqvente anno Interim literahic in literis tuis delineata in Cryindicium. mogaea sicqvod idem esse statuo) nomen Vr sortita, nostratibus Vdenotat, ut est in Coymogaea. Reqvisivi ego adhuc apud unum et alterum Alphabetum Runicum, sed eodem res recidit. Vobis autem literam Rexprimere scribit Dominus Doct. et sane ipso stridore nominis facile in vestram descendlerem sententiam, nisi obstaret inprimis, qvod literam Rvix alia figura qvam qva R Fasti exprimant, et tam vestrum qvam nostrm alphabetum Runicum, obstat etiam, qvod, cum vestram agnoscatis, interim n Alphabeto Runico Fast. libr. Il Cap. Il. non extet: ut neqve altera. Plastur pro b ac n. stunginn biarean pro illa (ut denotat) Stunginn ie substituatur, Sed vldeo exceptionem in titulo capitis, de titulis Runicis, qvibus exarati hi Fasti: fortassis igitur alibi habeatis literamcum vestram, ut dixi, agnoscatis, et Rnotare statuatis ex monumentis. Jam vero Fastor. pag. II8. in [[0299]] Octobri Remigius scribatur per Ero non S sed M notaret fed i facile ad etratum Typographi refero pro substituentis, inverso tpoAper incuriam. c. Scripsi ad Magni. Dn. Cancellarium, de meo aliqvo commodo, data jam occasione; juva, mi Doct. Wormi, ut aliqvali otio literario frui detur: tanto ego facilius et liutius cum Dn. Doctore de rebus antiqvis conferre potero. Inprjmis. hoc consulo, ut aut Princeps, aut Dn. Cancellarus seriqo injungat Praefecto Insulae, uti volumen vetustum de rebus Dan. et Sveticis ab Hredibus Theodori Lognanni et qvibusis aliis extorqveat, et mihi in nanus tradat, illud inqvam volumen, qvod mihi ante visum et oblatun est. Tuus ero, Doct. Wormi, aut index ex hoc volumine, aut aliqvalis interpres. vod reliqvum est, vale Doct Vorni, hominum, una cum meo D. Fincio, humanissime, et ab hoc rngrimo, si non penitus ad rastra res redeat, tam animo qvam literis perpetuum colende et consalutande. Vale. 23Aug. 162. AAVII. ATO aT OV.O rngrimo Jonae. audeo, Clarissime Arngrime, tibi Fastos meos non displicuisse, sed inprimis gratias ago, qvod tam candide de qvibusdam tuam communicare sententiam volueris ac in tantis tenebris titubantem erigere. De nota illa qvae communicasti, valde grata: Mihi enim in literatur mea Runica negotium haud exiguum facessebat, an videlicet decimam fextam constitueret veterum literam, an vero, ut Svecus qvidam existimat, excludenda, ut qvindecim saltem sint primaevae. Sed potestatem qvod concernit, video eam longe aliam apud nos fuisse, qvam apud vestrates. Naim in monumentis adhuc apud nos durissimis in cautibus extantibus, inter alia haec reperio, in Trygveldensi #gstelden Systur. Item [runice] Uftir, in Valkerano item [runice] in Opagriensi [runice] in qvibus non per Y sed per R necessario exprimenda venit, de qvibus plura in mea Literatura videbis. Caeterum multum ad mei regotii Ilustrationem facient ydeilu (qvorum mentionem facis, et qvos hic habere a nemine potui,) si per te mihi fuerint communicati. De Ramrunis in eadem fere [[0300]] tecum sum sentntia. Qvod fasti R non exprimant nisi per R, et in aliqvibus vestris non respondeant literarum ductibus, ipsemet probe satis doces. Non enim animus fuit, omnes literarum Runicarum varietates eo in Ioco prponere, sed eas saltem, qvas ex Fastis excerpsimus, reliqvas vero literaturae nostrae reservare, qvae, ut spero, tibi in hisce abunde satisfaciet. Eam igitur hic transmitto, obnixe rogans, ut, si tantum tibi otii, perlegas, sententiam tandide exponas, si licubi aberratum, ir viam reducas, ac, si qvid habes, qvod ad ejus illustrationem facere possit, communces. Neminem enim in toto septentrione melius te de eo judicare posse certus sum. Pro eruditissima tua communicata Apologia gratias ago. Te interim Deo et bona conscientia fretum feliciter hos superasse scopulos gaudeo. vantis hic nos jam premamur bellorum malis, ex aliis malo Te, qvam ex me cognoscere; interim literarium hoc colloqvium ne abrumpamus, cum sperem olim tranqvillioribus affulgentibus solibus, patriae, cui nati sumus, profuturum. Vale. 128. Cccxnl ARNGRIMUS IONAS D. Olo Wormio. DRaeclarui et rarum (qvidni rarum, cum prorsus novum?) Runicae Literaturae opus Wormianum ad me allatum est: dico iterum indignum me, cui talia mittantur, allatum interim est, verum adjecta conditione, ut per mercatorem adferentem remittatur. Sed qvam hoc factu sit impossibile, dicet ipse mereator, nisi non inspectum remitti deberet; qvod ego non immerito, svavitatis abstrusae avidus, aegre ferrem. Glacies Gronlandica an Ilandica) littus Boreale cinxit in Augustum usqve jam adultum, et Mercator vix dum portum ingressus abitum molitur: sed nos interea foeni defectu laborantes, et aeris summa intemperie oppressi, mercatorum tam negotiis destinemur et tantum non rumpimur. Praedonum metus accedit Nihil proficitur, cum otium nullum et vix ad docendum et orandum reliqvum sit. Igitur exemplar putavi retinendum, ut non nisi inspectum remitteretur, ubi si delictum a me est, Excellentia tua in optimam partem interpretabitur. Nam, si mihi interea aliqvid humanitus contingat, Deus clementer permittet, ut illud [[0301]] hoc idem exemplar meo munitum sigillo ad Auctoris manus reservetur. Jam de Fastis, qvorum perlectioni otium liberalius pe hiemem impendi, sed exiguo cum fructu, qvantum ad collationem aliqvam vel symbolam, qvam D. Wormius postulavit. Illud tamen, qvicqvid est, semel aut iterui inspectum meus Wormius Vulcaniae cuftodiae tradat. Illa de Cyclis Dionys. et Ouinqcagesim. commentatiuncula nondum satis adparata fuit, qvia exemplaria discordantia subinde exspectantur, qvorum nulli eyclus Fastorum penitus respondet; qvem omnino credo per literas non numeros et ponendum, et inqvirendum, an puncta illa seu virgulae nunc ante nunc post literam in autographis, vel non extent. Codices receptos norit clarissiimus orm, qvos gaudens accepi, propter qvendam Asinum, ob eorum absentiam calcibus me male ferientem. Eddam et conjunctam Salldam, qvia meus codex est, D. ormio libenter concedo, qvamcunqve volet diu. rideilur (tricotomias) si qva ratione tempus sinat, his adjungam;: sunt etiam 5immbeilur Stibeilur Solfeilur sed nihil dicunt, nisi qvod ridilur, h. e. vem eandem mutatis verbis intricant. vod in relectione Operis Runici commodum annotare potero; qvod confidentia favoris tui fretus (ut dixi) retinendum putavi. vicqvid meo commodo in Aula successit, D Wormii intercefsione et Magnif. D. Cancellarii favore perfectum agnosco, et agniturus sum indefessa cum gratiarum actione. Illud vero Dominos meos non Iateat, optatum et expetitum beneficium dimidia parte, interpretum prudentia, esse imminutum, contra qvam seribit D. Resenius, qvi ferme aeqvivalens ex verbis optimi Cancellarii pollicetur. Sed abrumpo; nihil enim ad fastidium tantis cum viris agendum. Epigramma meum, rude qvidem illud, sed tuae, D. Wormi, virtutis et sapientiae amore fusum, peto boni ipsa illa tua virtus consulat: Si forte videatur, licet non mereatur, ad calcem alicujus horum operum ponendum, ut te talem non incolas modo, sed et accolas, etsi spretos et remotos, magni fecisse posteritas intelligat. Nihil enim Monarehae derogatum voluit, qvi dixit, Tibi serviat ultima Thule. Ubi interim de Thules nomine aut situ nihil a superiorum Annorum conceptis diversum innuo, sed a comparatis me excuso. Si forte Jonas Ottonius, cognatus meus, se offerat, testinonimis [[0302]] bonis instructus, valde amem, qvicqvid ejus commodo bene factum ab amicis fuerit. Atqve his ita qvam festinatissime exaratis, Excellentiam Tuam felicissime valere opto. .Sept. I28. ex Islandia Boreali. Sed est etiam adhuc in qvo Domini fautoris reqviritur opera. Ego jam provectioris aetatis discessum ex lachrymosis mundi hisce miseriis per gratiam Dei meditor; et successorem n laboribus Eeclesiasticis eum optarem, qvi jam aliqvantisper collegam egit, Dn. Illhugonem Ingaldif. vod ut a Superioribus mpetratis literis eo spectantibus obtineatur, nisi Dominus D. providerit, frustra expeto, igitur et hic ad favorem vestrum confugio, et exemplum optatae indulgentiae conceptum hic includo. Hoc sive Regis sive Cancellarii literis injungatur, a Praefectorum, munera Ecclesiastica seculi more divendentium, difficultate Iiberi erimus; et ego me novo beneficio affectum reputabo, ac, si ullis obseqviis demereri possem, eadem polliceor. Ill\ enim viro praedicto aeqve cupio ac fratri aut filio, ac interim de felici rei Eeelesiasticae administratione, Deo propitio securus sum. Haec jam si gratia impetretur, qvae nullo cum damno aut expensa Regiae Majestatis conjuncta est, eam Dominus Fautor suis ad me literis includet, qvo Politici ejus minus consci fiant Et \ tttor poi oitocule CCCXIX. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae, Islando. Exoptatissimas tuas in Fastos meos notas, una cum literis 4. Septembr. anni praecedentis exaratis, 4. Aprilis hujus anni demum accepi, per hyemem enim in Norvegia latitasse affirmabat Mercator. Me tamen accepisse, ex animo gaudeo, ac pro praestita ac navata opera gratias ago ingentes. Sphalmata agnosco haud pauca, partim a me ad calcem libri annotata, partim nunc demum animadversa. De aliis maxima ex parte meam sententiam in Literatura Runica expositam invenies, qvam doleo te diutius tecum non detinuisse. Sed cum adhuc spe tenear haud [[0303]] levi, te per otium eam adhuc percursurum, doctisqve tuis candoris et amoris notis, patriae commodo, exornaturum, ecce remitto, tuaeqve discretioni et commoditati committo; non duhitans, qvin cum foenore suo tempore ad me sit reditura Nec nim festinatione opus, cum saevus Martfis furor Musas nostras : adhuc silere faciat, ac tristissima rerum mearum facies, ob amissam Conjugem dilectissimam, omnem harum rerum in me penitus exstinxerit ardorem. Deus Opt. M. solatii inopi consilio et auxilio adsit salutaril Jonam Ottonium tuum nondum videre contigit, ad me si venerit, qvaevis humanitatis officia exspectabit. vam vellem me aliqvid in causa Illugonis praestitisse, sed absentia Cancellarii obstitit, qvo minus votis potiri datum; qvintus enim jam agitur mensis, a qvo Lubecam, cum Regni Proceribus, pacis negotia tractaturus, discessit, unde necdum reversus; quanquam spe nos lactent, brevi, re ex voto confecta, rediturum. Faxit DEus opt. M. ut tandem exoptatissimo frui iceat pacis bono, qvo praesentissimo nostro cum periculo hactenus fuimus destituti. Monumentorum apud nos extantium mitto specimen, quod, popularium judicia exploraturus, in lucem prodire passus sum; si aeqva expertum fuerit Censorum judicia, ultra trecenta ejus generis, qvae in meis servo archivis, suo tempore, Numine favente, dabo. Tu quaeso, pro tuo candore, ut soles, in iis quid desideres, exponere haud graveris, rogito, qvo malum id emendari facilius qveat Vale, Arngrime svavissime, et a doloribus ac curis confecto animo tumultuariam hanc scriptionem boni consule. Te fervet iucolumem Christus Esus, quo, si ipsi visum, literarium hoc commercium, magno Patriae nostrae bono, diu salvi exercere valeamus. Iterum vale, et importunitati ignosce. 162. M US O NAS KKK Cl. Viro D. Olao ormio Salutem. On possum non eadem oberrare chorda, eandemque canere Lcantilenam, D. Wormi clariss. et fautor perpetuum colende. vaenam illa, inquis, chorda, quae cantilena? illa, inquam, qva Domini Fautoris humanitatem, plus fere quam humanam, et [[0304]] benignitatem plus quam bonam (Divinam igitur utramque, qvantum in homines cadat) tum superioribus annis praestitam, tum hujus anni literis faventissimis exhibitam, agnovisse debui, et denuo agnoscere teneor. Nam quod meo commodo apud Magnif. Dominum Cancellarium Dominus Fautor profudit, nunquam ulli obli vioni dabitur, et qvod humano animo Vir tantus et liberali amore meas superioris anni excepit literas cum chartulis, non possum animo, nunquam delendo charactere, non nfixum servare. Etsi autem de quibusdam speciale responsum expectaveram (ut de Cyclis illis ingeniosissimis etc.) illud tamen quod desideratur, temporum iniquitati, rerum omnium difficultati, luctus domestici acerbitati (cui DEus opt. max. benigne medeatur) totum adscribo. Belli metu et incommodis liberatam Daniam quod ex D. rochmanni oratione intelligo ibentissime audio et gaudeo. Nos hic interim piratarum metu et formidine, ut antea nunquam, si proximum biennium ab eorum diris maleficiis elapsum excipias distinemur. Sed DEus oratus et exoratus providebit. Rediit ad me Opus vestrum Runicum bona fide a Gunnaro Biornonis exhibitum [cum literis] in an. seqventem Domini Fautoris jussu detinendum. Sed absque foenore, ita me Runae ament: Adeo enim elaboratum existimo iunc qvam superiore Anno maturius allatum ut vix sperem vel minutissimum, pro jussu et voto Domini Fautoris annotari ame posse. Interim in lectione eorum, quae capere possum, Autori parebo: Nam qvid ad meam ignaviam Hebraeis et Graecis fontibus eruta? Ub dissimulare non possum, qvod ad expositionem imii (qvae et vestra est) vocis, Rinna, contra Etmologistam, nescio qvem, directam, nostrum doioma valde qvadret, si alterum n adimatur, et Rinitiale ad nostri aevi consvetudinem non aspiretur; ut Proavis nostris usitatissimum fuit, qvod R et L vix unquam aspirabant initiales syllabae. Rina igitur (modernis Hrina) vociferationem profundo pulmone emissam (tali affectu qvem notastis) non literarum ductum, sive Runas denotat. Pluraliter Rinur (vel hrinar): vociferationes, a verbo, eg Riinvel hriin) o: clamo, vociferor, etiam incondita voce, qualis est eqvorua ferocior hinnitus, suum acerbior grunnitus etc. qui literales voces non edunt. Sed ista saltem; jam vacat. Si pro Illhugone ad superiorum literarum vota aliqvid obtineri posset, Deo ia disponente, licenter accepto. Sed et [[0305]] fortassis ipse ego, ad mea obtinenda, vel potius retinenda, continuato Magnific. Domini Cancellarii favore, mox egeam. Erunt enim (ut fama mussitat) qvi meis commodis insidientur, sed clam, et medicamenti panchresti interventu, Verris alicujus instar, Seculares nostros delibuturi, ut id qvod Regis clementia olim obtinui parochiolam) postea jubente Rege, ut Domini Gudhrandi coadjutorem agerem, partito cum Sacellano eodem subsidio; et hic in vicinia tenuissima conditiuncula concessa, ninc alterutrum deseri jubeant: Ovi successus ut illis non procedat, si tentent, magnopere Dn. meum Fautorum apud Dn. Magnif. Cancellarium providere rogo. Negotium istud non distinctius propono, sperans rem per juris aut processum aut praetextum agendam; ubi si viribus, non juribus Tut ita solet vincar, appellationi locus erit, Nec enim me, etsi annosum et pannosum, mutum tamen experientur. Vitam Dn. Gudbrandi p. m. nostratis Episcopi desideratissimi Dn. Thorlaco edendam, scripsi et in manus tradidi. Iterum vale. CCCXXI.A OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Te bona fide Literaturam meam Runicam accepisse ex animo gaudeo; nec dubito, qvin jam egregiis tuis observatioonibus et. notis locupletata, adme sit rcversura. Singularis enim tua, toties mihi jam probata humanitas, et Patriam juvandi studium indefessum facit, ut de voluntate tuanihil dubitans, multa mihii jam pollicear, non sine honorifica tui mentione, suis inserenda locis. Pro Illugone, magnatibus nostris ignoto, obtinere nihil licuit. Sed te de tuis reditibus securum plane jubet esse Magnisicus Cancellarius; se vivo, frustra laboraturos omnes tuos sive aemulos sive adversarios, certo promittit, iniqvum ratus, Virum de Patria, de bonis omnibus tam bene meritum, a qvoqvam premi, multo minus opprimi. Primum tuae Cymogaeae librum, inter alia antiqvitates statumqve complectentia Regni nostri, in Belgis elegantissimis typis nuper edidit M. Stephanus Johannis nostras, nescio, an videris? Vitam Dn. Gudbrandi, a te consignatam, videre unice gestio; si vestra eam expresserint praela, ab Episcopo Dn. Thorlaco exspecto. Nugas meas Runicas tanta commendatione vir tantus qvod dignetur, [[0306]] gratias ago ingentes; ut et cum pro caeteris in me meritis, tum pro transmissa effigie, mihi auro cariore, ac inter #keimh/lia mea diligenter reponenda. Vale, amice desideratissime, et diu Patriae bono vive ac vige. 1630. CCCXXII. ARNGRIMUS JONAS D. Olao Wormio Aetas et scribendi desvetudo faciunt, clarissime Dn. Doctor, Fautor omnibus modis honorande, qvod humanissimas iteras tuas his incultis pro temporis et occupationum ratione excipere cogar. De eo tamen minus solicitus, si expectationi Domini Fautoris ulla in parte, in relegendo Opere Runico satisfacere potuissem. vod tam longe abest, qvam qvod longissime. Delphinos enim natare doceat dotetqve Argum oculis, qvisqvis ad Runas Wormianas aliqvid momenti afferre tentet. Ovid igitur a me talpis caeciore hic expectari poterit. Detinui gitur Opus Runicum tot mensibus, cum nulla restituendi copia daretur; sed absqve foenore ad Autorem redituro. Interim summa cum admiratione et delectatione ex his, qvae utcunqve capere potui. Ut vero qvam sim notarum et observatiomum inops appareat, seqventia exaravi; qvorum, nisi candor ormianus aliud svaderet, me puderet merito. Cap, Il. (Nisi obstare videtur, qod a Runa extet diminutivum Rulla, vomeris detergendi instrumentum) Si Rulla figuram habeat aut triqvetram, aut etiam stimuli cuspidati (ut Plin.) minus obstare videtur, cur a telo ducta sit appellatio methaphorica, et ullae interim sua constet significatio. Erat missilis qvoddam genus Veteribus, qvod triangulum qvempiam repraesentasse crediderim; illis Gaflo. Cap. V. (Voce Runer adeo delectatisunt Veteres, ut propria mulierum nomina inde deduerint, ut apparet in Gutbrun) Augeri poterit, si libet, hic paragraphus pluribus mulierum propriis, ut Hugrun (Hugur animus est) item Solrun, et reliqva, qvae anni superioris Notae suppeditant. vin etiam reperiuntur Vixorum propria a Runis deducta, ut Runulfur, ex duobis integris [[0307]] conflatum, videlicet Run et Ulfur, lupus. Hujus diminutivum est Runle etiam, qvasi blandientis, ut a SSeiter eiteren, Germanis. vid? annon etiam in media Germania ejus rei vestigia extant: Ut Run-ger, veteribus Run-gen, similiter ex duobus integris ut Runulfus. Etenim Geir simplex, viri est proprium, ensem vel gladium denotans. Cap. eodem Gutlrunus, suscepto baptismo Ethelstanus Re Daiae etc. Guthruni ejus nomen ignotum prorsus est: vi si interm Regnum Angliae aliqvando adeptus est, crediderim in nostris Antiqvitatibus Adalsteinum vocari, qvi filium Harald Pulcricomi, Norveg. Regis, in Regia sua educari curavit. Unde Haqinus ille Norveg. Rex postmodum Hlacon Adelsteins Fostre dictus est qvasi ab: delsteino nutrius. Porro ut dictum, Guhruni nomen nobis ignotum, qvum Guthrunae appellatio omnium sit freqventissima. Ibid. (Nescio an eadem, de qn rngr. Lilr. 2. Crymog. p. I5.) Paginas libelli istius citare, ob Typographi incuriam nimis turbatas, minus tutum est. Sed chartulae in Alphabetum distributae (et libri secundi Genealogiae, loo capitum) commodum allegari poterint, Gudrunae igitur pessimae foeminae; sed nobili Baronum Nor. stemmate oriundae, sed in Islandia natae mentio sit, Crymog. Libr. 2. Genealogia .T. ult. pg. priore. Cujus dolus erga Iiartanum e medio tollendum superius ibidem tangitur, Genealog. .s. 3. pag. Posteriore. Vixit autem iartanus ut ibidem legere est) ac proinde ista Gutruna, tempore Olai Tyggonis Norv. Regis. Nec idcirco eadem cum illa Sa onis libr.. Commemorata foemina Danica esse poterit. Unde verba illa (Nescio an eadem et c.) commode omitt possunt. Cap. I. (etrenqb ans b) Dicterium illud votenus ita redditur, viri mentum. Ruptum renqs ans t Tvel Sata Aersutus est igitur pilam. 5lnde ti Boll. Innuit autm qvempiam pilae luo mento vulneratum, pilan vel pilae lulum fugisse vel aversatum esse. Est autem, Srenq, participium praeteritum a verbo, at prenqe varie usurpato: Ad prenqe Sull i. c. aperire hulcus. prenue Slnasen i. e. rumpere esicam sic at Sprenge Pannen: hagen: est pro vulnerare [[0308]] (non vel gladio vel ense) sed obtuso aliqvo et duro interim corpusculo, ut pugno, ligno, lapide, pila, qva olim lignea, non scortea usi sunt, illis nottur, unde notletten i. e. pilae ludus. Exempli gratia, qvum nihil haberem, haec tetigi: Ovibus etiam addo, post datas ultimas, severiore et sagaciore indagine apud Runistas nostros, Runarum qvandam appellationem, extra superiorem Runarum catalogum, emersisse: Videlicet Dum-Runer, qvasi mutas Runas. Nam dum, vel dumbe, mutus est. Dum-Runae, nobis nova appellatio, Harum appellationem dum intentius cogito, videntur illae Maal Runis, a sermone vel loqvela, rectissime opponi. Non qvod mutae prorsus sint, sed qvod minus qvam Maal Runae loqvantur. Hinc primam Thesin, in superiore Runarum divisione paulo aliter informandam censeo. Ita fere, Runae dividi posse videntur inscriptas et non scriptas: qvas lapp- Runas vocitant. Runae scriptae aut sunt Maal- Runae aut Dum-Runae. Hae mutae (instar mutarum consonantium,) illae vocales vel loqventes exponi possunt. Maal- Runae, superioris anni notis, qvod ejus sieri potuit, explica tae, ut etiam ipsae lapp- Runae, hic repeti neqveunt. Supersunt itaqve Dum- Runae, superioribus illis opportune inserendae. Dum- Runas igitur a vocalium freqventiore Eeclipsi dictas existimo. Constare enim videntur utplurimum ex solis fere consonantibus, nulla saepius expressa vocali (nisi ubi vocalis sola qvandoqve syllubam efficit) qvae tamen Vocalis ex potestate non autem nomine vel appellatione consonantis (sive ex mutarum numero illa sit, sive semivocalium) intelligi et exprimi debet, ut syllaba efficiatur. Exempla ipsis Regulis magis diserta erunt: Ovemadmodum in 2do latere Monumenti Lriagriensis etc. Vo. calis qvidem l exprimitur, qvae facit syllabam cum seqvente consonante qvae in tota Literatura Runica singularis est, qvam nec mutam, nec semivocalem dixeris integram vero dictionem, Udhar legendam putant, eo qvod potestas literae Tnon vero nomen; bagall vocalem a (ut ha) suppeditet. ltasevs dcto iidem et fuerit lelalla. Nisi enm ita sit (ajunt) vocem vel llabam nullam illinc elici [[0309]] posse. Illic ut vocalem A; ita B vocalem E includit, rations utdictum, poteslatis, non appellationis (Eiaran et Hagall) Et ita ex his reliqvum istius dictionis patet. Interim voces istae nobis penitus ignotae sunt. Hic porro scribendi modus, dum vulgatis Runis sive Runicis literis conslat, mimus negotii fecerit, vocalium illam eeclipsin (sic enim occultationem vel interclusionem illam vocalium vocitare liceat) observantibus. t vero peregrinas Runas accersit, et Runarum varietate ludit, plerisqve hodie inextricabilis evadet: praesertim si qvid lingva etiam peregrina (Hebr. Graec. Lat. Gallica) admixtum exaretur. id qvod occultationum et involucrorum studiosos assectasse et factitasse nullus dubito, et res ipsa fortasse loqvetur. Interponere hic conjecturam liceat. Nummos, arma, clenodia, imo auri bonam copiam constat ex variis monumentis veteres invidisse posteris, etiam cognatis et agnatis: coqve non semper propriis sepulcris condidisse, sed nunc hic, nunc alibi satis profunde defodisse, aut puteis altis demersisse. aeram nunc a sagaci Lectore et talium rerum aestimatore, annon poterit circa literam vel literaturam Runicam idem accidisse, ut admiratione et impossibilitate qvadam legendi, vel exarata asseqvendi, voluerint sibi aestimationem et scientiae opinionem conciliare. Et ut hoc non in omnes cadat, qvorum monumenta facilius evolvuntur; fuisse tamen hoc ingenio et animo praeditos aliqvos qvibus inextricabilia illa adscribi possint. Sed qvid ineptus ego et solitarius conjiciam? Qvod jam de 2do Latere Monumenti Lciragriensis dictum est, etiam de primo latere ejusdem valere volunt Non posse sc., alia ratione syllabas aut dictiones indidem erui. vod latus, in bene prolixa inscriptione duabus saltem vocalibus aliqvoties expressis constat: nempe septies et Isimplici tantum ter: punctato autem sexies iterato. Siqvidem, ajunt, nudaum consonantium congeries muta et alogos existat. Sed et prius illud Monumenti Leiragriensis latus praeter Dum- Runarum naturam, h e. Vocalium freqventiorem (et alibi continuatam) illam qvam vocavi Ecclipsin, duas insuper remoras Lectori objicit, Lingvam Tut autumant I. peregrinam, [[0310]] et fortassis corruptam (certe qvantum ad Orthographiam) ae 2. Characteres bene multos vulgo ignotissimos. Addo tertium, sed omnibus Runis (qvod ego sciam) familiarem; interim intricationis et obscuritatis matrem, Ideoqve Lectori summe exosam. Haec est distinctionum et subdistinctionum etc. per commata, cola, periodus, negligentia an inscitia, tum majuscularum et minuscularum nulla observatio, nulla in laude ponenda, et nescio cujus literaturae exemplis excusanda. Redeo ad I. Latus Monumenti Leiragriensis (si de latere errem, Dominus Autor corrigat) cujus primam dictionem nostri ,, (qvos vocavi) Runistae [NLW] legunt Rhamdhat observata videlicet ,, superiori regula, et seqventes ita Beharut, muti, ,, hamplet, behadem [putant valere, eadem] miham [putant valere ,, meam] [tum voculam seqventem intactam relinqvunt] ,, seqv. halham, miha, Rux, hamhardhad, mufeldhakam miha Idberg, ,, meha te dumru per aeter n. Est autem Idberg, Idbiorg, Islandis nomen foeminae, cujus foeminae monumentum illud putatur. Haec omnia ex lingvis peregrinis petita et literis, pro lubitu excogitatis obscurata esse firmissime statuimus. Qvibus si acumen Wormianum lucem aliqvam adferat, non faciet nos exemplaris expertes ut nec editi . libri Crymogaeae in Belgio, cujus exemplar avidus expecto, qvod nisi per D. Wormium contingat nunqvam continget. In omnium rerum difficultate haec exaravi, nautis sub ipsum abeundi tempus appellentibus: Ubi et calamus et atramentum me deficiunt. Multa adhuc scribenda forent: et ego dum amicorum literis scribendis inhaereo, voluptatem aliqvam percipio: Sed, qvam priori pagina attigi, nautarum obstat importunitas saepius etiam deplorata. Nam mora, qvam hic faciunt, in adeundo et redeundo, ac rursus adeundo, tota consumitur procul dissitis: ita ut in carcere minus sqvalido multi commodius agant: ut aeris intemperiem, saevas tempestates etc. taceam. Qvae omnia et singula DEus faxit ut in fidei vera obedientia toleremus. Jam de missa medicina, tempus est, ut Domino Fautori ex animo gratias agam, referendas etiam, si ulla ratione cum mercatore, ubi denuo conveniemus, transigere qveam. Nam numos non habemus, et merces soli redimere volunt. [[0311]] Valde doleo, non datam occasionem exemplar Crymogaeae revidendi ante editionem Belgicam: tot enim et tantis scatet erratis typographicis, ut me primae editionis pigeat. Interim natae editionis si a D. AWormio fiat copia, erit longe gratissimum. Pro favoris aura, qvam a magnif. Domino Cancellario literae Wormianae spirant, in conspectu Dei ero utriqve gratissimus. Habebit Vir ille, ut ut excelsus, in hoc humillimo cliente, ardentissima pro ipsius Fxccllentia ad Deum vota. Majorum est misereri. Interim constet, nihil hoc anno tentatum contra mea commoda. Sed superiore anno Praefectus datis literis, satis humanis, aliqvid attentavit. Nihil tamen ille, pro qvo tum intercessit, hactenus obtinuit, nec, ut spero, obtinebit. Vale Vir Cl. I. August. 163o. Dat. Melis Midfiordensum, in lslandia Boreali. Desii esse nspector Iclandiae Borealis, postqvam Episcopum Dn. Tlorlacium nacti sumus. nde hic titulus mihi non competit. cccxxII. O LO A2IS ATT DATITT Arngrimo onae. DRo notis Tuis in meamLiteraturam gratias ago ingentes, operamqve dabo, ut omnes Literaturae nostrae studiosi sciant, ingenue me fateri, per te me tantum profecisse, qvod non sine honorifica tui mentione publice extare volo. Crymogae tuae editionem Belgicam curavi ut Auctor Ipse ad te mitteret, qvod ultro ac laetus facit, eo qvod vir sit antiqvitatum nostrarum studiosissimus, qvi tuam vehementer expetit amicitiam et operam. Professorem jam agit Eloqventiae in nova nostra Sorana Academia. Occupatissimus haec scribo, te jam longeac qvam optime valere jubens. Prodierunt hisce nundinis Commentaria vasta Joannis Isaci Pontani de Historia Danica, in qvibus tui mentionem crebro facit honorificam; sed circa finem, de Ilandia agens, tuas redarguit (modeste tamen) rationes, qvibus [[0312]] Thulen esse Islandiam negas. Sed mihi omni ex parte non satis facit. Vale. I631. CCCXXIV. ARNGRIMUS JONAS D. Olao Wormio. S. Clarissime Dn. Doctor, Domine et fautor multis nominibus honorande, colende. Nihil porro est novi, qvod ad Literaturam Runicam afferri possit. Qvin potius Opus istius Literaturae Wormianum, sive jam editum, sive edendum, expecto: utpote ipsius scientiae Runicae apicem, a nullis praeterea tentandum. Huic si Dn. Fautor adjungat exemplar Lib. I. Crymog. in Hollandia nuper excusi (qvod indicatum fuit anno superiori et ego tum obnixe rogabam) erit inprimis gratissimum. Intelligo prodiisse Historiam D. Pontani Danicam (Danice an Latine, nescio:) Facite, Viri longe Clarissimi, absentem amiculum harum rerum non tantum consciunm, sed etiam compotem per exemplaria compacta. Mercator solvet. Nos qvibus malis premamur, ad Clariss. Finium attigi, ut et ad Rev. D. Resenium. Jam vero Dn. D.Wormium supplex rogo, ut Laconismo Vitam Rever. Dn. Gudhrandi, p. m. typis Hamb. exscriptam, memini Dn. Fautorem poscere, sed an exemplaria inter Dn. Dn. Prosessor. Hafn. distracta sint, nondum certior factus sum. Tot autem et tam magnis mendis Typogr. chartae illae scatent, ut me illarum pigeat. Dn. Superintendens Exemplaribus abundat, ut cujus nutu ista Hamburgi edita sint. Herba, qvam alii Indicam, alii snctum (vulgus ohat) alii Nicotium, et Nicotianumetc. vocant, qvid praestet, per tubulum (intrusa) hausta, ita ut fumus peros et nares exhalet, libenter proximis a Dn. Fautore edocer eupio, et qvae dosis, ac qvoties ejuno an aliter iteranda, eo modo, qvem ex nautis didicimus. [[0313]] Alii fumum istum ita haustum dicunt capiti et pectori prodesse. Alii buccellam masticatam probe et deglutitam ajunt alvum resolvi, et etiam per vomitum purgare. Haec est medicina nautica, ex hac herba lora confecta asserunt, et pro tubuli usu, minutim confecta et denuo exsiccata, ut ignem concipiant. cCCc ATT VID AITT TOVVVO Arngrimo Jonae. Oleo, Arngrime amicissime, meas anno praeterito ad te non delatas, iis enim adjunctae a M. Stephano Steplanio, qvi tuam edidit in Belgio Crymogam. Tradidi eas Civi cuidam nostro Jacolo Petri, qvi diu in lslandia vixit, et Fpiscopo vestro semper familiarissimus extitit. Cum hac de re ipsum hic convenirem, dixit, se ad Episcopum Vestrum et tibi et aliis amicis destinatas simul misisse. Forsan jam exhibitae sunt. Has per Dn Gislavium, nuper hic in Fpiscopum Scalholtensem ordinatum, transmitto, idqve jussu Magnifici Domini Cancellarii, qvi petiit, sibi Cantilenas priscas historicas, tam in Historia Norvgica qvam alibi extantes, fiolnnqa Biser, ni fallor, vocant) cum interpretatione integras transmitti; qva in re ejus Magnificentiae operam tuam si addixeris, gratiam inibis singularem. De eo, velim, te etiam cum Dn. Magno Olaio conferre, cui, cum ordinario mercatore, etiam jussu Magni Cancellarii, scribam. vod si hisce Cantilenis notulae addi possent, ut harmoniae qvoqve constaret ratio, eo forent gratiores. Literatura mea Runica nondum lucem vidit. ln monumentis priscis enucleandis jam versor, in qvibus praesentem tuam implorarem operam. Specimina qvaedam hisce adjungo, de qvibus tuam avidus exspecto sententiam, ut et de baculo, apud nos invento, cujus exactam delineationem in ligno, ejusdem magnitudinis, qva verus conspicitur, transmitto. Ad proximas tuas, cum ordinario mercatore, risteu Jensn Deo volente, uberius respondebo. Haec saltem, ut mature Dn. Cancellarii mandatum insinuarem, festinus exaravi, Vale. I632. [[0314]] CCCXXVI. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Qvamvis, ante dies non ita multos, per Dn. Episcopum ad te scripserim, non possum tamen, qvin iterato te jam compellem, et ea paucis addam, qvae in proximis meis desiderare jure posses. Pontani Historiam, ut et Crymogaeae tuae editionem Hollandicam mitto; illa 5. thaleris imperialibus, haec tribus constitit marcis, a mercatore solutis, Literatura vero mea nondum lucem vidit, nec scio, an brevi visura; ubi prodierit, actutum ejus participem re reddam. Mitto Noregi Topoga phicam delineationem, hic nuper excusam. Mea cura, sub praelo fervet Snorronis Sturlae filii Historia Regum Noragicorum, cuus, qvantum perfecit Typographus, tantum addo, ut, qvid de ea Versione tibi videatur, mecum communices, ac siqvid ad ejus llustrationem teneas, publicae utilitati haud invideas. Opus absolvisse non videtur auctor; in nostro namqve codice ultima Historia est Haqvini Haqini silii: reliqvae desiderantur. vas si ad Margaretam usqve habere liceret, opus extaret omnibus numeris asolutum. Si igitur in pluteis tuis qvempiam habueris, qvi Snorrorem nostrum continuaverit, boni publici ergo, ut communices, rogito. Nicotianae Historiam perlecutus est Clusius, et nuper integro Commentario Bremensis qvidam, Johannes Neander. Planta est frigidis et humidis constitutionibus apprime salutaris, modo usus ejus fuerit moderatus, ut aliorum medicaminum. Per tubulum haustus ejus fumus, more nautis consveto, pituitam e cerebro et organis sensuum evacuat, cerebrum exsiccat, catarrhos et destillationes tollit: Per noctem in vini haustu macerata qvantitate nucis moschatae infusioni vim largitur emeticam; sed in suhstantia, nescio, an tuto intra corpus summi pcssit. Cantilenas, de qvibus nuper scripsi, ut et Schioldungicas narrationes, avide exspectat Cancellarius. Fac igitur voti per te ut reddatur compos. Patronum singlariter tibi hoc officio demareberis. Vale. 1632. [[0315]] CCCXXVII. ARNGRIMUS JONAS D. Olao Wormio. Peculiare negotium, et ipsi Epistolae subtractum, peculiari continebitur chartula. Est autem rusticum, de piscium qvorundam captura longe difficillima. Esoces sunt vel Salmones, interdum mugiles: sed omnium hac aetate valde rara captura: in amnibus vel rivis: nulli sere in mari: nisi qvi in ipsum littus reti extrahuntur. Salmo hamorum inescatorum structas insidias spernit. Amnes autem qvibusdam locis stagnant vel lenitet fluunt, alibi torrentem rapidissimum essiciunt interqve inaccessos scopulos ruunt qvam fluunt verius. Ast pisces huc vel maxime congregantur. nde si ullo consilio aut ratione abigi possent in alium piscationi commodiorem locum, alicui emolumento nobis foret. Haec nuper ut mecum revolvo, in mentem venit de herbis, qvarum alias pisces odoratu allicere Physici tradunt: alias arcere eosdem. vale etiam de Castoreo scribunt, qvod balaenas, abigat. Similia sunt, qvae de herbis hic meminisse uvat: ngos (dubium Lexicis, an cbnoo herham esse ad pisces necandos idoneam, qvam Romani Raptum terrae umlilicum terrae vocitent. Item Lactuc sponte nascentis primum genus est ejus, qvam caprinam vocant, qva pisces in mare dejecta protinus necantur, qvi sunt in proximo. Plin. libr. O. c. 6. et Lib. qvoqve 25. c.. Piscatores Campaniae (inqvit) radiccm eam (ristolochiae rotund) qv rotunda est, venenum terrae vocant, coramqve nobis contusum, immista calce, in mari sprsere: Advolant pisces cupiditate mira, statim eanimati fluitant. et similia: vae non tibi, Domine D. scribo, qvi Naturae cunctam ast variam suppellectilem, et secreta, uno contuitu discreta tenes: sed ad refricandam hebetem mihi et collapsam memoriam. Et ut ad istam rem consilium aliqvod ac pharmacon consiciatur, ad pisces odoratu suo vel enecandos (si postea in cibariis innoxii sint et sine veneno) et inebriandos qvasi, vel e locis intricatis et pene inaccessis arcendos, vel qvo commodum sit, alliciendos et congregandos. Et cur non poterit tale pharmacum sacculo [[0316]] vel pertusa arcula, vel corbe raro vimine contexto, in aqvam demitti, et imp acto fune retrahi. Nam si piscibus projectum in cibum esse deberet, vel gustum etc. magna copia opus foret. Solvet autem Mercator vicinus, siqvid tale venale procuretur; idqve ad Domini Doctoris praescriptum. Haec ita festinanter, qvibus ut ignoscatur oro. 25. Junii 1633, cccxll. ARNGRIMUS ION . Olao ornio. Inas hoc Anno abs H. T. Clariss. Domine Doctor, Domine Pet Fautor exoptatiss. accepi literas, singulari savore, ut solent, refertas, priores qvidem missas per Dn. Giclaum Fpisc. Schalhollt. vibus tum ut et superioris anni literis intempestive sane post omnium navium discessum) e vestigio responsum. Scripsi diligentius de singulis, tum qva Magnis. Dn. Cancellarii postulatum de #Skioldunga Wiser, tum qva Dn. Fautoris voluntatem de hacillo Runico et adjunctis aphorismis etiam Runicis. De his qvidem; judicium de coloribus a caeco peti (qvod antea Domino meo satis constat:) qvamvis interim summa T. elucescat humanitas, harum rerum mecum aliqvid conferre dignantis. Dabo autem operam per hiemem si diligentiss. inqvisitione facta reperiatur, qvi ex intricatiss. istis aliqvid conficere qveat, ut id qvicqvid erit Domino Fautori proximo anno innotescat. Ubi interim monendum, nostros homines timidius mentem vel notitiam suam aperire, vod Runica tractantes in suspicionem magiae veniant, praecipue apud Praefectos Danicos, et parum albsit, qvin in qvaestionem arripiantur. Idem de Saxis Runis inscriptis, qvorum typum annis superioribus miseras, dicere habeo. Nempe suspicionem illam a qvibusdam in excusationem praetendi: sic qvidem illi, sed ego literaturae istius meram ignorantiam interpretor. Jam de Scbollungorum ytlmis etiam respondi, eos hic, qvod scire adhuc possim, ne qvidem sando auditos esse. Interim Chronico Regum Norv. Affixi qvi apud vos reperiantur, interpretor esse Regum encumiastica Carmina: Nam a Schioldo illo Dan. Rege factum est appellativum, ut eomnes ubiqve Reges, [[0317]] nostra lingva praesertim Rhythmistis, Schioldungar dicantur: vod superioribus meis literis, per Dn. Gislaum procurandis, insinuaveram. Sed nuperime audivi vixisse in remotissimis nostris oris anum qvandam, hujusmodi antiqvitatum non ignaram. Ea si adhuc vivat, mittam nuncium, cumqve poetam, qvi talia ab ipsa perconttur,; qvod hactenus, per temporis angustiam, minime omnium fieri potuit. Optassem istorum carminum exemplar, ac inprimis autographum, ad me missum fuisse. Nec qvod ad Snorronem nostrum an vestrum potius, qvibus lucem et se ipsum profunda oblivionis nocte erutum, debeat continuandum puto apud nos repertum iri. Reges ab Hqino Haqvini f. ad D. Margaretam, in Crymog. nomine saltem notati leguntur. Et ego existimo aliqvid simile ex Norv. monumentis a Dn. Hitfeld. editum Danice, forma, ut vocant, Octav. Sed qvid est, mi Domine Doctor, qvod ista hic qvaerantur, cum Norvegiae Topographus (anv. vester Bibliopola) qvem benigne communicasti, absolutiss. Norv. R. R. historiam pollicatur in Epilogo operis? illinc igitur haec petenda sunt. Nam qvi vobis ista inviderem? utinam haberem saltem. vicqvid horum compilaveram, de mandato Regis Serenissimi, ad Historicum R. Doct. Nicol. ragium olim miseram, prout superioribus annis, cum beneficium aliqvod a Reg. Maj. peterem, insinuatum. Nec ullum mihi eorum exemplar reliqvum. Ovaterniones aliqvot ad Histor. Nor. a Dn. Hitfeldio editam, cujus modo memini, notata continentes, pluteos cverrenti bvii fuerunt; qvorum jam piget et pudet. vos mitto tamen ea lege, ut inspecti aut Vnlcano tradantur, aut mihi remittantur: nec ulliusnisi solius D. Wormii conspectum subeant. De D. Pontani Opere Hist. Dn. Fautoris opera fa ctum me voti compotem, gratias ingentes ago: qvamvis tam vasto opere, tam gravi Historiographo ego indignus sim. Nec illis aliud qvaero, qvam qa ratione meam et plurium sententiam de Tbule, qva lslandia non esse perhibetur, infringat, discerem. as pagulias ex toto Opere vix inspicere temporis injuria et miseriarum nostrarum plaustra permiserunt. Potuisset autem magnus illeVir meam sententiam satis redarguere, absquc tam gravi et rtribunitia decisione, qva meae narrationis totius fundamenta evertere satagit, alias indignum me nimis honorifice compellans. od si ipsius eruditionem vel minima ex parte fuissem asse cutus, minimamqvs partem ipsius autoritatem [[0318]] adeptus, ostendere fortasse conarer, sat mature de mea triumphasse sententia. Achilleum ipsi argumentum est ab aera Angarii, et Diplomatibus Regis Ludoici et Pontisicis. etc. Ad qvod si exceptio aliqva reperiri possit, non penitus meum fundamentum subrutum jacebit, ut ille loqvitur. Nam ad omnia alia facilior foret responsio, etiam aliqva, ex discursu illo Pont. petita. Non minimum robur statuit in isto, qvod Thule Ptolemaei, et Islandia, sub eodem sint parallelo. Hic abs Hum. T. erudiri cupio, an Argumentum hoc sit necessarium Foret enim haec propoitio: Ovaecumqve terrae parallelo conveniunt, eadem sunt. etc. sed non est jam disputandi locus, ac ne animus qvidem. Superest ut praefatus veniam, votum meum pro Dn Illhugone hic renovem. Ille ad ministerium Ecclesiae a Dn. Ortone p.m. Episcopo Shalholltensi, cum inspectionem Dioecesis Holensis, decumbente et tandem defuncto nostro Episcopo, Dn. Gudrando, solus sustinerem, a me, ut meae parochiae labores sublevaret, in Collegam adscitus est: qvamdiu sc. ego inspectionis cura distinerer, ipsoqve propterea indigerem, ac ille agamus viveret. Suffecto antem in Episcopiam Holensem Dno. Tlorlaco, Collega ulterius non indigebam, et dictus Illlugo uxorem duxit; ita ut jam libros et familiam alere cogatur. Rogavi itaqve Dn Episcopum, ut ipsius rationem haberet: nec qvod, dum Inspectoris partes agerem, Collega mihi fuisset, ipsi fraui foret. Verum bonus piscopus auxiliandi moras nectit, qvasi ego, vi in meum subsidium nuper ruscula pauca Ecclesiae Holensis, a Serenissimo Rege, impetrare opus habui, Dn. Illhugonem, meum antea Collegam, etiam deinceps sustentare valeam. Fruuntur Pastores qvidam tenuioris sortis Annua Regis Sereniss. Eleemosyna centum daleris constante, ipsis di stribuenda. Sed istoruml nemo est, qvi praeterea vel parochiam unam et alteram, vel residentiam pastoralem, qvantumvis tenuem, non habeatque hoc Illbugone excepto, qvi nec FEleemosynae parte, nec parochia ulla, nec pastorali residentia ulla gaudet. Praeterea sunt ex Eleemosynariis Pastoribus illis, qvi Ecclesias Divitum administrant tulhes Sone irfer sm iiqe Soner ere Patroni o nener sstn til) satis locupletes, ita ut suum Paslorem commode alere possint, ne aliis Eleemosynam Regiam dcerperent, qvanqvam harum Ecclesiarum [[0319]] sive patroni sive possessores, ut ipsi jactant, id ita haberi malint, qvo suarum Ecclesiarum reditibus ipsi liberius fruantur. Hinc est qvod Dn. Episcopum rogem, velit ad Dn. Illhugonem, omni subsidio Ecclesiastico destitutum, aliqvam Eleemosynae Reg. partem pertingere: praesertim cum Diploma Re. qvo Eleemosynae Regiae distributio, pro ratione et instructione illorum temporum, continetur, in Episcopi arbitrio relinqvat, ut, pro varia temporum et personarum conditione, praescriptam licet leemosynae distributionem, etiam de consilio Praefecti provincialis, variare faciat. Episcopus autem, qvanqvam de hac re mihi humanier respondeat, qvod nullus Pastorum Eleemosynam, hactenus retentam, libentec amittat. tanqvam illorum arbitrii res sit, etiam hactenus non raro mutata; nihil exoratur. Ego igitur, pro dicto Illbugone, superiorum auxilium implorare cogor, ut cum ipso commiserationem habeant, qvi nec docendi facultate, nec diligentia, nec probitate aliis esserit, multos autem superet. Superest, ut Dn. Fautorem, adeoqve totam Domum Wormianam, Deo ter Opt. maximo commendem, utqve suum rngrimum, jam senem, suo favore Clariss. Wormius nunqvam destituat, ad extemum rogem. V. 8. Aug. Melis Midfiordensium in Islandia Boreali. 1632. CCCXXIX. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Qvas ad me praeterito anno dedisti literas, probe accep omnes, easqve Magnisico Cancellario ostendi, ut, me bona side curasse ejus mandata, te vero ad exseqvendum paratum, intelligeret certius. Ab Anu tua jam qvaedam exspectamus, ut et transmissorum dubiorum enodationem. vae communicasti Historica Comnentaria, remitto, simulqve pro atectu gratias habeo. Extant eadem inter Manuscripta nostrae Bibliothecae, unde in usus meos aliqvoties desumpsi; ac nolo tuis igitur ulterius te defraudare laboribus, siqvidem inde, cum lubet, petere mihi integrum sit. Addo Historiae, qvan ante annum misi, Norvagicae [[0320]] supplementum, seqventi anno tuum exspectans judicium. Magnificum Cancellarium in causa Illugonis conveni: se literis ad Praefectum Insulae ut et Episcopum Vestrum effecturum promisit, voti compos ut fieret. De Salmonum captura, qvae expetis, talia sunt, ut, etsi multa de ea ab Autoribus scribantur, talia tamen sint, qvibus parum fidei tribuendum. Aqvis stagnantibus qvaedam induntur, qvae aut stuporem aut vertiginem inducunt piscibus, qvi escam talem degustaverint; sed in majoribus fluviis, aut impetu magno ruentibus cataractis, vix locum habebunt, eo qvod vis medicamenti, nova succedente aqa, abluatur aut dissipetur. Aristolochiae rotundae (de reliqvis non conveniunt Botanici; Ioqg maxima pars ciclaminum esse putat, non capiendis sed necandis deputatum) mitto radicem, ut et baccas qvasdam, qvae prae omnibus in hunc sinem commendantur; in pulverem rediguntur, cum veteri casco, melle et farina miscentur, atqve ex iis fiunt pilulae minoras piso, qvibus degustatis, pisces in vertiginem aguntur, ac manibus facil captntur. Apud nos Salmones non hamis, sed reticularibus decipulis capiuntur, varic pro loci commcditate fabresactis. de qvibus me melius piscatores nostri. Haec, in ipsis Comitiis variis districtus, ad tuas brevibus respondere habui. Vale. 1633 cccx. ARNGRIMUS IONA KKK . Olao ormio. Excellentiss. Vir, Domine et Fautor summo aestimationis affectu honorande. Mercatores nostri Boreales, magnam aestatis partem, glacie Gronlandica portu prohibiti, in Augusto demum appulerunt. Litterae redditae: cum adjunctis liberaliter communicatis. De qvibus omnibus et singulis gratias qas concipere possum maximas ex animo ago. Nam ut referendo sim, vix unqvam sperem; exhausta hac heme tota fere Iclandia, commerito (fateor) Dix. Majestatis lagello. Sed nunc ordine ad singula literis Hum. V, contenta: qvantum qvidem per miserrimum etc angustiss. temporis licebit spatium. [[0321]] Qvacumqve ratione, Ao. superiore aut alias, me indignum in Magnif. Dn. Cancellarii favorem insinuare Dn. Fautor studuerit; tam mihi gratum, qvam qvod maxime, unde etiam Magnificentiae ipsius auram ad nostrum Illugonem, Praefecto et Fpiscopo commendandum, spirasse intelligo, qvamqvam illud nec Praefscctus nec Episcopus, ullo manifestiore indicio, hactenus designavit. Speramus tamen successu temporis futurum: ut vestrae benignitati tanto plus debeamus. Jam ad transmissorum superius dubiorum enodat ionem qvod attinet, et qvae Dn. Doctoris literae commeminerunt, valde doleo me nihil afferre posse, qvum et bacillum et adunctam literaturam multis ostenderim. Nec facile hic repertum iri credam qvi explicet, sd sol D. VWormio relictum esse. Ftiam Historia Norv. Vestca arte et judici in perpetuum Regni Norvaici oramentum. concinnata, gratissima venit. Qvod porro meum judicium Ao. seqv. Dn. Fautor exigit, indignus ego et ineptus sum, qvi in ensu habear. sed qvid mihi vestra non tribuit Humanitas De aetate Dn. Perri Cl. Undalensis (qvem jam in fata concessisse intelligo) certior fieri velim; Ad ipsius appendicem Descriptionis Norv. qva Islandiam et Gronlandiam tangit, qvaedam annotanda forent, et tecum communicanda Apparet enim Dn. ndalensen, vulgi errore inductum, de Thul et Islandia in D. Pontnni sententiam descendere: qvamvis ut in his concemeum fundamentum aliqvid respondetur, non attingam. Mitto interim. Viri Clariss. pagellas aliqvot, Speciinis titulo inscripta, Clarissimo Dn. D. Pontano amice opponendas, circa Then et Islandiam etium, si per superiores liceat, aliqvando edendas. Nihil aestio illa, sive negata sive affirmata, veritati aut dignitati Historiae Danicae detrahit: Unde spero, supremum Magistratum non inhibiturum hujus libelli editionem, qvin mseris lelandis suos Annales propugnandi libera relinqvatur venia. De qva re proximis a Dn. Dn. Fautoribus certior fieri cupio. vicqvid enim hic vestra prestiterit benignitas, ut a Praeceptoribus et Magisris, humili subjectione excipiam. [[0322]] Pharmaca Salmonibus destinata, vasculo inclusa et cera Hispanica obsignata (sic vocant, ut credo, at reddita sunt; sed non radices, qvarum meminit Epistola: et mercator sibi traditas negat, sed hujusmodi, in media negotiorum turba, facile negliguntur. Utinam reliqvis pharmacis aliqvid proficeretur, monstrarem seq. Ao. xemplum. Sed mellis nihil afferunt mercatores. Caseum putridum forte nostrates adhibere valeant. Facillime, ut capio, horum usum non esse posse nisi in aqvis stagnantibus. Non jam sinit 2. Augusti Dominum meum ulterius interpellari. vo circaad vota conversus Te felicissime valere ex animo jubeo. Dat. ut appar. I633. Melis Midfiordensium ex Isl. Boreali. Sed omiseram de Monocerote dimidiato, qvorundam clypeo, exhibito. Instrue, edoce et informame, mi Dn. D. de hoc hieroglyphico. Hieroglpicorum scriptores, prae ter Pierium. nullos vidi, qvi hic nimis parcus. cCccxxI. ATT rDATITT OL O VO Arngrimo Jonae. DEllegi per otium eruditissimam tuam pro Tule Apologiam, solidis adeo superstructam fundamentis, ut nn videam, qvibus machinis ea evertere valeat adversarius. Nisi enim omnem antiqvitatem, omnem chorographiam, omnem gentis vestrae historiam, omnes locorum, portuum et praediorum nomenclaturas, de incolarum et inventorum nominibus et rebus gestis attestantes, una litura inducere velit, vix hinc se expediet. Sunt, qvi, ante te, in aliorum sententiis recensendis, candorem in eo desideraverint. vae de Gronlandia scribis, plane docent, monachos istos Islandiae nomen infarsisse diplomati, utinam non fisto. Ovid enim non tentarunt, ut Sanctorum suorum legendas redderent probabiliores, ac divis suis auctoritatem conciliarent majorem. Formulam Diplomatis, ex primo Tomo Hvitfeldii desumptam esse, liqvido ei constat, qvi antecedentia et conseqventia plan codem translata vidit; Autographum vidisse [[0323]] Pontanum, non credo. Casaubonus, qvem mihi inter antiqviores referre videris, recens auctor est; cum eo enim ante annos circiter 2O. in Anglia familiariter non semel locutus sum. Meam de Tlule Scanica non satis assecutus videris opinionem, siqvidem non Vir, sed lapis monumenti dictus Tlule. Fuit caeteroqvi in Dania magnae auctoritatis Heros, Thule #Vognson dictus, de qvo etiamnum cantillant nostrates: Lever hand Thule Vognsoen, og det al hevnes. Telemarchiam Saxoni non fuisse Thulen, colljgere mihi videor ex ejus libri vi initio, ubi exercitum enumeraturus, qvem contra Haraldum in aciem produxit Ringo, Thelemarchos a Thylensibus distingvit et qvidem Telemarchos, Norvegiensibus secernere videtur. Primo recenset Thelemarchos, qvos fortissimos vocat, mox Noregos, hinc ex othrica regione ortos, demum a le, cujus etiam pagos vel provincias qvasdam enumerat, Mithfridi nempe, Skierum, Scaba Fyrki. Consule locum, si placet. Sed qvia omnia illa ex rhythmis Starkatheri desumpta fatetur, si illi adhuc superessent, rem omnem expeditam redderent, ac clare docerent, qvid per Tylen Saxo noster intellectum vellet. Investiga, qvaeso, et si inveneris, me participem redde. Idem Saxo paulo ante in Haraldi exercitu qvendam Blend, ultimae Tyles incolam militasse refert. In vernaculo qvid Tyles loco extat, doceri velim. Unicornu fortitudinis [forditudinis ed.] plerumqve typus fuit, vide Psal. 12. Esaiae 34. qvandoqve aeqvitatis et integritatis, Deuter. 28. exultationis etiam, Psalm 91, 28. et 77. Pinxerunt veteres unicornem se in gremium Virginis demittentem, amoris vim indicaturi. Qvidam Papae, ut Clemens VIII et Paulus III. in suis Symbolis unicornem pinxerunt, indicaturi exultationem, fortitudinem, justitiam et amorem in subditos. Sambucus in emblematis depingit cum hoc lemmate, Pretiosum qvod utile, ad vires, qvas ei adscribunt, respiciendo. Longum esset singula recensere. Vale diu sospes,. et vive. I63. De Undalensi historiae Norvagicae translatore qvae habui, videbis in praefatione circa finem. [[0324]] CCCXXXII. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Naufragio periisse ea, qvae anno praeterito nobis destinasti, -non sine dolore accepi. Non enim dubito, qvin si ad ma, nus nostras venissent, grata multa. priscam nostram Literaturam illustrantia, vidissem, et Apologiam, ex voto edendam, habuissem. Nolui jam silere; sed commune malum deplorans, rogare, iterare concepta ut haud graveris, et ut tantam jacturam minori molestia feramus, essicere. Fuit hieme praeterita apud me Vir doctus, Johannes Elichmannus, Medicinae Doctor, Silesius, qvi totum se dedit Lingvis Orientalibus et Arctois excolendis, et tua impense aestimat, et, ut ad Apologiam (de qva psi multa dix) edendam hortarer, petiit: Is tecum familiaritatem per literas colere, me mediatore, gestit. Priscae nostrae lnguae multum tribuit, et cum Persica summam habere affinitatem ait, adeo ut ejus dialectum esse arbitretur, et Asianos istos, qvi huc cum Otthino venerunt, Persas fuisse suspicetur, qvod se demonstraturum promisit. Ex priscis locorum nominibus, qvae tua exprimit Apologia, se multum subsidii habiturum sperat. vocirca ejus rogatu haec scribere volui. Jam inter Literatores Lugduni Batavorum degit, Vir candidus et modestus. Tuas cum foenore, circa autumnum exspecto. Vale I6S. cccxIII. TATT DRTTTT V TVOAV VDO rngrimo Jonae. Vid dicam? mi Arngrime, etiamnum ita ludit in humanis divina potentia rebus, ut me plane tuo alloqvio poliatum velit Capitur a piratis mercator noster, apud eos mortem oppetit, nihil tuarum video. Heu, qvantum infortunium Nolui interim tacere, cum te locutum plane confidam, sed nil est, nisi Literaturam meam affectus in te mei testem ut sapias, habeas, censas. Memoiam tui colam strenuus, [[0325]] etsi manu et mente spolier. Interim tu favere perge, et etiamnum aditum ad nos per literas moliri haud desine. Vale. 163. KKK AAIV OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Audeo, svavissime Arngrime, tandem post tot naufragia et infortunia literas tuas ad me devenisse, una cum eleganti et nervoso pologiae tuae tractatu, qvem magna cum delectatione evolvi, aliisqve amicis ostendi. D. Meursio, IM. Steplanio omnia arrident, qi editam percuperent. Sed haec est typographorum nostrorum sordities, ut in proletariis qvibusdam chartis potius, qvam in bonis auctoribus cudendis, operam locare malint. Fateor, tcmpora esse difficilia ob continuatum in Germania belli tumultum, libros nondistrahi, chartam care emi, ob devastatas molas chartaceas, omniaqve ferme sepulta jacere mercimonia, ut non sit de nihilo, qvod praetendunt. Ipsemet Literaturam, meo aere eoqve haud levi, praelo subjicere sum coactus, nec, qvi gratis excuderet, inventus. vocirca, qvod nondum exspectationi tuae satissiat, vehementer doleo. Reverso ad nos Cancellario librum tuum tradidi, qvi eum adhuc tenet. Forsan non abs re esset, eum per Epistolam a te rogari, ut editionem procuraret, qvod ipsi futurum esset facillimum. Ex literis tuis colligere non valui, meas anno praeterito, una cum Literatura, ad te transmissas, ad manus tuas venisse, qvas tamen juveni Islando, Senoni, Fpiscopo vestro familiari, bona fide curandas tradidi. Si ad te non delatam scirem, iterato mitterem. Jam cape Historian Noragicm integram, qvam expetis. Boni consule, et siqvae praeterea in iis occurrant, obelo digna, mone. In transmissa charta, Eddae auctorem videris constituere Samundum oda, cum tamen Crymoga, qvam secutus sum pog. 2. Snorroni Sturlae silio id operis attribuat. id sentiendum, disertius edoce, rogo. Percurrens pologiam tuam, incidi in descriptionem glutinis cujusdam, qvo, loco atramenti, usi sunt veteres. De eo si plura habeas, communica qvaeso; instituto enim meo apprime inservit. Qvod de Balaenarum habes [[0326]] dentibus, mihi dubium ingerunt, annon hi iidem sunt, qvos pro unicornu venditat vulgus, de qvibus vide, qvid commentatus sum ad disputationem nuper a me hic habitam. Si qvae tibi sint, qvae hisee lucem afferre possint, communica qvaeso; plura enim de iis meditor. Epitaphia transmissa excudenda curavi, qvae una mittuntur. Typographi addo schedulam, u, qvantum exposuerim, videas. Mercator tamen vester mihi mox satisfecit. Vale, mi Arngrime, et qvam diutissime vige. 1638 CCCXXXV. ARNIGRIMUS JONAS D. Olao Wormio. Literam nostrarum, aliqvot retro annis fatum sinistrum, licet frustra, multum deploravi (neqve enim absqve meis datis annus praeteriit) et etiamnum deploro, utpote non modo Dn. Fautori molestum, verum mihi qvoqve damnosum, ut qvi ob meas licet datas, ast non acceptas, de favore T. periclitari possem, nisi superiore Ao. I63. oblatae insperato Hum.. literae aliud svaderent, meqve in spem meliorem erigerent. De qvibus idcirco summas ac infinitas ago agamqve gratias, neqve minores de adjuncto literis munere chartaceo, Opere videlicet Literaturae Runicae consummatissimo, planeqve divino: cujusmodi a solius D. AWormii genio expediri et expectari poteratque canente verissime VVesthovio. vod vero inter nobiliora artis suae encomia meum illud salebrosum Epigramma locum habere Dn. Fautor passus sit, praeter spem meam evenisse contestor: ac interim, qvia publicum jam factum est summae Humanitatis T. argumentum, acqviesco. Jam qvod censuram me poscit etc. Vir tantus; inter impossibilia censeri poterit: Nam Si nisi qvi RuNs, Criticum se praestet OAI, Me duce nullus erit, me duce, nullus erit. Interim, qvia censuram postulor; noto me versiculo expediam: qvia in antiqvissimo Runarum negotio. [[0327]] Tute sapis solus: volitant alii velut umbrae. Id qvod disertissimus nervosc extulit esthovius: Cura fuit (aliis Runarum studiosis,) GENTUS defuit ille tuus. am qvod responsum ad has ultimas hactenus desideretur, in causa est tabellarii vilis et segnis procuratio, ita ut nulla, post easdem redditas, oblata sit scribendi occasio post omnium navium discessum, id qvod his paucis Dommum F. scire volui. Interim ad meas proximo autumno datas responsum cupide expectans, qvae etiam Specimen Islandiae etc. revisum, adjunctum habuerunt. In qvam occasionem, si qvae erunt reliqva, temporis hic articulus nimis arctus cogit rejicere. Vale, vir divine et excellentissime, atqve in senium jam vergentem tuum Clientem solita fuvoris aura in posterum recreare et complecti digneris, nova gratiarum actione dignissime, qvod Arngrinmuin T. Operis Runici pagina non una, immeritis laudibus cumulare non piguerit, qvibus etsi me longe indignissimum agnoscam, meum tamen fuerit, in tanti viri judicio et favore acqviesc ere. lt. Jun. o. I6 3. Habuerunt tam proxime elapsi autumni literae: qvam superiorum, Scliolldunga ysaer (qvos Rythmos sic vocari posse arbitratus sum) connexas cum aliqvali commentario. tinam tantum redditae sint. O Neptunum, o piratas nostrarum literarum commercio invidente!s Sed erit post nubila Phoebus. CCCXXXVI. ARNGRIMUS JONAS D. Olao Wormio. Qvidnam obstiterit, Clariss. Dn. Doctor, qvo minus ad superiores An. 1637. literas conjunctam Literaturam Runicam habentes, respondere potuerim, ex meis hoc An. I 63. in Julio ineunte (si probe memini) datis cognoscitur, qvas etiam nunc redditas spero. Qvum vero plura sint, ad qvae hujus An. Dn. Fautoris Epistola, ut humanissima (more Wormiano) [[0328]] ita optatissima, responsum postulet; Libellus meus apolegeticus primum occurrit, Ovem qvod nec Dn. Fautor, nec alii magni nominis Viri, qvibus est coumunicatus, aspernati sint, qvin eundem probarint; id totum Tibi Tuaeqve commendationi debere me agnosco. Sed auget maxime debitum, qvod Magnis Dn. Cancellario sit oblatus, et qvicqvid cum ipsuus Ma gnificentia. pro tractatu isto, a Domino Faut. actum est: ut et admonitio tua de eadem, editionis causa, interpelanda et imploranda: id qvod mihi nunqvam im mentem venisset. JamFpitaphiorum cura, adeo benigna, debitum confessum non mminuit, sed accumulat: in qvibus Typographi menda nonnulla conspiciuntur, qvae in acceptis Exemplaribus penna emendari poterint,; sed annotanda tamen propter Typographum, ut, si forte exemplaria qvaedam sibi retinuit, illa ipse in peculiari chiartula notata videat, ac corrigat. Jam eo ventum est, ubi Literae praesentis Anni ndicant, Senonem Jonae nostratem, egregium juvenem, Anno superiore, Opus Runicum cum Fpistola, in suam fidem suscepisse. vem nescio qa abripuerit incuria etc. qvum sit alioqvi mei etiam studiosissimus, et Disputationem Spormanni, non rogatus communicaverit, propterea qvod illa alicubi rngrimnm nominet. TDeinde a me per literas salutatus, respondit prolixe et familiariter, et qvum de iis interrogassem, qvae in Progranmate pralectionum publ. vester Spormannus pollicetur, retulit Sveno, promissis non stetisse, relicta Academia. Nec minus anixie apud eundem nostrum Senonem inqisivi, qvod in ejasdem anni dicto jam Programmate (qvem psum Annum programma illud intcgrum satis exhibet: reum exemplar, lacerum, aerae jacturam secit) a D VWormio promittitur, his verbis: D. Olaus Worm. Medic. P. P. et p. t. Academiae Rector, ahsoluta Tlerapeutica, Hora III. rariorum et mirandorum quae in museo tenet, tam Natalium qvam Artisicialium, succinctam exhibebit Historiam -a) toysiv singula consimaturus c. sed affimat Sceno ante suum ex Academia discessum, Dn. Doctorem id laboris non exorsum esse. Sed interim de misso ad me D. Wormii libro aut literis, verbum nullum. Non est vero dssimile, a Svenone, alio divertente, esse Holis relictum, unde tam lento gradu ad e delatus eit, ut respondendi [[0329]] non facta sit copia. Neqve in Senonis fidem ultra inqvirere visum est, qvum id non studio aut voluntate, sed casu ita evenisse sciam. Porro, D. MWormi, illa intimatio de Mirandis etc. qvantam mihi sitim, qvamqve aviditatem corundem cognoscendorum excitaverit, non facile dixero. Snlomonis R. scrus visu auditu beatos etc. Regina illa, non Regnum et divitias, omnibus aliis praeferens, asserebatque Fgo DVVovmii Auditorium. etc. De Autore Ed objectum scrupulum, illo eximendum sentio, qvod in monumentis Nostr, manifeste legitur in haec verba: Snorre Sturlusson par i Maum nnnlua, Mucts. anu (Snorre) jut uit pa ctu som aemuupur,, prsiur bin frobi afo aur saisett etc. hoc est. Snorro Stur,, lae viit tempore Gunlaugi, cogu. Monacli sc. Thingorensis,, Coenobii. qvi An. 12I. mortuus est Ille Snorro Eddam,,, a Seundo Prebytero, Mn fro multiscio prium delineatum et digestm, adauxit etc. Hinc est; qvod Edda utriqve, Saemundo et Saorroni, in Antiqvit. adscripta reperiatur; ita ut Sannndo initia et fundamentalia; Sorroni locupletatio et opusculi absolutio debeatur. Non aliter ac Clronicon Curionis etiam Melanchtloni imputatur. De dentibus Balaenarum peculiari glutine etRc. inscriptis, statuendum, fuisse satis vulgares et in qvalibet Balaena dentata, tannfist dicta, obvios. Nam qvos pro Unicorni cornu vulgus habet, admodum rari sunt, nec in antiqvit. admodum notati, praeter unicum, Rqsnols tnn dictum, qvem bestia marina ex Balaenarum genere, habeat unicum talem, unicornis non dissimilem cornu. Dicta est illa bestia taahnnlur a Morticiniis (naa, cadaovuer morticinium est, praesertim humanum) qvibus illa potissimum gaudeatque et etiam qvia comesta lethalis est, et ex vivis morticinium vel cadaver faciat, qvum reliqvae Balaenae, sine noxa, in escam humanam pleraeqve vertantur. Illa vero [Raahvalur] praeter dentem unicum illum, nihil utile, imo, ut dixi praesentanea nece, noxium praebeat. Dentem vero ipsius putant cum cornu monocerotis magnitudine vitute, sive efficacia, certare. Habent etiam ex phocarum genere, seu potius vitulorum marinorum, [[0330]] Rostungar dicti, mandibula prominentem dentem, ulnae vel duarum longitudine; sed inutilem, ac ita durae materiae, ut nihil indidem, sicut ex communibus Balaenarum dentibus, affabre fieri possit. Eo tamen, in petrarum rimas impacto, suspensus dormire fertur Rostungerus. Est enim cum sui generis aliis minoribus, et dente illo carentibus, amphibion, ad tempus bene longnm in sicco commorantes. Sed phocam dicere non veritus est Pota, Stertentes litore phocas. (nec enim semper, et non nisi dente de rupe penduli, dormiunt) in littore autem, undis destituti, facilius capiuntur: qvorum hic jam opia nulla est piscium: ut nec fere Balaenarum, undis in littus projectarum. vae commoditates terrae nostrae ademtae peccati obstinati mercedem arguit. od Balaenas dentatas dixerim, ad disserentiam dixi reliqvarum, qvae edentulae deprehenduntur et praestantiores habentur, qvasqve pro dentibus Natura branchiis armavit, unde Siidfica vulgus vocitat, et Siid (tam sing. qvam plur.) Branchias. ita qvidam vulgo et inScholastico Vocabulario sive nomenclatore. sed Lexica majora non consentiunt. Vellem saltem intelligere, qvid illud sit, in Balaena non dentata, qvod vernacule Siid appellatur, pisciqve dentium vicem praestat, sunt autem veluti bracteae qvaedam, valde slexibiles, solidae numero plurimae cornu duritiem non prorsus adeptae unde multa confici solent, ut pyxides, item viminum loco vasorum astrigmenta (Saanb paq tonber q sere tr) tum flagella eqvorum, qvin etiam puerorum, sive serulae, in volam utramvis impactae, sive virgae ad dorsi castigationem destinatae. Hujus bracteae rasura (facile enim scalpitur et raditur) adeo intractabilis non est, qvin tenuioribus plumae usum ad cervicalia et grabatos sutfarciendos saepe praebeat. Colore omnis haec materia est nigricante, sive nigello. Islandice, ut dixi, Siid: item tale. Plinius, ut existimo, Balaenae nomine angustiore, qvam nos, significatu utitur. Nostrae enim lingvae, palur aeqve late patet, ae Cetus Latinis, qvi sic definitur: Cetus est nomen mqjoribus omnibus marinis piscibus commune, iis prcipue, i nimal pariunt, nonum, cujusmodi sunt Balaenae, Orcae etc. Plinius vero Balaenas solas vocat, qvae Branchiis careant, i. e. dentatas etc, unde omnes Ceti non dentati Balaenarum numero excluduntur. Sed vide, qvam dentium [[0331]] Balaenarum glutine signatorum injecta mentio in littus propemodum me detraxerit. Caeterum glutinis istius, vel atramenti glutinosi, arte sic contemperati, nulla ulterior contigit indagatio, supra eam, qvae tract. apologetico visitur. Disputationem Dn. Fautoris publicam de Balaenarum dentibus, qvam missam literae tradunt, fascem chartaceum Epitaph. scrutans, nusqvam reperi. vam casu relictam doleo, Nam etsiad hanc rem nihil contulero, occasionem tamen alios sciscitandi, accepta praebuisset illa jam desiderata Disp. Miranda illa vestra, qvae nomine tenus in praedicta intimatione, auditoribus offeruntur, mihi tenacius memoriae inhaerentia vaestiones Problematicas unam et alteram, de nonnullis, hic mirandorum numero habitis, elicuerunt. Ovas etiam singularis chartula exhibet. Jam, qva est humanitate, Dn. Fautorem, rogatum obnixe volo, ut haec indocta et consusa boni consulat: ac clientem remotissimum suae curae, ut hactenus, commendatum habeat: ac DFO opt. maximo vicissim in aeternum commendatissimus vivat et prosperrime valeat. II. Aug. I63. Melstadio Midflordensium, in lslandia Boreali. aestiones. I. Ovi fiat, ut pupilla ovis, pleno undarum maris accesu, rotunda sit contemplanti, recedentibus autem et decrescentibus uadis, oblongam formam vel figuram acqvirat Unde remotiores a littore, qvam ut maris fluxum et refluxum cernere qveant, de eodem, ex ovium pupilla et hirqvis certiores fiant II. vi fiat, ut pingvedo Balaenarum, phocarum, vitulorum marinorum (Saltran Saffalletraan ccltraan) ac forsan piscium qvorumvis, cum mari tantam habeat sympathiam, ut si, in undarum accessu summo, vas qvodvis dicta pingvedine (fluida enim est) repleatur, in undarum recessu (aar det r cb) notabili differentia pingvedo illa in eodem, antea repleto, ase subsideat, Redeunibus vero undis (aar det er lot iaic) ipsa qvoqve vase contenta pingvedo crescat, ut labrum vel csalum vasis, ut antea, contingat? III. Qvi fiat, ut regis domestici Aries. qvum tempore hiberno potissimum latus sinistrum, inter procumbendum, [[0332]] premat, appetente vere, et Sole in arietem ingresso, domesticus hic aries latera mutet, et dextro libentius incumbat? De Ovibus Upiliones; de piscium pingvedine piscatores rustici, testes sunt oculati. cccxxI. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Melstadium. Vam doleo, mi Arngrime, votis tuis respondere eventum non potuisse. Libellum tuum supplicem Magnifico Domino Cancellario obtuli, ut apud Regiam Majestatem causam tuam ageret; sed id obtineri qvod petis, nullo modo posse regerebat, tum qvod res foret mali exempli, tum qvod Regiae ordinationi et consvetudini receptae adversum. F ffecturum interim se spopondit, ut si tibi humanitus qvid contingeret, viduae ac liberis alio medio prospiceretur. In qvo responso acqviescendum erat mihi. Jam Alpologiam tuam qvod attinet, de ea monuit Pontanum communis noster amicus, M Stephnus Sehanius, qvi ejus responsum legendum Sora huc nisit, in qvo inter reliqva haec continentur, qvae charta separata transmitto, ut videas, qvantopere ipsum jam facti poeniteat. Scripsit ad me ex Anglia amicus meus, Henricus Spelman, cujus in Literatura injectam esse mentionem vides, te officiose ut salutarem. Hc enim ejus sunt verba: Cupio, ut, si obviu tibi eneri rngimus Jonas Islandicus, eum meo nomine salures. Existimat bonus ille Vir, res nostras ita esse comparatas, ut coram congredi et de antiqvitatibus nostris sermones miscere sit concessum. od utinam fieri posset. Vides saltim, qvo Nominis tui famam deduxerit Literatura mea. Histori am rariorum in Museo meo contentorum qvod spectat, eam nondum ad umblicum perduxi. Collegi in peregrinationibus meis, ac indies ex Indiis aliisqve locis remotissimis ad me adferuntur varia, terrarum, lapidam, metallorum, vegetabilium, piscium, avium, animalium terrestrium species, qvas diligenter asservo, eum in finem, ut [[0333]] cum fingulorum historiam breviter auditoribus proposuero, rem ipsam illis manibus palpandam ac oculis videndam objiciam, ut an rebus congruant, qvae dicantur, ipsimet judicent, ac omnium scientiam sibi acqvirant exactiorem. Fx vestra Islandia lapidum qvaedam species mihi sunt, sed non dubito, qvin qvamplurima essent, huic institnto inservintia, si curiose inqvirerentur. Ubi non suppetit integrum animal, ejus pars de toto testabitur. Grata mihi, qvae de halaenarum dentibus addis, meae historiae suo loco symbolam collatura. via vero spasmo te detineri qvandoqve conqvereris, ex eo phocarum genere, qvod Rustinge vocas amuletum petere potes eximium; annulli enim ex ejus dentibus fabrefacti et digitis gstati hic commendantur maxime. Ad qvaestiones tuas problematicas fuse responderem, si otium suppeteret. Tribus igitur verbis me expediam: Prima et secunda a Lunae domino dependere videntur. Haec enim humoribus omnibus cum imperet, et in dictis vires suas exercet; Sic ostreas, canoros, gammaros, mytulos, crescente luna, succi plenos invenimus, decrescente, exsuccos, flaccidos et nauci fere. Nil est ad tertium, qvod addam, nisi inter arietem caelestem et terrestrem sympathiam qvandam statuere liceat. Nam defatigatus in altero latere, cur se potissimum tunc temporis in alterum convertat, rationem aliam non video; KKK qvamvis de qvaestionum harum T o non minus dubitari possit, qvam de I olc si. Disputationis neglectae iterum mitto exemplum, cui addo rcliqvas qvae eo pertinent. ae enim desunt ad integrum Systema complendum, DEO vires et valetudinem largiente, suo tempore addendae. Fusius tecum agere hac vice impediunt negotiorum tam publicorum, qvam privatorum curae, qvibus hoc tempore, qvo haec scribo, nimis distrahor. Vale, et me porro amare pergc. 2O. Jun. I63. CCCXXXVIII ARNGRIMUS JONAS D. Olao Wormio. Te Virum excellentissimum, et de me, ut paupere cliente, qvotannis ene merentem, nunqam satis honorifice [[0334]] et digne compellare potero. Ne vero tamen nihil sit, summas ago, etiam de proximi anni mearum rerum et petitionum cura et studio. ae licet negentur, Aormii tamen mei benevolentiae perpetuus ero debitor. De illo autem, qvod res dicatur mali exempli, nec non contra ordinationis decreta; qvia cum superioribus disputare veritum, conticescam, et Deo O. M. omnia mea committam. De D. Pontani, ad M. Stephanum aliqvali (circa Tlulen et landiam etc.) responso, non dissimulo, me manum illam nimis indiscretam legere et asseqvi non posse: ut cui idcirco, vel privatim saltem ad Dn. Fautorem, respondere minus qveam. Miror autem, qvod clarissimus ille Vir (nam qvaedam ex apographo olfacere videor,) navigationem ex Norvegia in Thulen pro sua sententia (si mea inspexerit scripta) identidem urgeat. Deinde, Cur mirum illi sit, qvod antiqvitatem Thules, Islandiae derogare tantopere coner etc. vasi incerta antiqvitas Thules, veritati primum habitatae Islandi ac Annalibus nostris, orumqve certitudini praejudicare debeat, et nobis ISlandiae antiqvitas, Historiae cum detrimento, mendicanda sit. tinam tantum meae mihi restituantur chartae, utut nunqvam publicam in lucem emittendae. as forsan, semel revisas, ad ipsum D. Pontanum, vita suppetente, mitterem; ut ipse judicium ferret, qvam inclementer sit hic a me exceptus, aut qvam non agnoverim, qva is ingenii clementia, mei saepius, licet immeriti, mentionem faciat, in Opcre suo laudatissimo. Nam id utrumqve, apographi verbis postulari qvodammodo intelligo. Certe prior libelli mei pars, de Ilaudiae chorographia, sine veritatis injuria suprimi non poterit. De reliqva parte alias: qva Clarissimo Viro paene supplex factus sum, ut hanc sententiarum collationem aeqvo ferret animo, suamqve mutaret. Illa vero excusatione, qvod inserto prolixo operi doctorum ingenioqve valentium virorum catalogo me praeterierit Clariss. Pontanus, nihil opus erat. Neqve illa verba, nisi ab integerrimo Viro profecta scirem, dextre interpretarer: acsi aliqvod ambitiosi animi indicium uno aut alio loco prae me tulissem: cum tamen doctorum hominum tenuissimam et vilissimam umbram, me et agnoscam, et fateri soleam, etiam alicubi typis publicis. Nam, ut docti nomen non sim meritus, scire tamen videor, qvis vel qvid sit Vir doctus. nde illorum Virorum catalogo ac numero, cujus praesentia [[0335]] D. Pontani verba meminerunt, me longe indignissimum agnosco, et dum vivam, agnoscam, idqve sine fuco. Multa in misso apographo intacta cogor relinqvere, ob causam ante dictam. Forsan proximis emendatior manus contingat. Ovin id scire discupio; an libellus iste meus iteger ad D. Pontanum pervenerit: an vero rumor saltem et fama, per M. Stephanii literas. Nobiliss. D. Henricum Spelnan, (cui, ut aliisforsan, beneficio Lireraturae Run. D. Wormii innotuerim) faxis obsecro, ut literae tuae, prima qaqve occasione, meo nomine resalutent. vem et ipse propria manu salutarem, si de ipsius in Anglia domicilio constaret, aut per aucupes Anglicanos exqviri posset. Sed et de Johanne Eliclnanno, postqvam in Bataviam concessit, nihil audio. Pergo ad viciniora, ex remotissimo interim orbe, Indiarum, aliunde etc. acqvisita Naturae mysteria; qvibus te, D. Wormi, Virum omni commendatione majorem, abundare intelligo. Ego vero jam, urgentibus annis, unicam eu)qanasi/aj curam (juvante me Deo) mihi imperavi. Unde qvoqve est, qvod lapillorum alicujus momenti, qvi hic reperiri creduntur, nulla me cura possit tangere; qvae nec hactenus tetigit, qvos ego sane rariores existimo. Interim alia alibi proveniunt. Islandiae Meridionalis crebra ignis montani eruptio fortasse olim et nunc aliqvid hujus generis eructavit: sed illius Insulae tractus incolis tantum notum, qvod, si qvid sit, aegerrime communicant, ipsis licet nulli sit usui. Sed Episcopus Scalholtensis, a D. ormio rogatus, de his, ut auctoritate et consilio valens, inqvirire poterit. Etitem puto a qvibusdam dici lapillum, mihi aliqvando visum, possessum nunqvam, forma rotunda, colore subfusco, ponderis paene nullius, et tamen qvi altero qvasi praegnans exaudiatur. In littore repertus, putatur eodem ab undis ejectus. IS praegnantium et jam parturientium foemellarum amuletum habetur, ad dolores mitigandos et enitentium facilitatem juvandam, si potui tantum injectus sit integer et incorruptus. Urde multas aetates durare posse videtur etc. Sed taedet me incerta referre, qvum Dn. Fautor ipsum hunc Etitem, cum exactiorc ejus historia jam, ut credam, antea nactus sit. [[0336]] Consilum de Annulo, spasmi medelam habituro, etiam ab aliis audivi. Sed dum Annulum talem mihi pollicentur se allaturos, fallunt. Mitto igitur dentium balaenae qvaedam fragmenta, qvorum unum (si non omnia) putatur Rostungeri; nihil ab illis sperans, nisi ut tua benevolentia jubeat talem annulum apud vos confieri, (nam hic artifice destituimur,) mihi destinandum. Fragmenta seu particulae qvatuor sunt: et qvamcunqve Rostungeri noveris, exigua sui portione huic petito inserviet. Sed hoc mihi valde magnum est paradoxum, qvod talis annulus digito gestatus, coxarum, pedum, et reliqvorum interiorum spasmum amoliatur. At qvis experientiae contradicat Ergo tandem, qvod superest, Naturalis scientiae novum et incomparabile c, D. Olaus Wormius, fautor, Maecenas ac tandem permittente ejusdem humanitate, amicus summus et sincerissimus, etiam a paupercula Conjuge, septimum, hujus decennii, meditante puerperium, humillime salutatus, valeat. Ex Islandia borcali d. 2. August. I6 3. Caeterum dubiorum anni superioris, de qvibus Dn. Doctorem consulueram, promptissimam enodationem, paene neglexeram. Hoc senectutis et turbarum oeconomicarum vitium est; et cerebri, per totam fere vitam cum hemicrania conflictantis, imbecillitati donandum. Interim Humanitatis Tuae facilitatem ad subveniendum meis dubitatis, imo et ignoratis, prolixiori memoriae mandabo. CCCXXXIX. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Non sine dolore te percepisse arbitror, Optimum nostrum Maecenatem Dn. Christianum Frisium, Magnum Regis et Academiae Cancellarium, dicm suum obiisle, suiqve desiderium nobis reliqvisse magnum. Hinc est, qvod de tui despondeam autographi restitutione, petenti tradere cactus sum, (qvis enim [[0337]] ei qvidpiam negaret?) jam cum ab Haeredibus deposco, negant constanter in ejus Bibliotheca reperiri; hinc suspicor, ad Pontanum (qvem etiam fuerunt jam in Belgio e vivis excessisse) transmissum esse. Doleo certe, fato tam sinistro obnoxium eximium hoc opus, qvod exoptassem typis toti mundo communicatum fuisse. Deum testor, mea non factum culpa. qvod ad alienas devenerit manus, nec restitui ex voto possit. Spelmannum tuis per literas salutavi verbis; vivit enim adhuc senex septuagenarius senarius Londini in Anglia in vioo Barbacan, ac anno praeterito edidit primum Tomum Conciliorum. Decretorum Constitutionum Ecclesiasticarum orhis Britannici, opus certe laboriosum et grande, cujus, qvi restant, Tomos duos utinam feliciter ad finem perducere posset. Habet filium, paternae virtutis aemulum, Johannem Spelmannum, a qvo etiam praeclara exspectamus. Elichmannus hoc anno Lugduni Batavorum fatis concessit, magno Reipublicae literariae detrimento. vem tu vocas titem, procul dubio ille est, qvi a vulgo etiam nostrate pro aetite venditatur, cum nihil minus sit; Fabae enim marinae genus est, a qvibusdam cor D. Thomae dictae, qvod ad Insulam D. Thomae copiose reperiatur. Cordis figuram aemulatur, colore castaneae compressae. Fjus mihi aliqvot sunt exempla, etiam involucris suis opertae. Ex transmissis dentibus Rosmari nemo Artificum nostrorum annulum ejus sigurae, qvam expetis, fingere potuit; qvam potuit maximum eo, qvo vides, modo qvidam non sine diffioltate concinnauit. Lapideam ferme duritiem qvidam ex iis contraxerunt, et operi inhabiles ferme sunt effecti. Iunii I6qo. cCcxL. KKK M USJON DTTAR . Olao ormio. 1ctuosissimum nuncium, luctuosissima Dominica, qvae est. Trinitatis, accepi, inspectis tuis literis, de lugubri regno et Ecclesiae calamitate, ob ereptum nobis fato Magnum Dn. Cancellarium, illum omnium bonorum perfugium, privatorum etjam clintum, (in qvorum adscriptum me fuisse numerum, saepius [[0338]] mihi gratulabar,) Patronum et praesidium. O vere calamitatem publicam! Jam qvae et qvanta mei privati luctus inde existat causa, ob ademtum mihi tantum Maecenatem, insensatus sim et ingratissimus, nisi agnoscam, Ubi hoc unicum relictum mihi est, qvod videam dimidium spei meae in Dn. D. Wormii favore esse repositum: qvi pariter, ut olim, apud superiores prodesse poterit. vod vero ad adversaria illa mea, de Thule et landia, spectat, abalienata, hominum ego qvorumvis, nedum Bonorum, consortio et commercio indignus fcrem, si id Tua ulla culpa factum suspicer. Deum testari possum, mihi tam sinistrae suspicionis, de tua fide, nihil in mentem venire. Neqve vero, suspiciende Fautor, amissas illas chartas doleo: utinam ad Pontani nostri manus pervenissent, et ille responsum aliqvod, sed magis exqvisitum, qvam qvod habuit superioris anni chartula, mihi ex amicorum literis tuo communicata beneficio, perscripsisset, aut jam editum aut brevi edendum: de qvo Dn. Fautoris cura, edocendus forem. Ovis Iciet? Annon publicandi aliqvando Speciminis etc. occasio satis necessaria videretur? anqvam, absqve eo sit, editionis illius, satis magna sit occasio et necessitas. Ego de conqvirendis et recolligendis iis, qvae in pluteis meis sparsa adhuc reperiuntur, animum non despondeo, et forsan aliqvot locis auctioribus, qvae scilieet ad speciminis illa adversaria spectant. Id saltem optarem, ut interveniente tua prudentia et consilio, veniam libellum publicandi, si typographum aliqvando inveniat, obtinerem: licet tum qvaedam, uno aut altero loco, mutanda et ad praesens tempus accommodanda forent: modo fama de D. Pontani obitu vera sit. De qva re, hoc tempore, satis. Nunc lapidem mitto, (modo lapidem) forma sive sigura, tum colore, pondere et duritie aliis, meo judicio, differentem. Ille in littore sinus maris vicini, solus hujus generis repertus, ad me delatus est. Et ut ea, qvibus ab aliis videtur differre, obiter repetam; illorum dixi figuram mihi animadversam peculiarem: ut qvae Cordis aliqvam formam repraesentet, non qvidem animalium terrestrium plane: nec aqvatilium vulgarium, praeterqvam Canis marini, (ql el qljun) qvae ab una parte plana fere est, ab altera nonnihil convexa, qvum animantes et pisces vulgares cor gerant teres et oblongum, magiqve supernc acuminatum, pamidi naon dissimile. Color [[0339]] autem, qvem visus optime discernit, commentatione non eget, ut neqve pondus: quo ab aliis paris magnitudinis vulgo censente, hunc in exccssu discrcpare existimem. Duritiem vero plusqvam adamantinam non immerito miramur, quae nulli v exteriori cedat: ignem excipio, de qvo periculum factum non est, Verum saxis illisus grandioribus, infragilis manet: neqve cotis aut chalybis attritu ullum in ipso vesligium relinqvitur. Hoc qvicqvid est lapidis, aliis destitutus, ad te transmitto, ut qvo inscitia mea non pertingit, eo me penetrantissimum acumen tuum, vix aliqvid, ut credo, in Natura rerum inscrutatum relinqvens, qvantulum ad hujus lapilli cognitionem attinet, perducat. Ad qvam si Chymistarum forte ars vel usus reqviratur, neqve illorum experimentum tui scrutinii indagationem effugiet. Tu interim, Excellens Vir, votis ardentibus DEO commendatus, felicissime valeas. 14. Augusti 1640. CCCXLI. TATT VDRTTTIC-- OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Hac vice de negotio meae curae commisso saltem tecum agendum duxi, ut restet, de quo cum ordinario vestro mercatorc scribere valeam. Supplices tuas literas Canccllario nostro, Viro Optimo et literarum Patrono insigni, ostendi: Is tanti momenti negotium hoc esse non existimabat. ad Regiam Majesltatem illud deferri ut necessum esset, cum sufficienter per Insiulae Praefectum expediri possit, qvocum se acturum promisit, voti compos ut fieres sine ullo dispendio. Ipse qvoqve, jussa Cancellarii, Virum illum Nobilissimum conveni, remqve totan ex praescripto supplicationis exposui, qvi in chartam memorialem illam conjici, me praesente, curabat, tuae exspectationi ut fieret satis. vin imo, ne Ipsi hoc excidat, inclusas hasce ad ipsum exaravi, qvas ubi obtuleris, non dubito, qvin promis sorum memor, in noslra vota facilis sit futurus. De tuo contra Pontanum seripto Dn. Cancellarius ita sentit, ut institutum [[0340]] hisce diebus de Aureo cornu, in cimbria invento, rogatu Serenissimi Principis, Dissertationem edidi, qvam mitto, ut legas, deqve ea tuam candide proximis exponas sententiam. Non dubito, qvin dudum tibi innotuerit, adversar ium tuum e vivis excessisse. suamqve Historiam Danicam mancam reliqvisse. Valt. I61. cCccxLII. OLAUS WORMIUS rngrimo onae. Terato te hoc anno literis meis fatigo, tum qvod id pollicitus, tum ut respondeam iis, qvae adhuc in ultimis tuis restant. De Specimine tuo data opportunitate cum novo nostro egi Cancellario, qvi, ubi ejus a me percepit argumentum, indoluit periisse, siqvidem dignum, qvod manibus doctorum tereretur, utpote ad originem gentis vestrae et Insulae antiqvitates illustranas maxime necessarium. Si potes, pluteos excute, chartas dispersas collige, fac ut qvem juvenem gentis vestrae vindicem hactenus salutarunt, ut optimum, exterorum sapientissimi, senem ingenio non minus validum agnoscant. Mitto succi Liqviritiae tantam portionem, qvantam ho anno tibi sufficere existimo; boni consulas, siqvidem non est, qvod mercator qvicqvam eo nomine a te exigatque ipse persol vi. Addo annulos ex dente Rosmari, qvales apud nos confici potuerunt; majores non tulit ossis constitutio. Gratissimus mihi fuit transmissus lapis, qvi e genere Pritum est; aliqvid aeris hujusmodi lapides continere solent, qvidam vero steriles sunt. Sed forma, durities et elegantia e genere vulgarium eum eximit. Inter rara mea diligenter asservabo, et titulo Arngrimi mei superbiet. De negotio commisso nuper ad Te scripsi, et Cornu meum transmisi, de qvo jam exspecto judicium. Vale, et, ut soles, ama. Hafn. 2I. Jul. 1641. [[0341]] CCCXLIII. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Binas a te anno praeterito accepi literas, ex qvibus dolenter percepi, te nec meas, nec Liqviritiae succum, (cujus libram misi nec annulos ex dente Rosmari confectos accepisse. Nescio, qvo fato ad vos tendentes naves crebrius periclitentur, qvam qvae aliis destinantur, nostra per literas colloqvia ut toties turbentur. Sperabimus posthac meliora. Invenimus tandem in Bibliotheca Magnifici Cancellarii Manuscriptum tuum, qvod Jobannis Jnnsonii, Typographi cujusdam Amsterodamensis, famulo, apud nos tum forte commoranti, tradidi, ut cum hero de ejus editione ageret. Nuper Amsterodamum scripsi, ut, qvae ipsi mens esset, expiscarer. Rescripsit se editurum, ubi illa, qvae jam sub praelo fervent, absolverit, et de conditionibus tractaturum. Egre Auctori pro labore qvicqvam concedunt illi homines; exspecto adhuc ulteriorem responsionem. Interea de Dedicationc et alias, si qvae sint, qvae mutata velis, cogitare poteris, ac mihi proximis transmittere; Valde enim dubito, ipsum qvicqvam tentaturum ante mercatorum nostrorum ad nos reditum. a forma editum velis, una indicabis. Titulos Cancellarii, qvos petis, addo, dedicationi forsan inservituros: Viro Illustri, Magnisico, Strenuo, Dom. Christiano Tbo maeo, Domino de Stougard c. Cancellario Regio, Regni Daniae Senatori primario, Academiae Hafi. Conseratori Summo,. De reliqvis ipse videris. Ad priores tuas in Augusto datas ut veniam, de literis Exspectantium, ut vocant, ne sis sollicitus: cum Magnifico Domino Cancellario hac de re egi, qvi morem hunc vehementer improbat, seqve effecturum promisit, ut posthac huic obviam eatur malo. vocirca securum te esse jubeo. De prole eregia gratulor, ac si contigerit silios tuos huc venire, iis si Deus vitam largiatur, consilio et auxilio haud deero. Vale. m. Jun. I642. [[0342]] CCCXLIV. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Qvia, an ad te Amsterodamo delatus esset liber tuus ibidem excusus, ignorabam, hoc, qvod mitto, exemplum a typographo comparavi, tibi ut mitterem. Spero bona tua factum venia, stridulum qvod ei apposuerim carmen, qvod fudit iners mihi vena in tui amorem rapta. Strepit et anser inter olores. Maturius misissem, ad forum nempe veslrum generale, sed huc non appulerunt Bibliopolae Amsterodamenses ante mercatorum nostrorum ad vos abitum. Musci mei Catalogun qvod spectat, is non librorum sed rerum est qvas asservo, aut ob raritatem aut ob usum eximium commendabilium, quibus te etiam symbolam olim contulisse meministi? eo vero fine misi, ut si qvid ejus generis apud vos occurrat, qvod in Catalogo non extet, oni publici causa communices. Mitto jam Ionumentorm Danicorum nuper a me editorum exemplum, qvod ubi pellegeris, rogo, tuum de iis judicium ne me celes, et si qvae notanda observaveris, candide, ut soles, perscribas, ut ejus in iterata editione, si opus sit, ratio habeatur diligentior. Plura jam non licet. Vale, et bono publico diutissime vive. Hafniae, 14. Iun. 1643. KKK-- CCCXLV. ATATATTT-- ARNGRIMUS JONAS D. Olao Wormio. * * * Praestitam circa editionem Speciminis mei operam, ac multorum annorum curam solicitudinem, benignitatis et favoris raro exemplo, fungus sim, si non animo longe gratissimo et gratiarum actione exquisitissima excipiam. Ubi cum ex Tua parte summa sint omnia, Virorum, qvos sol vidit, humanissime et beneficentissime, excellit tamen Epigramma, divina vena [[0343]] et incomparabili fusum, qvo vel solo Lector allectus, tenuem meam opellam inspectione dignabitur. Additum etiam literis tuis, nuper redditis, praeclarum diu praeparatum Antiqvitatum Danicar. opus, pretiosissimum illud, rerumqve dignitate excellens, Europae totius in se conversurum oculos. vo munere, utut indignum me agnoscam, fama tamen patriam complebo. Nihil nunc apud nos est novi, aut qvo symbolas Bibliothecae tuae locupletare possim, tantum visendum telum, an sagittam, vix unguem longam aut latam, mitto; ex lapide lydio, ut conjectura fert, factam. Haec se obtulit in lardo Vituli marini, bene magni et annosi; (nam et in dentibus annorum indicium habere ejus generis animalia dicuntur) Bestiam illam Rusticus vicinus sagitta uncinata confixit, et alligato sagittae fune, peremit. Bestia dum mactatur, reperitur, ut dictum, lapidea illa sagitta, in media laridi spissitudine: qvae propterea besliae innocua fuit, ut alias deprehenditur. Nisi enim larido penetrato, interiorem carnem contingat, non sit lethalis, interior illa caro Deste, hanc circumplexa pingvedo sive laridum, Spi, cum Danis et Germanis, vocatur. Repertam sagittam lapideam rusticus piscator, dentibus primoribus tentavit, atqve insulsus cuspide exarmavit, ut videre est. Hujusmodi vero materiae sagitta cum in Islandia nusquam usurpetur, conicimus esse Gronlandicam, aut nescio ex qva circumjacentium terrarum, habet latior sagittae finis exiguum foramen, qvod forte filum, ex subtilioribus balaenarum fibris, bestiam lethaliter ictam attrahendi fine, insixum habhuerat. Epitaphium, his adjunctum, a Typographo vestro, accurate editum, et exemplaria 6O. (qvorum unicum in membrana imprimatur, opto) seqvente anno suo pretio redimam, fed et hoc neglexeram, ut Dni Fautoris indicio resciscam, qvo animo Dedicatio Speciminis excepta vel admissa sit. vae vero occasione exemplaria huc deferantur aliqvot, aeqvo pretio redimenda, vix satis invenio. Poterit autem Typographus, si e re ipsius foret, per Johannem Mumium, civem Roterodamensem, huc mittere aliqvot Speciminis exempla, per ipsum distrahenda, cui etiam, nominetpographi, meam operam locabo. Mummius ille auceps est (Falle - Faenger,) et privilegio munitus, falconum captram, multis jam annis, per [[0344]] totam fere Islandiam magno suo commodo obtinuit exereuitqve. Jam ut haec crassiore Minerva sripta Dn. Fautor, ad mea omnia connivens, placide excipiat, etiam atqve etiam rogo. V. 2O. August. 163. cum ex molesto itinere, mei parum compos, domum eram reversus. Prosapiae TTA DDvi N consignatio, Oam tabulae operculi facie exteriori contineri voluit descriptam: ARngrimus Jonas et Sigritha Bernardi, facti sunt anno 1628. Conjuges: ille qvidem, secundum maritus; aetatis robustioris Anno 6O. Haec virguncula, annos nata 2. vibus ex novena sobole, Liberi .superstites relicti sunt: nempe mares .et tres foemellae: qvorum Nomina et nativitates, ad patris aetatem accommodatae, sic recensentur, Tlorchillus, natus anno 61. Bernardus aet. pat. O. KKK Thorlachus 63. KKK KKK 66. Gunnerus, vixit dies Solega, nata Ingehorga 6. I. nat.vum praedictus Arngrinus Jonas ex priore 31. annorum matrimonio, liberos tantum. suscepisset. Nec enim Germaniae philomela abs re cecinit: Ahdita res est Conjugii ratio: FaTO CONNUBA TNT trosqve solatus, divites nempe, prolis inopiam lugentes: ac vicissim inopes, ob prolis abundantium pene desperantes. Ast posterioribus Psal. 127. animum addit. [[0345]] Aemula certabit gravibus tua Vitibus uxor, Qvae repsere domus per latus omne tuae Qvam multus placidae succrescit fructus Olivae, Tu qvoqve tam multa prole beatus eris. Gaudebis propriae spectans convivia mens, Delicias mens, pignora chara, tuae cccL. ATT VDRITI KKK O VVVIIO Arngrimo Jonae. DRo transmisso telo lapideo, vere raro, gratias ago: de eo in eadem plane sum sententia, hoc nempe armatam fuiss sagittam, qva bestiam petiit piscator. vos lapides vocas Etites, nihil minus sunt; fahae namqve Indicae duo genera vidi, qvorum majus Cor D Thomae vocant, eo qvod ad Insulam hoc nomine celebrem, in magna crescat freqventia; sunt mihi loculi fracti, seu lobi fructu hoc praegnantes. Nuclcus exsiccatus, et a cortice abscissus, concutiendo strepitum illum excitat, qvem a faba provenire somniat vulgus. Succi Liqviritiae et Tinciberis conditi, ut petis, mitto portiones, per annum, ut puto, spatium Tibi suffecturas. Epitaphium typis expressum addo. In summa temporis angustia et occupationibus qvam plurimis, plura scribere non licuit. Vale. 2O. Jun. 16a. cccLVII OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. urbatus et anceps rerum nostrarum slatus solitam ad Vos navigationem non modo incertam scd et minus tutam reddidit. Hinc, licet qvomodo, per qvos, aut qva commoditate ad nos literas dare concedatur, vix constiterit, non potui tamen, qvin fortunae aleam experirer, atqve has exararem, incertus, tuas ad mius an unqvam sint pervanturae. Qvae per [[0346]] mercatorem Hans Simenson transmisisti, recte accepi, qvamvis non sine difficultate. Exspecto am animadversiones tuas in Monumenta mea, qvas diligenter, rogo, mercatori commendes; multum enim tuo in hiscc tribuo judicio, nec scio jam qvemqvam alium, cui Antiqvitates nostrae adeo sunt curae, ut iis operae aliqvid tribuere velit. Est apud nos Legatus Gallicus, Dominus de la Tuillerie, Vir humanus et eruditus, qvi in sua familia Virum alit egregium, Isaacum Peyrerium, mihii familiarem, qvi magna curiositate colligit, qvae auditu vel scriptis de Islandia et Gronlandia habere valet; ei Opera tua mutuo dedi, x qvibus decerpsit, qvae amicis in Galliis per literas communicaret de statu et conditione Septentrionalium. Vehementer delectatur lectione Speciminis et Cymogae, mecumqve de non ntellectis confert. Is cum resciret, me jam ad te literas daturum, jussit, officiose ut salutarem, qvod hisce facio, et simul valexe jubeo. Hafn. Cal. Jul. 6a5. Haerent adhuc in confinio utriusqve Regni Legati nostri, de pace tractaturi, qvorum expeditionem felicem indies praestolamur. DEU corda utriusqve partis ita disponat, ut ecxoptata pace frui benigne valeamus! CCCXLVIII. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Ex ultimis tuis conjicio, ad te, cum eas exarares, non devenisse, qvas tibi miseram per sludiosum, qvem tamen ingenui hominis officio jam defunctum credo. Pro transmisis Animadversionihus in Ionumenta mea gratias ago maximas, eorumqve ut non sine Nominis tui grata memoria habeatur ratio, si qvando rursus sint exudenda, operam dabo. Non mihi sclum sed et toti Patriae rem gratam praestitisti. Nam mihi, tum Antiqvitatum tum idiomatis prisci haud satis gnaro, non potuit non contingere, labi, errare ac cuncta non adeo accurate asseqvi. Voluntatem candidi pro fsacto interpretabuntur; et erit forsan aliqvando, uvi qvod in meis desiderari possit, [[0347]] ulteriori diligentia expoliat, ut non penitus pereant nobis a majoribus relicta fortitudinis et gloriae rudera. am aliud indicare neqveo, qvod ad te spectet, qvam studiose a Legato Gallico apud nos per me conqvisita fuisse omnia Opera tua, ut Bibliothecam Cardinalis Maaini Parisiis exornent; ex qvibus, qvanti te tuaqve faciant ejus nationis Literati, colligere licet. Vale, et magno Ecclesiae et Rcipublicae literariae bono diu vige ac vive. Hafn. I. Jun. I6q6. cccxL. A RNGRIMUSIONS KKK . Olao Wormio. KKK lium habeo Torchillum, annos natum I. is in schola nostra Holensi aliqvantisper Grammaticae rudimentis operam dedit, simulqueLogicae et reliqvarum praecepta degustavit, post alios, praeceptore usus exi mio viro Runolpho Jon, Acad. vestrae alumno, per biennium, etadhuc in aestatem seqventem, Deo volente, utetur. Hic si vivat mcus filius, a vestrum Athenaeum, jam jam naturae instinctu, nec invito parente aut praeceptore, anhelat: nam licet hic vita tantum degatur rustica, informanda tamen erunt, qvantum cujusqve ferat conditio, vel prima aetate, alicujus spei ingenia, qvibus progressu temporis, in ministerio Ecclesiastico uti DFEus destinaverit, ad qvod etiam facit, qvod subsidiorum spes, omnino necessaria, diplomate Regio iis (etiam ex nostratibus,) praecidatur, qvi insalutata. Academia promoveri cupiant. Itaqve silii, ad vos ablegandi, propositum ut succedat, Dn. Fautoris providentia et consilio, proximis literis impertiendo, mihi (secundum Deum) summe opus erit. Eorum enim, qvae hue spectabunt, notitia mihi nulla est, de conditione et statu ibidem degere volentium: qvanti scil. istic apud cives vulgares (praeter vestitum,) vivatur? et an DD. Professores convictores studiosos alant? an sit spes aliqva Elcemosynae Reg. ut olim? et qvam cito notrates ad ingressum Communit. Regiae admittantur? Nam [[0348]] Regia Indulgentia Islandi mox adventantes primi erant exspectantium, Doctore Paulo Matthiae hoc illis privilegium procurante, qvanqvam murmur et invidiam ea res habuit apud vulgum studiosorum. De his per epistolam consilii tui compos ut fierem, cum navi in portum occidentalis Iclandiae umharvog, prima aestate appulsurae, optarem etc. Ex Islandia boreali, et domo mea Melstadensi anno I6q6. I6. Augusti. TON KKK ISL. V Monumentum, ab ipso annum aet. .ingresso, et DEI beneficio adhuc supcrstite, licet valetudinario, sibi confectum, tabulae ligneae mandandum, et sepulcro proprio suo tempore apponendum. On caret exemplo, sibi qvando epicedia vivi . Mortales mortis conficiunt memores. Mos sane egregius, qvem non pigt undiqve canum, Arte licet metrica sim nihil ipse, seqvi. Nubivagam jungas si AOVILAM cum CASSIDE, nomen Arngrimi proprium Lector amice, tenes. Barbarici ratio, nunc nominis ominis atqve (Reddita qvippe alias,) non repetenda, jacet. Vis patrium monstrat cognominis ille Propheta, Cui vice navigii vasta Balaena fuit. Hocce loco exuvias animae posuisse caducas Allubitum est, reqvies ossibus unde venit. Ut sic faginea moriens absconditus urna, Parte mei coelo sim meliore super, Auspiciis, bone CHRISTE, tuis: tibi gratia, teqve Gloria Laus et Honor perpetuo maneant. Ecce Ecclesiolam, cui me prodesse volebas, (vod, modo sic factum, est nominis omne tui.) Hanc tibi discedens commendo, Sancte Redemtor, Ne lupus omnivorus foedet ovile DEI. [[0349]] Pignora chara mei, casta cum Conjuge, lecti Suscipias alis, CHRlSTE, tuenda tuis. Pupillis PATERafsulge, viduae simul Idem Haec ita cum nutu Numinis evenient. Vos reliqvi dulces, multum valeatis, Amici, os mihi sincerus conciliavit amor. Ne me praemissum valde doleatis, amussim Verbi divini rite tenente fide. Est ubi laetemur post mortem, nubila nostra Afacie ad faciem discutiente DEO. Coilus in vita nobis fuit unus et alter, Hos etiam caelo, Rex benedicte, bea. Nec levis his obstet, nihili facienda, simultas, vos nunc ut fratres, corde animoqve colam. Ante obitum, ista meo post apponenda scpulchro, Praecentor panxi funeris ipse mei, Exemplo inductus Gravium qvandoqve Virorum, Dum testamentis funera praeveniunt. t vel eo pacto lethi memor, omnia COLO Posthabeam mundi gaudia ut et lachrimas. Saepius immodicas funebria carmina laudes Cogunt: me pietas simplicitasqve juvent. Ast, mihi qvando solum Coelo mutare datum sit, aesumus haec addat, si qvis amicus erit. Hoc Epicedium meum in Tabula lignea, sive qverna (nam cedrina pretiosior est, et nimio constabit) sive alterius ligni durissimi solidissimiqve, praestanti minio inscribendum curet benignissimus Dn. Fautor. De magnitudine tabulae pictoris consilium reqviratur pro characterum modo et numero versuum, cum titulo. Addatur catenula dimidiamspithamam longa, ex fusili electro probae materiae, quae in circulum congruentem desinat, Tabulae superne ad aeqvilibrium innectenda, unde haec sepulchro apponenda suspendatur. Mercator noster omnem rei hujus sumptum praesliturum se est pollicitus. V. [[0350]] CCCL. OLAUS WORMIUS Arngrimo Jonae. Qvanta fieri potuit et res ipsa postulavit industria, qvae injunxisti, curavi. Tabellam, qvam Epitaphio destinatam voluisti, longe ampliorem desiderabat capacitatem, si tot versus excipere deberet, qvot misisti. Et tantae latitudinis asserem reperire haud datum fuit, qvantum res postulabat. Inea, qvam fieri curavi, qvamqve mitto, tabula ita compaginata sunt omnia, ut omnem spernant tempestatem et aeris injuriam, tuoqve sperem desiderio satisfacturam. Tota structura mutanda fuit, scopum ut asseqveremur. Pro minio auum sumpsimus levi impendio; pluris enim laborem pingendi aestimabat artifex, qvam aurum ipsum; quocirca hoc illi praetulimus: si qvid praeterea inscribi velis, valvis inscribi potest. Catenula qvia tanta moles suspendi neqvit, clavos addo qvi ad basin et latera slructuram firmabunt. anti singula constent ex adjuncta schedula videbis. Addidi tuis in charta impressis, leve Epigramma: qvod si minus arrideat, deleri facile potest, philyra chartae mundae ei superagglutinata. Amor in te meus hoc extorqvebatque qvem tibi ad rogum volo illibatum. Contra scorbutum vix suffiiet ungventum, qvod tu praescribis. Ex herbis appropriatis, Coclearia hecapung, Nasturtio Aqat. ejusqve generis aliis, qas non dubito apud vos crescere, si potiones, succos, condita, praeparaveris, iisqve usus fueris, melius tibi prospicies. Supra vapores calidos decocti harum plantarum si crura et pedes posueris, atqve ita sudores elicueris, tibi melius foret consultum. Annulos duos mitto ex dente Rosmari ad praecavendum spasmum. Filium qvod spectat, cum huc ubi miseris, qvocunqve possim officiorum genere juvabo, atqve eleemosynae Regiae prima qvaqve commoditate particeps ut reddatur, laborabo. num est, cujus enodationem hac vice a te desidero, siqvidem ipse hinc me extricarc neqveo. Invenies ad calcem meae Literaturae Runicae, ut et Historiae Norvagicae nomina Scladrorum Danicorum, Sveticorum et Norvagicorum, Principum item qvorundam, inter qvos hi sunt, de [[0351]] qvibus certior fieri cupio: Eistenus Sanctus qvis sit et qvalis? Biorno ad Hauge? Ericus Taefelif.? Sturbiornus fortis? Jona Baro Sverchiae f.? SonoBaro Ivarif.? Carolus Baro Sonae filius? Qvando hi vixerint, et qvales fuerint, apud Svecos annotatum non invenio. Si qvid igitur de iis habeas, communica qvaeso. Plura tecum disserendi non datur hac vice mihi occupatissimo commoditas. Vale igitur, et bono publico diutissime vive. Hafniae a. d. 13. Junii I6. Lignum transmissum remitto. De omnibus certiorem te reddet mercator: qvi mihi pro expensis omnibus juxta schedulam satisfecit I. daleris vilioris monetae cum marca una et 12. solidis. cCcLI. C. sViro. D. AO VORMIO KKK o o Larissime Vir: Duae sunt causae qvibus moveor, ut Vignotus et longe absens, te hisce literis compellare non erubescam, qvarum prior humanitas summa, cum aliarum amabilium virtutum excellentia, mihi a meo D. Tlorlaco Sculonio de te saepius praedicata, qvae mihi animum auget, ut posteriorem liberius exponam, qvae est silii mei Benedicti, peregre abeuntis praesentesqve exhibentis, necessitas, qvi animum literis excolendi gratia celeberrimam vestram Academiam invisere cupiens, de Patrono aliqvo, cui commendetur, vehementer est solicitus. FEtsi enim audacter et inverecunde facere videar, qvod obscurus ego tantum Virum de hoc negotio solicitare non dubitem, tamen, qvia Dn. Tlorlacus author mihi hujus rci exstitit, et affectus paterni verecundiae limites aliqvando egrediuntur, humanitatem tuam hunc affectus excessum fac ile condonaturam, facile mihi persvadeo. Fateor eqvidem, tenuissimos illum fecisse profectus, utpote qvi proximis hisce annis ob rei familiaris angustias, a saevitia hyemis annorum I623. et I62q. et pecudum strage potissimum ortas, non literis, sed laboribus rusticis, ut miserae hujus terrae fert condio, insudaverat. [[0352]] Ne vero literarum initia frustra deliaverit, in illis inceptis sibi pergendum statuit, confiditqve, favente DEO, Praeceptorum ope et propria diligentia, qvam pollicetur, parvis hisce initiis accedere posse majora, ideoqve re angusta domi a proposito se retrahi non patitur: qvod etiam ipsi in nomine Esu Christi indulgeo. Hunc igitur Filium meum Benedictum, ut unicum, sic dilectissimum et obedientissimum, humanitati tuae secundum DEum, qva possum paterni animi submissione commendatum cupio, et opto, vir Clarissime, ut eum in discipulorum tuorum numerum, inter postremos recipere, ad pietatem et diligentiam in artium liberalium studiis crebro adhortari digneris, inqve studiosorum album receptum, data occasione promovere, ut mensae liberae, in communitate Regia, eleemosynam conseqvi in primis possit; alias ub subsidiorum inopiam aegre se sustentabit. Hujus beneficii remuneratorem largissimum habebit humanitas tua Deum Opt. Max. peregrinorum supremum Patronum, Parentis etiam pauperis animum, jugi voto Te DEO commendantem, et in qvacunqve re possit gratisicari paratissimum, inqve resurrectione justorum pium hoc opus praedicaturum. Interim inEsu Christo felicissime precor ut valeas anima et corpore, Vir praestantissime. Laufasii an. I626. 13. Cal. Septemb. Humanitaotis Tuae observantiss. MAGNUS OLAVIUS Eccles. Lausasinae ad sinum Borealis Islandiae Eyfiord indignus Minister m. pp. CCCLII. OLAUS WORMIUS Magno Olai Islando. Gratae mihi tuae fuerunt, mi Magne, vel eo nomine qvod de te bene merend, deqve studiis, Antiqvitates nostras illustrantibus [[0353]] conferendi occasionem suppeditarunt commodam, Filium, cui mox ab adventu de Mensa Regia ut et Museo libero prospexi, de nota meliori mihi habebo qvam commendatssimum. nec patiar, ut meam ulla in re desideret operam: sed vellem, te aliqvantulum eum admonere officii, nescio enim, qvomodo mihi visus sit ad pocula aliqvanto proclivior Caeterum, qvia te literaturae nostrae antiqvae peritissimum intellexi, cui enucleandae ac in lucem proferendae horis succisivis, me devoverunt. ii, qvorum jussis obtemperare aeqvum est, ut me de qvibusdam erudire haud graveris, amice contendo. De eadem ha Literatura librum conscripsi, qvem, ni locorum impedirea intercapedo atqve amissionis metus, tibi censendum mitterem. Sed siqvae habeas, qvihus rem hanc illustriorem reddere possis, mecum ea communicare ut haud graveris, rogo. Eddam a alios literis Runicis exaratos te possidere libros intellexi, qvorum usum per semestre mihi indulgere si non graveris, sincere polliceor, bona fide per mercatores nostros remittendos aut fili tuo tradendos fore. De Ramrunis, qvibus in Magicis usi sunt nostrates, haesito, an eaedem fuerint notae cum vulgaribus, a vero diversae? Tu, qvaeso, mentem tuam aperi. Extant adhuc apud nos monumenta qvaedam saxis insculpta, qvae diversam a vulgata prae se ferunt literaturam, de qva neminem adhuc reperi qvi me erudiret. Ea igitu tibi mitto, ac obnixe contendo, ut, qvid de iis statuas, proximis tuis indicare haud graveris. Trygveldense illud, qvanvis qvibusdam in locis non usqve adeo sit obscurum, attame et tuam desidero explicationem. Vobis sacilior multo esse posset hic labor, utpote qvibus antiqva nostra lingva adhuc familiaris: Mihi ejus imperitia remoram crebro injicit, ac doleo, imo miror, neminem ex vestratibus hic degentibus reperire, cujus opera in hoc negotio uti valeam. Hac in re navatam a Te operam, honorifica in monumentis meis mentione, depraedicabo, tibiqve vicissim qvaevia mea oficia paratissima offe rro. 1627. [[0354]] CCCLIII. MAGNUS OLAVIUS D. Olao Wormio. Vir Clarissime, fautorqve debita observantia plurimum colende. Qvod literas meas anni superioris apud te pondus habere ostenderis, filioqve meo de mensa Regia et libero Museo prospexeris, qva possum animi devotione gratias ago immortales, Deumqve peregrinorum patronum, ut tibi hujus beneficii largissimus sit remunerator, sedulus precabor. Caeterum, qvod Clariss. Dn. D. de prisca illa literatura scribit et mittit, frustra est; illius non sum peritus, sed nunc magno meo cum dolore, qvod in re tantilla prodesse non valeam, fateri cogor. Nunqvam enim illam didici, certa qvadam de causa, neqve ullos libros litteris Runicis scriptos possideo, alias multo lubentius tibi illorum usum, imo posse ssionem indulsislem, qvam unqvam optare potuisses: desiit etiam apud plurimos vel ante meam aetatem istius literatur studium. Interim juvenis, vetustae scriptionis Norvegicae vulgarisqve et in ea abbreviationum variarum, ut et obscuritatis veterum Rhythmorum, qvi difficultatis aliqvid habere videntur, studiosus inqvisitor exstiti, utpote a natura ad rem Rhythmicam aliqvantum inclinatus, Idcirco et hoc negotii aliqvando mihi injunxit praeceptor meus honorandus Dn. Arngrimus Jonae, ut Eddam nostram antiqvam sine ordine congestam, in aliqvem certiorem redigerem, qvam ex vetustissimis aliqvot, qvae haberi potuerunt, exemplaribus, omnibus tamen mutilatis, ita conscripsi, ut nunc a plerisqve nostris Rhythmistis usurpatur. Nec Eddam unqvam, aut in illa qvicqvam, Runicis literis exaratum vidi; sed mira illic abyssus atqve intricandi et obscurandi sensus ratio deprehenditur. qva in re enucleanda aliqvid forte operae conferre possem, si utilitati esset. Verum, qvod Runicas illas Literas attinet, duo puto illarum haberi Alphabeta, discrepantium characterum, idqve pro certo ausim dcere Ramrunas illas, qvibus praecipue in magicis usi sunt nostrates, diversarum esse ab utroqve illo notarum praeter qvod vulgarilus Runis uniam [[0355]] composuerant aliqvam literam, additis ex aliis apicibus, integram dictionem, qvae illorum proposito inserviret, conficientem. Fjusmodi etiam nominis proprii intricatam scriptionem per unicam literam vidi aliqvando in prisco sepulchri assere. Puto etiam veteres illos, nescio qvo consilio aut superstitione, data opera studuisse, ne facile legi posset, qvod saxis sepulchra libus inciderant; alioqvin a vulgari literatura non recessissent aut peregrinas miscuissent notas. Sed nunc nihil in hisce expedire possum, nisi, volente DEO, proximis literis fieri possit Haec enim tempora, dum apud nos Boreales praestolantur naves Hafniensium, adeo sunt inqvieta, ut nec respirandi, ne dicam scribendi aut meditandi locus sit. Concurrunt pera foenilia, crebra et difficilia itinera ad negotiandum cum extraneis, qvi hac aestate adnos et sero venerunt, utpote circa IO. Augusli, et nunc maxima festinatione rem agunt, ob metum imminentis periculi a piratis, qvi, novo hic mali genere, Islandiam latrociniis et homicidiis ferociter insestant, vinqve etiam naves Danicas, nautis aliis intersectis, aliis captivis abductis, surripuerunt, ut magnopere nobis, praecipue maris accolis metuendum sit. Grassatur adhaec morbus qvidam epidemicus per totam fere insulam, multos passim prosternens, ut nunc ille nunc alius invisendus sit aegtotus. In hac itaqve temporis angustia, et rerum perturbatione, rudem epistolam ut ignoscat Clarissimus Dn. D. humilibus votis contendo, utqve me in peregrinorum amicorum numero habere flio favere. ad studium pietatis ipsum hortari, a negligentia in discendo et ebriosorum consortio deterrere, ad optima qvaeqve crebro incitare, qvasi paterno jure pergat, propter Deum ex animo oro; ut exiguum hoc temporis, qvo in vestra vivere datur Academia, bene et in bonis rebus collocet; stultus siqvidem est lahor ineptiarum, ut inqvit ille. His mihi meus Dominus rem fecerit propria vita gratiorem. Et te Domino vitae JEsu Christo cum anima et corpore commendo, Vir Clarissime, fautor aeternum colende. Laufausii in lBoreali Ilandia 6. Cal. Sept. anni Christi 1627. [[0356]] KKK D. D. OL. WORMIUM KKK SKAKIS KKK eum missis: KKK Latrones ad lites Ludicras haut rudes, Cavea clausos levi Clare vir duc in lares. Cura campum dari KKK Gens discolor, enses. KKK Transtulit in monstri Thyrso plectenda Cyrce, Sermone, sic, formas Satellites, atro, Postqvam Vidas vir castus Versu cecinit terso, Forte qvod confertim Canam laeserint anum. Talis forma Rhythmi ge Norveg. ut etiam Danica, qva vulgo cantahile; Drott enim t roum facta decantabant. Vides, Vir Clarissime, ti Tuae, qvod adeo pueriliter auderem, nisi nunc temporis ponerent. Vive et vale. [[0357]] CCCLIV. OLAUS WORMIUS Magno Olavio. Literas tuas una cum transmissis Scacchis probe accepi, Vir ernditissime, pro qvibus gratias ut ago debitas, ita occasionem de te vicissim bene merendi oblatam iri unice exoptarem. Literaturan nostram ut et Poesin elucidantia qvae communicasti, exosculor; De iis enim librum conscripsi, ut spero haud inutilem, in qvo suo merito S hiaec locum invenient. non sine tui honorifica mentione. vod si a te Rythmum Drotqet antiqva nostra linga, juxtaqve poeseos vestrae leges conscriptum, in hujus commendationem impetrare possem, magno me affectum beneficio existimarem. Utqve libro meo in tui memoriam Runicis literis expressum praefigeretur, curarem. Ad eorum, qvae de prisca Poesi consignavi, illustrationem multum facere posse confiteor. Rationem literas intricandi, qvam doces, me etiam in qvibusdam monumentis observasse memini. In eo qvod ad te misi, non solum inversione usi sunt, sed etiam characteribus ab usitatis diversissimis, nec qvenqvam adhuc reperire mihi datum, qvi ex hoc me expediret labyrintho. Tu si qvid praeterea habeas, qvod ad hujus negotii spectet illustrationem, ejus rogo me facias participem. Filio tuo ex animo bene cupio; si ipse tam promptus ad obediendum qvam ego ad monendum et ad honesta qvaevis hortandum, exspectationi et votis tuis qvin satisfacturus esset, non dubitarem. Interim qvod mei est officii, dum apud nos vierit, facere non desinam eumqve ut proprium silium amore proseqvi paterno; ac si qvid sit, qvo tibi in aliis usui esse valeam, non deero. Vale. 1628. CCLV. KKK KKK MAGNVS OLAVIUS D. Olao ormio. Clarissime Dn. Doctor, fautor, mihi inter praecipuos honorande. Qvod primum est in affectu, primum nunc occurrit in [[0358]] scriptione, ut pro filio meo Benedicto, qvi hac aestate ad patrios rediit lares, promotione, institutione, paternis adhortationibus, qa possum animi devotione gratias agam maximas: Proximum est ut inscitiam mcam profitear, vel etiam deprecer, qvod Runas veterum in charta ad me, ante biennium, transmissas, nondum potuerim expedire. Characteres certe pleriqve, etsi ex variis priscorum alphabetis coacervati, luculenti sunt et liqvidi, sed tanto variationis et transmutationis studio collocati; ut ne una quidem syllaba elici possit integra Infinitam apparet fuisse, et nullis certis adstrictam legibus ejusmodi licentiam apud veteres Runistas. Fxemplar misi ad mystas, qvos putavi harum rerum; qvod adhuc non recepi, et diffido cum foenore rediturum. Eddam nostram hac hyeme, injongente nostro Dn. Episcopo, ex mandato Magnifici Cancellarii, inlatinum sermonem si tamen latinum, converti: invisum opus valetudinario, qvalis ego toto fere hoc anno fni. Hanc ad Dn. Cancellarium Episcopus noster missurus est. Merae ibi nugae, et minus dignae, in qvibus bonae perdantur horae, nisi Magistratui parendum sit, cui etiam animos delectandi ministerium a subjectis deberi existimo. * * * Laufasii 22. Augusti 1629. CCCLVI. TATT VTDAITT-- OLAUS WORMIUS Magno Olavio. Magnificum Cancellarium jam denuo, tuo nomine, conveni, qvi votis vestris satisfactum, et per Insulae Praefectum responsum delatum, referebat. Vides igitur, me nullum non movisse lapidem, cuncta ex voto tibi ut succederent. Muli istius recalcitrantis non moror impetus, ingrati sui animi tandem mihi dabit poenas. Bonis placuisse mihi sat est. Runas meas enucleatas a te jam exspecto, ac pro erudito carmine gratias ago ingentes. Discursum tuum de Veterum Poesi, Eddae additum mihi admodum placuisse, faxo ut intelligas, ubi Lireraturae meae insertum, suo tempore, videris. Vale, Vir optime, et me meave studia amare perge. 1630. [[0359]] CCCLVII. MAGNUS OLAVIUS D. Olao Wormio. * * * Elapsa hyeme usi sumus Boreales hujus insulae incolae strictissima, et post hominum memoriam, tempestatum freqventia et altitudine nivium prodigiosa, notabili, ita ut passim villae, sicut nullae, usqve ad festum Pentecostes aut circiter, sub nive delituerint, unde labes et strages exstitit pecorum, et rei familiaris angustia apud multos damnosa. vum e diverso austrum versus habitantes in hac eadem insula, aestiva paene fruerentur coeli tcmperie: sed nihilominus [nihilomnius ed.] in istis oris non procul a Schalholtia, et ibidem simul, insignis terrae motus praedia haud pauca destruxit, qvo homines aliqvot et pecora interierunt, hatusqve in terra facti, aspectu horribiles, qvi viam publicam, hactenus sine impedimento tritam, effecisse inviam S transitum denegare dicuntur. Runas illas, ut antea aliqvoties scripsi, nunqvam enucleatum iri crediderim: Misi exemplar ad Dn. rngrium; Runistasqve plurimos consuluimus frustra. Sed restat adhuc unus peritissimus, qvi necromantiae, in foro nostro publico, hac aestate insimulatus, nescio qvo aufugit: qvem in hac re etiam consuluissemus, nisi jam male audiret. Erraticam illam lit eraturam, qva usi sunt nostri veteres, n communibus literis, seu Romanis, ad Dn. Doctorem animi gratia mitto. Per omnes illos modos Runica tua perqvisivi, sed laterem lavi; mallemqve aureum vellus Colchide petendum mihi injunxisses, nisi gloriam istam praeripuissent Argonautae. Discursum uberiorem, si placeret, de nostra promere possem Re Poetica, sed non poetice, si Dn. meus senis rustici et paene sexagenarii in tali declamatione inscitiam excusaret. Vehementer aveo de rebus istis priscis tua scripta videre, qvando edita fuerint, et pretio exemplar redimere. Vale, Vir Clarissime et amice honorande, ac, ut cpisti, me amare nunqvam desine. Laufasii 4. Sept. 1630. [[0360]] Illllll Aolllell lllllnnloo l li l l q KKK ll lo lallclalell i lu clelclatlllclule altslcllos l l KKK ooo st Il lTr KKK 1IIII II VII1A I KKK o s Dlo l Ie1IoI KKK c l tl llIIA Ell la KKK KKK rsl l ulcl nlolPlq lullyglb l aI r ul lmonl help KKK KKK Nomina Ordinum seu Alphab. . j8menninqar i. e. Vulgares, scil. Literae: sic Romanas appellitabant. .uualtur, i. e. tumulorum, [[0361]] s. collicolarum, vel etiam Faunorum literatura. 3. Sfuqleletur hio mera i. e transversa literatura major, nam ratica seu deceptoria ILiterat. 6. Ramillinqar i.. fortissimi errones, sed ative, qvod in errorem ducant.. Stalruner, nota est dictio. 8. Sorfenninqar qvasi deformata elementa dixeris. PS. Literis obsignatis, exemplum occurrit ejus qvod in iis scripsi. Lnica haec litera composita t plR Olafur: sic nobis est nominativus in hoc nomine. In Runis deniqve, qvas ad me misit Dn. Doctor, si ordine colligantur, qvo scriptae sunt, literae cognitae, vi integra haberi potest syllaba. Profecto ergo usi fuerant etiam in hoc Alphabeto inversione, ut in vulgari, qvod illi Villeletir (Literaturam Erraticam) appellarant. Exemplar vulgaris subjicie tale: xd e b c tIhin m a bc d e fg b i lm n bqpsrga vf o o por s t Sed haec rimari ulterius non patitur hoc tempus. Vale. [[0362]] CCCLVIII. OLAUS WORMIUS Magno Olauio. Immerito offensionis alicuius tibi obrepit suspicio, mi Magne; cum is non sim, qvi amicis inserviendo defatiger, aut levicula de causa offendar. Sed side haud bona, praeced enti anno, mecum egit Mercator qvidam nostras, qvi et tibi et Arngrimo et Episcopo destinatas accpit, ac curaturum promisit; sed et vos et me eum fesellisse demum intellexi, cum de neglectu literarum conqverantur omnes. Sed ferenda, qvae mutari neqveunt. Cum Magnifico Cancellario de rebus tuis iterato egi, qvi, (si tibi visum essct, filio parochiam resignare conditionibus tolerabilibus, ut sc. ipse onera subiret, contentus stipendio, qvod jam habet; tu vero toto vitae tempore reditus acciperes se apud Praesidem vestrum Rosencrantium effecturum promittebat, ut, qvae volebas, rata haberentur, ac sic omnis spes aliis succedendi praeriperetur. Jussit interim, ut abs te peterem, sibi veteres Cantilenas omnes bistoricas, qvotqvot haberi possunt, ut colligeres, interpretatione Danica exponeres, adjunctis Narrationibus Schioldungicis, ut vocant, utqve ad se transmitteres; tui vicissim filiiqve commodis sc haud defuturum, pollicebatur. jus nomine ad Arngrimum etiam hac de re scripsi, ut si visum, mutuas hac in re conferre possitis operas. Fffari enim neqveo, qvantopere iile ejusmodi Antiqvitates nostras continentibus delectetur, et in commune bonum propalare gestiat, eosqve amet, qvos hoc studio capi novit. Fac igitur, sentiat me imposito munere ad te hac de re scribendi probe defunctum esse. Vale et silium Benedictum meo nomine saluta. Hafn. 22. May 163a. KKK KKK KKK ATTT MA o O LAV . Olao ormio. Vod ad veteres illas Cantilenas, dolet profecto, qvod Generosi illius Herois voto, ut maxime vellem, tam subito [[0363]] satisfacere non possim, propter angustiam temporis; qvod, dum hic negociantur mercatores Dani, contractius est, occupationumqve et itionum plenissimum, Deinde, qvia libri, unde excerpi debent, in promtu nondum sunt, rari etiam acqvisitu, ac nescio qvomodo dissipati. Memini me juvenem, magnum fasciculum, ab Episcopo nostro Dn. Gudbrando Thorlacio p. m. missim, Nobiliss. Viro Arnoldo Hitfeldio offerre. Laic autem nostri, qvi tales antiqvorum relationes possident, aegre communicant, sed iis, ut auro angves, incubant, nullo cum fructu, nisi ut tempus aliqvando fallant. Rhythmos autem admixtos pauci, aut nulli ex illis dextre intelligunt, intactos idcirco praetereunt. Verum hisce dicbus fortuito ad manus erat libellus, qvi ad calcem habebat Ragnari Lodbrol, prisci Danorum Regis, fatalem Cantilenam, sed ob nigrorem membranae et vetustissimam scriptionem lectu difficillimam. Eam demum laboriose erutam, hoc, qvo vides, modo explicui, ut qvasi obligationis qvaedam tessera sit, Oedipum me plurium ejusmodi futurum, ubi consecutus fuero. Danica interpretatio, ut facile cernitur, mihi vix favet. Declarationem ergo hujus cantilenae poterit aliqvis Islandus, Hafniae agens, qvi lingvam bene norit, Danicam facere, si Magnif. Dn. Cancellarius ea videre debeat. god vero hac vice exiguum raestem, veniam enixe rogo. Relationes, qvas vocant Sioldunga Sogu, non memini me legisse, neqve scio ubi haberi qveant; nihil ergo hic cxpedire possum: Tantum legi, Siolldum fuisse Regem Daniae, ejusqve posteros Siolldunga appellatos, et ctiamnum, ut olim, ex illius nomine Rex qvilibet, Sioldungur rhythmice vocatur. Inter Dn. rngrimum Jonam praeceptorem olim meum semper honorandum, et me, tanta nunc est et tam difficilis locorum intercapedo, ut vix semel aut iterum in anno inter nos literae commeent, omnis fere collationis spes, qvod utriqve dolet, excludatur. Valeas felicissime, Vir Clarissime, et mihi, ut coepisti, favere non desinas. Laufasii in Islandia 28. Augusti an. I632. [[0364]] CCCLX. OLAUS WORMIUS Magno Olavio. Clarissime Vir, Amice honorande. vam grata, tam Magnifico Dn. Cancellario, qvam mihi extiterit docta illa et ingeniosa Regneri Lodbrog cygneae cantionis enodatio, effari neqveo. Ex ea enim, tanqvam exemplo praeclaro poeseos vetustae multa didicimus, qvae praeceptis et regulis tradita, non ita facile capiuntur ab artis et lingvae priscae ignaris. Esficiam, ut inter mea, Antiqvitates nostras complectentia, locum tuo cum honore obtineat haud postremum. Si ejus generis plura ad te pervenerint, ut memor promissi, eorum nos reddas participes, rogito; in primis si earum cantionum, qvae a Saxone nostro, in Operis initio, Latinae redditae sunt, et a vestratibus mutuatae, vel ipso fatente, qvaedam occurrunt, tua opera enucleata ad nos ut veniant, ex petimus. Nemo certe apud nos est, qvi ex istis se extricaerit; adeo cvanuit jam ingenii nostri vigor, et novellae qvisqviliae Majestatem priscam exterminarunt. Rediit ad vos jam Theodorus noster islavius, juvenis modestus et probus, qvem ob ingenuitatem amo, et vel tui causa commendatum porro habebo, si ad nos redierit. Res alioqvin tuas, ex voto curatas, spero; filioqve Benedicto (qvem meo nomine salutes) bene prospectum cupio. Me tuis hic non defuturum commodis, penitus tibi persvasum ut habeas, velim. Interim vale, et me, ut soles, amare perge. 5. Jun. I633. KKK M HO IO ATTT ATTT . Olao Wormio. Ro tui in me favoris constantia, Vir Clarissime, nihil habeo qvod digne rependam, praeter animum gratum, et intime [[0365]] precantem, ut Deum Opt. Max. piae constantiae authorem et datorem, in vita et morte et deinceps in aeternum constantissimum obtineas amicum. Laetor Ragnari Lodbroi Eicedium cum meis qvalibuscunqve scholiis placuisse; dolet iterum, qvod nulla jam ejusmodi mittere licet. Conqvestus sum in proximis, me libros aegre adipisci, unde Cantilenas istas desumere qveam, qvum in omnibus antiqvitatum Relationibus non exstent. Praetendo eqvidem Dn. Cancellarii, de illis ad tempus usui dandis, voluntatem, apud cos, penes qvos aliqvot esse crediderim, sed frustra. Collegi sane Centuriam unam ejusmodi Visorum, (fas sit mihi hoc vocabulum alieno inserere idiomati: Visa apud nos in foeminino Rhythmus est,) ex Relationihus Jarlorum Orchadum, qvas sero tandem impetrare potui, ubi multi nobiles Scalldi (Sclld Rhythmista appellatur) priscis verborum formulis, plerorumqve nunc transcendentibus intellectum, artificiose rhythmiant; candemqve Danica inprimis interpretatione illustrare conatus sum. Etsi vero in has antiqvitates Fddicas indagandas, singulari ferar studio, et libens velim has cupientibus obscqvi, impediunt tamen perturbationes, tam internae qvam externae, qvominus, nisi rariuscule et raptim, talibus immorari qveam meditationibus, amanuensi etiam hoc tempore destituor, praecipue qvi Danica pure exscribat. Filius enim, qvi illa praestare potuisset, praecedente bruma in familia Domini Episcopi nostri vixit, et adhuo vivit; mea autem manus vacillat et deficit: FEgo etiam haec littoraria incolens, merae Rusticitatis utor vicinia, eaqve satis salsuginosa. Ovod itaqve hoc anno stare pollicitis non possim, humiliter mihi ignoscatur peto. Dabo operam ut Centuriam collectam, si vita et valetudo permiserint, seqventi anno cum foenore videas. Vale vir Clarissime. Laufasio .Sept. 1633 cCCCl TATTG VVDATTTT VTO V Magno Olaio. On potui, Amice honorande, qvin iterum te literis meis compellarem, et promissi memoriam refricarem, ut qvam [[0366]] avide exsectamus, priscarum Cantilenarum Centuriam tandem videamus. vantam enim non modo delectationem, sed etiam ad Antiqvitates nostras recte intelligendas haec ferant momentum, indies experimur. Saxonem certe nostrum tantum iis deectatum animadverto, ut integras qvandoqve metro Latino emphatice donaverit. Confer saltem, si vacat, fragmentum sermonum Biari, a te paraphrasi exornatum, cum iis, qvae habet Lib. 2. p. 2. edit. Francof. Oyus evigilet, qvisqvis se Regis amieum etc. Non sine delectatione leges, qvam pulchre et sensum et verba Biaronis sit assecutus. Sed in sdem Saxonis versibus nodus occurrit, qvem nemo facile praeter te, Vir Clarissime, enodaverit, Circa finem Biarco Rutam alloqvitur hisce verbis: Dio mili, Ruta, precor, usqgam si conspicis illum Ottinum intelligit, qvi moribundi animam ad inferos deducturus eratque cui Ruta respondet, Adde oculos propius, et nostras prospice chelas Ante socraturus c. vid sibi velint chelae islae, et qvales fuerint, nondum inveni, qvi rite enodaret. Ego arbitror, vas fuisse, aqva repletum, in qvo per hydromantiam esfigiem aut umbram Otthini advenientis ostentabat. Alii helas signi coelestis, Librae nempe aut Scorpionis intelligunt, prope qvas Otthinus visebatur. Si nobis esset vernacula Cantilena, qae a Saxone hic est translata, scrupulus omnis esset exemptus. Hic te nobis facilem praesta, mi Olavie, et gratam promitto memoriam a Viro doctissimo, M. Stephauo Stephanio, qvi in Saxone nostro enodando, et a mendis purgando jam totus est, qviqve non me solum; sed et alios hac de re frustra consuluit.. Lodhrogis Epicedium ei communicavi, qvod non sime tuo honore suo loco inseret. Nolumus, rebus tuis incommodes, hisce vacando, horas aliqvot succisivas nobis tribue saltem, nec penuria te tardet amanuensis. Satis enim et manum et mentem tuam asseqvimur, solita usus ubi fueris dictione Danica. Tibi tuisqve inserviendi nostram vicissim experieris promptitudinem. Vale ac diu felicissime vive. Mitto vestratis Snorronis Sturl Historiam Norvgicam mea cura typis commissam, qvam boni consulas, rogo, ac si qvid in ea animadversione dignum offenderis, [[0367]] mone qvaeso, ut cura secunda emendetur. Qvod si Starchaters Carmen qvo bellum descripsit Bravicum, alicubi apud vos extet, illud nobis procurare ut haud graveris, amice peto. D. 12. un. I63A. VTIII . III. ATTT KKK KKK KKK . Olao Wormio. arissime Vir, Amice multis mihi nominibus honorande. Tuas, una cum Historia Norvagica, hac aestate probe accepi, pro utrisqve ex animo gratias agens maximas, et operae pretium fecisse judico Clariss. Wormium in hujus operis editione, qva Norvegiae et nostri Sturlonii nomina multum reviviscunt. Sed importuno hoc tempore Praefationis legendae vix datur occasio, qvod sane compensabit seqventis hyemis major tranqvillitas; etsi mea illic censura nihil addere possit, tamen si de aliqvibus monendum videro, admonebho, si vita sinat, et valetudine prosperiore fruar qvam hoc elapso anno factum; nam ab initio Decembris usqve in mensem Majum ita catarrho et peripneumonia premebar, ut saepius in limine mortis sederim. Ovare etia in veterum Rlyrlmis colligendis et interpretandis minus effectum, qvam voluissem, ut vix sciam, qvo fato, vel contra meam intentionem, ab hoc studio, olim mihimet ipsi jucundo, disturber. Perterritus autem reddebar, ubi in literis tuis Centenarium videbam te urgere, qvum Ovinqvagenarium polliceri voluissem, qvem nunc mitto. Oaecunqve vero ejusmodi Rhythmica in Regis Olai Haraldi, cognomento Sancti, Historia habentur, seqventi anno faxo legi possint, si DEUSvelit et haec qvae nunc mitto, non omnino displicant, etsi fateri cogar, et ipsa testetur Poesis, ingentem in antiqvitate ista eruenda reqviri laborem; Cunctos etenim modernos Saldos, etsi maxime Eddiantes, neqvcqvam consulo, soli mihi in hoc pulvere sudandum. Vocem Chelas qvod attinet, de qva in Saxone ambigitur, vix occurrit qvod scribam. Ego illum authiorem ad manus non habeo; interim tamen haec mea est conjectura, illum per Chelas non ipsum Odinum, sed Procas indigtare Odinicas, [[0368]] qvasi ipsius praesentiae pignora, qvarum nomina speciatim recensentur in Edda, Apologo 3. sed generali nomine Walkyriur appellantur, i. e. morticanae. Has moribundis, vel post sacrificiorum singulares ritus, vel etiam sponte ostendisse Satanam facile credidero, qvi varie cum gentilibus istis collusit, id qvod ex Rhythmico elogio Haddingi, cujusdam militis, exspirantis, apparet: Seig fogd Fadar- feolnis mear: dur hesir mer Odin sendar: Villat gladur i Vingolffolga: o med Einherium ol drela. Seig: Sia aun el: videre possum. Fogd f. mortis praesentia amictas Odini virgines, Vos ad me habet Odinus missas, Vitlat, Vil ydin: volo vos hilares in Vingol (qvi alter cum Valholl locus est beatorum Odini,) seqvi, et cum Einheriis etc. item ex illo Ragnari in Epicedio: Heim hroda mer Disir, (sic Parcas illas appellat) aet er fra Herians Hollu hefir Odin mer sendar etc. Sed Walkyrias, Chelas vocasse Saxonem in fluxu Poetico conjicio, vel ob cognationem aliqvam soni, vel etiam significationis; qvia sicut hoc scorpionum genus, qvod Chelas vocant, suis cancrinis alis, qvicqvid apprehendit, enecat, ita harum HVnllyriarun apprehensio inextricabilis. Nec in praesentia verisimiliorem ullam afferre possum rationem, qvum Rhythmo destituamur; nam initiales illas Saxonis hic inveniri posse, vix credo, antiqvitates; meam alias operam in illis eruderandis promtissime communicarem, neqve illud Starchateri Carmen de bello Bravico nominatum qvidem hic unqvam audivi Laufasii 29. Augusti 1634. CCCLXIV. OLAUS WORMIUS Magno Olavio. Laufasiam. Transmissas anno praeterito cantilenas et Magnifico Domino Cancellarlo et mihi gratissimas fuisse, vel ex eo percipies, qvod magnum istum Virum tam facilem habuerimus ad petitionem tuam de filio promovendo et Sacellano vocando. cce enim, ejus munificentia literas mitto Regias, ea, qa petiisti, verborum forma et modo exaratas, ad successionem spectantes. [[0369]] Ecce literas ipsius Cancellarii ad Insulae Praefectum de fundis Regiis filio elocandis, qvarum tenorem adjuncta tibi indicabit copia. Ecce qvae Episcopo scripsit de filio promovendo, ex qvibus facile colliges, qvam tibi tantum Virum Antiqvitatis studio devinxeris, qvamqve tibi ob nobis locatam operam faveat. Fac, qvaeso, porro, eodem hdc medio tantum favorem ejus foveas; me, ut hactenus, ita semper, habiturus es proxenetam fidelem. Tuam de voce Chelas sententiam, ut jucundam, ita gratam legi; sed si ipsum Saxonis contextum lustrare datum fuisset, qvin aliud qvid subesse fatereris, non dubito. Promissas ex Historia Olai Haraldi cantilenas exspectamus. Domino Cancellario si ipsemet scripseris et gratias egeris, non abs re foret, nosti enim, Magnatum animos, beneficiorum praestitorum grata agnitione, ad nova magis accendi. Tibi a DEO Optimo maximo prosperam valetudinem et vitam longam precamur, ut porro priscae nostrae literaturae illustrandae vacare possis. Utinam esset, qvi nobis Glosarium vocum et locutionum priscarum poeticarum concinnaret; labor foret utilissimus, et ad lingvam veterem, ab interitu vindicandam maxime necessarius. Siqvid in Historia Snorronis observaveris obelo dignum, candide mone, qvaeso, qvo altera editio prodeat emaculatior. 1635. CCCLXV. MAGNUS OLAVIUS D. Olao Wormio. Qvod ad nostras attinet antiqvitates, lentea me in illis nuclcandis proccditur, nelcio inter alia, an ob aliqvas fascinatrices lingvas, qvibus merum est absinthium, me, in Superiorum gratiam, in istis praeter alios qvaedam posse expedirc; Si uspiam, certe in hoc orbis angulo tale viget seculum, ut nulli bono bene esse possit. Mitto nihilominus aliqvot pagellas veterum Rhytmorum, ex Historia Regis Olai H. collectorum: qvi vero restant, cum tempore jungentur levibus illis Animadversionibus [[0370]] in Chronicon Danicum. Qvaedam inibi mihi desiderari videntur, qvae suppressurus eram, nisi tua auctoritate mihi prodenda sint; sed ista nunc nec sunt exscripta nec perfecta; vicqvid vero hactenus in hoc negotio segnius egi, in id deinceps acrius incumbam, DEO vitam et valetudinem concedente, qvum tantis Viris adeo ista placere intelligam. Sed in explicatione Rhythmorum omnia ex asse non excussi, qvum percipiam vos multarum priscarum vocum et sententiarum pro be gnaros. Cernis autem, Vir Clarissime, Scaldos illos eadem fere oberrasse chorda, et Eddicarum appellationum multiplici varietate plerumqve magis, qvam sententiarum pondere, triumphasse, prout qvemqve extemporaneus ille impetus agitarat. De Glossario prius mihi in mentem venit. Magni est laboris, ob infinitos paene Eddicos, in appellationibus confingendis, discursus et licentias, sed si vel initium fecisse contingat, operae pretium fecisse videbor. * * * Laufasii in Isl. Bor. 28. Augusti an. 1635. KKK-- CCCLXVI. ATtI-- KKK-- KKK-- OLAUS WORMIUS Magno Olavio. Laufasiam. Qvas miaisti cantilenarum lucubrationes, nobis fuere gratissimae, utqve porro in promissis praestandis pergas, rogo. Notas in Historiam Norvagicam et alia exspectamus. Magnificus Cancellarius, se Cantilenas qvasdam, res Danicat continentes, enucleandas tibi per Praefectum missurum, mihi dixit, qvarum sensum qvo citius ad nos transmiseris, eo gratius. Ne te pigeat, hisce insudasse. vod enim publico bono, qvod Magistratus jussu, qvod amicorum hortatu tractatur, Tibi gloriam, famam et bonorum omnium favorem, non sine fructu privati boni, conciliabit, qvicqvid contra blaterent alii. Pulcherrima virtus invidiam comitem semper in orbe habet. vod si Arngrimum videris, saluta officiose; nescio, an hoc anno ipsi sim scripturus, cum, qvod scribam, non habeo. Biennio [[0371]] integro nullas ab ipso habui, non qvidem ipsius culpa, qvem seripsisse scio, sed sinistrae fortunae; pelagus mihi destinata absorpsit. Utinam repeteret hoc anno, meliori fato, qvae elapsis nos scire voluit. Valete amici integerrimi. 1636. CCCLXVII. OLAUS WORMIUS Johanni Erasmi, Pastori Feroensi. Tuas Torshafniae datas 2. Non. Aug. anni elapsi Roschil- diae (qvo nos pestis Hafniae grassantis adegit saevitia) accepi. Gratum mihi inprimi, qvod nostri curam adhuc habeas, inque naturalibus rarioribus colligendis mei haud sis immemor. Me tibi tuisqve perpetuo addictum faxo vicissim ut comperias. Conchas varias et raras ab Insulae vestrae praefecto accepi, qvae mihi gratissimae fuere. Si qvid praeterea collegeris, sive e piscium suve avium sivc conchyliorum genere, qvod raritatem qvandam prae sc ferat, cjus me, rogo, facias participem. Vides ut negotiorum cumulo te onerare non vereor. Amor in Te meus, tuusqve benevolus in me affectus impudentiae velum sustulit, meqve eo adegit. Tu porro me amare perge, et vale. Hafniae d. 12. May 1626. CCCLXVIII. JOHANNES ERASMIUS Faeroensis D. Olao Wormio. Literas tuas, humanitatis et officiorum plenas, dic 2. Aprilis anni currentis manu tremula exaratas, 23. Ejusdem mensis accepi, legi et relegi, qvod mihi tuum candotem, fidem atqve beneficia in me et uxorem aegram ubertim collata praedicarent. Exuvias, qvas potui hac vice per amicos venaeri, mitto, Corvum item albis nigriqve pennis variegatum [[0372]] mergum etiam, scd juniorem; nec non alias qvasdam, qvarum nomina in papyro collo circumdata conspicere licebit. Totus interim in eo fui, ut cura, qva feri potuit, maxima exsiccarentur, idqve per totam aestatem, excepto Corvo, qvem nuper accepi; sed roavi navarcham, curaret fideliter, in itinere ne periret. Oras Syderoae apud nos hyeme proxime elapsa, Cetus mortuus, sed putredine fere consumtus, appulit, in cujus capite inventa est corolla ossea, cingens cranium, cujus has particulas mihi dono dedit loci istius Pastor, qvas Tibi una mitto. Vale. Torhaffniae Faeroensium d. 19. Septemb. 1650. CCCLXIX. OLAUS WORMIUS Johanni Erasmio, Feroensium Praeposito. Qvamvis vix sit, qvod hac commoditate ad te perscribam; nisi gratias ut agam, et pro transmissis tibialibus et pro exTi avium rite curatis, non potui tamen, qvin literarum commercium continuarem, et amicitiae inchoatae et duraturae inter nos hasce ut testes transmitterem. Ovibus et de valetudine conjugis tuae, foeminarum optimae, et de statu rerum tua rum certiorem reddi me cupio, non dubitans, qvin si qvid rari anno hoc praeterito tibi obviam sit factum, ejus me participem sis redditurus. Inprimis cum sciam, ad oras vestras haud raro Balaenarum copiam appellere, cuperem, ut, si praegnans qvaedam sexus foeminei occurrat, foetus integer exmatur, exenteretur, ac siccatus ad me transvehatur, qvod te facile a piscatoribus impetraturum scio. Hac igitur in re si mihi gratificaveris, ad officia qvaevis alias obligatum me habebis vicissim paratissimum. Rara certe et nunqvam antea, qvod sciam, ab ullo observata fuit corolla cetacea, cujus mihi anno praeterito trans. missa fuere frusta, qvocirca delincari curavi, ut non sine honorifica tui mentione Historiae Musei mei inserantur. Si qvid apud nos sit, qvo Tibi gratificari valeam, mone, et promptum invenies. Interim Te totamqve familiam protectioni Divinae commendo. Hafn. 13. April 1651. [[0373]] CCCLXX. OLAUS WORMIUS M. Torberno Hasebardo. Binas a te, Vir Reverende, paucis interjectis diebus, accepi literas. Prioribus qvidem Carmen addidisti doctum et elegans, meis destinatum Fastis, ex qvo benevolum tuum in me animum, antea non eis indiciis declaratum, cum abunde colligam, est qvod gratias agam, et ad qvaevis humanitatis officia vicissim me offeram. Ubi eo deducta res fuerit, operam dabo, ut libro meo addatur; hoc tamen haud aegre te laturum confido, si in locum literarum, qvibus. noster destituitur typographus, aeqvipollentes substituero. Posterioribus vero duorum Monumentorum addis delineationes, (q as jam remitto) de qvibus meum expetis judicium. Ut igitur, qvod sentiam, dicam, perplacet tam delineatio, qvam desciiptio, atqve ex animo optarem, ut reliqvi tua hic premerent vestigia. Illud saltem additum cuperem, ut de nominibus propriis diligentius aliqvanto inqvireres, an unqvam de talibus patriis narrationibus qvid hauserint accolae? Deinde de rebus memorabilibus vel eodem in loco, vel in vicinia olim gestis, an pagi aut loca alia inveniantur, qvae cum propriis istis cognationerm habeant, et alia ejusmodi, qvae aliqvo modo in horum notitiam deducere nos possint. In lapide Vallcerensi e gendum arbitror. notae enim tibi contractiones o et L, nec obstat, qvod ductus superior solito aliqvanto sit elatior; nosti enim d in hisce desideratam. Ductus vero alter, qvi triangulum qvasi claudere videtur, vix a sculptore profectus. v. tritissima contractio, nomen igitur est Olause, i. e. olaus. et R propria lunt, ut recte aseris. sed qvid de g dicam, nondum habeo; ad hodiernun idioma tam propria, qvam appellativa qvaedam, neqvaqvam accommodare valemus. De eo igitur solicite inqviram, cum x in Sueticis crebro reperiam. Tu modo, ut coepisti, perge: qvia patriae et Magistratui rem gratam sis facturus, non dubitabis. 1626. [[0374]] CCCLXXI. OLAUS WORMIUS Torherno Hasebard. Qvid rerum agas, mi Torberne, an in Monumentorum collectione pergas, et num in Hallandia aut Blegingia qvicqvam laude dignum praestiterint investigatores, scire aveo. Saxum, qvod prope Vismaerloss conspicitur, dignissimum videtur accuratiori examine, cum plures literas in latere orientali continere alii perscripserint, et septentrionem versus neqvaqvam inscriptione destitutum esse retulerint. Oaeso, eo aliqvando si perveneris, aliqvid operae ei adhuc tribuas; non enim videtur e numero vulgarium Inscriptionum. Istius, qvod Leragrae conspicitur, exactam percuperem delineationem; si ipsam sive per te, sive per alios habere mihi concessum fuerit, gratissimum foret. Si documentorum traditorum tibi usus non fuerit ulterior, remissa exoptarem. Si facultas datur hasce ad Bertilum Canutium transmittendi, ut ad eum defcrantur, ro o, cures. I626. ATTC r AT OVVNIV Torbeno Hasebard. Ro transmis Hallandicis Antiqvitatibus gratias habeo, ut et eleganti oda a te inclusis ostentis; utinam ad seriam poenitentiam divinae hae admonitiones animos flecterent. Bleingica ad Synodum vernalem te exspectare ais, utinam majori cum successu, qvam hactenus Hallandica. Si eo venerit M Bertilus Canutius, de remittendo meo Beroso admoneas qvaeso. Bis ci hoc nominc scripsi; sed responsum vidi nullum. Si ex Catalogo, qvem tibi tradidi, Monumentorum, Scanica ad suam classem, Bleingica ad suam, Hallandica item ad suam reduceres, mihiqve mitteres, rem faceres gratissimam. Fastos tibi mitto; ut boni consulas, rogo, prius habuisses, si tot a typographo [[0375]] nostro extorqvere potuissem, qvot amicis efferendi essent. In frontispicio qvosdam a te delineatos agnosces lapides. In carmine unicam transpositam esse literam, demum animadverti iis describendum necessario fuit characteribus, qvos typographus suppeditavit, alioqvin ne apicem mutassem. Ovia Episcopum nostrum eorum fecisse mentionem refers, qvodnam cjus fuerit de is judicium avide exspecto. Solet enim in alionis rigidum se praebere Censorem. 162. 1 I KKK OLAUS WORMIUS Dno. Severino Olai. Um domum properaret noster Olaus, nolui hanc ad te scribendi occasionem intermittere, in primis cum Fastorum nostrorum laborem ad umbilicum perduxerim, ut, qvid hoc in genere a me praestitum sit, ostenderem. Mitto tibi igitur exemplum, qvod boni ut consulas, ac siqvid vel ipsemet habeas, vel ab aliis expiscari poteris, qvod ad uberiorem hujus rei enucleationem spectare valeat, mecum id communices, rogo, qvo cura secunda auctiores prodeant. Inprimis peto, ut, data occasione, saxi Runici, in horto Stenhaltensi existentis, accuratam delineationem ad me trasmittere haud graveris, tam qvoad longitudinem, latitudinem et figuram, qvam qvoad totam Inscriptionem, tum qvid de co referunt accolae. De Monumentis enim Runicis suo torsan tempore et qvaedam meditabor. Vale Avuncule honoratissime, et Uxorem ac liberos officiose a me saluta. 1626. CcCLI. TI rtrr AT CHRSTIAlo S-C D, Olao Wormio. Hafniam. Mitto, Vir Excellentis. fautor et amice exoptatissime, pauca qvaedam naturalia, qvae casu qvodam et praeter voluntatem [[0376]] reperi, cum per Capitaneum, verius piratam qvendam Anglum, in ipso Tamefis lumine capti, in insulam Scheept ad ostium cjusdem fluvii sitam deduceremur. Ubi cum diebus alivot ad castrum et oppidulum vinberry commoraremur, in haec, qvae mitto, naturalia incidi, qvae si non pretio, consideratione tamen digna sunt. Tres sunt ostreae plane lapideae et praeterea Iignorum aliqvot srusta, qvorum qvaedam jam lapidescere, qvaedam media eaqve exteriori parte saxosa, interiori vero lignea adhuc manifeste apparent; qvaedam tandem plane in lapideam substantiam vi maris et ejus salsuginis degenerarunt. Omnes ferme, qvos istic loci vidi collectos, lapides mineram refcire videntur, non tam ponderis gravitate qvam coloris affinitate; Et revera sic esse mihi ipsi persvasissem, nisi edoctus tuissem, omnes istos, qvotqvot fuere, ad littus ejusdem insulae, recedente maris aestu, studiose collectos fuisse, et alios qvotidie colligi, atqve in usum alium coacervari. Plures qvidem habere poruissem, si vel necessarium existimassem, vel occasio transmittendi se obtulisset, haec pauca ob figuram et materiam, unde constant, placuerunt qvam maxime. Sed et aliud habeo, qvod de iis dicam: Ubi ingentem lapidum copiam collegerunt, per spatiosam aream terrae mistos spargunt, donec imbrium illuvie, accedente solis aestu et calore, in terram istiusmodi, qvam adjunxi, salsissimam ac nitrosam, ex parte etiam sulphuream, odore praetereuntes offendentem, resolvantur ac plane putrescant. Interea universa aqva pluvia qvae decidit, et se plumbco, amplo, ad justam spissitudinem, 5. 6. vel .dierum spatio subjectis carbonibus coqvitur, posteaqve in vas aliud plumbeum effunditur, immissis asseribus aliqvot, qvibus aqva illa cocta et refrigerata sensim per particulas instar glaciei adhaeret, et in vitriolum, qvale mitto, abit. Nec hoc praetereundum arbitror, nullo alio vase contineri aut coqvi hoc lixivium posse, qvam plumbeo, qvin statim aut parvo temporis intervallo salsuginis acrimonia arrodatur et consumatur. lmo, qvod magit est, ne ebullire qvidem istud lixivium potest commoe, nifi plurima ferramenta veterisqve ferri frusta injiciantur; qvae omnia inter coqvendum dissolvuntur omnino et consumuntur. De globulo isto, qvem adjunxi, penes Clariss. [[0377]] D. D. judicium esto; videtur omnino ferreus ante fuisse vel stanneus, et cortex exterior pulpam duritie longe exsuperat. Haec sunt, qvae hoc tempore pauca habere et scribere potui, qvae rogo velit D. Doctor pro humanitate sua boni consulere. Si qvae inposterum offerantur, diligenter curabo, ut ea ad vos perferantur. Caetera qvae hic sunt nova habebit Clariss. D. D. ex Cl. Bartholino nostto. Vale, Vir excellentissime, et Stogardum tuum, ut soles, ama. Salveant a me omnes nostri officiosissime. Raptissime Londini Anglorum pridie Calendar: Sextil. 162. OLAUS WORMIUS Christiano Stogardio. Vas ad me ex Anglia dedisti, probe accepi, mi Stugardi, simul ctiam ostrcas, ligna et globulos in lapides conversos; qvae ut locum suo merito inter rariora mea obtinent haud infimum, pro iis gratias ago immensas. Jucundissimum profecto naturae spectaculum est, adhuc praeter pondus, vix plumbo cedens, indies ex iis videre, copiose vitriolum exsudare sulphureum, superficiei ita adhaerens, ut abradi levi negotio possit. Sed ligna vix ab aeris conservantur injuria; attrahunt enim (ut ipsum vitrioli caput mortuum) aerem humidiorem, qvo resolvuntur eo modo, qvo de aqva in vitrioli ex iis praeparatione ture scribis. Si qvae praeterea in peregrinationibus tuis occurrant rara, qvae thesaurum meum naturale locupletare possint, mei memor ut sis rogo. D. Saltmannum, si in vivis est, hospitem qvondam meum optimum, saluta, qvaeso; aliqvoties ad ipsum literas dedi, sed responsi nihil obtinui, unde factum, ut, an vivat, subdubitem. Vale, 1627. [[0378]] CCCLXXVI. CHRISTIANUS STOUGARDIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Literas tuas per Charisium nostrum accepi, Vir Clarissime, longe gratissimas, sed iis actutum respondere per occupationes non licuit, urgente festinationem tabellario et sine mora poscente literas. Reddita, qvae ex Anglia misi, naturalia, et placuisse, summopere gaudeo, atqve utinam ea tempora, ea occasio esset, ut majus qvid et amplius praestare poslem, operam darem, neqvid in me jure posset desiderari, Vitriolum et ligna sicciore loco servanda arbitror, ne plane resolvantur, et saepius abstergenda, si qvid forte humiditatis attraxerint. Degenerant enim ve levissimo negotio istiusmodi salia in pristinam naturam, Habui et plura ejusdem generis et lapides et ligna, qvae absente me, in navi sacculo reservata, piratae diripuerunt, inducti spe reservatae et abditae inter ea pecuniae; qva frustrati, indignabundi maximam eorum partem, qvasi per contemptum vilissimae rei abjecere. Drachardo nostro solutum esse meo normine per Fuirenium, ita mihi placet, ut maximas etiam tibi gratias agam ob praestitam utriqve nostrum hac in parte operam: Nam et ante abicum meum in Angliam Affini meo Lassonio Viburgum scripseram, ut, me absente, in patriam reduci creditori optime de me merito, sponte satisfaceret. Saltmannum veterem hospitem tuum compellatum salutavi, qvi nullas omnino a te sibi literas allatas qverebatur, professus literarum istud commercium, si qvod inire placeret, freqventare, longe sibi gratissimum futurum. Raptissime Argentorai 16. Nov. 1628. Commendato a te mihi Charisio nostro deesse, clarissimorum ipsius affinium in me merita non permittent, si qvae tamen mea in ipsum officia constare poterunt. [[0379]] CCCLXXVII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Paschasio. Purgatorium tuum vidi, mi Paschasi; De eo vis dicam qvid sentiam? Vastissimo illi, tot animarum myriadibus a Papicolis destinato, longe praefero: illud enim sibi benedictionem Divinam, naturae foetibus communicatam, fundamentum vindicare video; hoc super Diaboli astus ad incautos in superstitionum barathrum trahendos aedificatum cernimus. Illud ex vegetabilium, animalium et mineralium selectissimis corporibus arte dexterrima constructum hoc ex meris otiosorum monachorum deliramentis et fabulis, dolis ac fraudibus consutum perspicio. vidni igitur tuum Purgatorium Papistico longe praeferendum censerem? Caeterum non deesse, qvibus commode locupletari possit, temet ipsum facile animadvertere scio. In familia vegetabilium certe est Gummi illud a qvibusdam Gutta Jencu dictum, qvod dolet se excludi, ut et Jalap radix, sine sapore, et blandissime saburram pituitosam ducens. Sed tui instituti omnia persqvi non esse sat scio. Interim amanuensis festinatione sphalmata qvaedam irrepsere orthographica, leviora qvidem, qvae tamen correctionem desiderant, anteqvam manum rudioris experiatur Typographi. Vale. 162. CcCLxII. OAUS WORMIUS . Thomae Veognero Episcopo Stavangriens. Ram suam, qvam saevis indiciis DEus O. M. huic urbi nuper ostenderit, te inaudivisse reor, dum turbine ac tempestate speciosissimum illud ad Nicolaum Templum, cui tot annis tu praefuisti, penitus et miserandum in modum disjecit; Horreum Segium, ccisis aliqvot boum et vaccarum centenariis, [[0380]] solo aeqvavit, aedificiorumqve urbis haud pauca laceravit. Qvid portendat, qvivis pius videt. 1628. CCCLXXIX. OLAUS WORMIUS M. Thomae Vegnero, Episcopo Stavangr. Reverende Domine Episcope, Amice integerrime. Qvod per literas te salutandi aliqvantisper intermiserim ofcium, (serio et ex conscientia loqvor) nulla factum est affectus in te mei remissione, sed qvod rarius se mihi ad te scribendi offeratur occasio; ac si forte qvidam hinc ad Vos tendant, me tamon plane inscio, hoc contingit. Regni Norvegi Descriptionem, qvam Magnifioo misisti Cancellario, non vidi; si ad meas unqvam pervenerit manus, aut de ea sermonem ipse mecum contulerit, ut tibi restituatur, allaborabo. Non te nimium fatiget monumentorum istorum operosior delineatio; si forsan se studiosus aut Pastor, picturae aliqvantulum peritus, se offerat, qvi se tibi in visitationis itinere comitem adjungere velit, per occasionem eorum haberi potest ratio. Jam funus paratur Illustrissimae Reginae SOPH, ad qvod deducendum 12. Novembris Roeschildiam se conferent invitati omnes tum Professores tum studios hujus Academiae. Ovin et hujus Regni Episcopi omnes hic exspectantur. Plura alicujus momenti jam non occurrunt; sed Divinae protectioni te commendantes, cum uxore et liberis, valere jubemus. Hafniae Cal. Novembr. 1631. [[0381]] CCCLXXX. OLAUS WORMIUS M. Thomae Vegnero. Stavangriam. CIarissimeVir, et Amice integerrime. Ut nullam te salutandi praeteream commoditatem, ecce, eo ipso momento, qvo Socerum tuum hinc ad Vos abitum accelerare intellexi, haec exaravi, cumqve aliud non habeam, qvod scribam, indicare lubuit, me, cum tuo nomine cum Magnifico Dn. Cancellario de restituendo Manuscripto agere decrevissem, illud ipsum sub praelo fervere intellexisse; et qvia jam extrema ei imposita est manus, non potui non tibi ejus exemplum transmittere, obnixe rogans, id ipsum boni consulere ut haud graveris. Bibliopego compingendum prius tradidissem; scd revera de soceri praesentia nihil prorsus inaudivi, anteqvam jam in procinctu esset, adeo ut haec festinus exara re cogar. Vale igitur, ab amicis communibus officiose salutatus. xorem et liberos, meo nomine, salutare haud graveris. Hafn. 5. Jun. 1632. CCCLXXXI. OLAUS WORMIUS M. Thomae Vegnero. Stavangriam. Mense Junio, cum Socero literas ad te dedi, E. V. qvibus a praelo ferventem adhuc adjunxi Norvegia descriptionem illam, qvam Domino Cancellario tradidisti. Scriptam ab eo obtinere cum haud licuerit, utpote qvi Typographo excudendam concesserat) typis exaratam misi. Sed literas mcas probe curatas subdubito, siqvidem hoc autumno, me neglecto, amicis reliqvis scripseris, et ad meas haud responderis. Ut tamen videas, mc ab officio haud desistere, nullamqve ad te [[0382]] scribendi commoditatem praeterire, ecce iterato has ad te dare non dubito, qvamvis vix aliud sit, qvod scribam. Si scirem, te nondum Descriptionem illam Petri Claudii vidisse, mitterem: Proximis, si lubet, mone. Citat in hoc opere qvaedam, qvae de Animalibus Norvegiae concinnavit, qvorum miro teneor desiderio. si apud haeredes aut alios ea expiscari valeas, communica, qvaeso; digna videntur mea cura et recognitione; emendata forsan et aucta ut ad te redeant, efficiam. Bona apud nos rara nova. Revocationem M. Ditlevi Mejeri, fratris Pastoris Teutonici mitto, ut videas, qvid in Holsatia molitus sit novi. Sublato inferno, recta ad coelum ibimus omnes, mali pariter ac boni. sed haec extra meum forum. Sanitatis potius tuae cupidus, et te et uxorem liberos omnes qvam rectissime valere jubco, Hafn. .Octobr. 163 2. KKK O LO VO ATT VTATTTT Thomae Venero. E cum uxore et liberis et tora familia ex voto valere, qvod literae docuerunt, mihi cognitu gratissimum. Faxit aeternus DEus, magno Ecclesiae commodo, nostroqve gaudio, in multos annos prosper ac felix vigear valeasqve. Nobiscum DEus Opt. Maximus, ut solet cum liberis suis, qvos amat, egit: maligno variolorum morbo filiam natu minimam et mox filiolum unicum ad se evocavit; reliqvae supersunt, duae vix evaserunt. Ita, ut placuit, factum est; ipsi honor et gloria. Mitto Historiae Norvugicae exemplum, mea qvalicuqve cura in lucem editae, qvam excipiet, si votis DEus aspiraverit, teqve faventem habuerimus, de Animalibus Historia diu exspectata. Nova, qvae referam, te digna non habeo; nisi qvod Illustrissimus Princeps noster ULDARICUS, capta Silesiorum Niesa, inter opima, qvae a Jesuitis tulit, spolia, Globum aencum coelestem chonis Brae, magnitudinis stupendae, recuperavit, qvem huc transmissum Academiae iconsecravit. Donum nullo aere aestimandum. umores vanos non addam, qvum ex aliis eos haurire [[0383]] te malim. Valere perge, amice integerrime, et tuos omnes officiose saluta. Hafn. 23. April. 1633. CCCLXXXIII. OLAUS WORMIUS M. Thomae Vegnero. Stavangriam. Luctuosus rerum mearum status ab obitu dulcissimae conjugis tibi proculdubio innotuit; cum ergo pluribus non expono, ne cruda adhuc refricem vulnera, praescrtim cum sciam, te, ut amicum sincerum, meis calamitatibus tangi. num est, qvod am velim exoratum, ut promissam operam in Monumentis tuaeDioeceseos colligendis et describendis haud differas. Absolvi sex libros eorum, qvae partim ipse collcgi, partim amici transmiserunt. Editiomem urget Cancellarius, qvam maturare ctiam me cogunt exterorum ad me literae haud rarae. Vellem, et tuum nomen in iis legi, nihilqve est, qvod me remorabitur, ubi tua habuero. Bergensia misit piae memoriae Episcopus D. Paschasius, cgregie delineata. Asloensia D. Petrus Alesius Medicus, vivis coloribus a pictore expressa. Nidrosiensia Dn. Episcopus Schelderupius. Res tibi expeditu facilis crit, si juvenem qvendam, Studiosum inprimis, picturae utcunqve gnarum, literis tuis commendatitiis ad Praepositos et Pastores amandes; illi ipsi, tui causa, necessaria ad iter, et victum ibenter suppoditabunt, ope et opera juvabunt. Notet ille (1) Locum, in qva provincia, qa parochia, (2) Situm, orientem, occidentem etc. versus,;) Magnitudinem, qvoad longitudinem, latitudinem, crassitiem, () Ipsam Monumenti faciem et structuram depingat, (5) Interpretationem, qvam habere potest, addat, (6 Acolarum de eo relationes, etsi sint fabulosae, () Memorabilia, qvae circa locum hunc gesta, et siqvae sint aliae circumstantiae, qvibus juvari conatus noster possit. Ejus generis in (1) Findoe, in baptisterio, 2) in ITonstad, in pariet templi, (3) in Lunde, in janua templi, (a) in Framvarde, in scopulo, (6) in Odvals cmiterio, () in Holand, (8) in Segnedal, prope Aagard, (9) in coemiterio Nierum (10) in [[0384]] templo Wang, (11) in Blidre, (12) in Urdal, in campana, (13) in templo Skrotvald, (14) in Aals templo, I5 prope Bornhags hafn, in scopulo, (16) in Bore - Kirke, in atrio, 17) ibidem, prope [probe ed.] januam. Haec novimus penes vos esse; qvin plura occurrant diligenter singula lustranti, non dubito. vae so, da operam, ut habeamus, et Tibi grates referam solenniter debitas, Dioecesi Tuae famam, et celebritatem concilies. Ignosce, frater dilecte, qvod his te fatigem; publicum bonum et labores inchoati co me impulerunt. Vale qvam prosper rime. 1638. KKK A V NTTT TATT V VTVOVVVV Thomae Vegnero. Stavangriam. TRansmissas Inscriptiones Runicas probe accepi, pro qvibus, et meo et totius Patriae nostrae nomine, gratias ago maximas, publice non sine honorifica Nominis tui mentione acturus, qvando Monumenta nostra lucis hujus usura frui contigerit. Nam, ut res jam sunt, ferme despero. Majus enim opus est, et graviores reqvirit sumptus, qvam ut privatus eo sim ferendo. Scripsissem cum eo, qvi tuas tulit, sed, me inlcio, discessit. Nunc hanc opportunitatem praetermittere haud potui. Filius tuus se indies examini Thcologico accingit. DEus conatibus adsitl Si penes me aeqve atqve alios staret, spes tuas eousqve non dilatas, certo credas. Varia hic rerum facies, qvam harum lator me melius apud Te expediet. Desiderantur in Academia duo Theologi. Eloqventiae Protessionem obtinebit M. Christ Stougardius, potices M. Christoph. Munthenius. Filiam meam natu majorem Ingeram despondi M ano Schelderupio, Concionatori Aulico. Nuptiis dictus mensis Augustus, utinam auspicato. Salutat te tuamqve uxorcula Motsseldia, qvam ante septimanas sex, tot expertus lubricae fortunae casus, domum duxi, benignius fatum a summo rerum Moderatore submisse exspectans. Vale. Hafniae, 4. Jun. 1639. [[0385]] CCCLXXXV. OTHO SPERLING D. Olao Wormio. Hafniam. Salve, Vir Excell. Wormi. Saepius ad te seribere volentem, deterruerunt infidae illae Alpes et dissita, qvibus a te dirimebar, locorum spatia. Nunc vicinior vobis factus, oecasionem optumam elabi mihi nolui, cum praesens Vir juvenis ad vos cogitaret. Ita etiamnum haerent infixa pectore merita, qvibus, ut alia taceam, devinctus Tibi vivo. Vivo eqvidem, sed non mco voto, submotus hic ad Arctoum orbem. Cogitabam in Angliam, tempestate in Noruegiam ejectus sum. Hanc mihi hac hyeme sedem elcgi sBerghis:, omnia ctiam tuta timens, et ignes suppositos cineri doloso. Si mihi bene vis, fac ut te brevi in literis tuis videam, et eum qvi in Sperlingium esse solebas. vas inclusi ad D. Finclium et Bariholinum, qvaeso te. curentur, et responsum simul urgeas, cum hic idem Vit juvenis ad nos sit rediturus. Nihil enim mihi gratius accidere posse existimes velim, qvam amicorum alloqvio allevari vod si qva in re mea opclla Tibi possit essc usui, non jubeas, scd inuicem imperes. Valc. Berghis. Sptembr. I628. ae2AV T VVT LO VV , Oltthboni Sperlingio KKK Ratissimum cognitu mihi fuit, Sperlingi doctissime, salvum et incolumem, honoribus in Medicina et Philosophia adauctun summis, ad patrios lares et hinc in arctoam hanc orbis plagam te appulise. Gratulor igitur tibi ex animo, Deumque rogo, conatus prosperet, atqve in sui nominis gloriam, amicorum gaudium, tuum v. commodum et utilitatem [[0386]] cuncta dirigat. De me porro hoc tibi persvasum habeas velim, tuis commodis me defuturum nuqvam, ac si qvid sit qvo tibi in his oris usui esse possim, mone, promptissimum reperies. Caeterum si qvid habeas de Rhodio aut aliis nostratibus, de e data occasione certiorem me facias rogo, dudum n. est ex qvo aliqvid ab ipso litterarum accepi. Haec festinante calamo ad tuas responderc volui, ut de pristino meo in te affectu nullatenus dubitares; D. Fincium ut et Bartholinum suo etiam in re spondendo satisfecisse muneri arbitror. Valc. 13. Octobr. a628. Hafnia. CCCLXXXVII. OTTO SPERLING D. D. Olao Wormio Hafniam. Salve, Vir Ecxell. Multis Tibi debeo nominibus, sed nunc eo magis, qvod amicissimis Tuis hominem in extrema solitudine, in squallore et situ semvivum, ad auras reuocare volueris. Tanti certe hoc bencfiium interpretor, ut, qvi ante u nice Te aestimabam, nunc co impensius amare Te incipiam. Pro officio isto, afsectu, et voto, qvo conatus meos proseqveris, gratias Tibi ago maximas, et idem ego Tibi cum felicissimi anni auspicio precor. De Rhodio nihil fere habeo, qvod addam, cum a Majo usqve nullas ab ipso viderim. Patavii erant datae sub Februari decursum, Mantuam tunc cum aliis cogitabat, qvanqvam nihil hic Princeps Germanorum OAoe moratur. Basileae ipsum nunc vivere, a Doctore Michaele Christierni, qvi hic Berghis nunc degit, ac. cepi. vicqvid id est, nihil ego affirmare possum, cum totam hanc aestatem, ab amicis oinnibus et parentibus semotus, ho qvid rescivero, taciam ut Tu seias. Interim si me Tuis qvandoqve invises, in lucro hoc omne deputabo. Vale. Berghis raptim ao. Decembr. I628. [[0387]] CCCLXXXVIII. OLAUS WORMIUS D. Sperlingio. Roschildiam. Est prope Reschiliam Curia, Selsoe dicta, Ernesti Normanni propria; hic, ante annos paucos, dum fundamenta molendini struerent, inventum esse integrum Gigantis sceleton, ab accolis accepi. vod si igitur occasio tibi fuerit, in hoc otio, eo excurrendi, rogo, ex ossibus, qvae haberi adhiuc possint, qvaedam nobis colligas, inter rara mea locum habitura. Huic negotio operam suam Praefectus (qvi crebro Roschildiam excurrere solet) rogatus sine dubito accommodabit. KKK V L KKK KKK . Olao IWormio. asniam. Alve amicissime Dn. Doctor Wormi. Cum Legatos qvosda Italos Hafniam venisse intellexissem, multum adlaboravi, ut Icirem, qvo nomine et a qvo Principe missi venissent; qvod eqvidem rescire hactenus non potui. vae caussa est, mi . D. ut haec ad Te eo liberius scriberem, qvo mihi penitius Tuus effectus est perspectus, et qvo minus hactenus habui, qvod ad Te scriberem. Si Veneti sunt, forte aliqvas mihi promitto literas ab illustriss. meo Contareno; sin alii sint, nihilominus gratum id erit, ut per te sciam, ut, si Fridericoburgum se forte contulerint, ego qvoqve magnificentiae istius loci famam eadem opera videam. Vale, et audaciae ignosce, Virorum optume Wormi. Roschildiae 2. Octobr. [[0388]] CCCXC. OLAUS WORMIUS D, Otthoni Sperlingio. Roschildiam. Mantuani sunt legati, qvos ex Italia huc venisse inaudivisti; qvid agant, qvidve tractent, plane noslatet. Cum qvidam ex eorum comitatu aegrotare hic coepisset, contagioso hoc, ut putabatur, morbo, Ibstrupium sunt translati, ubi cos adhuc degere existimo; qvo tendant, aut qvamdiu ibi sint commoraturi, expiscari non potui. Is, qvem aegrotare dixi, hic di em suum obiit, et sine omni pompa, vespertino tempore, in aede S. Spiritus sepultus est. Bergis ad nos appulit navis, qvae de Medico nova attulit plane nulla: adhuc ibidem saevire conragium pestilens affirmat, et ex familia Episcopi qvosdam abreptos. De sceleto Giganteo quid Iperandum? Valc 1623. a6. Octobr. KKK OTT O SPI D. Olao lWormio. Hafniam. Alve, Vir Clarissime, Domine et amice honorande. Ue aere me tuo liberem, ecce utendum mitto Calceolarii Museum: qvod si certior ante se obtulisset mittendi oportunitas, non commisissem eqvidem, uti libri desiderium impatientius ferre potuisses. Amianthum Cyprium, et Cluthii pagellas de conservandis bulbis et radicibus etc. ante paucos dies Roschildiam misi, ut lafniam ad Fredericum vestrum curarentur, qvae num recte ad manus tuas pervenerint, intelligere necdum potui. Cluthii de lapide Nephritico an videris, dubito: ex Belgica in latinam Laurenbergius, si recte memini, transtulit: si desieras, a me habebis. vod si hc qvid possim amplius, non commendes, sed imperes. si qvid Tu in me et Plinio ornando opis feres, in ingratum certe non colocaveris. Semina qvaedam pro horto tuo [[0389]] intra paucas septimanas a me exspectabis, si qvibus te delectari intellexero: Te meo vicissim non defuturum spero. Salua, qvaeso te, Virorum optumum, adfinem Finceium, Tuqve ipse cum Tua, meo meaeqve nomine iterum salve et Vale. Ex praedio meo Jernlse 3. Mart. MDCVI. KKK KKK OLAUS WORMIUS DOtthoni Sperlingio. Vae misisti, omnia probe accepi, Vir amicissime, ante octiduum circiter, una cum literis tuis. Clutii conservandorn bulborum ratio, ut et Amianthi frustula, mihi sunt oblata. Nunc exoptatum et exspectatum Calceolarii Museum vi. deo, cujus moram qvod impatientius videar tulisse, insito tam rara tam cara videndi et tractandi ardori, non vero de tuo candore et promissis dubitandi animo adscribas, velim. Gratias igitur pro singulis ago ingentes, utqve tua venia jucundissimo huic museo paululum immorari liceat, rogito; adeo placet, ut ab eo aegrius avellar. Clutii de lapide Nephritico, a Laurenbergio in latinum translatum, libellum, Rostochii excusum, habeo. Praeter ea, qvae nuper monstravi, hactenus in Plinio, alujus momenti qvod esset, non observavi; siqvid occurrat praeterea, in tuum usum annotabo. Ex potioribus, qvae mihi jam suppetunt, Tibi mitto semina qvaedam, inter qvae Cretica qvae videris, per manum nostri Rhodit ad me sunt deiata. Ex hisc facile conjecturam facies de iis, qvae desiderem, qvorum te, Florae pullum genuinum, nos copia beaturum, confido. Interim vale, et, ut soles, ama. Tuam tuosqve officiose salutant nostri omnes, qvos, tuo nomine, compellavi. 1636. [[0390]] CCCXCIII. OTHO SPERLING D. Olao Wormio. Hafniam. Salve, Vir Excell. Domine et amice observande. Coram de his, qvae a congressu nostro mihi visa, tecum agere volentem, temporis angustia deterret. Tribus proinde littcris indigitare volui, ut hujus meae oblectationis particeps fieres. Chaledoniorum optimae notae frustula inprimis monstrabat spectatus ille Docimastes, ex qvibus integras esse conflatas rupes, in Farreis Insulis, fando se accepisse referebat. Legerat ista in littoribus Insularum, qvas jam nominavi, et cum his innumeras portiunculas lapillorum ex Pseudo - opali et Molochitis fa milia proferebat. vidam in his pallidiores illas certe Turchinas gemmas imitabantur. Sed haec in transitu, nullo delectu erant lecta. Non dubito, qvin septentrio hisee hominibus divitias polliceatur, sed uti iis mehercles haud norunt. Vale mi D. Doctor, me, qvod facis, ama et cum Lectissima tua J,, v T TATTTT KKK O VVNILO . Otthoni Sperlingio. Hafniam. Romissi memor, ca qvae ex tuo a nobis abitu circa Regiam . Majest. cntigere, brevibus exponam. Eo die, qvo discessisti, qvi erat 12. hujus mensis, largius aliqvanto pransus et Rex, qvam cum simul aderamus. Hora 3. rursum electuarium praebuimus, ac toto die meliuscule habuit. subscqvens nox qvietior fuit. Cum hora8. diei 13. accederemus, dixit se unicam saltem sedem habuisse, eamqve circa .matutinam i qvin imo [[0391]] alterationem sensibilem ex electuario percipere. Dedimus dosin, qvam cum difficilius solito deglutiret, paululum vini exhibuimus, ad faciliorem deglutitionem. Libenter prandentem vidissem; sed me admittere noluit Noster, hunc enim honorem sibi soli reservatum voluit. Narravit redux Regiam Majest. valde debilem fuisse, nihil ferme comedisse, qvod tamen ex Generali A. qvi una adfuit, percipere neqvivi. Rediimus hora tertia, post exhibitum Electuarium; qvaesivi, num aerem frigidiorem in templo (aderat enim sacris,) ferre potuerit, Respondit, sc ante finitam concionem discessisse. Regerebam, mihi videri Reg. Majest. nimium alterari ex aere frigidiore, et hoc etiam die Veneris observasse me; consultius forsan ele, ut sacra in conclavi audiret. Nihil respondit. vaerebat, num in parato esset emulsio, qvam cubiturus Iumeret? Ovia rem hanc solus curavit F. et tarde nescio qva de causa, respondit ipse, nondum Hafnia huc delatam, od aegre tulise M. R. mihi videbatur. Mihi interim Danice dixit, se eo die nihil dejecisse. Decimo qvarto accessimus, solita hora, invenimus in sella sedentem; ac mox conqvestus, se jusculum suum solitum non sumpsisse, qvaerenti mihi causam, dixit se hora V. surtexisse, sed cum admodum ei doleret ventriculus, coactum fuisse rursum ad lectum se conferre, hinc intermissum jusculum. Electuarium more solito sumpsit. Hora 1O. prandenti jussus adfui, repugnante altero, et certe pro ratione status morbi utcunqve bene comedit et bibit. Interim mirabatur Noster, non plus profuisse magnam nostram antidotum (ita enim loqvebatur.) Regessi ego, bidui spatio nos tantum ea obtinuisse, ut et melius dormiat M. R. et sedata sit diarrhoea, et appetitus plane antea prostratus, aliqvo modo redeat: vires qvoqve non adeo sint dejectae. Hora III. rursum dedimus Electuarium. Hora IX. cubitum iturae Emulsionem. Die XV. reversi, intelleximus noctem inqvietiorem fuisse, qvater M. R. surrexisse, sed, cum de dejectionibus qvaererem, respondit se pauca sed vale flatulenta egessisse, nullum adhuc sentire se ex medicameutis alterationem. Respondi, obtinuisse nos tantum, ut cesset jam alvi iste fluxus, qvi vires prosternebat, hinc meliora speranda. Assidue adhuc de dolore circa ventriculi regionem conqvertbatur magnus aeger unde a prandio turbata alvo multa faeculenta [[0392]] et ruda dejecit. Hora III. usus consveto medicamento, melius aliqvanto habuit. DEus Opt. Max. salubria nobis suggerat consilia, qvibus Optimo egi subvenire et difficillimum morbum expugnarc valeamus. Fridericsburgi 15. Februarii 168. KKK OLAUS WORMIUS D, .Otthoni Sperligio. afiam. TUas hodie accepi, et credo te meas qvoqve, ni fallant internuncii. Citius scribere non placuit; qvia monui me non scripturum, anteqvam qvid nostro proficeremus consilio animadverterem. Minutius singula persecutus sum, qvia e re nostra fore animadverti. Relationem continuabo. Hodie, qvi VI. est, consveta hora accessimus: Bene se praeterita nocte dormivisse retulit Rex. Medicamentum sumpsit solito melius; hilarior nobis visus est. Semel horis matutinis ejecit solidiora, et melius concocta. Urina sedimentum copiosum ac laudabile habuit. Laetabar valde et rem in vado existimabam. ocirca ad templum nos contulimus. Rex mansit in conclavi. Hora prandii rediimus, conqverebatur deterius se habere, nec aliqvid comedit, momenti qvod esset alicujus. Hora III. decumbentem in lecto accessimus; pharmacum praebuimus more solito; meliuscule se habere visus est. Accessit Prorex, eui omnia exposuimus, qviqve humanissime de omnibus nobiscum egit. vid dicam? omnia infida, cum nos maxime tutos speramus, subitaneae superveniunt revolutiones, qvae spem nobis adimunt. Jam in eo sumus, ut de novo nostrum paretur Electuarium. Meo suasu duplicabitur in eo Theriacae dosis. Tu an ita fiat animadvertes, qvia Noster solus cuncta curabit. sibi omnia Dn. Prorex melius exponet. Vale. Fridericsburgi die 16. Febtuarii 16a8. Samuel Pharmacopoeus ex o, qvo hic sum, me conscio, nil nif Emulsionem, de qva convenimus, praeparavit. [[0393]] sed qvia ea nil proficere nos animadverti, ulterius ea usi non sumus. Frigida omnia ejus constitutioni inimica mihi vidontur. KKK OLAUS WORMIUS Ottboni Sperlingio. Hafniam. obe curatas fuisse meas gaudeo; tuas hodie etiam accepi. Narrationem meam continuabo, ut tibi omnia aeqve constent ac mihi, paria facturum Te, hu ubi veneris, certo confidens. vid et qvomodo res inter nos acta sit, hora matutina diei VI. ex Dn. Prorege, qvi una aduit, intellexisse te arbitror. Lapsus aliqvantulum memoria tunc videbatur Serenissimus Rex. Urina laudabile exhibuit sedimentum, excrementa concocta, Defecit nostrum Electuarium; et qvamvis saepius de novo parando antea monuerim, nihil tamen a Nostro obtinere potui. Causam dcinde subolfeci hanc, qvod Noster ille nempe Electuarium abrogatum, et suas Rotulas substitutas cuperet. In prandio meliulcule se habuit, solito more bene comedit, ac ultra dimidiam mensuram vini ebibit. Omnes cjus alacritatem adseripserunt conversationi cum Dn. Prorege, optaruntqve diutius hic commoratus ut fuisset. Nec dubium, qvin, si talem virum, qvocum de necessariis agere posset, semper secum haberet, ejus valetudini multum conduceret. Hora tertia in lecto invenimus, non tamen debiliorem solito, in defectu Electuarii Rotulas dedimus, qvas Fabricius ordinaverat: dixit constare ex ol. cinnam. succin. alb. solut. perlar. sal. corall. matris perlar. cum saceharo. Rotulas sumpsit tres, vinum superbibit more solito. VI. nox utcunqve bona, ipso Reg referente: ter surrexit, semel dejecit concocta; Urina flava, sed sine sedimento. Rotulas praebuimus; sed dixit se nolle ulterius illas, verum Electuarium solitum: qvod auctum commode ante horam tertiam Hafnia accepimus. Prandium ferme, ut die praeterito. Hora tertia Noster in aureo orbe Rotulas tres, et simul dosin nostri Electuarii obtulit, ut sumeret Rex utrum lubecrt; rejectis rotulis, electuarium sumpsit more [[0394]] solito. Conqverebatur horis matutinis, os et fauces lenta ac viscida pituita obstrui, qvam difficulter ahmodum exsereare valeret: vocirca in defectu aliorum, gargarismum confecimus ex Rob de Rubo idao, Aq. hyssopi et Rsarum. Dic I. optime ab electuario nostro ea nocte conqvievit; semel surrexit; sed nihil dejecit: Urina, hora octava, crassior crat solito, sed flava, cum bullis. De nulla re conqvestus est. Gargarismate usus, parum saltem pituitae exscreavit. Hic claudo; qvoniam jam ad vos abituriunt omnes. Noster cre valde se jam mihi praebet amicum, cui tamen qvantum fidendum, scio: qvousqve per consclentiam possum, ei me accommodabo. Vale. Fridericiburgi a. d. 19. Febr. 1648. CCCXCVII. OLAUS WORMIUS Magno Cancellario CHRISTIANO FRIIS. Petiit Dominus Jonas Schonvigius, eujus industria hactenus L usi sumus in Monumentis conqvirendis, Magnificentiam Vestram meis intercessoriis ut compellarem, apud Majestatem Regiam causam ejus agere ut haud gravetur, ad Parochiam qvandam, in Dioecesi Bergensi vacantem, cujus conditiones pluribus ipse exponet, promoveri ut possit. via vero utilem nobis hactenus navavit operam, submie rogo, Magnificentia Vestra in hoc negotio ei adele, et petitioni ejus locum dare ut haud dedignetur. vod si voti compos factus fuerit, forsan ea, qvae adhue in Cimbria restant, pari diligentia ante abitum delineabit. Ni molestus essem nimium, obnixe contenderem, ut, si ulla sese offerret occasio, mei etiam apud Majestatem Regiam memor esse vellet, ne repulsae taedium animum plane dejiciat, omnemqve Antiqvitatum nostrarum curam excutiat. vid enim dissimulem, tot exantlatorum laborum denegatum praemium, domestico luctu exacerbatu, ab isti curis alieniorem me reddidisse? A Magnificentiae Vestrae favore [[0395]] totus pendeo, qvi me ad haec instigavit, qvi me, opera et consilio, juvit, qvi haud frustraneum spopondit laborem; #Ku_doj fe/rein a)p' a)gw_noj a)/eqlon, Dotataqve virtus Crescit, et immensum praemia calcar habent. Deum supplex veneror, Magnificentiam Vestram, cum tota Generosae Familiae prosapia, nobis salvam et incolumem praestet, et periculosa hacce tempestate sub umbra alarum suarum clementer protegat. Hatn. 162. KKK ITT INL NAOOO C. Viro . Olao Vorm Salutem et Officia. Larissime, humanissime Vir. Accinctus itineri Svedieo (vo. catus nempe per literas passus liberi seu immunis a sumtibus, ut me S. R. Mti sistam, priusqvam in Germaniam me conferam) non possum non verbulo te salutare, ac pro Epitaphio Runico nuper abs te donato, mittere Institutionem hanc lingvae Runicae, in Svecia editam. Plura forsan brevi communicabit coram Nobiliss. Dn. Jonas Buraus, Agens S. R. Mtis Sveciae, cognatus Burei illius Upsaliensis, de qvo nuper nobis sermo fuit, vir sane humanitate, candore aliisqve virtutibus dignissimus; cujus amicitiam omnes boni exspectant. Ovodsi illi etiam ostenderis miranda tua, mihi nuper commonstrata, rem humanitate tua dignam et mihi gratissimam facies, nec minus gratam, si occasionem illi dedcris contrahendi amicitiam cum Claris. D. Bartholino, qvam meo svasu expetit. Scriberem eadem opera ipsi D. Bartholino, sed propter itineris comitem festinantem impedior. vaeso saluta illum millies millies, et roga, si qvid respondere dignabitur ad literas meas, ante sex circiter dies a me missas, id mittere ne gravetur a dictum Dn. Buram. Vale et Salve millies cum Clar. D. D. [[0396]] Collegis. Spero me propediem reversurum. Nam Ser. Maj. R. Sveciae brevi ad fines Daniae ventura dicitur ad colloqvium cum Sereniss. Rege Vestro instituendum, spero maximo utriusqve Regni ac totius orbis Christiani bono. Helsingorae I5. Febr. 162. Cave aliqvid Danicis Antiqvitatibus tribuas, qvod Svedicum est; aut magna inter nos orietur (amica tamen) contentio. KKK OLAUS WORMIUS ohanni Narssio, Historico Svetico. Ratissimae mihi tuae fuerunt, Narsi Clarissime, tum qvod iis inita amicitiae foedera mihi visus sis etiam absens continuare, tum qvod missa Institutione Runica (qvam tamen dudum vidi) conatibus meis ludicris prodesse studueris. De me vicissim qvaevis, amico grata, tibi ut polliccaris, velim. Adventus Nobilissimi Buraei, qvem avidus exspecto, mihi gratissimus erit; Ita enim Viri, ut puto, in hisce haud leviter versati, de nugis meis judicium expiscabor commodius, et tanti Viri exoptata conversatione et familiaritate in luctuoso hocce meo statu haud parum recreabor. Nihil certe tam rarum et charum in meo erit Naturalium thesauro, qvod non lubens libensqve ostendam. Bartholino qvoqve nostro gratius nihil accidere potest, qvam ejus frui colloqvio, ad qvod occasionem ego, ubi venerit, suppeditabo. Is te vicissim officiosissime salutat, et, ni fallor, scribet. In meis nihil qvicqvam invenies Danis tributum, qvod non fide dignorum testimoniis aut ci stabilitum3 qvocirca nullius virgulam metuo censoriam. sed tu cave, ne, dum alienis oculis videre, et alienis auribus audire cogeris, commissi muneris limites (jocari licet) transgrediaris, a Polonis jaculis et obelis configendus. Salutant te nostri omnes. Effigiem, qvam nuper promisi, en mitto, ut, hujus aspectu, amici abscntis ctiam qvandoqve recorderis. Vale Narssi amicissime. [[0397]] Literaturam meam Runicam, qvam praesens ostendi, si brevi epigrammate exornare placeret, mihi gratissimum foret. Cal. Martii, 1629. CCCC. OLAUS WORMIUS Nicolao Andreae. Petiit a me spectabilis Dn. Decanus M. Joh. Alanus, ut id qvod ipse publico programmate, ego privatis meis ad te literis praestarem, te videlicet, cujus nobis explorata vitus et eruditio, ad instantes Majo mense Magistralis Laureae honores invitarem. Cum igitur tibi tuisqve rebus semper bene consultum cupiam, non potui non ejus petitioni morem gerere, teqve, ut hos ab Academia oblatos honores neqvaqvam respueres, adhortari, idqve multis de causis, qvas praeseus malo exponere, qvam infidae committere chartae. Non est, qvod sumtuum, (qvi jam, lublatis conviviorum impensis, tolerabiles plane redditi sunt,) te deterreat magnitudo, cum non dubitem, qvin Nobilissimi tui Patroni sine tuo impendio illos sint suppeditaturi. Plura privato reservo colloqvio. Vale et veni, 27. Mart. 1629. CCCCI. OLAUS WORMIUS Joanni Schelderupio. Vitebergam. Qvod animi mei cruciatus et angustias, ex tot amicorum funeribus, tempestate adeo nobis luctuosa, contractas, literis tuis lenire conatus fueris, gratias ago ingentes. sed crede mihi, mi Schelderupi, tot tantaqve sunt, qvae me cumulatum obruunt, ut, nisi Divinis edoctus Oraculis, cnncta haec, fumi, umbrae aut nihili instar evanescere, meosqve non amissos sed praemissos scirem, ferendo vix essem. Non enim uxor [[0398]] modo, et Bartholinus affinis, sed Pater, soror, D. Fuirenius aliiqve ex affinitate qvamplurimi hanc ingressi sunt viam, ut sibi laetam, ita nobis relictis luctuosam. Nec adhuc, undiqve pestifero septi contagio, nobismet ipsis crastinum polliceri valemus. Academia dissipata, Professores dispersi, qvidam etiam (ut probitatis illud exemplum M. Hermannus Nicolai) hac luc penitus sublati. DEus misereatur nostri, ac tandem peccatis ignoscens, salvos ns praestet, teqve tuaqve studia ad sui Nominis gloriam et Patriae salutem dirigatl Vale. m. Novembr. 62. OLAUS WORMIUS Jobanni Cabeliavio elgae. Inas a te, Vir Clarissime, ab obitu mariti, viri Celeber Brimi, D. Casp. Bartholini, Affinis mei aeterna memoria colendi, accepit literas Vidua moestissima, ac prioribus qvidem ut responderet, qvendam ex amicis nostris rogavit; qvod cum haud factum vel neglectum ex posterioribus tuis colligat, iis ut ego satisfacerem, expetiit. Ac qvamvis prae moerore vix, qvod dicendum, efferre valeam, qvia tamen necessitas id postulat, tribus verbis cape, Bartholinum tuum ad superos migrasse, nobisqve indelebile sui desiderium reliqvisse. vando, qvomodo et ubi, adjuncta te docebit charta. Gratias interim agit Vidua moestissima pro affectu intemerato, ad extremum usqve durante, ac serio dolet, ad tot tuorum amicissimorum mortes et hanc accessisse, qvae ut tibi accrba, ita ipsi acerbissima Meditationes cjus in Crationem Dominicam lingva vernacula conceptae, sub praelo sunt. Commentarii in Officta Ciceronis liberalem exspectant Typographum. Alia ejus monumenta, Saeris qvibusdam exceptis, publicari Ipse vetuit. De Eqvesti Ordine Danico cum qvibusdam ex nostratibus egi; ubi qvid ab iis memoria dignum accepero, communicabo. Artificium illud hernias curandi absqve sectione et testiculi exemptione, me non latet; sed totum in #e)gceirh/sei consistit. Ejus meminit Platerus, tomo tertio Praxeos de curatione Procidentiae partium, [[0399]] pag. m. 620. Haec sunt, Vir Clarissime qvae ad tuas ut responderem, petiit Vidua. Interim si qva in re vices affinis pie defuncti subire valeam, tuis conatibus non deero, meqve tibi commendatum cupio. I62. ATT T A KKK V. Cl. OLAO VORMIO M. Doctori . 2 Hafniam. Ost inmensas qvidem moras, Vir Claissime, tandem tristissimae tuae mihi redduntur, qvarum sane ctio adeo pectus sauciavit meum, ut adhuc miserrime fluctuet. Credideram, jam satis Parcae me litasse, tot doloribus defunctus. at, ecce, ad tot meorum morts, accedit insuder BARThOLINI (heul mei hactenus) occasus. vi qvantum animo meo inflixerit dolorem, ex constantia mei erga ipsum amoris fac ile perceperis. Est, cur lugeant Dani, cur langveat Academia, cur vos consangvinei lamentemini. Sed et mihi vices debentur. si ullam abs me consolationem exspectes, mi ormi, falleris. non go alios consoler, lachrymis ipse madens. qvin imo usqve adeo consolationibus exhaustus sum, ut, qicqvid eo a me proferri qveat, jam praestiterim. vid igitur dicam Certe doleo Viduae statum, ac posthumorum vices. Dignaberis ipsi meo nomine gratias agere maximas, qvod in tanto casu adhuc mei meminerit. Te autem, qvi scribendi provinciam suscipere malueris, qvam me ulteriori exspectatione fatigari, vehementer laudo. qvem insuper accumulas affectum, utrisqve amplector ulnis. En vicissim tibi meum. Studia autem mea sic tibi consecro, ut, qvicqvid inde commodi redundet, tuum esse putes. De Ordinibus Eqvestribus qvod addis, utinam serio xpisceris Si me amas, ut amas, hic ostends. Rem [[0400]] tam gratam mihi praestiteris, ut vel solo isthoc nomine me tibi in perpetuum obstrictum habiturus sis. Diligenter itaqve, mi Vorm, investiga, ac transmitte, Si cito dederis, bis dederis. Ego vero de te omnia mihi polliceor optata. Si qva manuscripta literaria habeat Vidua, per sacra Musarum rogo, ut mihi communicentur. Ego qvidem tam religiose omnia servabo, qvam candide meum dilexi Bartholinum. atqve ita haec tractabo, ut onem inde gloriam ad amici mci nomen derivaturus sim. vae supersunt monummenta, obsecro, ut divulgari cures. Commentaria in Officia Ciceronis, si ita scdet, hic venustissimis sacile curarim typis imprimi. sed haec res tui arbitrii esto. Ut me omnibus Academiae Hasniensis Professoribus commendes, etiam atqve etiam rogo. Salveat a me Vidua. Tu, mi lormi, vale, ac me amare perge. Hagae Comitum I. Julii c11cxxx. Ut freqventer ad me scribas, te obtestor. KKK TTA ATTTT KKK V a jVO e. Olao Iormio. KKK S. D. Aahiam. Am bis ad Tuas, Vir Clarissime, respondi. as si aeceperis, facile intellexeris, qvantis concupiscam votis. ut te mihi in Chiffsetiana causa commodes. vare non possum, qvin iterum Te rogitem, ut serio invigilare ne graveris. Non promoveris Ordinem Eqvestrem, qvin et Tu scanderis codem qvo Dominus Ciffetius, vir ingeniosissimus. are autem adeo Te urgeam fit, ne amicus alioqvi puret, segnem me aut supinum esse. Ut ne Academiae Hafniensis ac Soranae Professoribus commendes, jam ante scripsi. vocirca petitionem hic meam novare nolim. Tu modo fac, ut sentiam, qvid meo nomine et velis, et possis. Sripseram, ante menses aliqvotr li. ras ad Serenissimum Daniae Regem. vas num Bartholinus no. ter,; Magno Cancellario tradiderit, scire laboro. [[0401]] Qvod si Tu expiscari qveas omnino velim, uti facias. Ego vicissim hic totus tibi patescam. Praestantissimo Viro, Johanni Meursio, meo nomine, salutem annunciari cupiam: ut et, si grave non est, Johanni Erasmo, et, qvem priore loco nominare debueram, Magnifico Rectori, Reverendo ac clarissimo Viro, D. Casparo Erasmo, eujus Orationem funebrem non sine lachrymis perlegi. a potissimum via literas ad vos meas ablegaturus sim, novisse gestio. Salve, mi Hormi, et me redamare perge, qvi Te amabo in aeternum. Hagae Comitum IV. Aug. clo Iocxxx. IOH. CABELAVIUS D. Olao lWormio. Hafniam. Am aliqvoties tibi scripsi, Vir Clariss. de meo erga te adfectu. Male mecum agitur si literarum ad te mearum nihil pSerferatur. Cujus qvidem rei per te certior fieri ardeo. De Ordinibus Eqvestribus si qvid intellexeris, aut nunc forte a Proceribus expiscatus fueris, te etiam atqve etiam obtestor, ut mihi omnia prima qvaqve occasione perscribas. vod si feceris, mihi pergratun., nominisqve inde tui famam auxeris. vousqve me tuo digneris adfectu, hoc, amabo, appareat. Ego vicissim tuis ad nutum nsibus desudabo. nec enim aliter inter veros obtinet amicos. Brevi scripta qvaedam accipies qvibus indelebilem tibi amicitiae nostrae tesseram propinaturus sum. Qvod pluribus nunc, si liceret, dilatarem. sed proximis de omnibus qvam copiosissime. Interea, mi Wormi, vale, et me ama. Dabam raptim. Hagae Comitum xix. Octobris M DCXXX. CCCCVI. OLAUS WORMIUS Johanni Cabelavio. Ex qvo ego de tristissimo Bariholini nostri obitu certiorem [ceriorem ed.] te feci, ternas tuas accepi; ac duae priores qvidem, 12. Jul. et [[0402]] 2. Aug. datae, una eademqve hora ad me delatae sunt, qvibus etiam mox respondi. Sed meas ad manus tuas haud pervenisse, ex iis, qvas hodie accepi, I. Octob. a te exaratas, satis colligo. vocirca, qvae fcripsi, paucis repetam. Doleo eqvidem, tuisvotis et exspectationi de Ordinibus Eqvestribus satisfaccrc me haud posse; ex omnibus enim, qvibuscum hac de re contuli, nihil memoria dignum expiscari adhuc licuit. Hoc saltem atum, viguisse in Dania Eqvestrem Ordinem, Divae Virgini diatum, longe ante tempora Regum ex Familia Oldenburgica creatorum. Hujus socii pensilem ex auro Deipara effigiem ex colo gestabant, in catena ex elephantibus et peronibus alternatim conftata. Ipso vero Coronationis die et actu, hunc honorem bene meritis a Regibus collatum esse, ex variis documentis acsepimus. Ac plura qvidem de eo Ordine, jam fere obliterato, habere non Iicuit, qvam qvae refert Isaacius Pontanus in sua Daniae Chorographia, qvae sub praelo Amstelredami jam fervet; qvem, si lubet, consulere hat de re poteris. In Historia Christiani II. lego, eum (cum Anno 152o. Stoholmii in Sveciae Rgem coronarerur) in solenni illo actu, Eqvestrem dignitatem Danis tantum qvibusdam contulisse, aegre ferentibus Svecis, nemini suorum hunc honorem habuisse. Serenissimus vero Rex noster, Christianus uartus, confecto bello Svetico, cum Victor ac trumphator rediisset, ex Proceribus Regni duodecim selegit (qvi, omnium consensu fortiter pro Patria pugnando, summos promeriti erant honores in qvos novi Ordinis Eqvestrem conferret dignitatem; Inter qvos primas obtinuit Magnificus Canccllarius Regius, Christianus Frisius de ragcrup, Vit de Patria et bonis omnibus, praesertim literatis, optime meritus. In publicis Comitiis, Coldingae habitis 616. praesentibus variorum Principum Lcgatis, per Praeconem Regium eorum proclamatis meritis et nominibus, magna pompa Eqvites eos creavit auratos, collato insigni, (ex auro et gemmis confe. ctum est brachium, strictum vibrans ensem) qvo exornatos eos qvandoqve in magnis solennitatibus conspicere licet. Ordo vero hic, qvia virtute acqvisitus, haereditarius non est, nc in fuccessores aut Haeredes transit; sed pari virtutis merito acqvirendus restat. Ab omni aevo Patriae nostrae hoc extitit fatum, ut majori semper laboraverit inopia eorum, qvi res memoria dignas literis ad posteros trasmitternt, qram qvi literis [[0403]] digna gererent. Hinc factum, ut et jam te non minus, qvam Chifletium tuum, contra spem et voluntatem, spe falsos, invitus dimittere cogar, veniam submisse precatus. Vidua D. Bartholini varia qvidem tenet ejus Manuscripta, sed paulo ante obi. tum testamento cavit, ne divulgarentur, paucis exceptis Theologicis et Commentariis in Oscia Ciceronis, qvae lubens ad t transmitteret, si tuto fieri posse speraret. Cum Magnifico Do mino Cancellario de literis ad Regem scriptis gi, sed retulit, se in tanta rerum graviorum cura meminisle haud posse, an ad Majestatem egiam pervcnerint. Salutant Te nostri omn qvibus tua commendavi studia. I63o. KKK KKK T A . AVL D, Olao ormio, Hafiam. Ost longas demum moras, Cl. nami, humanissimae tu literae mihi traditae sunt. Meas autem omnes, qvas miseram, perlatas esse gaudeo. Utinam et sic tuas accepissem at ego vero, ut recte colligis, nihil tuarum vidi, post obitum qvidem celeberrimi BARTHOLINl nostri. vod qvantopere me urat, nil attinet multis diffundere. De ordinibus Eqvestribus qvod seribis, qvando aliter esse non potest, aeqvo animo ferendum est. Gratias interim immortaleis tibi ago, mi Vormi, qvi hactenus votis nostris, qvantum in te qvidem fuit, adspiraveris. vod transmittis, etsi parum tibi videtur, acceptum tamen erit magno illi Chiffetio mco. Ego autem agnosco industriam tuam, et amplecto. Vic issim tibi, qvando opus erit, vacabo ac patebo totus. De literis nostris ad Sereniss. Regem Vestrum bene se habet. Et hic officia tua aesti. mo ac laudo. qvinimo insigni me cumulasti benificio, qvi nomen meum Magno Regni Cancellario commendaris. Et ego omnia tibi mea offero atqve mancipo, qvae honori tuo prodesse qveant. De manuscriptis praestantissimi Earthclini nostri, qvid itane cavit ille testamento suo, ne ea, qvae hic exspectamus avidi, publici fiant juris? qvid dicam? non ego ultimam Tanti [[0404]] Amici voluntatem impotenti votorum aestu fatigem ultra. qvanqvam vellem, aliter statuisset., at nunc per me ratum esto, qvod mandavit. De Commentariis ejus in Officia Cicernis, S qvam jucundum fuit id qvod scribisl utinam por o id efficias, ut opus illud ad me perferatur. nae tu, et me tibi, et posteros omns aeternum devinxeris. Ego qvidem tanti beneficii memor ero, qvamdiu aura aetherea vesci dabitur. Curabo sedulo, ut qvam splendidissime in gloriam ac laudem Daniae vulgentur. Non deerunt hic mihi typi Eleviriani. Praeterea agam nia qvae ad Bantholini nostri famam pertinebunt. Seqventi septimana, Lejdam cum Musis meis commigrabo, ut vl hinc facile colligas, qo animo et consilio scripta illa velim postulemqve. Poslent qvidem tuto transmitti, si istic alicui describenda traderentur. vod ut fiat, in manu tua situm est. Utcumqve autem miseris, pergam jam inde maris rogare Deum, ne sol vat interea aut laxet praecipitem Africum Decertantem Aqvilonibus, Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti. Tu vero, Vir Clarissime, nihil hac in re praestiteris qvod non ad honorem tuum redundaturum sit. Fac itaqve, te qvaeso, me voti mei compotem, ac ostende, qvantum me ames. Proximis mittam Centuriam Epistolarum mearum alteram. et sic alias, cum ono Deo, plu ra. Exactius scripsissem, si differre visum fuisset, at nunc, ecce, eadem illa hora respondeo ad tuas, qvas ultimas accepi. Sale, mi Wormi, ac saluta omnes istos, qv.bus pr te innotui. Salveat iam vel ter a me Vidua Nostri. E museo meo, Hagae Iv. Ja cIO IScxxI. Ut singulis, te per sacra Musarum nostramqve amicitiam rogo, occasionibus scribere ne graveris. CCCCVIII. OLAUS WORMIUS Joanni Cabeljapio. Leidam. Ultimas meas ad te pervenisse gaudeo: qvod vero exspectationi non responderint, non mea, d eorum, qvi res nostras cosignare debebant, factum ess cualpa, agnoscere te [[0405]] arbitror. Vidua D. Bartholini aegre qvicqvam ex Mss. dimittit, tum qvod filium habeat optimae spei et indolis eximiae, cui haec olim committere se tuto posse sperat: tum qvod gener Hallervordii, apud nos bibliopolam agens, avide iis inhiet, et haud levi aere vulganda conqvirere studeat. vot ego fecerim jacturam librorum Mss. qvaedam ad Jacobum Marci, tpograpl um Vestrum, (qvi mecum hic de iis vulgandis egit) transmittendo, narrare poterit nostras Jacobus Svabe, Med. Studiosus, qvi apud vos degit, qvemqve tibi ob modestiam commendatum velim. Ni idem periculum metuerem, Literaturam meam Gothicam censendam transmitterem, et forsan veslris etiam typis committerem. Sed piscator ictus sapit. Tuarum Epistclarum Centurias ecqvando habebo? Clarissimum Scriverium st qvando convenire detur, officiosc, qvaeso, meo nomine salutes, ac, qvod honorificam adeo mei in sua Tpographia fecerit mentionem, gratias age; me Tanti Viri benevolentia gaudio affecit magno, mutuum amorem nunqvam non testaturum Vale et bono publico diu vive. Hafnia 163I. TADTATT l DL V Cl. v. Olao Wormio, KKK Hafniam. DEne ergo se habet, mi Varmi, de qvo seribis. Non ego Pte ulterioribus fatigabo votis. qvinimo gaudeo, magnum illum Bartholinum reliqvisse tantae spei filium. Faxit DEus, ut paterna aemuletur vestigia. itaa profect confirmabitur, feroces aqvilas imbellem haud parere columbam. De Gothicis tuis qvod addis, matura. Noli, Iormi praestantissime, sp es nostras suffla. minare. Ego sane, si qvis tuorum, tua videre ardeo. Secun. daee meae Centuriae, de qva tu tam serio, exemplar en tibi. Alterum qvod adjunxi, Reverendo Brochmando debetur. Tu simul et omnia mea qvidem officia, liberaliter ei offer. Centuria tertia, jam hiqvoqve brevi exsculpetur: ut et tractatus, De interpunctionibus. Nihil [[0406]] qvidem meum publicabitur, cujus non te participem facturus sim si qva in re inservire tibi possum, qvaeso, significa. Nihil enim est, qvod affectem magis, qvam ut dete, Viro tam praeclato, bene merear. ln amando me, ut coepisti, persevera. Ego sane nunqvam non te amaturus sum. cujus testem appello Deum, cui te committo. Svavius, juvenis et humanus et literatus est. Patbo ipsi, qvia sic te vele non ambigo. Vale, mi Wormi, diurna. Lgcuni xx. uni c1 1c xxxI. KKK OLAUS VORMCO oanni Cabeliavio. Leidam. cusationem meam apud te locum obtinuisse gaudeo, eoqve magis, qvod de meo conatibus tuis inserviendi studio te minus dubitare, ex ultimis intelligam. Gratias vero ago ingentes pro eruditissimarum Epistolarum Centuria secunda, qvam ut brevi reliqvae excipiant, voveo. Caeterum profusum et sincerum tuum in me affectum exosculari deb.te neqveo, qo non solum largissime aureos ingenii tui fructus offers, sed etiam catalogo amicorum, Clarissimorum, inqvam, totiqve meliori orbi Celeberrimorum, meum etiam inserere nomen haud sis dedignatus; Ut animo et inserviendi studio tantae de me exspectationi respondere valeam, gratus allaborabo. Gothica nostra nil nisi industrium exspectant typographum, qvi necessariis instructus voti nos reddat compotes. Mitto specimen Monumentrum, apud nos extantium, qvod, judicia Doctorum nostri aevi exploraturus, rogatus edidi. Ultra ducenta ejus generis, variis in locis disjecta et dissipata Daniae et Norvegiae, conqvisivi, qvae, si me operae facturum putarem pretium, suo tempor pluribus communicarem. Interea hisce viam sternet Literatura Gothica Brachmanno tuas obtuli, ut et Centuriae Epistolarum cxemplum alterum, Ejus, ni fallo, hisce adjunctum habebis responsum. Vir est, ut clegantis doctrinae, ita in amicitia colenda candidus et constans, qvi et tuis summopere delectabatur, et se Tanti Viri amicitia antiqvius nihil obtingere [[0407]] posse, abunde testabatur. Meursio, ubi ad venerit, meqve more suo salutaverit, salutem tuam nunciabo amicam. Interim de tuo in me affectu nihil te remissurum confido. Vale Hasniae 12. Septembris 1631. CCCCXI. JOH. CABELIAVIUS V. Cl. Olao Wormio. S. D. Hafniam. Vir Amicissime, #ej to / d' h (me / raj commodam mittendi literas occasionem praestolatus sum. Jam ante, ad te saepenumero. Nihil unqvam responsi accepimus. Unde dubitare subiit, schcdaene nostrae ad manus tuas pervenissent, an minus. sed et de morte cogitare coepimus. Tandem, ecce, Mjerus qvidam, tibi, ut gloriabatur, notus medullitus, animo nostro scrupulum eximit. Ovod nobis adeo acceptum, ut mox inefabilem qvandam animi laetitiam, vultu pariter ac gestu, vel proderemus, vel testaremur. Dccreveram, tunc denuo ad te scribere. et jam promiseram amico. Verum, impediebant Propinqvi. qvod facile tum fidem, tum veniam, merebitur Duxeram enim uxorem jam haud ita pridem. qvae dum inseritur ac maritatur tamiliae, tantis qvidem studiis ferent Consangvinei, ut facile meam in amicos caeteros pietatem sufflaminarent. His sic gestis, ad tractum Bremensem, ubi sita nobis praedia, me confero. Ubi dum digero ac dispono mea, forte fortuna incido in harum latorem, Nobilis alicujus Dani servum, qvo Daniam crepante, tandem ego Interrogare coepi, num ormios novisset. Hinc mihi nata praesens occasio. qvam, ut patet, negligere non potui, qvamqvam ne nunc qvidem a pricor. Ergo, mi MWormi, qv vales? qvid cogitas? qvid lo. qveris? qvid agis? jam seculum est, qvod taces. Aut necabis me, aut non celabis tua studia diutius. Nos, taurice nunc valemus. Adeo naritalibus officiis non cmedullamur. Anteqvam [[0408]] uxorem duxeram, macer eram, indefessis adesus lucubrationibus. qvae dum remittuntur hodie, incredibile qvantis incrementis ac viribus gliscant praecordia, fbris animo distentis. qva cum vescor aura nunc aetherca, generosior studia tracto. Fieri potest, ut heic perhyemem. si hoc fiat, non effluet mihitempus inane. Adeo magni qvid meditor. Eo inprimis, qva Philosophus, mihi conducet aeternae famae Bartholinus. qvippe stat, aliqvot Philosophorum controversias epistolari forma penitius excutere. vod, Oc, tam abunde fiet, ut nulla Philosophiae pars manscrit intacta. Idem, in Theologia. sed et, in Jure ausim addere? etiam, in Medicina. Materiam monumenti vides. qvae, ut crescat, tu, scio, deinceps, pondus ac momentum addes. Neqve feceris hoc sine nominis tui honore. Ex omnibus Amici nuper nostri operibus (cujus, ecce, sine lachrymis non memini,) praeter Systema Physicum, nullum est, qvod vel legerim saepius, vel cum majore admiratione. Liqvebit jam inde luculenter, qvo ego loco communis nostri Amici eruditionem habeam. De Metaphysica ejus majore multa mihi polliceor. Hactenus legere non dabatur, Nunc porro ita volvam, qvicqvid demum illud Ingenium peperit, ut vel ipsi manes illius eo nomine gavisuri sint. In Medicina si qvid praestiteris, ut omni procul dubio, qvaeso, communica. nam et tecum, despumat mens, idem stadium decurrere. Etsi nihil tuum vidi unqvam, ex tuis tame literis perspectum habeo, qvam, si qvid edideris, doctum illud et subactum fuerit. Et qvi aliter augurer? divina enim solent esse, qvae ab entheis illis Naturis promanant. De omnibus reddar, obsecro, certior in posterum. Studia mea Magno Daniae Cancellario oblata atqve commendata velim. Si qvid usui esse qveant, honori mihi maximo fuerit, qvae tantoHeroi desudent. Sed fortasse tu mihi, l ne oic; Sola obseqvii gloria me eo stimtlat ac urget. vando enim pridem intellexi, non tantum Illustrem illum Virum osse ipsum eruditissimum, verum etiam maximum, si qvem tantae dignitatis alium, litteratorum Vindicem ac fautorem, non possum, pro meo in Musas adfectu, qvin illi deferam ex animo, qvicqvid vel a Natura hausi, vel ab Arte didici. Magno nomine me tibi obstrinxeris, si tu, mi Wormi, hac in parte Cabeliavium indueris. [[0409]] vo id animo feceris, fac, prima occasione intelligam. Ovi hascc tibi tradet, brevi huc se reversurum, pollicetur. Noli, ipsum redire sine litteris. Nuper scripseram de Notis Bartholini (nuper, eul nostri) in Officia Ciceronis. Ecqvid prodiit earum in publicum? si minus, cura opus illud maturari., Tantum qvidem dehes manibus auctoris, tantum amicorum votis. Has ad Clarissimum Meursium procurare velis. sed et simul responsum. De Ordinibus Chiffsetianis, qvid tandem? Si qvid praeterea exspiscatus es, tranmitte. Eorum, qvae nunc typis aptata sunt, exemplaria tibi bina polliceor. Interim haec Epithalamia legito. Reverendum ac Clarissimum Brochmandum meis verbis qvam officiosiffime salutare ne graveris. ut et ohannem Cluverum, Svavium, caeterosqve. Vale, mi Vormi, et Cabeliavium tuum amare perge. Nuclae, qvod est in praedio nostro dotalitio, Bremae vicino. xxvI. Julii c1IS IcIII. ATTATTTT KKK IVOVVVDLIO ohanni Cabeliaio. Nuclam. Olidum effluxit biennium, amicissime Cabelai, qvo nullas plane abs te accepi literas, praeter hasce, Nuclae 26. Jul. hujus anni datas, qvibus, saepenumero te scripsisse, nec responsi qvicqvam retulisse, conqvereris. Sancte iterum affirmo, me nullas vidisse, ex qvo Epistolarum misisti volumen melitissimum et eruditissimum, tum vero mox, una cum Brochmanno, reseripsi. Sed hilariores et gratiores a te hisce accepi nunqvam, in qvibus animum agnosco, praeter morem, exultantem, laetum, et novis amoribus turgidum. Faxit DEus, peren nec tibi tantum bonum, tum et Cyprius ille fons pectus tam fervidum irrigare non desinat, donec Cabeljavtis tam liberis qvam libris recreemur, ut numerosissimis, ita optatissimis. Thalamumsecundet et foecundet Altissimus, voti mei summa est. Mihi jam torpet animus, et qvotidianae praxeos moles omnem ferme excutit graviorum studiorum curam, qvin etiam multoties a publico [[0410]] docendi munere avocat, ut dignum qvid luce meditari haud liceat. A privatis Medicis et Philosophicis lucubrationibus ad Antiqvitatesnostras ubi magnis pollicitationibus avocasset Canceilarius, Fastos edidi Danicos, qvos mitto, Lteraturam priscam, vulgo Gothicam, justo volumine complexus sum, sed lucem ei invidet typographorum nostrorum sordities Monumentorum, eadem literatura in Dania et Nor vegia ornatorum, collegi et enucleavi centurias, qvorum specimen est Tulshoj, qvod addo; sed cum blattis et tineis luctabuntur, cum nondum inveniant, qvi e tenebris eripiant. Plane itaqve haec seposui. Olim Physicam hic docens, Aristotelem de mundo exposui, qvem edidit, sed mendis et erroribus refertum, typographus Rostochiensis, ut ei postmodum qvippiam committere haud ausus fuerim. Latent apud me hujus generis haud pauca: In .libr. Acroaseon Commentaria, Controversiarum per universam Physicam Astotelicam volumen, aliaqve minutiora. Ex eo, qvo Medicinam docere coepi, Artis Systema ca claboravi methodo, qva Bartholinus piae memoriae Philosophiam, Theoremata a notis et Commentariis secernendo, et fidis ac solidis praeceptis cuncta tradendo. Phytologian Danicam absolvi. Notas ad Bartholin ossibus libellum dictavi. In Aphorismis Hippocratis jam vers. Per intervalla Controversias Medicas publice disputavi, qvarum ecce specimen, siqvid forte ad tuam salivam et praeclaras Epistolarum meditationes; qvas, cave, interpellent svaviora Cypridis mysteria, #e)ij e)/rwta pa_j a)nh!r sofw/teroj. Jam, obrepente senio, laborum satur, qvantum licet, qvieti me dedo. DEus de reliqvo provideat. Bartholini nostri, qvae nondum edita supersunt, vel curabit gener, M. Jacobus Matthias, Eloqventiae hic Professor eruditissimus, vel, qvem habet, filius optimae ut spei, ita indolis. Domino Cancellario, data occasione, non desinam studia tua commendare, officia deferre, cui si qvid ex divite ingenii tui penu oblatum cupis, offeram promptissime, nec patiar, ut hoc in negotio Wormii tui operam desiderare possis. via festinavit, qvi tuas obtulit, (bi. dui enim saltem moram apud nos traxit) a Meursio responsum non licuit exspectare; decem enim et amplius a nobis Sora distat milliaribus, nec ordinarii, aut qvotidiani inter nos sunt tabelliones. Cluverius in Dithmarsia generalem Ecclesiarum agit Inspectorem. Svavius Sorae naobilium qvorundam est Ephorus. [[0411]] A Brochmanno, qvi, auditis laetis Hymenaei Tui nunciis, prae gaudio exsultavit, gratulationem habiturum te puto. Ad Ordines Clarissimi Chifletii, non habeo, qvod addam, nisi qvod hisce Comitiis, cum Duci Holsatiae feudum conferret Serenissima Majestas Regia, ex Nobilitate de patria bene meritos decem Ordinis Danici magna pompa et solennitate creaverit Eqvites. De ortu, incremcntis, inignibus et legibus plura non in veuio, qvam qvae hactenus ad te perscripsi. Pro Epithalamiis, ut eruditissimis, ita jucundissimis, gratias ago magnas. Macte porro, Cabeljavi svavissime, Veneri Tuae non desis, dum ardent viscera, tument praecordia. Vive, Vale.. Septembr. 633. ccccxni. KKK AT5 KKK T.VVO C. Olaso lWormio., S. D. aniam. ACcepi Monumenta tua litteraria, Clarissime rmi, qvibus Amini qvidem isthoc tempore nihil jucundius accidere potu it. Tua autem Phyfica de Mundo, perplacent. Capio acumen tuum, mirorqve. Disputationes, qvas addidisti, acutae ac nervosae sunt. Amplius aliqvando de istis judicabo. Fastis vero tuis Danos tibi omnes obstrinxisti. Opus est, tanto Rege ac Regno dignum. Praeclare fecit Illustrissimus Cancellarius, qvi qvi te eo accenderit. Cum vero nunc in is verseris, operam non perdideris, qvin pertexas ea, qvae adhuc supersunt. Controversias illas Peripatetlcas, eloqvi non possum, qvam expetam videre. Mi Wormi, ne, qvaeso, delitescant diutius. accinge te continuo ad editionem. Si cuiqvam tuorum, cerce mihi, gratum feceris. jam pridem enim ardeo tua imbibere. Artis Medicae systema, qvod te elaborasse scribis, Medicus non es, diu tius si premas. De posthumis Bartholini nostri monumentis bene habet. Non dubitandum est, qvin gener cjus, si Vir ille tantus, tandem sit omnia cum laude editurus, praesertim, si [[0412]] tu stimulum addideris. qvod ut constanter facias, te per genium Musarum rgo ac obteslor. De Conjuge mihi perqvam amanter gratularis. Exosculor votum tuum. Dabimus operam, ut exspectationi tuae olim satis fiat: et jam omnino virtutis Cabeliaviae rudimentum posuimus. Brevi haeredem nacturi sumus. si masculum, vel ab ipsis incunabulis docebitur patrios mores aemulari, qvod est, me interprete, colere studia, et amare probos, qvibus auspiciis, veniat tandem exspectatusl De Thalassione qvod scribis, valde gratum. Exspectabo igitur, qvicqvid tu mihi Brochmanni nomine polliceris. Celeberrimum Cluverum, ubi occasio dabitur, qvam officiosissime salutabis. Gaudeo Viro tam honesto, tam docto, commendari. Litteras tuas, qvas Eleviriis curandas tradidisti, nondum accepi; scripsi continuo, ut huc mitterent, itaqve eas indies exspecto. i nuper meas tibi refundebat, domi nunc mansurum intelligo. vare hae tam serotinae. Illustrissimo Cancellario me totum offero. Velim titulos mihi omnes perscribi: Non gravaberis heic mihi commodare. Utinam tecum in codem loco vivere liceretl Eqvidem ego tam vehementer lWormium mcum amo, ut exprimi non possit. Oando vero coram non datur, te etiam atqve etiam rogo, u hoc commune damnum crebrioribus litteris pensemus. Canutius ile, qvalis? Ovantum e scri. ptis apparet, vir eloqventissimus est: absqve duhio eum noveris. Si ita, qvaeso te, uti me ipsi tradas. scripsi illi pridem, sed, ut colligo, meas non acceperit. Novi qvendam nuper Crabbium, xlegatum tunc temporis ad Gustavum Magnum. Et de hoc Virorum candidissimo certior reddi amem. Si vel nomen tantum nostrum audierit, mox, scio, revocabit in memoriam, qvo ipsum studio proseqvutus fuerim toto illo tempore, qvo in Suecia commorabatur. Saavium diligo. Dignus promoveri est. Si me amas, rationem ejus habe. vomodo inter nos prima coeperit amicitia, fortasse tibi coram explicuerit. Imo, hWormi, qvia te magni faciebat, ideo eum dignum scmper habui, cui ex toto animo faverem. Eqvidem ego amare illos soleo, qvi de Amicis meis aut honeste sentiunt, aut praeclare testantur. od cum ille, qvo nihil suavius, praestaret utrumqve, merito ipsum tuo nomine complexus sum. Ut autem me diligere pergas, t unice rogatum cupio. Ego qvidem perpetuo tui amantissimus [[0413]] extitero. Vale, mi ormi, et vive felix. xxIII. Novembr. M DCXXXIII. CCCCXIV. JOH. CABELJAUIUS Cl. V. Olao Wormio. S. P. Hasniam. Ante menses jam aliqvot, MWormi eruditissime, ad tuas istas suavissimas respondi. simul etiam, ad Praestantissimi Brochmanni, Non ambigo, qvin meas acceperitis. ut jam minime sit opus longa serie iterare, qvae scripsimus. Litteras vestras Batavi illi typographi perdiderunt. qvod valde me afficit. Impune non fecerint, simul in Hollandiam rediero. Titulos Illustris Cancellarii exspecto. non dedignaberis petitioni nuperae gratificari. uxor mea, novercante Iucina, abortum fecit. qvi casus ut inexspectatus, ita gravis. Perferimus tamen, passi graviora. Effigiem tuam seorsim exsculpi mihi velim. voties Fastos tuos volvo, toties non possum, qvin vults tui majestatem exosculer. vae posteritati elucubrasti, qvaeso, sub dium rape. Noli diutius obscuris premere tenebris, qvae lui publicae debentur. inprimis autem ego Controversias illas eripateticas videre, legere, mirari, ebuccinare gestio. Rogo ac obtestor te, milormi, per omniaMusarum sacra, ut vulges ac communices, qvibus communia studia elevari qveant. Alias, scire tuum, qvorsum? Eqvidem Scire tuum nihil est, nisi, tescire, hoc sciat alter. Non invidenda sunt proximo, qvae caelitus accepimus. ut coelesti omnes cognatione jungimur, ita alter alteri commodare tenetur. Sed et insuper humanae amicitiae aliqvid debemus. vocirca operi te ata, et nos voti nostri damna. Ego vero tuus et vivam, et moriar. Generum Divini Bartholini nostri saluto, Non gravaberis vice mea fungi. Ex literis, tamqvam ex ungve leonem, facile cognosco, qvam eruditus noster Brochmannus sit. si potes, potss, insinua [[0414]] me penitius. Vale, mi Wormi, et amare perge tuum Cabeliavium. In Nuclano nostro xx. Aprilis M DCXXXIV. JOH. CABELJAVIUS CCCXV. Olao Wormio. S. D. Hafniam. Num ultimas meas, qvas III. Cal. Julii exararam, acceperis, scire laboro. Late in eis scripseram, qvid vellem in rem meam ageres. Totum negotium Rev. ac Clarisl. Brochmannus noster tibi aperiet, si nescis. Non dedignaberis tentare, qvousqve sperare liceat. Multa sunt arcana, qvae tibi suggesta velim. Caeterum, non ausim tam ventosae cliartae secreta mentis committe1e: dici mavult id, qvod te scire velim, qvam scribi. si autem de fide nostra dubitetur, in Hollandia grandes sunt, qvi isthoc nomine caveant, fide jubeant, expromittant. Plura non adnecto. Heus tu, Wormi, qvid rursus aeternitati pangis Ovaeso, ea, de qvibus tu ad me nuper, matura tandem. Exeat in lucem, qvod jam dudum Musa deducit in astra, groqe Invidet orcc. vid i Monumentis Eruditissimi Bartholini praestet Gener, cognoscete amem. Clati. Arnisaeum salvere jubeo. si me amas, exosculare mca vicc illum virum. Illustriss. D. Cancellario omnia mea studia et officia plane offer. Vale, mi hWormi, et diu patriae, Musis, interqve tuos mihi, vive incolumis. In Nuclano meo. XIII. Aug. M DCXXXIV. CCCCXVI. JOH. CABELIAVIUS Cl. OLAO WORMIO Med. D. S. D. Hafniam. Ita statim accipio, Archiepiscopum nostrum, dum Francofuto domum festinat, in via animam exhalasse. Nunc igitur [[0415]] restat, ut novum Dominum ac Caput ex Dania exspectemus. Faxit DEus O. M. fic omnia succedant, uti ego qvidem optem ex animo. Ego interim me totum sperato Archiepiscopo mancipo et consecro. Dignaberis qvaeso, cum Illustrissimo Dn. Hisce hucusqve conscriptis, qvidam intimus enucleatius mihi omnia sgnificat. Secundo hujus mensis obiit noster Princeps. Sveci dtinent corpus qvorsum, augurari licet. Interim tamen non est, cur qvisqvam nostrum de Dano Domino ac leroe dubitet. Si coram essem, multa tibi arcana politica. Salveant omnes, inprimis Illustriss. Dn. Cancellarius, cujus titulos jam pridem novisse gestio. CCCCXVII.V JOH. CABELIAVIUS Olao Wormio S. D. Hafniam. Qvas ad te dedi ultimas, si acceperis, ut accepisse credo, iterum te rogo, ut meminisse nostri digneris. inprimis autem apud Magnum Regni Cancellarium. qva intellecto, novisti caetera, qvae velim. Titulos, qvibus eum Rex Serenissimus illustravit, didicisse ardeo. fac ile hoc in negotio gratificari mihi poteris. Ut scias, qvot ad te exararim litcras, ad qvas tu nihil hactenus respondisti, aut, si qvid respondisti, nihil saltem ego nactus sum, scias, has ipsas, qvas nunc tibi cudo, nonas esse. neqve pauciores ad ingeniosissimum Brochmannum, cujus Thalassionem tu adhuc expromissor debes, missa sunt. Comminisei hactenus non datur, qvid causa silentii siet Nostri autem oblivione memoriam officii et aftectus segnescere, ve si ipsa Pitho, id ut credam, suggerat, haud credo tamen. qvin, illud potius, altius ac tenacius animi vestri penetralibus insculptum me esse, qvam qvi ullo unqvam modo funditus exterar aut expungar. Bremae nunc moramur. ut nihil hodie [[0416]] obstiterit, qvo minus tot scribendi occasiones captemus, tot faciamus ipsi, qvot exercendae amicitiae nostrae conducant. Exspues et expelles me ex tuorum area, si qvid alibi aut unqvam partes meae claudicarint. vas ad stupendum magnis dotibus Brocmannum vides hic, non trades, nisi junctis mihi officiis. Alteras ad Nobilissimum nostrum Meursium, illud Vir. tutis atqve Litterarum Theatrum, sic refundes, ut simul is percipiat ac discat, qvanto me amore complectaris. qvem qvidem honorem mihi non invidebis. Magno Cancellario prorsus amem deberi. Offeres Heroi usum et sructum totius Cabeliavii, cui salutem plurimam qvam officiosissime annectes. Vale, mi Si qva commoda via possis, ut potes, aut te posse saltem credo, te per amicitiae nostrae sacra, ut et Rev. Clarissimumqve Brochmannum nostrum rogatum cupio, ut me Archiepiscopo nostro de meliore nota commendetis. Dum mihi duplex nobile praedium in hac dioecesi, et hinc mihi processus cum nobili qvodam, cogor, velim nolim, tantisper hic commorari, donec ad finem omnia perduxero. ut vos laudarim, si me insinuaveritis. Id qvod vehementer etiam atqve etiam cupio. Nec aspernarer, Ejus Celsitudini alibi esse ab officiis. ut ita demum aliqvid foret, qvod cum honore agerem. Ego vicissim vestro nomini atqve dignitati omnem meam operam . v, av KKK KKK ATT TT ATTT . OAVVDITO Johanni Cabeljavio. Bremam. Iteras tuas, 1. Febr. datas, Hamburgd ad me transmisit Hagemejerus, qvibus me reum neglecti officii agere videris, qvasi novem ad me datis literis nihil prorsus responderim; sed, inaudita caula, sententiam ferre non solent Juris Consulti. Anno praeterito ternas saltim abs te acccpi, qas sigillatim mox [[0417]] meae exceperunt; sed, qvod idem subierint fatum qvod reliqvae tuae, mea neqvaqvam factum est culpa. Memini, me se.mel cuidam Dn. Schultio a servitiis ad te perferendas tradidisle, reliqvas Hamburgum misisse. vid subsit, qvo minus rite fuerint curatae, subodorari neqveo, nisi forsan, ubi Nucla tua sita sit, ignoraverint tabellionum magistri. Cautius posthac mercabor, et, si minus molestum fore intellexero, siqvid posthac scripturus sim, ad Hagmeierum dirigam lamburgum, qvo certius curetur. D. Brochmanno tuas in manus tradidi; et ad Mursium, (qvi duorum dierum itinere a nobis remotus, Sorae degit) sibi destinatas, per certum misi internuncium, siqvidem raro ad nos excurrere solet. Serenissimus Rex noster, una cum Cancellario, et tota Aula, tota hac bruma, in Cimbria hybernarunt, nec adhuc ad nos redierunt, Ubi reversi fucrint, non desinam tuas apud Magnates noslros, qvod saepius feci) qvorum hic inelusos mitto titulos, partes agere. Archiepiscopo vestro vix puto meum innotuiss nomen, utpote qvi, qvantum potuerim, ab aulicis me semper subduxerim, tantum abest, ut mea aliqvod apud Ipsum pondus habitura sit commendatio. vod igitur hac in parte amico gratificari neqveam, doleo. Votum tuum Brochmanno, qi diu in aula Principi familiaris vixit, concredidi; ille se Dn. Schultio, qvi Srenissimo a consiliis est, negotium fideliter commendaturum pollicitus est. Interim Wormium tuum dc pristino in Te affectu nihil unqvam remisisse, faxo, alius intelligas. Pridie Iduum Aprilis, 1635. KKK TT A ATTT T A.VVO Olao IWormio, Hasnam. Eosculanti flium, ecce traduntur mihi suavissimae tuae, qvas pridie iduum Aprilis dederas. Mox uxori restituitur, qvod amplexandum mihi praebuerat, tuasqve pergo cum summa voluptate legere. Scribis, te neglecti officii reum haberi a tuo Cabeliavio, non esse ferendam sententiam, nisi causa utriusqve [[0418]] cognita. unas duntaxat nostras accepisse te. et ad singulas respondisse. mi Wormi, nimis diligenter te excusas. neqve enim te adeo culpae insimulare memini, ut video videri tibi. Novi tuum erga me adfcctum. non fugit me animi tui constantia. vare dolui tantum, non etiam perstrinxi, intermissionem litterarum. De tuis Schultio cuidam traditis, caeterisqve Hamburgum missis, nihil eqvidem mihi constat. Ne autem tuae fluctuent in posterum, recta, si placet, ad ohannem Hagmejerum dirigito. Degit, ut mihi scripsit frater ejus Joachimus, qvi nunc Lipsiam tendit, apud qvendam Johannem Scroteringim in Appia divitum platea. Jam saepius te nostri meminisse pud Magnum Cancellarium, idqve te crebro facturum, ex animo gavisus sum. De Illustrissimo Archiepiscopo nostro, vellem, posses, qvod, si posses, velles. si Clariss. noster Brochmannus id, qvod scribis, praestiterit, reapse sentiet, qvanto me officio sibi obstrinxerit. Tituli Magnifici Cancellarii tempori observabuntur. Mirabaris, scio, cum legeres mox in initio de meo filio. Ovidl inqvis, itane auctus es familiam? imo, mi lorm, tandem voto meo benedixit Deus. dedit mihi masculum haeredem, puerum bonae spei, si Medicis credendum. ut augurantur omnes, statura corporis superabit olim me parentem. Faxit DEus, ut etiam ingenio caeterisqve famae momentis. Egregie indies grandescit. Nuper pellicebatur Thalassionem noster ille, vere alter Erasmus. solverit fidem, si nunc pepigerit Genethliacum. qvod, cum jam pridem expromissor factus es, vel ultro urgebis. Clarissimo Arnisao, ut et doctissio Bertilio, si ibi sunt, plurimam meo nomine salutem annunciari curabis. Vale, mi ormi, et perge Reipubl. litterariae superesse. Brema IV. Maji c1o Icxxxv. KKK KKK KKK KKK KKK KKK T LV Olao Wormio S. D. Hafniam. Ad ultimas tuas jam dudum respondi, Clarissime Wormi, Aut cottidie nunc responsum abs te iterum expectem. Nuper [[0419]] ad te, ut meministi, de Eqvestribus Ordinibus Chiffletii mei. Paucum est, qvod hodic forte iterem. Ex scheda vides, qvousqve te consultum velit. Si qvid possis, ut hic ptes, te etiam atqve etiam rogo, ne graveris tandem id praestare, qvo tibi magnas animas concilies. Iconismum Novi illius Ordinis, qvem Rex Serenissimus nuper instituit, facile curaris. ut et simul illustria Eqvitum nomina. Gratissium feceris, si magno Viro operam hic dederis. Sed et multam inde gloriam vobis Danis conciliaveris. Immortale moumentum est, qvod tractat. Ovocirca non possum, qvin per sacra studiorum iterum atqve iterum serio te precer, ut communi voto gratificeris. Caetcra, qvae nosti, satis tibi commendata. Ovid vero nunc parturias, ctiam scire velim. Et, qvid alter ille Erasmus? Ecqvid Bartnolini editum hactenus? iste Commentarius in Osficia Ciceronis, qvando tandem? Tasios Danicos augebis. ingeniosum opus est. vel inde sati collcgi, Vir qvantus sis. Metio te Dani colunt, et in pretio haben. Nos vero exteri, amamus te, et miramur affatim. salve, grande Danorum decus, et Cnbeliavim tuum redana: c pege. Magno Cancellario amem manciari. interim usum fructum nostri Illustri Hleroi dicare sustinc. Vale. Bremae Ill. Maji cIO Ic. ATT VTDAITT KKK VOVO Johanni Cabeliaio. Nuclaus. Rimas, qvas ad me de Everibus ordinibu Chieti scripsisa te, narras, non accepi. Hisce vero ut responderem, curavi, ut ab Eqvite hnujus ordinis, amico meo insignia haberem, qvae delincata hic mitto. Eleplas est albus, ab aurca dependens catena, Turrim coeruleam pinnatam, rubro tecto insigncm, dorso gestans, intcr qvatuor adamantes cffigiem Regis, affabre elaboratam, ostentantem. A turri coeruleum dependet peristroma; inter qvatuor adamantes cataphracti brachium, strictum [[0420]] tyro qvidam artis pictoriae haud satis affabre, ob festinationem expressit; facile autem emendabit, qvi aeri mandabit. Hoc nulli, nisi qvi in bello Svetico se strenue gesserunt anno 1616. sunt exornati, Reliqvis, qvotqvot exinde ad eqvestre evecti sunt dignitatem, data sunt prisca illa Elephanti, ut vides. Sed ut omnia Chistotii sint clariora, ecce totum ritum, Nomina simul Eqvitum, qvotqvot ab hoc nostro Rege hactenus sunt creati, typis excusa mitto: inde singulorum pleniorem hauries enarrationem. Me qvod attinet, ex eo, qvo de prisca Danorum Gothorumqve Literatura justum tractatum et monumenta, hisce characteribus apud nos extantia, absolvi, qvieti me dedi, et, ut verum fatear, ferme laborasse jam poenitet, cum qvi haec typis posteritati tradat, non sit inventus. Tibi itaqve, aliisqve Magnis Nominibus lampada trado, in tenebris qviete delitescere mihi jam volupe. Vale. 5. Jun. I635. KKK-- CCCCXXII. JOH. CABELIAVIUS KKK-- TTI-- Olao Wormio. S. D. Hafniam. Ut notes tabellariorum incuriam, ecce uno ac eodem tempore binae mihi redduntur, quas tu diversissimo ad me dederas. qvarum primae, ut apparet, qvinqve propemodumt menses fluctuarunt. alterae vero sex septem septimanarum sunt.. utrasqve enim jam ante qvatriduum accepi demum. Dolere te scribis, te tam raras abs me accipere, idem et ego vehementer doleo. Ausim et ego affirmare serio, praeter eas jam ultimas, et istas, qvas novisti, nuperas, integro triennio, si modo recte i memini, tuarum nihil vidisse me. ut vellem eqvidem et eg, telicius officia nostra freqventari: Ea vero, qvae in rem Ma-gni Chisffetii nostri de lineari curavisti, cum incffabili qvadam t voluptate nactus sum. qvin imo ter, crede mihi, ad os, ad hoc 2 pectus meum, pressi: Fraudi itaqve non erit tibi, qvod adeo6 communi bono velificari sustines. Laudabit te hinc noster supras atra, nomenqve tuum scripto nunqvam perituro commendabit. [[0421]] Interea, qvod unum possum hodie, immortales ago tibi gratias. Ego vicissim, nomine amici, omnia prorsus officia, qvae unqvam praestari qveant, tibi offero ac defero; nil negabitur tibi, cui nihil non debcmus. Mittam haec tua, qvae amplector indies, qvamprimum tuto dabitur, ad eommunem nostrum a micum. non cunctabor desideriis cjus satisfacere. nec oportet. scio enim, qvantopere isthaec Danica salivet imbibisse. Non res Romanae, perituraqve regna, non qvodvis aliud tam gratum et acceptum fuerit, qvam haec Eqvestria. qvod ipsum nunc porro ipsemet inrelligas. Tantum de eo. Aliqvamdiu tertiana maceratum tabuisse te, non libens audio. multo minus, de hypochondriaco qvod annumeras. Grave atqve triste malum hoc est. ex parte novi, qvantum pectns humanum rodat. Debes bono a nimo esse, suavissime meorum, et littcris consolari te. Has insertas Nobiliss. Meursio. Domino Brochmanno, qvi mei prorsus obliviscitur, salutem plurimam, ut et Celeberrimo Arnisaeo. Vale, mi Wormi, et frcqventioribus me bea. In Nuclano V. Novembr. c Ic xxx. ccccxxIII. TI ATAITTT . LVO Olao Iormio D Vo Aafniam. DIllustrem scribens Reventlovium, non potui, qvin, hac Aoccasione, ad te, intimum Amicum meum, pariter. Jam saepius conqvestus sum, super oblito amicitiae cultu. Manifesto ostendi documento, qvantum inde adficerer. Provocavi te, variis literarum officiis, ad ingenium antiqvum. et tamen, ecce, ad hunc usqve diem ignorare, qvi valeas, me, sinis. S adhuc homo es; et me solito dignare studio: oro te, Vir Praestantissime, per nostram amicitiam; ut, tandem, silere desinas. Ita magno me scrupulo liberaris. neqve enim tranqvillo possum animo esle, nisi me statum tuum edoccas. vi, nomine Serenissimi Regis vestri, hic residet Legatus, Martinus Tancius Vitr Regno utilissimus, mihiqve, propter egregias animi dotes, [[0422]] ingeniumqve nobile, charissimus mortalium, suasit, maximo Revenilovio innotescere. I te ipso luculentum habes exemplum, ut ego gestiam eruditis placuiss. qvod mihi qvia cessit optime: pergo, ecce, etiam ulterius Daniam vestram penetrare. Idoneum autem comitem sum nactus. cui tuas si partes glutinare sustineas, jam, vide, de gratia laudatissimi Herois dubito nullus. id qvod humanitatis tuae officium prorsus mihi ipsemet polliceot. Novi enim bene satis tuum erga me adfectum. qvem s hic promoveris, ut eqvidem mihi persvadeo, magno tibi beneficio obligaris me. Commendabis igitur me summo Viro, ut, conciliata Tanti amicitia, jam, Apollinari sublimis triumpho, mediis caput astris inumbrem. Brema posita, Trajectoque, Hagae nunc commoror hactenus. Sed nec hic consenescere licebit. ad calendas enim Majas, hinc, cum tota mea familia, Amstelodamum migraturus sum. ubi, (ne ignores mutationis hujus causam,) in Gymnasio Illustri, sub auspiciis potentissimi atqve eruditissimi Magistratus, Jus et Historias profitebor. id qvod, DEus op. max. faustum mihi felixqve velit Tu novis his conatibus adspirare ac favcre perge. ita qvidem animosius spartam mihi commissam adornar. Solent enim amicorum applausus magnis stimulare motibus. Hic desino. Vale, mi ormi, et reciproco adfectu pabulum dolendi suffoca. Hagae. Martii cI 1cxL. KKK TATTc DAT LOVVNIVLO Iohanni Cabeliavio KKK I. .&&& Amsterodamum. iL arissime Cabelsavil Anni effluxere bini, ex qvo nihil tu arum vidi literarum; nec ubi locorum esses, expiscari potuerim. Tantum abest, ut eas viderim, qvibus te ad debitum officium toties me provocasse scribis. Fateor in amicitiae leges graviter me peccasse, si pectus tam amicum debita non amplecterer reverentia, illudqve mutuo ac debito defraudarem amici [[0423]] officio. Sed ut ut se res habeat, in perturbato hoc Germaniae tatu negligentius curari ea, qvae inter amicos aguntur, qvid miri? vin has ipsas, qvas a te jam lego, 25. Martii Hagae Comitis exaratas, hodic primum, vi decimus est Maji, accepi per amicum, qvi alioqvin in istis curiosus esse solet. Caeterum tibi in Gymnasio Amsterodamensi demandatam esse provinciam Jus et Historias docendi ex animo gaudeo. Deus conatus dirigat in sui Nominis gloriam, juventutis commodum, tuiqve honcris incrementumEst, qvod tibi applaudamus omnes, tam splendidum qvod nactus sis honoris theatrum, in qvo praeclari ingenii tui libere se exserere possunt impetus. Cum Nobiiissimo Dn. Reventlovio nulla prorsus intercedit mihi familiaritas, alioqvin in commisso negotio nullas paterer desiderari in me officii partes. vantum possum, me ab aulicis retraho turbis in ista ingravescente aetate, nec eo me nisi invitus adduci pati or, mihi meisqve Musis Academicis, ubi praxis qvotidiana aegrorumqve sinunt qverelae, unice deditus. Nunqvam splendida illa mihi placere potuit miseria. Si gvando ob adversam Magnatum eo vocor valetudinem, qvam possum, me brevibus expe dio, eqsqve longum valre jubeo. Hic rerum mearum status, qvem cum Purpuratorum permutatum nollem, viribus et valetudine qvictem svadentibus. Te interim, praeclaris ausis ad famae anhelantem ternitatem, qvam prosperrime valere cu pio. Hafniae, 1. Maji 16ao. KKK Illustrissimo Domino KKK LH MO NI CI1 Sereniss. Danicae Majestatis aqud An los Legato, HENRICUS SPELMAN Salutem humillime cum dignitatis incremento. Valde placuit, Illustriss. Domine, qvod e vestra clientela nuper mihi ostendit eruditus juvenis Axilius Julius TULSH?I [[0424]] illud Monumentum Danicum, ab Olao Wormio docte, splendide et ingeniose enarratum. Non adducor tamen ut credam, Tottorum cognomen sub Anno Christi CCLXXXX. usqvam gentium innotuisse, cum Germani, Galli, Britanni, et, ut alios taceam, populi omnes boreales, Graecorum Hebraeorumqve more simplici uterentur appellatione. Iottum igitur, de qvo meminit Saxo Grammaticus sub illo seculo, inter majores Toronis Iotti, qvi recentius vixit Soo, annis, ideo numerandum non censeo, qvod vo5 esset, ut nec Assuros illos He. braicos ad Assurum Totti fratrem gentili spectasse cognatione. Danos tamen, Norvegos et Gothos (qvos olim Getas,) ab Hebraeis oriundos, cum enixius id evicerit Arngrimus Jonas in sua Crymogaea, non inficiabor. Certe apud Historicos nostros, qvi de Danis copiosius tractarunt qvam ipsi Dani, nullus, qvod sciam, occurrit Saxo vel Danus, gentili fretus cognomine. Nec ejusmodi qvempiam reperi inter Gallos veteres, apud Gregorium Turonensem, nec sib mediis seculis apud Aimoinum, nec inter Longobardos apud Paulum VVarnesridum seu Diaconum. Fateor tamen in historiis ut et aliarum gentium, deprehendi interdum alium atqve alium bino compellatum nomine, neutro tamen gentili, sed hoc ex contingenti aliqvo adventitio, et per probrum saepe, (qvod Plautus improperium vocat, nos a Nichname,) illo autem genuino et legitimo. Nostrates seu Anglo-Saxones, sive Anglo-Dani, ante introitum Normannorum, gentili non sunt usi cognomine, nec in tota patria mea, qvae prae caeteris tota paruit Dano, Danorumqve hodie villis scatet et prosapiis, ullus mihi accuratius indaganti compertus est binominis. Exstat in memoriam rei vetus qvaedam narratiuncula: Normannam nobilem, Angli repudiasse nuptias, qvod duplici non honestaretut nomine. Brevi igitur in Normannicum ruunt omnes morem, cognomina sibi aut a praediis, villis, oppidis, (qvod Normannis atqve Gallis usitatissimum fuit,) aut ab animi corporisqve dotibus, officio, magistratu, artificio, rebus gestis et hujusmodi, adsciscentes, eademqve ad nepotes et propaginem suam diffundentes. Sed de his nimium. [[0425]] Antiqvissimi moris est in campis sepelire, etiam totam simul cognationem in eodem monumento. Sic Abraham, Isaac et Jacob cum uxoribus suis in spelunca, qvae fuit in extremitate agri nuncupati Machpelach, qva et parentes sui primi Adam et Eva, si Doctoribus credamus) inhumati sunt. Nec inane hic, qvod dicitur, in extremitate agri. Ritum enim alium antiqvissimum suggerit, cujus e Platone meminit Cicero in fine lib. 3. de Legibus: in arvis scil. non condendos mortuos. Extremitates enim agrorum incultas olim reliqvere, qvod et in Tulsho videtur observatum, prout sanctius a Danis et Saxonibus nostris. Hos enim animadverto tumulos passim ex aggesto cespite eminentius per loca extulisse, haud tamen in frugiferis arvis, sed in ericetis camporumqve finibus minime Cereri atqve Eaccho arridentibus. Priscum igitur violarunt morem, qvi pirum in sepulchro serure: multo enim haec recentior est, nec in coemeteriis unqvam vidimus arborem fructiferam; agrestes vero saepissime et feras. Judaeos tamen in hortis alias posuisse monumenta atqve tumulos, non ignoro, sed haec pluribus disserenda transeo. Miror tamen, Toronem Tottum, monasteriorum conditorem, illic sibi non delegisse sepulturam, cum id primis fundatoribus admodum gratum esset, et futurae arrha beatitudinis, qvam nec cedentibus Monachis ipsi cederent praesertim a Christianis fratribus ad Ethnicos redire, a fidelibus transfugere ad infideles. Forte alius fuit hic Torus Tottus, cui ne molestus sim, molliter ossa cubent. De literis Runicis plura cupio: unde nomen, qvaenam regio, et qvis populus? Rinucorum meminit Plinius, eosqve hodie ponunt authores juxta Batavos atqve Frisios, Frisorumqve lingvam hodiernam veterum illorum Teutonum et Gothorum admodum consonantem praedicant. Et qvos Tacitus. in Germania Sunicos vocat, qvidam Runicos Iegunt. Expediret procul dubio singula Doctiss. Wormii libellus de Literatura Runica, si ejusdem haberetur copia. Ego Monumenti inscriptionem Gothicis plane exaratam literis censeo. Gothicarum autem variae species, varia Alphabeta. Unum ex Anonymo dedit Bon. Vulcanius, et ab amicis aliunde perqvisita qvatuor alia, sed haec parum inter se distantia, adeo ut praecipua duo tantum vidcantur genera, eorumqve [[0426]] alterum a Galfila (aliis, Gulfila et Ulphila) Episcopo Gothico sub aera CCCCXV. juxta Isidori Chronicum excogitatum, Trithemius Abbas aliud etiam perhibet recentius a Normannis, (qvos a Gothis Asiaticis ducit,) inventum. Et apud nos reperitur aliqvando Gothicae scripturae genus, Monumenti non absimile, sed alio atqve alio dispar charactere, Wormiiqve dignum enucleatione. Breve ecce specimen. sMRIt. Sculpta fuit haec inscriptio Episylio crucis lapideae, Beueastri partibus Angliae borealibus, (ubi Dani pluri, num versabantur,) Camdenoqve et mihi simul exhibita Anno Domini I61S. ab Antiqvitatum inter Proceres Angliae peritissimo Dn. GCuilielmo Hovard, novissimi Ducis Norfolciae filio. Habetut et ex eodem tractu, sub Brigantibns Cumberlandiae in Cambdeni Lritannia, literis aliqvot magis obsoletis et exoticis alia inscriptio (Danica reor,) qvam utramqve intueatur, cupio, vester Mystagogus Wormius, exponensqve vel alterutrum erit mihi magnus Apollo. Nec deficiens qvidem minoris pretii, nam haec forte #tou!j e)n a(/dou triaka/daj e)pizhtei_n. De caeteris, cum minus generalia, verba non faciam. Haee, ut Vestra novit Excellentia, satis aeger et detentus aliis, peroravi. Spero me initurum cum Authore amicitiam, et per literas aliqvando nos acturos pluribus. DEUS Optimus Maximus Amplitudinem Vestram in vestrum patriumqve decus diutissime tueatur. Londini IV. Calend. Maj. MDCXXIX. st. vet. CCCCXXVI. OLAUS WORMIUS Viro Illustri et Generoso DN. HENRICO SPELMAN, Eqviti Anglo-Britanno S. Non possum non, Vir Illustris, tantam tuam humanitatem, et incredibilem benevolentiam exosculari, qua me facie [[0427]] ignotum, nullaqve vel minima re de te tuisve unqvam bene meritum proseqveris; non solum eruditum tuum, laboriosissimoqve ingenii molimine expolitum, Archaeologum dono mittendo: fed etiam nugas meas Strbenses tanti faciendo, ut iis excutiendis aliqvid etiam temporis tribuere haud sis veritus. Pro qvibus officiis fateor me tantopere tibi obligaturn, ut si qvid a mea proficisci possit tenuitate, qvod honori tuo dilacando inservire qveat, illud non immerito totum tuum esse gratus agnoscam. Ut vero aliqvo indicio mutuum declarem affectum, ccc Fastos tibi mitto meos, ex summis tenebris in hanc, Majorum voluntate potius qvam meo voto, protrusos lucem. In qvibus eundem, qvo in Stroensi Monumento examinando usus es, libere ut exerceas candorem, amice peto. Sunt enim haec talia, qvae a nemine tentata hactenus, unius hominis, glaciem frangentis, infinitisqve aliis indies distenti negotiis, facile effugere possunt diligentiam. Si qvae occurrunt minus expedita, illa, DEO volente, suo tempore clariora reddet nostra Lteratura Runca, cui tristissima rerum nostrarum hoc belli tempore, facits, tpographorum qvinetiam sordida tenacitas, hactenus lucem inviderunt. Monumentum TUI.SHDIa te diligenter adeo perlustratem qvod attinet, illud amici cujusdam mei rogatu publicasse me scito, ut doctorum in patria, de talibus explorarem judicia, et an reliqva ejus generis, magno labore et sumtu ex ruderibus et saxis Daniae et Norvegiae eruta, digna luce ducerent, expiscarer. ne operam aliqvam his ulterius tribuendo, bonas horas severioribus dcstinatas, temere perderem. Tanti igitur aestimii chartam hanc esse non arbitrabar, ut Tui similiumqve antiqvitatum Proccrum experiretur censuram; qvam tamen, ut gratissimam, exosculor et veneror. Utqve, per Nobilissimum Axilium Juliumn nostrum communicatam, curae et cordi tuisse agnoscas, qvae mihi, ea pellecta irrepscre dubia, tanta fsretus humanitate, in sinum tuum liberius deponam, utqve aeqvo excipiantur animo, ac candido enucleentur, unice exopto. Non credis, Tottorum cognomen, sub Anno Christi CCLXXXX. usqvam gentium innotuisse, cum Germani, Galli, Britanni populi omnes Boreales, Gracorum Heraeorume more simplici uterentur appellatione. [[0428]] Sed magna mihi indigere videtur probatione, Omnes Boreales tunc temporis simplici usos appellatione. De Germanis, Gallis, Britannis nil jam dicam: de Danis, Norvegis, Suecis contrarium evincunt, tum historiae fide dignae, tum Nobilium genealogiae, aliaqve apud nos exstantia documenta. Ut Adelingos Longobardorum, Amalos et Baltheos antiqvissimas Danorum et Gothorum taceam familias, de qvibus etiam docte disserit Ar. chaeologus: Gungincos, de qvibus Paulus Diaconus lib. l. dc gestis Longobardorum cap. 1. qvi an nostri fuerint Gungi, qvorum adhuc in Scania integer est principatus; qviqve se veterum Gothorum progeniem gloriantur, qvibus, sagittandi peritia vix cedunt, dubitatur: Lithingos, apud eundem ibid. cap. 21. Hi omnes Lithingi fuerunt, sic enim apud eos qvaedam noblis prosapia vocabatur, ait arnesridus: licet qvidam legant Adelingi, ad explicationem ipsius Pauli respicientes. A Sioldo Danorum Regc, juxta Saxonem, IV. qvi, ut ferunt annales nostri, circa annum mundi 36. vixisse putatur, Sicldungos dictos inseqventes qvamplurimos, testantur Historici nostri. Rolvo, qvi circa an num mundi 333. imperavit, cognomine fuit rage. Fridlevus I. anno mundi 381. fasces tenens, Snare dictus. Frotho sI. cujus anno I. Gothie Dania migrarunt, qviqve tempore nati Christi vixit, Gefsmild salutatus. Haraldus Il. anno 26. nati Christi imperium obtinens, Hylletand dictus, Ulterius non progredior in Regum Danicorum Historia. Norvegos jam consule, non ab Haraldo Harfagre, qvem anno Christi 860. imperium inchoasse referunt, a qvo ad majorum nostrorum tempora vix qvisqvam fuit, qvi cognomine aliqvo non gaudebat, sed Regulos, ante ejus tempora fasces provinciarum tenentes, aspice; maxima parte non simplici, sed duplici usos nomine reperies. vid juvat referre Ivarum Vidfadne, Aasam Ildraada, Olaum Tratelge, Haldanum Hvidbeen, Halfdanum den Milde, Gudrodum den Gamle, aliosqve qvam plurimos? Sueci tibi enumerabunt Rodericum Slyngebaand, Alricum Gestblind, Ericum hin Vise, Haldanum Bergram, aliosqve; qvos tibi in hi. storiis versatissimo in memoriam revocare piget. Magnatum et Ncbilium non minorem recenserem (Danorum saltem) catalogum, si apud te genealogias per manus nobis traditas pondus aliqvod habere scirem. Rosacrantxiorum, adduximus in Tulsnq, addere possem lrnorum, Bannerorum, Brheorum, Gyldensternorum, [[0429]] Langorum, aliorumqve, si necessitas efflagitatet, exempla. Vixere fortes ante Agamemnona Multi, sed omnes illacrymabiles Ilrgentur, igotiqe longa Nocte, carent qvia vate sacro. vid Cambdenus, in descriptione Cornvalliae, de Godolphi. aorum referat familia, plana sunt et Spelmanno notissima. Tottum igitur, de qvo Saxo (cujus autoritas non temere repudianda,) e numero majorum Toronis non exclusero; nisi alios Totttos tum viguisse, aut hanc 8oo. annorum lineam interruptam, documentis evidentibus probaveris, Assuros illos Hebraicos ad Asserum Totti fratrem gentili spectasse cognatione, nuspiam dixi, sed qvia eadem in gente nostra, qvae in Hebraica, reperire licet Heroum nomina; ab tHebraeis oriundos nos contendo, qvod te ultro largiri gaudeo. via vero haec de cognominibus disceptatio, varias parere posse difficultates animadverto: submone cognomina in familiis qvibusdam Danicis, a summa fuisse antiqvitate, sed qvibusdam seculis, in nonnullis interrupta, a posteris tamen tandem revocata. Idqve nobilissimorum qvorundam, a pud nos igentium, edocent exempla: vi, etsi abunde constet qva stirpe et familia orti, malunt tamen longa serie, addito saltem parentis proprio salutari, eo modo qvo Graeci, patris nomen postponentes, ut #EUGNIC EUBIOU, in ara qvae exstat Messanae in Sicilia, et Romani in nummis, JULIA. C. JUL. CAES. IMP. filia scilicet. Id elapso seculo multo fuisse nobis freqventius, testatum reliqvit Nobilissimus Daciae Historiographus Arnoldus Hvitseldius, in Vita Friderici Primi circa finem, ubi refert dictum Regem Nobilitati Danicae autorem fuisse, ut obliterata jam ferme familiarum revocarent cognomina, et clypeorum signa; ne tribuum fieret confusio, et stirpium irrevocabilis obreperet oblivio. Nec hoc dissimulo, qvasdam etiam reperiri familias, qvae licet ante secula non ita mul ta cognomina primum acqvisiverint, majorum tamen seriem [[0430]] non interruptam, a remotissimo numerant aevo. Et hoc sensu Toronem ex Tottiorum fuisse majoribus asserere is posset, qvi aliis destitueretur fulcris. sed generosissimi hujus stemmatis genealogiae mihi instar omnium fuere. Qvantum valeat autoritas negativa peregrinorum de rebus Danicis disserentium, me melius nosti. Tuos Anglos, Gallos, Saxones, Danica tractantes, si cum nostratibus Mss. praesertim et nondum editis conferas, bone DEusl qvan jejuni, qvam manci, qvam omnium rituum nostrorum ignaril Possem tibi nostrorum Nobilium cognomina in hujus anni Gallorum Relationibus annotata, et miseris adeo modis depravata recensere, ut vix a nobis ipsis agnoscantur, et, nisi rei gestae series conjecturam firmaret, plane pro peregrinis haberentur. Ex qvo qvantum in talibus exteris sit habendum fidei, facile aestimaveris. Sed haec te ipsum animadvertisse non dubito. vod Anglo Saxones aut Anglo -Dan ante introitum Normannorum in Britanniam gentili haud usi sint nomine, faci argumentamur. Ritum totam cognationem simul in campis sepeliendi in eodem monumento, tanta tui ingenii ubcrtate locupleta tum, ad nos rediisse gaudeo. Sed non possum, qvin hic annotem, qvae apud nos diversa reperio ab iis, qvae ex Ciceron colligis. Non enim in ericctis et camporum saltim finibus colles et tumulos hujusmodi arte elaboratos, ut sepulchra Magnatibus luppeditent, apud nos freqventissimos reperies: sed etiam in frugiferis arvis, Cereri (de sBaccho non loqvor, nobis minus familiari,) dicatis, adeo ut a colonis nostris haud paucos ex parte aratro eversos cernere liceat. Nec priscum morem adjecta piro violatum crediderim. Ostenderem enim, annosas fagos, qvercus, aliasqe arbores porcorum saginis destinatas, qvosdam coronae instar cingere tumulos, qvosdam vero ad caput aut latera exornare. Haec ocularis nos docet inspectio, nullis opinionibus aut conjecturis evertenda. Sacras literas si consuluerimus, inveniemus Reges Juda etiam non in arvis frugiferis, sed in hortis suis tumulatos. [[0431]] De Manasse testatur caput XXI. Libri IV. Regum v. I8. qvod post obitum in horto domus suae, in horto Ozae sit sepultus. Qvin et de filio ejus Ammone idem memoratur v. ult. ejusd. c. sepelieruntqve eum in sepulchro suo in horto Oza. Non igitur infreqvens fuisse videtur multis gentibus, Reges et Magnates suos, in hortis et arvis laeta fruge consitis tumulare. Miraris Toronem, tot Monasteriorum conditorem illic sib non delegisse sepulturam. Miror et ego, et qvi factum, documentis nullis evidenribus probare datur, Conjecturas meas in medio positas vides, et ni elogium propositum, familiae constans relatio, similiaqve alia me moverent exempla, plane tecum negarem; Utut sit, hisce fidem ut adhibeamus necessum est, donec contrarium probetur. Nondum confirmatis in Religione Magnatibus, lucri cupidos Monachos multa concessisse, ne rigore nimio jacta doctrinae fundamenta cverterent, a ratione neutiqvam alienum. De Runicis mirari satis ego neqveo, ex Historicis Britannis, qvi de Danis copiosius (te autore) tractarunt, qvam ipsi Dani, nihil percepisse Spelmannum. De qvibus tamen Danorum vulgus aslidue tot tantaqve cantillat et disserit, Norvegi, Sueci, lslandi scribunt, referunt et ostendunt. Imo, qvibus tritius nihil in ore omnium. Et qvia Litteraturam meam, totum hoc expeditum daturam reris, ecce ejus Ideam tibi mitto; et qvae de nomine Runarum publicanda ex usu esse duxi, plenius addo, ea candido et accurato tuo judicio lubens submittens, luce ccessioneqve aliqva locupletata reditura sperans. Monumenti inscriptionem Gothicis literis exaratam, censes et recte: Gothicae enim nil aliud sunt qvam Runic, et illa qvae exteris dicta est Gothica, ab iis, qvi eam primum in peregrinas advexerunt regiores, nobis Runica est literatura vero et genuino nomine, qvod caput qartum Literaturae expeditum dabit. Inscriptio epistylii crucis lapideae Beucastriensis vere Gothica seu tunica est, ab imerito haud plane descripta; nam nec integra est, nec .5... I2. notae confusionem et de.pravationem effugre. Ovod etiem de monumento in Comitatu Brigantino exstante, a Clariss. Cambdeno delincato, conqveror: [[0432]] alioqvin non hic ullo opus foret Apolline. vid si ita legendum? [run.] Rino satu Runa stina d. RINO LAPIDES HOS RUNICOS POSUIT. Qvod si tanta apud Excellentissimum Spelmannum pollerem autoritate, ut accnratius aliqvanto a qvodam hujus literaturae non plane imperito haec delineari curaret, efficerem ut agnoscecet nihil mihi gratius esse, qvam in talibus amicis gratificari. Vides, Excellentissime Spelmanne, qvo fine haec ad Te exaranda duxerim; nempe, ut pro insigni benevolentia et amoris in me affectu, gratias agerem debitas, spem Tuam haud irritam redderem, amicitiae et familiaritatis inter nos futurae fundamenta ponerem, imo me ipsum, meaqve omnia Tibi tuisqve studiis devoverem. vae spero te in meliorem interpretaturum partem, cum ex iis facile colligas, ea qvae vel ab exteris vel a nostratibus de septentrionalibus sunt divulgata, minimam partem esse eorum, qvae adhuc in archivis ap. nos latitant et ob nimiam familiaritatem neglecta aut despecta contemnuntur. vae, nescio qvo fato, tanto cum detrimento, antiqvitatum cultoribus hucusqve subtrahuntur. Me, aliis licet iisqve severioribus devotum, nulla famae cupiditas, aut aurae popularis ardor, sed merus patriae amor, ad lusus hosce horis detrusit succisivis, qvos eo, qvo profecti, animo bonos et candidos, Teqve inprimis interpretaturum scio. Vale. Hafniae 18. Julii Anni MDCXXIX. [[0433]] CCCCXXVII. HENRICUS SPELMAN Anglus OLAO WORMIO Ornatiss. Eruditissimoqve Viro Doct. Med. et Profess. Pub. S. P.. Hafniam. Elapsum est semestre spatium (mi Olae) ex qvo literas tuas humanissimas, cum libro tuo, liberi genii et doctissimi testimonio, suscipiebam. Respondere tamen non interea licuit, clauso alias mari, et desiderato alias tabellario. Incertus etiam jam nunc scribo, nec effundam igitur oleum in singulos literarum tuarum apices, sed qvo te maxime compellatum aveo, de voce Runica. Nec audaciae videatur, Anglum me et Danici idiomatis omnino inexpertum, de vocum Danicarum origine disputare. Intelligendum enim est, lingvam nostram ex eisdem ortam esse radicibus, et qvadruplici mixtione Danicae conjunctam. Primo veterum e Germania Saxonum. Secundo Jutarum seu Gothorum, cum Saxonibus venicntium. Tertio veterum ipsorum Danorum. Et qvarto Norvegiensium, qvi tunc cum Danis, postea cum Normannis introierunt Angliam. Res in confesso est, nec Auctorum geat laudatione. Non dubitemus igitur, latere apud nos uniuscujusqve starum Gentium vocabulorum origines complurimas: Et cum hoc in aliis sat feliciter experti sinus, sine (obsecro, mi Olae,) ut de origine vocis vestrae RR seu Rid est, Runica, pro genio et ingenio nostro, effunda paucula. Ducor eqvidem, ut aa te dissentiam. Neqve enim a,, pro ductu aqvarum, qvod et nostra lingva sonat,) nec eR pro sulco in terra, qvamvis a re agraria humilibusqve int 1 multa o im exorta noverim sed a Ryne, alia geryne Saxonico. qvod mysterium et rem occultam significat. Sic Lucae cap.8. 1o. [[0434]] Eor is geseald e ge virun Godes rices geryne en oderum on bigspellum. Vois datum est nose regn ei mysterium, et alias parabolas. Sic Matih. 13. II. Marc. a. II. Godes rices gerynu i. e. Regni Dei mysteria. Sic Runlice, et cum augmento Saxonico, Gerynelice, idem sunt qvod mysticum, vel mystice et occulte. Beda 1. Regum 1. as he gerinelice vvord sprecende, id est, mystica verba locutus est Et hinc Ic rung, alias Runere, susurro, vel occulte loqvor. Unde in hodierna nostra lingva vernacula, to rvne one in the eare, occultae aliqvem in aure alloqvi, vel, in aure alicujus clanculum susurrare. Ita prorsus in Glossar. vet. Anglico Latino MS an. Dn. 16o. To rcny to gither, susurro; et sic Codex alius impressus Anno 1ay. Priscas igitur illas Danorum et Gothorum literas non appellatas censeo Runcas, qvod ad similitudinem aqvaeductuum, sulcorum, araturae, ut vestra fert opinio,) vel rei alterius cujuscunqve formarentur, sed qvod essent et mysticae et occultae, sacerdotalium illarum instar Egyptiacarum, qvas in simulacro Canopi, Antverpiam aliqvando allato Goropius exhibet Hleroglyphic. lib. .pag. Is. Nec vulgatum olim nomen, Runica; nam Isidorus in Gothorum Chron. sub Era A15. dicit Galsilam eorum Episcopum Gothicas literas (non Runicas) adinvenisse. Sed cum subjunxerit ipsum etiam scripturas sacras in candem lingvam convertisse: ansam videatur, fateor, praebuisse, cur dicerentur Runicae, scil. qvod rebus sacris, mysticis et occultis conserandis essent jam adhibitae. Sed nec Trithemius Abbas in sua Polygraphia, nec Bon. Vulcanius in Commentariolis, qvos de Gothorum et aliarum Gentium borealium literis edidit, vel qvidqvam produnt de voce Runica, vel agnoscunt eqvidem nomine tenus. Ne (qvod miror) ipse Algrimus Jonas in sua Crymogea, ubi pluribus agit de hisce literis. Runicae ptaeterea nucupentur, sive mysticae et occultae, tum qvod ab aliarum Gentium litcris, mira discrepant insolentia: tum vero qvod in occultis suis scientiis (puta magicis et praestigiatoriis, qvibus borealis illa mundi pars prae caeteris pollet et polluta est,) hujusmodi literae et characteres (ut illae Ca. nopi in Egypto) maxime claruere. Dicantur et perinde harum literarum et scientiarum professores, Runici, sat apposite, qvasi Mystagogae: habeanturqve iidem apud Danos et Gothos, qvi [[0435]] Britannis nostris atqve Gallis Druides, Magi apud Persas, Gymnosophistae apud Indos, et in qvavis pene Gente similes. In co deniqve, qvod Saxonibus olim alias Rne, alias Rune, alias Geryne et Gerune legimus inconstanter: intelligendum est, ge particulam esle cum apud Saxones nostros, tum apud Germanos omnes (sed aspiratam, ghe, ab inferioribus) qvae non mutat vocis significationem, sed auget potius et adornat. Praepositam vero alias verbis et participiis praeteriti tempo ris, alias verbalibus, et ad Auctoris aliqvando placitum, nonnullis aliis. Majores nostri Normannos imitantes hanc in ymutarunt, ut Chaucerus passim. Et qvoad u in migrationem, et e contra, illud etiam unicuiqve cessit pro arbitrio inter Anglo-Saxones, ut infinitis palam est exemplis. Vides qvo naevorum meorum rapior blandimentis; tu qvod sanius tibi videbitur, amplectere, initaqve nostram cole amicitiam. Bene vale. Londini (pullulante jam epidemia, qvam avertat DEUS) Nonis Maji c1o 1cxxx. e vico Barbacan. KKK AVI OLAUS WORMIUS Henrico Spelmanno, Eqviti Anglo Londinum. Ruditissimas Tuas, Vir Generose, Nonis Maji 163o. da: tas, ato Novembris ejusdem anni tandem accepi; qvodqve Librum meum benign exceperis, ac in ITe compellando audaciam in meliorem partem interpretatus sis, gaudeo, ac gratias ago. Utqve agnoscas, nil mihi prius in votis elie, qam ut initam amicitiam constanter colam, non potui non, hac data commoditate, paucis ad tuas respondere. vae de origine Lingvae vestrae disseris, ita se habere comperio; atqve hanc esse causam reor, qvod nostra vestrae, et vicissim vestra nostrae, manus auxiliatrices praebere in multis valeat. vod etiam in Archaeologo vocibus laud paucis experiri posles, cujus alteram partem avidissime exspectamus. Diutius igitiur seculo literato tantum thesaurum ut haud subtrahas, per omnia Musarum sacra [[0436]] Te obtestor, et qvin idem mecum multi faciant literati, non dubito. De origine vocis [run.] Vestris Antiqvitatibus qvae disseris, perplacent ncc enim a re ipsa abhorrere video, qvamvis in nostra lingva vocis hujus Ryne aut Geryne vestigia non inveniam; aptissime tamen qvadrare agnosco, fi rem ipsam respicias, qvamvis dubitare qvispiam posset, num Ryne et Geryne potius a Runer, qvam vice versa sit trahendum. Sed nunqvam cjus fui animi, ut mordicus meas defenderem o piniones; lubet potius, aliorum doctorum in medium afferre, ut cordatus Lector arripiat qvam rationi magis consonam existimet. De Gulsfila, qvem non solum Isidorus sed et alii qvidam Gothicarum literarum ponunt auctorem, qvid statuendum, suo loco docebit mea Literatura. Agnosco qvidem exteris vix cognitam hanc vocem Runer, vel, si cognita, pro barbara habi. tam et neglectam, substituta Gothica, unde minus innotuisse potuit. Apud Tacitum tamen pro Aridia Alruniam legendum putat Lipsius; et Jornandem, item Abbatem Urpergensem, Paulum Diaconum, V. Laxium, Cornelium Agrippam, ut de Munstero nil dicam, Alrunarum mentionem facere, in confesso est, De Arngrimo libere affirmo, vocem Runicam ipsi totiqve Islandiae perspectissimam; id enim testantur, qvae singulis annis ad me deferuntur ejus literae, de hisce nostris Antiqvitatibus erudite disserentes. Hujus Viri mihi amicissimi de hujus vocis origine et Runarum variis divisionibus sententiam suo loco habebit Literatura. Haec pauca, infinitis distentus negotiis, non potui non ad amicissimas Tuas respondere, Vir eruditissime; utqve hanc tuam mihi heic locatam operam gratam fuisse videas, si qvando Literatura mea Runitca luccm viderit, non sine honorifica Tui mentione (bona, ut spero, tua venia) verba Tua inseram; cum tantum absit, ut a mea mente dissentiat, ut potius cum ea amice conspiret. Ego enim (ut diligentius trutinata Liieraturae verba ostendent) existimo P, vocem esse primitivam; sed siqvis contrarium statuat, in nostra lingva nondum inveni vocem, a qva commodius trahi possit, qvam a [run] vel [run.]. via vero jam intelligo, in antiqva Saxonica extare Ryne et Geryne, mysteria exprimentia, hae ad hujus negotii expeditionem haud parum conferre videntur. Interim Favori et benevolentiae Tuae me commendans patrocinio, valere Te jubeo. Hafniae 6. Cal Decembr. 1630. [[0437]] CCCCXXIX. HENRICUS SPELMAN V. Cl. Olao Wormio. S. P. Hafniam. Supervenit mihi non opinanti (vir eximie) discessurus illico, qvi novissimas tuas, licet ante annum abhinc datas, mihi tradidit, coegitqve ut qvae pluribus tunc cupiebam, subito ad te scriberem et fuccincte. Elabitur nihilominus me qvidem inscio, et huc usqve alius non occurrit tabellarius. Putas me interea (nec sine causa,) immemorem nostrae amicitiae, sed hoc jam cognito, res salva est. Placuissc tibi gaudeo sententiam nostram de origine vocis Runer, et qvod scribis est verissimum, in antiqvitatibus eruendis lingvam Vestram nostrae, et vicissim nostram vestrae, manus auxiliatrices in multis praebere. Ego igitur operam dedi ut e Dania vestra priscum aliqvod vocabularium Danico Latinum librosqve alios, de Legibus vestris et antiqvis ritibus compararem, fed parum hactenus feliciter navata mihi opera. Cupio certior fieri, an dum prodiit liber vester de Literatura Runica, cui si et qvidpiam de Saxonicis nostris aliisqve exoletis literis, qvas Trithemius Abbas in Polygraphiae suae libro V. et Bon. Vulcanius in suo de literis lingva Getarum libello, addideris, bene se habiturum censeo Si probi nobilesqve amici mei Auxelius Julius et Johannes Jacobi Schort prope vos degerint, salutaveris obsecro eos nomine meo cordatissime. Scripsi ad eundem Johannem per Secretarium D. Legati Regis nostri, qi jam ex Anglia venturus est in Daniam et cum literis meis ei (prout petiit) duo exemplaria Archaeologi nostri, unum scil. pro Prorege Norvegiae. Nescio autem qvonam pacto nec ubi loci sunt tradenda. Obsecro igitur, ut hanc illi atqve mihi gratiam praestes, traditionem in te suscipere, et curare, si haec aliter non possit fieri. Pro Fastis tuis iterum atqve iterum gratias ago. Bene vale. Londini e vico Barbacan III. Cal. Aug. MDCXXXII. [[0438]] P. S. Obsecro te, si qvid noveris aut inqvirendo intellexeris de Genealogia D. Arnoldi Whitfeld nuper Cancellarii Regni vel Regis Daniae, mihi id totum exaratum mittas, etiam ab origine illius gentis et familiarum. 15. Augusti 1632. Bene vale. Raptim vehiculum jam et rus ingressurus Tuus Henr. Spelman. CCCCXXX. OLAUS WORMIUS Henrico Spelmanno. Non ita pridem ex Anglia ad nos rediit bonarum literarum studiosus qvidam, mihi familiaris, qvem cum de amicis sollicitius percontarer, referebat, te rarissime Londini esse, sibiqve toto eo tempore, qvo ibidem morabatur, facultatem haud fuisse, tuo aut frui alloqvio, aut gaudere aspectu. Rem interim mihi gratam, sed utinam veram, narrabat, fervere sc. sub praelo laboriosissimi Archaeologi tui partem alteram, qvam tanto desiderio, tantoqve affectu eruditi expetunt et desiderant omnes, qvotqvot ex tenebris istis medii aevi eluctari gestiunt. Mihi certe donum, auro carius, utilitatis attulit plurimum: aliisqve, qvibus ob raritatem commune mecum feci, tantum praebeo delitiarum, ut, qvod mecum ese debebat, vix paucis horulis frui jam detur. Instant, urgent, hortantur omnes, alteram hujus Operis partem ab Amico extorqveam, tantumqve bonum meliori orbi diutius ut haud invideat, efficiam; imo ex Magnatibus apud nos sunt, qvi magno aere, si modo prostaret, se redempturos asseverant. Certe tam Legibus nostris priscis, qvam monumentis caeteris tantum lucis evulgata attulisti, qvantum a nostratium nemine exspectare potuissemus unqvam. Cave igi tur, Vir humanissime, tot vigilatarum noctium taedio, tot olidarum membranarum foetore, tot priscorum voluminum tricis, ingenium te frustra fatigasse, dicat posteritas. Cave, talentum concreditum diutius ccles, tantoqve bono nos defraudes. [[0439]] Fac, qvaeso, mi Spelmanne, Archaologi partem alteram, prima commoditate videamus; fac amicos eo munere exhilaremus; fa, hanc aeternam nominis ac famae tuae statuam, integram, suisqve membris decoram, totus mundus veneretur. Tot bonoum exspectationi, tot doctorum desiderio ut jam jam satisfacias, voti mei summa est. Frustra appetitum irritaveris, nisi satiaveris. Spe plenus haec scripsi Hafniae ad diem 1. Octobris 1633. Vale, ac vive, Literatorum nobilissime. CCCCXXXI. HENR. SPELMAN D. Olao Wormio S. P. Hafniam. Visis literis tuis (Vir eximie) sperabam laetus te meas recepisse, qvas superiore anno ad te misi. Ruptis vero et perlectis, nullaqve in eisdem de meis occurrente mentione, fidem causor deferentis, nec illatam mihi solum injuriam, sed et tibi aliisqve Viris optimis, Johanni Meursio et amicis meis prope circulum arcticum degentibus, qvibus etiam lucu enter scripsi. Deferebat eas non plebejus qvispiam tabellarius, sed vir nobilis (Holus nomine) Secretarius Illustrissimi Comitis Leicestria, IL egatione functi a Britannica Maj. al Regem Vestru Daniae. Promisit is qvidem certam traditionem, imo stipula: us est, accedentibus et cura ipsius Comitis et mandato. Frustratus igitur exspectationis, hominem literis compellavi, qvi nudins qvartus ad me veniens, respondit candide omnem se diligentiam adhibuisse circa traditionem, sed commorante tunc Rege Daniae in citeroribus suae ditionis (Rensburgi scil. in Ducatu Holstein,) legationem illic absolvisse Comitem, nec in partes vestra ideo pervenisse. Literas autem nostras una cum duobus Archae. ologi nostri Codicibus semet commisisse asserit D. Josepho Aver Viro splendido et Regis nostri apud Hamburgenses Residentiario, qvi benigne traditionis munus in se suscipiens, certius pollicebatur exseqvendum. Nos hc contra, nihil, at si tibi ideatur integrum et citra molestiam, cupio ut memoriam Residentiario, [[0440]] aut literis suggeras aut nuncio, qvod et ipse faciet Secretarius. Et si demum (qvod ab initio cupiebam,) ad manus vestras pervenerint, cura obsecro, ut qvae aliis destinata perspexeris, mittantir designatis. Qvoad Archaeologi nostri partem alteram, cujus videndi gratia honoratissimus vestras Dn. Palamon Rosencrantrius, dum hic in Anglia Danicae Maj. Legatus ageret, ad aedes nostras humanissime descendit,) parietibus adhaeret, blattis et tineis exposita: nec de impressione qvidpian hactenus aut conatus sum, aut in futurum cogita vi. Perperunm hominum genus Bibliopolae et Typographi nostri, qvi partem primam sumtibus meis impressam, technis suis naufragam mihi reddidere et inutilem. Sed toto jam sexennio me ab hujusmodi studiis avocavit provincia gravis, mihi inter alios a Rege imposita ad cognoscendum de extorsionibus et repetundis Magistratuum et officialium Regni tam Ecclesiasticorum qvam Civilium, et cum in rure tum in urbibus consistentium. Interea tamen non mihi excidit aut memoria aut desiderium, novissima Archaologi primis adjungendi, et mediocriter me non excitarunt tuae inter plurium amicorum literae humanissimae, partem editam tibi et Vestratibus perqvam gratam referentes. Cupio vero ut in edendo libro tuo de Literis Runicis mihi sis exemplo. Scribis amicos tuos partem illam editam ita indies a te avocare, ut vix paucis horulis apud te ipsum acqviescat, aliud igitur exemplar ejusdem incompactum, una cum praesentibus ad te mitto, per eundem nuncium qvi literulas tuas mihi tradidit. Vide ne hoc etiam subtrahatur. Bene vale, et foveamus diligenter invicem conceptam amicitiam. Londini in vico Barbacan IV. Februar. MDClil. stil. vet. OLAUS VORIUS Henrico Spelanno. Londinum. TUas IV. Fcbr. hujus anni datas ut accpi, atqve ex iis intellexi, haud probe curatas, qvas amicis in hisce oris [[0441]] anno praeterito, destinasti, Nobilissimo D. Josepho Avery, tuo ductu, scripsi, ut siqvid de transmissis constaret, ejus me certiorem redderet, qvi mox, per Mercator em nostratem, et literas et fasciculum transmisit, addens, se tam diu haec detinuisse, qvod sibi spes facta fuisset legationes brevi apud nos, nomine Sereniss. Regis Vestri, obeundas. Scriptas itaqve Cal. Aug. anni 163 2. Cal. Jul. hujus anni 163 accepi, ac mox D. Meursio destinatas Soram misi. fohanni vero Jacobi Scort, nuper ex Gallia reduci, et literas et Archaeologi exemplaria duo in manus tradidi, qvi, se prima commoditate responsurum, et gratias acturum, spopondit. vod me iterum Archaeologi tui, ratissimo honorario, beare haud sis dedignatus, ingentes habeo gratias, nihilqve mihi prius in votis, qvam ut aliqvo grati animi indicio affectum vicissim testari val am. Age qvaeso, alteram partem brevi videamusl Rempublicam Literariam perpetuo aere Tibi co nomine obstrictam tenebis. Promptiores procul dubio ad edendum in Belgio habebis Typographos, qvam apud Vos Video enim, eos pari cum nostratibus segnitici incedere passu, nec tam raros a utiles, qvam sibi proficuos et vulgo vendibiles curare libros. vo fut, ut et mei de Lteris othicis et Monumentis Literatura Runica exaratis adhus premantur tractatus; ni melior affullerit commoditas, vix e tenebris emcrsuri. vae Vulcanius et Trithemius de nostris his habent literis, dudum integritati suae restituta, Literaturae meae inserui. Sed ad Saxonica vestra me non diffudi, nec instituti id permisit ratio. Sed si monumentorum, qvae apud Vos ex tant, nostris notis consignatorum, mihi probe expressa daretur copia, appendicem ad nostratia mihi praeberent exoptatissimam. vod ex tractu Brigantino nobis exhibet Cambdenus, haud sco, n ita gendum: xR MIR In Ri IvR nbR nR id et, ut eg ad leges lingvae nostrae interpretor: Haraldus Cumulum secit, lapides erexit in memoriam Matris et Mabroki. Sed certi nihil assero, anteqvam sit, qvi accuratius descriptum illud nobis suppeditet. Fragmentum, qvod ex Bevcestria nobis transmittere dignatus es, vide, annon sic exaratum, [run.] Rino posuit lapides unicos. tinam Seldenus aliqvis vestras in hisce operam poneret, [[0442]] et curiose cuncta ejus generis, qvae apud vos extant, colligeret, ansam majoribus suppeditaret, eaqve erueret, qvae Hictoricos vestros forsan adhuc latent. Pri. scae Lingvae nostrae nullum, qvod sciam, unqvam extitit Vocabularium. Ejus, qvo pueri nostri in Scholis jam utuntur, mitco exemplum. Adeo certe modernum a prisco degenera vit idioma, ut qvae legibus priscis contineantur, vix decimus qvisqve intelligat. De antiqvis nostris ritibus nihil unqvam typis mandatum. Leges nostrae trium sunt generum; aliis utuntur in Cimbria degentes, qvae, utpote petfectiores, lingva, qva jamutimur. typis expressae, vulgo extant vendibiles. Selandicae rarissime cernuntur, manuscriptae sunt apud qvosdam. Scanicae olim ab Andrea Sunonis, Archiepiscopo Lundensi Latinitate donatae, et ab Arnoldo Hvitfeldio typis divulgatae; sed jam vix haberi possunt; mitto tanen exemplum, qvod meis usibus olim acqvisivi, ex cujus praeloqvio tantae diversitatis causas agnoscas. Utinam esset, qvo nobilissimos tuos conatus heic, praeter ea juvare posem, promptissimum invenires. De Hvitfeldii Gencalogia, habere qvae licuit, hisce addo; Maternum genus e Regia amilia eum trahere invenio: fuse cuncta deducere operosum foret. Siqvid desideras, mone, nihil eorum, qvae apud me sunt, clam habebo. Et mihi de ossa judiciali dubium, in qvo enodando opera secundae partis Archaeologi maximopere indigeo. Ut igitur in hoe enodando facilem Te mihi praebere haud graveris, etiam atqve ctiam rogo. Puto, me in Archonomia Lambardi legilse ossam udicialem fuisse panem eucharisticum, certis ritibus accusato oblatum, qvi si absqve difficultate deglutiebatur, absolvebatur accusatus; sin secus, reus habebatur. Sed in Archaeologo ad vo cem Judicium Dei, videris offam judicialem, utpote pane hordeaceo constantem, ab Eucharistia dislingvere. t se res habeat, qvaeso expone. Vides, x qvibus nos extricare valeat secunda Libri tui pars, qvam ne nobis diutius invideas, per omnia Musarum sacra Te iterum atqve iterum rogito. Pervolvens Cata logum Gloriae Mund Cassanei, incidi in vocem Corveas, qva saepe utitur Parte I. Consider. 6. cujus genuinum sensum cum ex Archaeologo peterem, non inveni. Siqvid igitur de ea habeas, communica qvaeso. Vides audaciam, qvam tua mihi instillavit beneyvolentia et amor prolixus, cui propterea ignoscendum. Vale [[0443]] Spelmanne amicissime, et Archaeologi tui parte alteta nos qvam primum bea. 1634. CCCCXXXIII. HENRICUS SPELMAN Eq. au. Angl. Doctissimo amico suo Olao Wormio S. P. Hafniam. Qvas XI. Calend. Novemb. anno jam elapso dabas (Vir ornatissime) ego sub Calendis instantis hujus Junii accepi et his una benignitatis tuae munera, Leges Scaniae et Nomenclatorem Danicum. Gratissima certe omnia et magno mihi desiderio expetita, sed deest (et hoc aegre fero,) qvod retribuam subito. Interea bene res se habet, qvod literae et libri, qvae tertio abhinc anno ad te et alios amieos nostros vestri tractus misimus, tandem aliqvando ad manus tuas integre pervenerunt. Factum id agnosco eximia tua cura et perplures ago gratias: vod de Offa jiudiciali qvaeris, certum est, panem fuisse non eucharisticum, sed hordeaceum qvendam conceptis e ritu verbis a Sacerdote consecratum, vel qvod rectius dixeris execratum ex eo enim apud Anglo - Saxones nostros vulgari nomine Corsned appellatus est. Differentia fit perspicua e Canuti Legi. Ecclesiast. Cap.5. ubi sic hahetur: And gif man sreondleasne e. ofodpaegn mid tihtlan helecge. e ah fultum naebbe. ga to corsnae. de. and ar onne at gefare h at pat god ville buton he on husle geladian mote. hoc non ego, sed Interpres vetus ita reddit Si qvis altari ministrantium accusetur amicis destitutus sit, cum sacramentales non habeat, vadat ad judicium, qvod Anglice dicitur Corsned, et fiat sicut DEus velit, nisi super sanctum Corpus Domini permittatur ut se purget. Vides hic liqvido, aliud esse Corned seu panem illum hordeaceum, qvi et offa judicialis nuncupatur, aliud corpus Domini seu panem Eucharisticum. [[0444]] Praeterea ex hatc lege observandum est, Corsned istud sive offam judicialem, minus solennem fuisse purgationis modum, lenioremqve illo, qvi per sacram Eucharistiam factus est. De his fusius alibi. Tristem me faciunt qvae scribis de retentis adhuc in carcere lucubrationibus tuis Literaturae Gothicae, Runicae et Aqvilonaris. Liberas obsecro facias, et cognatam nostram Saxonicam, qvam Vulcanius non praeteriit, tu ne rejice. Gratias ago ob interpretatas, qvas cupiebam inscriptiones Runicas: apud nos autem rarissime emergunt (nescio an dicam) duae aliae. Gratias utiqve ob Huitfeldi Genealogiam; sed qvas possim maximas ob insignem tuam benevolentiam et in conatibus nostris promovendis alacritatem. Petis m calce literarum expositionem vocis Corveas, qvam occurrere ais saepiuscule apud Cassaneum in Catalogo Gloriae Mundi Parte I. Considerat. LVIII. Certe in meo codice impresso Francofurti An. Dn. I5q. habentur in Parte I. tantummodo 38. Considerationes. Forte codex vester auctioris est editionis, sed loco non inspecto, certi nihil statuam. Proprie autem significat Corea operis aliqvod, qvod Vasallus e tenurae ratione praestare domino tenetur vel propria sua persona vel eqvorum aut plaustri sui ministerio, puta, angarias, averagia, manoperas precarias, opera gratuita, et hujusmodi, a Gallico Corvee haec omnia significante. Vivat, valeat, foreat Olaus ormius qvasi o A oooc. Londini in vico Barbacan V. Id. Julii an. Dn. MDae. OLAUS WORMIUS Henrico Spelman. Eondinum. Mportunis et creberrimis amicorum eorumqve, qvorum auctoritatem merito aestimare debeo, assidue sollicitatus precibus, non possum non tibi molestias, sed nobis omnibus totiqve orbi literato gratas creare. Urgent, postulant, extrudunt Archaeologi tui partem alteram. vaeso, boni publici causa, diutius tobis tantum tamqve necessarium bonum non invideas. Perpende [[0445]] rerum humanarum vicissitudinem; qvod si tibi humanitus qvid contingeret, forsan aut ad perpetuos tenebrarum carceres ab invidis aut aliis, ad qvorum manus pervenire posset, damnaretur, aut forsan ab alio, dissimulato tuo nomine inepte et non ad Auctoris mentem divulgaretur. Rumpe moras, qvae so; tot bonorum, qvi assiduis precibus me fatigant, ut eum a mihi amicissimo extorqvere non desinam, desideriis ne desis ulterius. Talentum concreditum, satis diu defossum, proter. Sin vero stet sententia, cunctari aliqvantum, cura per amanuensem aliqvem, meis sumptibus, describi san cte polliceor, me redempturum qvocunqve aere. Age, Vir Generose, tot tui amantium votis et precibus annue, et bono pubico diu et feliciter vive. Hafniae 1636. KKK ATT AITT , O VI enrico Spelmanno. Londinum. Ntibi, amicissime Spelmanne, Lteraturam meam Danicam, qvam eo fine ad te mitto, ut alteram Archaeologi tui partem (qvam bono publico diutius subtrahere te nolle, confido) remittas. Lege per otium, si libet, et Iibere cense, si qvando exorbitasse me senseris, more Tuo, amice in viam revoca; mihi gratius nihil praestiteris unqvam. Scio enim me in re, vix ab ullo tacta, a nemine exculta, non posse non labi et errare. Honorificam tui in ipso limhe injectam mentionem invenies, qvod haud gravate Te laturum spero, cum hic amori non potuerim non indulgere meo. Scripsi, ante menses aliqvot, ad Te, sed vereor, ut probe curatae sint literae. Ab amicis, praesertim Magnifico Regis Cancellario, instigatus sum, omnibus modis ad maturandam editionem ut te provocarem, qvod, rerum humanarum vicissitudinem, bonum publicum, commissum talentum dum perpendis, non potes non facere. Vides, ut nobis abreptus celsi ingenii Seldenus. vis sibi crastinum polliceri audet? vod si hinc migrandum, qva conscientia tineis et blattis vel invidis aut ingratis tantus thesaurus relinqvatur, [[0446]] perpende. vod si manuscriptum ad me deferri posset, qvovis aere redimere. Ne inter mala nomina tuum reperiatur, dudum enim in aere apud melioris notae Viros fuisti, libera te, et bono publico natum ostende. Vale, Vir praestantissime, et tot bonorum votis annue. 28. Octob. I636. KKK KKK ss, doctissimoqve Viro D. OLAO VORMIO Medic. D. et in Hafniensi Academia Professori. KKK Hafniam. ACcepi (Charissime Olae) summa eum gratulatione literas, Aatqve una Literaturam tuam Runicam. Magnae mihi erant utraeqve voluptati: etiam nuncius tuus varus Bangius, juvenis sane doctus, comis et modestus. Subito autem regressuro, nec qvam cupio possum cum eo amicitiam contrahere, nec qva tibi teneor observantia gratum aliqvid exhibere. In urbe qvippe hospes ipsemet versor, solus, et pro tempore solitarius, dum familia nostra integra (ad declinandam, si DEO placeat, contagionem pestis,) rusticatur. Lugere te in literis video Seldeni nostri mortem: parce, vivit, etiam sospes, nec (qvod sciam) ulla unqvam delibatus infirmitate. Nos interea omnium calculo pro mortuo habiti fuimus. sic campana populo praedicavit; sic Regi ipsi nunciatum eft, qvi e sepulchri faucibus DEI misericordia praeter spem erepto, Regiae munificentiae testimonium contulit perexemium. Evasi fateor, (Deo Opt. Max. immensas ago gratias) sed concussis pene et excussis radicalis vivacitatis omnibus facultatibus, memoriae praesertim, qvam tamen nunqvam tibi in officio defuturum spero. Bene vale. Tuus et tuorum HENRICUS SPELMAN. Londini in vico Barbacan ipsis Calend. Julii MDCXXXVII. [[0447]] CCCCXXXVII. OLAUS WORMIUS Henrico Spelmanno. Londinum. Qvas per Bangium nostrum curasti, anno praeterito probe accepi. Gratum mihi, Literaturam meam delatam; extorqvet forsan tam diu promissam Archaeclog alteram partem. Sostra et soteria Deo meo debeo, qvi tam clementer Te e faucibus lethi eripuit, mihiqve amicum tam benignum in istis locis servavit. Is poro Te sospitct, una cum Seldeno (qvem vivere et valere, contra q vam rumor apud nos spargebat, gaudeo) in multos annos magno Ripublicae literariae bono superstitem et incolumem velit Saeviit et apud nos contagium pestiferum, qvod mihi dulcissimam abstulit conjugem, familiamqve meam magno luctu et moerore replevit, vigoremqve mentis adeo prostravit, ut nmuneribus solitis vacare hactenus vix potuerim. Sed qvid agam? Voluntati Divinae qvis resistat? crudum adhuc vulnus refricare, sine magno moerore neqveo. Is, qvi inflixit, sanabit. Caeterum, cum de T nuper apud Nobilissimum Axilium Julium sermo incideret, atqve inter reliqva Legum nostrarum cupidissimum te esse exponerem, liberali manu mihi priscum codicem Legum Cimbricarum, qvi hic rarissimus inventu, communicavit, tibi cum officiosa salute mittendum, qvem per praesentem cape. Memoriam tui, cum apud nos est, officiose colit Vr optimus, et Cancellario nostro gener. Bangii instinctu, mitto bibliopolae vestro Simoni Stephani, Literaturae meae 5O. exempla, nulo assignato pretio. Poterit, si ipsi visum, mihi qvaedam, apud vos edita, remittere, qvae studiis meis videbuntur commoda. Si opus mum internuncium consilio juveris, me hic habebis ad qvaevis vicissim promptissimum. Vale, mi Spelmanne, et, ut facis, amare pergc. Hafn. 22. May 1638. [[0448]] CCCCXXXVIII. S. P. Justum et et debitum (Olae optime,) ut tuis literis respondeam, sed ne multis utar, prohibet jam adversa valetudo, in qva utinam tuo licuillet frui judicio. De libris qvos misisti ad Philemonem Stephensem IBibliopolam, rationem accepturum te ab eodem spero satis gratam, una cum his nostris literis, curasse enim hoc se asserit ex meis precibus diligenter. Contendit hic a me qvidam Eqves nobilis, et in fisco Regio amplissimae eminentiae, Dn. Petrus Osburn, ut mea intercessicnc, tuam referat sententiam in his, qvas mittit, qvaestionibus. Dignus qvidem est, ut ei satisfacias, et suo nomine vehementer rogo. Maximas tibi gratias ago, et Axelio ncbili pro Codice Legum Cimbricarum. Non habeam subit qvod retribuam. Sufficiat autem obsecro in praesenti ut propria mea manu salvere vos optaverim et Valere. Londini 4. August. sti. vet. 1638. Aeger, sed cordate tuus HENRICUS SPELMAN Cupio ut si obvius tibi venerit Arngrimus Jonas Islandus, eum meo salutes nomine. Quaesita D. Petri Osburn Equ. au. Olaus Wormius in suo libro de Literatura Runica cap. 28. pag. I68. inter alia Gothica vel Danica nomina, qvae (ibidem dicit) sunt antiqva et significantia, haec habet, qvae sunt nomina familiarum apud nos in Anglia, et videntnr inde esse deducta: Al, Doral, Lother, Olasr, Orm, Otbiurn, Rlf, Rudt, Sibern, Suein, Tue, Tume, Ill. Rogo hanc gratiam, ut intelligam derivationem eorum, et qvam habeant significationem. Ac similiter, an apud illos etiam in cognomina abierunt, sicut et apud not in Anglia. [[0449]] Inter nomina Poetarum, qvos vocat ille Scaldros, invenio Thorbiornum, Thorbernum, Halbiorn, Biorno; qvae videntur aliqvam habere affinitatem in derivatione cum Osburno. In hoc maxime cupio intelligere, rectane sit coniectura mea. Si fortuito apud se habet exemplar antiqvi alicujus monumenti, inscripturae etc. de nomine Osbiurni, cupio hanc cum eo inire gratiam, ut ad me mittat transcriptum, una cum interpretatione. CCCCXXXIX OLAUS WORMIUS Henrico Spelman. Londinum. Pro curato ex animi mei sententia negotio librario, qvas possum, gratias ago maximas; optimc enim mecum egit Philemon vester Stephanus bibliopola, cui etiam vicissim gratificari paratus sum, scd tibi maxime, cujus instinctu et ductu omnia sunt peracta. Dolco vero de infirmiori tua valetudine. Deus te in Reipublicae literariae commodum diu nobis sospitem et incolumem servetl Utinam Iocorum tanta distantia meam non excluderet operam, promptiorcm tuae sanitatis curatorem vix haberes me ipso, Interim hisce humanae fragilitatis sortem tibi in memoriam revocare vult Divina Majestas, ut, qvae adhuc latent, praeclari ingenii tui monumenta diutius literato orbi invidere desinas: alteram, inqvam, Archeologi partem, et reliqva, qvae in pluteis recondita tenes, qvae tibi extorqveant bonum publicum, patriae amor, bonorum qvorumvis desideria. Postulato Nobilissimi Otburni, ut potui, respondi; si omnia, ut debui, minus sum assecutus, voluntatem pro facto ut capiat, rogo. Interim qvicqvid praestitum, tui causa factum, cui qvovis modo gratificari semper allaborabo. Arngrimum a me separat vasta Oceani intercapedo, nec ipsum unqvam de facie vidi; interim literario commercio annuatim utimur per mercatores nostros, eo euntes. Qvod igitur voce neqvivi, calamo praestiti, tuo videlicet nomine salutavi diligentissime. Responsum, [[0450]] ut spero, mihi dabit autumnus, ubi mercatores nostri Islandici redierint. Faxit DEus, de Te optata ut referat hic internuncius, utqve vivere et valere pancratice Te audiam. Vale. 16. Jul. 1639. Ad Qvaesita Nobiliss. Dn. Petri Osburni. Hortatu Amplissimi Viri Dn. Henrici Spelman, amici mei honoratissimi, qvaesitis Nobilissimi Dn. Petri Oburni respondere lubens tentabo, non qvod sperem, me omni ex parte ejus voluntati satisfacere posse, sed ut aninum amicis inserviendi promptum ac facilem agnoscat, meisqve conatibus porro favoris sui aura aspirare non desinat. Si qvando a recto tramite exorbitasse me viderit, id rei difficultati et oblteratae fere antiqvitatis in lucem denuo revocandae tenebris ut adscribat, rogo. Ne vero qvicqvam intentatum relinqvam, singula eo, qo mihi proposita, ordine, repetam, momenta expendam, qvidqve nostris antiqvitatibus consonum de iis dici possit, notabo. vin cuncta in meliorem partem interpretaturus sit Nobilissimus Dominus, nullus ambigo. Primo ait me pag. 8. Literaturae Runicae, inter alia Gothica vel Danica nomina, qae sunt antiqva signisicanta, habere seqventia, qa sunt nomina familiarum in Anga, et nde videntur deducta. Verba Literaturae, ex qvibus haec collegit Nobilissimus Osburnus, citata pagina ita habent: Exstant adhuc vestigia (nominum propriorum) a magnanimitate, servitio, ursis, seris, propugnaculis, aliisqve rebus desumtorum etc. vorum non ea est sententia,; omnia nomina propria antiqva esse ejus generis, imo nec ea omnia, qvae ibidem recensentur, sed eorum qvamplurima. Multa enim casu imposita, multa pro arbitrio parentum, qvorum ratio reddi jam nulla potest; multa vero significantia sunt, qvod mox in exemplis, qvorum enucleationem flagitat Nobilissimus Dominus, ostendendum. Caeterum, qvod familiarum in Anglia noina, a qvibusdam nostratium sint deducta, dubitare is neutiqvam potest, qvi commune, [[0451]] qvod ibi habuimus, imperium, nostratium eo delatorum cum Anglis conjugia, affinitates, et commercia ex historia utriusqve gentis diligentius collegerit. in eadem igitur cum Dn. Osburno plane sum opinione. Demonstrare id qvodammodo tentavit vestras Richardus Verstegan in suis Antiqvitatibus pag. 3o3. sed eo usqve non penetravit, antiqvitatum nostrarum et documentorum, ut arbitror, penuria. Et qvis qvaeso, sibi persvaserit, tot annorum decursu, ex qvo Dani Angliam invaserunt, eamqve suo sub imperio tenuerunt, eos plures familiarum suarum post se non reliqvisse notas, qvam qvas ill recenset? Rectissime igitur judicat Vir Nobilissimus, qvas proponit familias nostris gaudentes nominibus, hinc esse deductas. Illas igitur ordin contemplemur: II. Als, Doral, Lother, Olasr, Orm, Osbiurn, Rolf, Rudl, Sribern, Sen, Tucle, Tum, Uls. ALF. Priscum fuit nomen Magnatum apud nos proprium, sed ex corum genere, qae primitiva cenemus, qvaeqve aliam nullam apud nos obtinent significationem. Saco Historiae Danicae scriptor celeberrimus libro V, refert qvendam hujus nominis in Hetmarchia imperium obtinuisse. Verba ejus haec sunt, Eodem terpore regnabat Al in Hetmarchia, filium habens Amundum. Mox Biornonis cujusdam fit mentio, de qvo plura in Osbiurno. Patet igitur hinc vetustissimum fuisse nomen in septentrionali plaga. Libro VII. Regi Sigaro Dano filius fuit Al nomine, caeteris animo formaqve praestantior, ut inqvit idem Saxo, qvi pluribus ejus venustatem et res gestas perseqvitur ibidem. Libro VIIl. etiam Alsi Aggi filii sit mentio. t dubicare nemo qveat, qvin usitatissimum apud nos exstiterit nomen sed proprium et primitivum, cujus ratio reddi vix potest. DORAL, etiam ex vetustioribus est nominibus propriis sed alterius census, compositum ex Thor et al. vod ut melius capias, observa qvae citato a te capite Literatur meae ad nomina a D. incipientia notavi: pleraqve nempe, qvae initialem B habent, antiqvirus per Th prolata. vod factum, qvia p litera prista, qvandoqve D latina, qvandoqve Th exprimenda. Pro Doral igitur Thoral efferendum. Thor vero inter DEos septentrionales primatum obtinebat, ut ex Saconis libro .constat Ab eo itaqve denominationem sortiri, maagnae laudis olim [[0452]] erat. Hinc variae deductae non solum virorum, sed et mulierum appellationes, ut Thora, Thorilda apud eundem nostrum Historicum libro citato, qvod ignem seu ftammam amoris Thori notat. Thoraldus ibidem, qvasi totum Thoro devotum dicas. A namqve totum notat, et particula est pertectionis, ut docuimus Literaturae nostrae cap.3. Thorbiorn, ursa Thori: pro qvo jam Thorbernum dicunt. Thorild, Thoronis fons; aliaqve ejus generis infinita, ex Thoro et adjunctis composita. Doral igitur, seu Thoral plane Thoro DEO devotum notatque qvod ut olim proprium freqventissimum, ita jam apud vos in cognomen degenerasse nil mirum. LOTHER primitivum mihi videtur, et Regibus nostratibus familiare, ut ex toties citato constat Saxone; nisi qvis derivare velita Loth, qvod sortem, et Er, qvod honorem notat qvasi Honoratam sortem vocares. O. AFR, plane proprium primitivum, nobis etiamnum in freqventislimo usu. Latine per Olaum exprimunt Olonem qvibusdam in locis Saxo vocat. ORM appellative vermem notat: interim proprium fuisse tam apud nostrates, qvam apud Britannos seu Anglos Saxo docet. Lib, .IV. Crmonem memorat Norvegum, qvem Regis germanum cognominabant. Lib, VII. Haraldum sibi qvendam in Britannia Orm cognomento sBritannicum adscivisse refert, et cundem hunc mox in principio libri seqventis Orm Anglicum vocare videtur, ubi inqvit. His agglomerantur Or Anglicus, Ubbo Fresicus. Ut dubitem, an a Danis ad Britannos, an a Britannis ad Danos hoc nomen defluxerit; qvan- quam prius magis arrideat; qvod vox sit apud nos significativa. Hoc manifeste in cognomen degeneravit: ita enim me totamqve meam familiam, aliosqve apud nos cognominant, licet vulgo scribatur Worm, ad Germanicam prolationem (qvam nimis affectant nostrates) habito respectu, qva etiam delectati sunt majores mei. OSBIURN, qvasi Oisbiurn, compositum ex Os vel Ois, qvod ostium fluminis vel sinum maris notat, ut et literam O, vid. Literatur. Run. cap. 1. pag. IO). I38. et Biurn, qvod Ursum indicat, Est igitur Osbiurn Ursus fluminum vel maris; seu [[0453]] is, qvi in bellis maritimis fortem ac strenuum, ut ursus, se praebeat. Vox haec Biurn primitiva, qvamplurima de se produxit composita, ut Obiurn, Sibiurn, Thorbiurn, Halsbiurn, aliaqve plura. Caeterum, qvem Obiurn veteres dixerunt, jam Esbernum vocant Romanorum mollitiei studentes. Sed de Osbiurno plura in Monumentis, qvia ex professo hoc a gitur. ROF, proprium primitivum, nullius, qvod sciam, ignificationis appellativae, licet hoc titulo gavisi sint Reges Daniae, ut ex secundo et tertio libro Saxonis constat: jam Rudolphum malunt. De RUDL aliud non habeo qvod dicam: Significativum enim non est, scd pro arbitratu vocantis impositum. SIBERN, seu Sibiurn, ex Biornoet Sib compositum, ut supra monui; Sib navem, Biurn ursum denotante. Eum ita vocarunt, qvi in navibus aut praelio navali hostes haud secus agredicbatur, ac ursus venatorem aut praedam aliam. SVEIN, primitivum et simplex appellative juvenem praeclarum, exercitatum et industrium, signifcat, qvi tyrocinii annos egressus, inter veteranos recenseri meruit. Sveno Saxoni dicitur, apud qve hujus nominis plures reperire licet. vin et hodie in freqventi est usu. , apellative crasum, obesum notatque sed proprium et olim et jam. Tycho malunt moderni. TUME, mere proprium, tam soeminis, qvam viris. Virili sexui adscriptum apud Saconem invenies Lib. VIII. Foe. minis tribuunt Monumenta nostra literis Runicis saxis insculpta. CL, Lupum denotat, ex qvo non secus ac ex Biurn, varia exstant derivata et composita. Hinc Ranul, et lfilda, de qva Saxo, qvi et pro Ulf lvo ponit. Ex ejus dentibus cognomina qvi sortiti sunt apud nos, vigent Nobiles antiqvae prosa piae Ilssctandorum. Ex dictis igitur constat, verum esse, qvod asserit Literatura: Nomina propria veterum desumpta esse partim a serviiis, ut Svein3 partim ab ursis, ut Biorno, Osbiurn, Skibiurn; partim a feris aliis, ut Ulf et Orm: de qvibus fusius disserendi hic non est locus. [[0454]] Tertio qvaesito his maxima ex parte satisfactum esse reor. Derivationem enim eorum, qvantum licuit, paucissimis exposui, una cum significationibus propriis. Sed in cognomina apud nos non eodem modo omnia abierunt. Olim qvidem raro aliis usi sunt cognominibus nostrates, qvam parentum propriis, ut Alf Thoralson, qvi erat Thoraldi filius, Lother Olasirson, qvi Olai eratque nisi in bello aut alibi a praeclaris facinoribus vel eventu qvodam memorabili, vel corporis notabili qvodam naevo illis qvaedam attributa. vorundam tamen vestigia adhuc legimus, qvibus familiae vetustissimae discernebantur, in qvorum censum ex enumeratis nulla reponenda duco, praeter Orn, Tucle, Uls. De qvarto dubio rectissime judicat Nobilis. Dn. Osburvus. Scaldrorum enim, a nobis enumeratorum nomina haec, Thorbiurn, Thorbern, Halbiurn, non secus a Biurn seu Biorncne deducta sunt, ac Osbiurn. Biurn enim et Biorno idem sunt, hoc ductum Romanum, illo priscum Danicum agnoscente. Thorbiurn et Thorbern synonyma, Dei Thoronis ursum, vel, si mavis, Divorum ursum, Halbiurn dimidium Ursum, seu qvi ad ursi veri perfectionem nondum devenit, denotantibus. Proba igitur conjectura. Postulato ultimo ut qvodammodo satisfiat, ex Monumentis nostris saxeis, literis Runicis inscriptis, duo admodum vetusta adducam, in qvibus Osburni fit mentio, utrumqve in Scania existens, alterum juxta pagum Sirup, alterum probe Hunestadium. Prius saxum hanc inscriptionem exhibet, Sagsi seti stin desi euftir Osbiurn sin filaga Tusas sun sem fotu egi at Upsalum Anua maden Vabn efdi. h. e. Saxo lapidem hunc posuit Esberno socio suo, Tufae filio, qem ego Upsaliae enutrivi, Anua insignia et ornamenta addidit. Hunestadense vero, elegans, et praeclarum monumentum, ex octo conspicuis et grandibus confectum saxis, (qvorum duo charactcres obtinent Runicos, tria deinde urs, eqvitis et lupi monstrosas ostendunt imagines, reliqva tria lineamentis carent,) in altero lapide talem exhibet scripturam, [[0455]] Oburn aug Tume deir seutu stain densi eftir Ru aug Leigfrud sunu Kunu henter. h. e. Esbernus et Tume lapidem hunc posuerunt Rui et Leigfrud nurui suae. In altero saxo hanc: Asburn seti stain densi estir Tuma, sun unu henter. id est: Esbernus lapidem hunc posuit nurui suae Tum. NB. Minus nec essarium duximus, hoc loco inscriptiones hasce Runicis characteribus exhibere; videri enim possunt, cum ipsis Lapidum figuris, et ampla ormii illustratione, Monumentorum lib. III. a pag. 1S5. ad pag. I. CcccxL. KKK Aximas tibi ago gratias (Olae mi dilece) pro eximia V tua opera in negotio Dn. Petri Osburn Eqvitis nostratis rogatu ieo erudite impensa. Misi ad eum diligentius libellum tuum, qvam cito acceperam: ied me vereor non suscepturum responsionem ejus ante tabellarii vestri discessum, qvi hinc sub triduo regressurus est, ut refert. Versatur enim Eqves jam in rure, sed cum animum ejus intellexero, te qvam cito liceat certiorem faciam. Gratias etiam nec minores tibi habeo, qvod salutis nostrae adeo temet studiosum praebcs; male vero huic consulis, dum me velut anhelantem jam senio ad sepulchri li. mina, novum suades pensum aggredi, et hoc qvidem ingens illud Archaeologi nostri, semivivi, semimortui. Praesertim cum animam mihi pene exhausit liber hic noster de Conciliis Britannicis, qvem dudum edidi et ad te jam mitto cum his nostris, rogans pro amore nostro, ut s qvid calleas in obsoleta illa lingva Saxonum antiqvorum (a vestratum olim non omnino aliena,) et me vel in ea vel re alia qvalicunqve lapsum deprehenderis vel errantem, notes sedulo et admoneas. Mitto et qvod e praelo liberum jam primum exit, filii mei Psalterium Latino-Saxonicum optoqve ut in patris sui amicitia cum habeas successorem. [[0456]] Vale. Londini in vico Barbacan 23. Augusti 1639. sti. vet. Tuus ex animo HENRICUS SPELMAN. CCCCXLI. OLAUS WORMIUS Henrico Spelman. Londinum. Oblata commoda hac occasione, non potui, Vir Nobilissime, qvin pro insigni tua in me benevolentia, egregiis ad me missis operibus denuo declarata, gratias agerem debitas. Opus certe illud de Conciliis Britannicis, ut laboris immensi, ita prima Religionis Christianae apud vos incunabula sccutantibus ucilissinmum aeternitati Nominis tui famam inseret nullo aevo obliterandum. vam gratum, qvam jucundum, priscam mirari simplicitatem, et qvibus gradibus paulatim ad istam majestatem Romana ascenderit curia, contemplari. Tibi non solum patriam eximio hoc opere devinctam tenes, sed et omnes, qvi melioribus disciplinis imbuti, antiqvitatis majestatem admirantur. DEus te porro incolumem servet, ut reliqvos Tomos, pari felicitate, ad umbilicum prospere perducas. Non est, qvod a me qvicqvam exspectes, qvod ad exasciati hujus operis illustrationem spectare possit. Singula probe expensa, accurate descripta, ut nec Momus ipse haberet, qvod carperet. Vocem unam atqve alteram offendi, qvae cum nostris affinitatem habere videntur, scd tanti non sunt momenti, ut in disqvisitionem trahantur. Pag. oa. vyrste nobis rate denotat articulationem illam, qva carpus jungitut ulnae aut pedium tibiae, atqve hoc sensu hic qvo qve capi, mihi persvasum. Sic pag. 23. Evorice, convenit cum Germanico Ehebruch qvod adulterium notat. Pag. 62. voc. aeht, nobis vox freqvens, progeniem, prosapiam et sangvinis nexum notatque sic dicimus: an er a b t: honestis ortus parentibus aut prosapia; Hoc in loco arbitror ae ht consanvineum denotarc. Pag. seqventi vox Ceor, nobis farl, virum robustum aetatis maturae notat. Pag. 65. Leg. 3o. dristh nos [[0457]] rifper perpetrare, committere; unersenge, unbersangt audere. Ejus generis saltem paucula notavi, cum nostris affinitatem habentia; sed digna non judico, iis te ut remorer. Perge modo, ut coepisti; melioris orbis certum exspectabis applausum. Effari neqveo, qvantopere gavisus sim, ubi pag. 352. Glossarii injectam vidi mentionem, etiam in iis, qvae desideramus: aut excusum jam integrum, aut brevi proditurum, ominabar. Oneri humeros submittat filius, Vir, qvod gaudeo, Parenti aemu lus, et laboribus ferendis aptus. Te jam nollem ab exorsa avocatu tela, sed filium Parenti subvenire cuperem, ne tam utili tamqve necessario etiam ad meliorem Conciliorum ete. intellectum opere diatius destitueremur. Multorum enim in his lucem, non nisi ex Glossario petendam, video. vis me jam MANCUSAS docehit, illo destitutum? infinita praetereo. am vellem, contus nostros Nobilissimo non displicuisse Oburn. Ex qvo ad vos ea amandavi, Monumentum Hunestadense diligentius lustrari curavi, et diversa qvaedam ab iis, qvae transmisi, (non qvidem in literis, sed in aliis lapidu ornamentis) offendi, qvae accurate delineanda curavi, ut, siqvando monumenta mea lucem aspexerint, emcndatum cum reliqvis prodeat. Filium tuum officiose saluto, utqve Parentis insistens vestigiis, me suo haud dedignetur favore, rogito. Vale. 2. Martii, 1640. CCCCXLII. JACOBUS SVABIUS D. Olao Wormio. Londinum. Clarisime Wormi. Haud facile verbis asseqvi possum magnitudinem laetitiae, qva sum affectus, perlectis utrisqve tuis literis. Spirabant enim insignem amorem, et qvi non potest proficisci aliunde, qvam ab integerrimo affectu. Id etsi jampridem permultis et certissimis signis depredenderam, gratissimum tamen fuit manus tuae symbolum epistolari monumento consignatum. o nomine ingentes gratias tibi debeo, qvi non dedignatus fueris juvenem, caetera qvidem nullius meriti, Tui [[0458]] tamen, qvod praecipuum in se putat, observantissmum. Porro nihil mihi gratius in tuis obvenit, qvam qvod crescenti meae virtuti plurimum faveas, adeoqve methodum mihi ac semitam qvandam praescripseris, qvam insistere tuto possim in addiscenda Medicina. Ego vero fateor, qvod tamen sine arrogantia dixerim, me ultro ire iis vestigiis, qvae et tu patefeceris, et optimus qvisqve fideliter presserit et, qvamvis haud passibus aeqvis, in codem tamen curriculo, ad eandem metam anhelare. Ex animo laetor et glorior, Clarissimos Medicos Heurnium et Falloburgium nuperrimis mensibus ternas celebrasle publice humanorum cadaverum sectiones, in qvibus qvid viderim, didicerim, pro be animo liqvet. Illud sane diffiteri non licet, vivam inspectionem artificiose dissecti cadaveris longe praeferendam speciosis illis et operosis picturis, in qvibus eruditionis Anatomicae puppim proramqve permulti collocant, qvae tamen et sua laude non spolianda, cum oculos mentemqve umbratili idea pascant, cum vera non lice. Sed vides, Excell. MWormi, qvam neqve heic frigeat frigida hac anni tempestate Phoebea nostta et Medica Facultas? sane videtur Natura, dum aliis novercatur satis, huic celeberrimo loco benigna mater contulisse omnia, qvae ad Medicinam, nobilissimam artem, non dicam exornandam, sed perficiendam pertinent. Etenim, qvid Philiatris hcic, seu aestivo seu hyboerno tempore, qvod addiscant, qvo se in studiis exerceant, deele possit, haud video. Sed qvaeres fortassis, ccqvid ego agam, qvi nactus hasce rerum benc gerendarum occasione.? Post publica vero Lectiones, qvarum non infreqvens auditor sum, singulis dicbus cum aliqvot Philiatris inviso ad Clariss. Vorstium, fundamenta artis nobis cxplicantem plenissim Est sane Vir locuplcte rerum omnium scientia non leviter tinctus, sed imbutus penitus, cui nihil exoptatius contingere potest, qvam si cum pluribus communicetur, si qvid valet ingenio, uti maxime valer, et eruditione. Mitto aliqvid seminii, ex pluribus iisqve rarissimis, qvod sciam, hujus loci stirpibus, qvarum nomina et chartis illevi, et hocce catalogo typis expresso maximam partem continentur. Optassem eqvidem a te catalogum, qvo constitisct, qvarum potissimum stirpium semina a te desiderarentur. Non enim sum nescius, ea qvae magni hic aestimantur, apud vs subinde depretiari, utpote in patrio solo ubivis forte obvia. Sed [[0459]] lineam hic figo, et omni asfectu operaqve te rogo, ut eum complecti ac fovere pergas, qvi in omnibus rebus, qvae ad laudem tuam pertinent, voluntatem, operam, observantiam prorsus defert suam. Lugduni Batav. al. Mart. st. nov. 1631. CCCCXLIII. OLAUS WORMIUS Jacobo Svabe. Audeo, mi Svabe, cursu tam felici ad optatam te properare metam, praecipue cum tam praeclaram rerum bene gerendarum occasionem nactus sis. Perge, conatibus DEus ex alto benedicet. Caeterum pro transmissis seminibus, Horto ipso et aliis gratias ago ingentes; effari enim neqveo, qvam opportune advenerint, qvamqve hortum meum iis exornaveris. Ubi de pretio constiterit, solvam lubens, qvicqvid crogatum, et suo forsan temporc ex iis ipsemet fructus praesens capias. Siqvidem ternas te vidisse corporis humani dissectiones hac hyeme, scribis, scire velim, an Anatomici vestri lacteas in mesenterio demonstraverint Assellii venas? qvid item de circulari sangvinis motu in corpore, juxta decretum Angli istius, statuant? In cane primum hac heme ipse vidi, auctoris secutus manuductionem. Res certe magni est momenti et usus. Tu tuos de iis consule. Cum Tutore tuo egi, et, publica Magistratus auctoritate, tuis rebus ut non deeslet, obtinui, cujus te fructum jam percepisse arbitror. Acolastum istum coelum non animum mutasse audio; sua eum maneat sors. Finchium tuo salutavi nomine, qvi vicissim salvere te jubet, et officia offerre. Tu modo literis audacter ipsum compella, habiturus in commoda tua eo promptiorem. Saluta Meierum, et hasce Cabeliavio, qvem forte apud Clarissimum Heinsium offendes, tradas, qvaeso. Vir cst humanus, qvi mecum per literas haud raro agere solet. 1631. [[0460]] CCCCXLIV. JACOBUS SVABIUS D, Olao Wormio. Clarissime Wormi. Qvanti nunc tibi sim, propenso amoris udicio, qvod a vero facile declinat, vel opinione aliqva virtutis ac bonae mentis, ad qvam aspiro alacriter, hoc mihi sufficit ad fidem, qvod me nuper immerentem amicissimo tibi Cabeliavio, Viro supra qvam calamo mentis interprete exprimi potest, humano, lubens ac sponte tua commendasti, ma nifesto benevolentiae testimonio. Neqve id tantum, sed qvantillum mihi a Parentibus p. m. venit haeredium, paterno plane more affectuqve promovisti, agno mearum rerum stabilimento: cohortatus tutorcm, ut patris affectum in me indueret, meaqve, me absente, non oscitanter haberet. Accedit his etiam, vel in maxima felicitatis meae parte deputandum, qvod primos aditus tua mihi commendatio ad illustrcm gratiam Clar. Fincii patefecerit, qvem si ament alii, ego depereo, si colant, ego veneror et revcreor. Ac vel idco me plurimis devinctum tibi nominibus prositeor, qvando tam impense studiis meis faves et votis. Sed qvid? Ecce cum hu manissimas tuas, qvibus profusum erga me affectum expromsisti, lego, novam qvandam et inauditam de reciproco sangvinis motu sententiam ab Anglo qvodam divlgatam edoceor. vae res tantum in me effecit, ut integrum plane octiduum altioribus istius rei cogitationibus canderem. At vero cum pectus meum per me exsaturare vix possem, industrio cuidam Mcdicinae studioso, Conringio nomine, qv familiariter utor, rem omnem aperui, qvi, ostenso Harveji scripto, tam egregie, tam subtiliter dislerebat de circulatione sangvinis, ut pene videretur esle in eadem haeresi. Mox autem ut animum perpruriscentem rei novitate, nimis titillari animad vertit, nimis allici, infit, haec contemplatio in se qvidem elegans est, et prima facie valde probabilis, qvam si Harveus potuisset autopsia et anatomica administratione demonstrare, nae ille punctum omne tulisset. Haec ille. Postea me qvoqve contuli ad Clarissimos Viros, Heurnium et Falcoburgium, [[0461]] qvi libenter ambobus, qvod ajunt, pedibus ibant in Conringi sententiam, nisi qvod adderent, oportere nos in antiqvis mutandis novisqve approbandis timidiusculos potius et cunctabundos esse, qvam audaculos et temerarios. Atqve en, qvae experiri licuit, tantorum de re tanta Anatomicorum judicia. Ita vale, Vir Exc. et addictum me tibi cense. Lugd. Bart. 13. Jul. 1631. KKK ATT TAIITT KKK OVVMiO Jacobo Svabe. as, 13. Julii datas, probe accepi, qvibus ad Clatissimum Fincium exaratae annexae crant; pro illis ut gratias ago, ita hasce probe curavi, qvod ex ipsius Soceri forsan ubcrius percipies responso. De Harvei scripto, idem qvod vestri, hactenus et ego sensi. In arte enim nostra, praesertim qva humani corporis ex partibus connexio spectatur, manus oculatas nos habere oportet, ut illud saltem credamus, qvod videamus. Ovia in officiis offerendis liberalem te adeo video, ignosces, si iis iterum aliqvantulum abusus fuero. Desunt mihi Nasturcii Indici semina, ut et Momordicae, Amaranthi holoserici, Mandragor, Tabaci ver; qvae si per te habuero, reducem te coronabit laeta Flora nostra. Est mihi elegantissima et rarissima planta ex Lusitania transmissa, qvam in Vestri horti non reperi Catalogo, Arachidne sc. cujus semina, antidori loco, transmittere possem, modo grata scirem. Vides, ut fretus ingenuitate, officia duplicare non desinam. Ignosce, et paria hic exspecta. Vale. 25. Septembris, I631. CCCCXLVI. JACOBUS SVABIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Parum te constanter amare atqve aestimare viderer, Celeberrime Wormi, Fautor et Patrone incomparabilis, nisi veterem affectum, qvem in hoc pectore constanter alui, mea manu [[0462]] tibi consignatum, cultumqve, qvem insignis doctrina tua atqve virtus merentur, amica scriptione testarer. Nondum sensibus meis excidit liberalissimae humanitatis tuae affectus, qvin in me immerentem usqve praeclarissume eluxit. Post expeditum et prosperum nobis iter, Andegavum tandem pervenimus, inelytum illud civilis literaturae domicilium, ubi nunc commoramur, non sine fructu Nobilissimi Tottii, qvantum ad lingvam, mores et civilem illam prudentiam facit. At dum incensis et relucentibus hic dubiarum causarum facibus, Bartolus et Baldus mutuis se litigiis conficiunt, bonus dcrmitat Hippocrates: cui hic non tantopere litatur, atqve Parisiis, ubi libentius ive: rem feliciusqve, god si fata meis paterentur ducere vitam Auspiciis, et sponte mea componere curas. Interim versari cum elegantissimis Medicis soleo, qvo rum singularis doctrina multarumqve rerum peritia nescio qvid salubre animo cottidie instillet, ut procul negotiis Medicinae momenta accuratius expendam, annos occupem, et locum votis assignem. Ajunt non idem solum perpetuo premendum. Ut ab uno flore mel suum apes nec sugunt nec conficiunt, sed sparsim e pluribus: sic eruditionem hinc inde hauriendam. Habere suos Italiam, Germaniam, Galliam praestantes doctrina Viros, a qvibus responsa utiliter petantur. Sed qvid ego alios apud te nomino, Vir Excellentissime? Licuisset per hanc qvidem causam pedem non movere. Tu unus mihi instar omnium es, qvi tot unus abundas virtutibus, ut omnium facile laudes exhaurias. Invitus tu hoc qvidem audis: sed tamen cogit a mor exprimere, quem ardentissimum tui profiteor, sensum. Non ultra in laudes eo, cum et tua singularis modestia et mea me ingenua verecundia refraenent. Haec autem calentis calami impetu effusa, voluntati meae testandae suffecerint, et observantiae promtissimae, qvam Wormianae familiae aeternum consccravi. Vale, Celeberrime Wormi, Patrone incomparabilis, mihiqve favere perg. Dabam Andegavi IIII. al. Febr. anni 136. qvem faustum felicemqve voveo. Claris. Excellentissimumqve D. Thomam Fincium, Patronum mcum magnum, amica salute complector, omnemqve [[0463]] ei cultum et obseqvium nuncio. Qvi hasce literas tibi tradet, est popularis noster, ornatissimus Dn. Ericus Olai, qvem ut amore et benevolentia complcctaris, peramanter rogo. Meum certe amorem insigniter provocavit. Est vero meliorum literatorum studiis atqve Mathematum admodum excultus. TII KKK TT TTA Ml OL D3 o Cetns Burg la lS, KKK . Olao lWormio E lyv. afniam. Larissime doctissimeqve Vir, Amice honorande. En me mor promissi, mitto tibi monmenta duo Runica: alterum rudi saxo, prope fuvium Randrusium perfluentem Guden, literas magnas Runicas, ut vides, continens; Alterum bacillo huic literulas Runicas accurate incilas habens Ccrte singulare monumentum hoc, mihi olim a eneroso meo Praeside Otnone Schelio datum, repertum fuit in agro Viburgensi ante plures annos annos a scholastico qvodam, ut retulit mil i Vit ornatissimus M. ilhadus, ector Viburgensis, tum temporis Scholae illic Rector. vid sibi velint istae literae, facile videt Vir Clarissimus. Caeterum in combinatione literarum: facie prima et latere ato., ut et in signo hoc lat 3 haereo. Ita enim ego lego: Byr asn vet, fac. 1. acrasta manefac. 2 aden estol (ubi clauditur signo superius ex lat. 3. depicto et seqvitur fac. 4a.) ande landum. Qvid sibi velint nescio. Utinam prodirent in publicum, ut spero, doctissimae tuae lucubrationes de Antiqvitatibus ejusmodi Runicis, ut videat etiam posteritas majores nostro in ista barbarie, puto circa annum Domini oo. non plane fuisse rudes et literarum ignaros. Cujus rei specimina qvaedam edidit Vir Clariss. Bonaventura Vulcanius libello d literis t linga Getarum sive Gothorum. [[0464]] Sed mitto ista, Vir Clariss. et, qvod reliqvum est, tibi gratias ago maximas pro cura et laboribus in privigno restituendo: operam dabo, ut nos gratos invenias, sicut oportet officiorum memores. Plura non addo. Tu Deo opt. max. eum dilectissima Conjuge liberisqve dulcissimis commendatus, salve et vale in Christo JEsu. Alburgi 10. Marti an. I632. CCCCXLVIII. OLAUS WORMIUS D. Joachimo Bursero. Soram. Petitioni tuae qvo minus ex voto respondere valeam, facit tum hortuli mei Flora, praeterito anno minus nobis, ut nosti, propitia, tum qvod ab amicis hoc anno nihil ad me delatum sit, tua dignum cura. Paucula interim mitto, qvae hisce annis ex meis collegi, plura missurus, si faetura gregem suppleverit. Interim boni ominis reor, qvod primus amicorum sis, qvi hoc anno nostrum dotare Hortensium voluerint. Gratiae tibi arridebunt omnes, meqve semper habiturus es beneficii memorem. Vale, tuosqve omnes officiosissime saluta. 1633. mens. April. CCCCXLIX. OLAUS WORMIUS Joachimo Bursero. En tibi Florae nostrae ftus aliqvos, apud te postac educandos. Cancellarius noster etiam ex horto meo Violariarum copiam magnam accepit, qvam Lindholmium hodie defert ejus famulus. Semina qvaedam nuper mihi mifit Hortulanus Fridricburgensis ex reliqviis Arnisai, qvorum tibi mitto partem dimidiam; boni consule, qvaeso. Vale, mi Bursere, et porro favere perge. 1637. [[0465]] CCCCL. OLAUS WORMIUS D. Joachimo Bursero. Soram. Amicum tuum, qvem semper expertus sum, exosculor affectum, qvo etiam adversis et tristibus meis tangi, condolere, et dolorem, mihi tam acerbum, gtatissimis tuis literis lenire eonaris. Oratias igitur ago magnas, et laeta qvaevis apprecor, tantis adversitatum procellis nunqvam deturbanda. Caeterum ea, qvae percurrendo in eruditissimis tuis commentationibus Physicis vidi, perplacent omnia, nemoqve erit, cui tantum veritatis curandae studium, rationum momentosarum ponderibus stabilitum, abstrusaqve naturae tanta perspicuitate docendi felicitas non magnopere probabitur. Utinam brevi et auspicato lucem videat, qvin juventutis magno id futurum sit commodo, nullus dubito. Cum Sartorio. qvid eo nomine actum, exponet fra ter. Me ubi convenerit, qvin de nota meliori, ut meretur, o pus sim commendaturus, non dubitabis, tum qvoqve, qvando manus operi sit admoturus, expiscabor, teqve de omnibus certiorem reddam. Commode hac vice fieri non potuit ob rationes, qvas a fratre percipies. Vale amice integerrime, et porre me ama. Hafniae d. 1. Jan. 1638. AITITTD KKK O DDOD . Olao Wormio. Londinum. cellens et Clatissime Dn. D. ormi, fautor et amice plu rimum honorande. Per Dominum Spormannum, Collegam tuum, et communem amicum nostrum egi cum Sartorio, Typographo vestro, de Cogitatis meis Physicis, vellet typis suis excudenda curare. Qvo nomine etiam aliqvod eorum specimen, qvod Meteorologiam continet (licet ea tractatus pars pauciora [[0466]] habeat peculiaria, qvam caeterae) nuper ipsi per fratrem misi et inspiciendum reliqvi. vandoqvidem vero tecum qvoqve antchac tum de proposito meo, tum de qvaestionibus nonnullis (qvarum decisiones operi meo passim inscrui) collocutus sum, Tibiqv e adeo de rebus istis meis non parum constat, tiam atqve etiam rogatuu te velim, ut ne graveris cum praenominato Sartorio agere de hoc ncgotio, et ex ipso certi qvid resciscere, velitne laborem hunc impressionis suscipere Et si annuat, qvonam tempore cogitet manum primam admovere, qvamqve cito absolvi posse speret (novit enim jam magnitudinem operis) Deniqve an post feliciter absolutum opus duodenam exemplarium dono accipere ab co possim, ne plane frusira laborasse videar. Haec ubi ex co didiceris, de omnibus qvaeso breviter certiorem me redde per hanc ipsam occasionem, ut secundum ejus responsa res meas instituere et disponere possim. Ignosce meae in molestiis tibi creandis audaciae. Vale feliciter Sorae a3. Januar. An 1638. P.S. Dissimulo in literis, qvod tibi mea scripta antehac inspicienda dederin. Causam dissimulationis nosti. Interim tam pro suscepto in iis percurrendis labore, qvam pro amico judicio gratias ago, non qvicqvam magis in votis habeo, qvam ut tibi vicissim aliqva re gratificari qveam. Vale et fave. CCCCLII. OTTD-- JOACHIMUS BURSER KKK-- D. Olao Wormio. Hafniam. S. et felix novi anni auspicium una cum multa gratiarum actione. KKK-- Vir Clarissime, fautor et amice honoratissime, qvam doluerim sortem tuam, nolo pluribus dicere, ne vulnus refricem. Certe vehementer dolui. Semper speravi occasionem t coram alloqvendi, sed ea hactenus nulla suit, nulla est etiamnum. [[0467]] Interim hasce exaro, tui qvoad caetera status exploratrices simulqve consilii, aut verius auxilii oratrices. Dixi ali quando, me in chartam conjicere Cogitata mea Physica, (cau sam, qvae me impulit, alias narrabo,) conjeci jam, absolutum cst opus, qvaero typographum. Sartorius vester multas causatur difficultates, interim mitti sibi legendas cupit pagellas qvasdam, qvasi deliberans adhuc, qvid facere velit. Ablego ego fratrem cum maxima tractatus parte, non tam ut praenominato Sartorio, qvam ut Tibi ostendat, an forte tantum a rebus tuis otii Tibi sit, ut titulos saltem et summa capita evolvere aus inspicere possis, atqve sic Sartorio judicium tuum indicare, in qvo uno haud dubie acqviescet homo. Vide ergo, ut c persvadeas impressionem, siqvidem praelo dignum censeas scriptum. Sed qvia mirabilc et saepe heteroclitum est caput hominis, velim categoricum ab co responsum, et qvam cito cogitet manum admovere. Nam si tergiversetur, praestat aliam potius venari occasionem, in Hollandia aut alibi. qvamvis propterea mallem Hafniae imprimi, qvod ita possem errata, etiam post correctionem relicta, aut relinqvi solita, notare sub finem operis. Pro labore meo contentus ero pauois exemplaribus, modo dare ea velit typographus morosior. Tibi, amico sincero, omnia committo. Poteris horulae spatio pervolvere, aut pagellam vel caput aliqvod perlegere; nam aliud exemplar non habeo, cujus tamen descriptionem per scholasticos nunc molior, qvorum laborem nolim interrumpi aut tardari diuturniori mei hujus exemplaris emansione. Vale et fave. Properanter Sorae die a5. Jan. Ao. 1638. KKK KKK OLAUS WORMIUS D. Joachimo Bursero. Soram Um Sartorio nostro de Physices tuae editione egi. Mirus homo est, lubricus, planeqve inconstans. Categoricam cum urgerem responsionem, coepit se plane excusare, qvod tempora jam sint difficilia, libri emptores non habeant, ad exteros [[0468]] transmitti neqveant, charta care ematur, et haberi vix possit, libris scholis deputatis occupetur, senio gravetur, et nescio, qvid non praetextus habuerit. Qvamvis autem pleraqve ejus argumenta diluerim, opusqve pro merito commendaverim, nihil tamen obtinere potui. Dixit, se tibi omnia literis suis expositurum. vocirca frustra plane hic sumus, ac doleo, nos incassum laborare. Mihi non adfuit, aut concreditum specimen ostendit, anteqvam jam a me vocatus. votqvot hic sunt typographi nostri, homines nauci sunt, qvi in chartis qvibusdam vernaculis et proletariis, vulgo vendibilibus, oc cupantur, auctores bonos et frugi contemnentes. Ipsemet anno praeterito meis sumptibus coactus sum Literaturam Runicam divulgare non sine insigni damno. Male igitur me habet, qvod hic excudi neqveat. Sancte dico, me omnem movisse lapidem, ut hominem permoverem, sed frustra. vod si alio medio negotium promovere possem, haberes mc paratissimum. Vale. Hafniae, 26. Jan. 1638. ATT TDATITT OVV DIO Henningo Arnisaeo. Fridriciburgum. A Bsente Collegii nostri Decano, nunc Academiae Rectore, Magnifico D. Thoma Fincio, mihi hanc ad te scribendi provinciam demandavit Magnificus Dn. Cancellarius. Consilium a te expetit in causa dubia, Collegii Medici censurae subjecta, cujus momenta ex additis facile pcrcipies. Mulier qvaedam Helsingorensis homicidii accusatur, qvod foetum suum enecasse suspicentur obstetrices, ex eo qvod lac ubertim in mamiilis habuerit, et abdominis cutim crebris fissuris exaratam invenerint. Illa factum constanter negat, scd tribus mensibus in utero gestatam massam, ovi anserini magnitudine, praeter spe et opinionem, se ejecisse asserit. Res aliqvamdiu, tam domi, qvam in foro Provinciali, agitata, tandem a judice ad Medicos remissa. id decernendum existimes, verbulo indicare ut haud graveris, amice rogaris. Nos vicissim ad qvaevis humanitatis officia venics paratissmos. 1633. [[0469]] CCCCLV. Clariss. et Excellentiss. Viro OLAO WURM Medicinae Doctori et Professori im Academia Hafniensi praecipuo, Domino et Amico suo maximopere honorando. Literas tuas, Vir Cl. et Excell. Dn. et amice singularis, una cum volumine Actorum, qvae jussu Magnif. Domini Cancellarii, etc. absente Dn. Decano, ad me transmisisti, heri circa vesperam accepi, statimqve perlegi. Etsi vero non tam sum intempestive curiosus, ut in convivium aliis paratum ingerere me velim non vocatus, qvod ne Homerus qvidem in fratre tolravit sine nota reprehensionis, Ovia tamen ita vult ac jubet is, cuius authoritatem defugere non licet, perscribam meam sententiam, et qvidem rudi Minerva, ut festinas canes parere dicunt, non ut cuiqvam, nedum Doctiss. vestro Collegio, praejudicio meo praescribam, sed potius, ut qvicqvid hujus a me scriptum fuerit, censurae vestrae debito obseqvio submittam. Ut autem ad rem veniam et arcem causae: si mulier, de cujus capite agitur, perstitisset in prima inficiatione negassetqve se vel gravidam fuisse, vel peperisse, potuisset duobus illis signis, in qvibus hodic summa totius probationis consistit, puta, acte albo et copioso in mammis, nec non rugoso et collapso ventre, convinci, lacte qvidem, qvod concepisset, rugis vel fissuris, qvod peperisset, qvanqvam probatio per illa sig. na non fuisset cvidens et ad condemnandum suffic iens, sed praesumtiva et conjecturalis. Lac enim in mammis, si Hippocrati et Galeno in Aphor. et Aristot. de Histor. Anim. credimus, non praebet indicium partus necessarium, sicut nec fissurae ventris, sed praesumtionem tantum vehementem, ut et JCti recentiores confitentur. Baldus qvidem praesumtionis violentae exemplum dat: Lac hiabet in mammisE. corrupta fuit, et Setus Empi ricus pro ccrto assumit: Si lac habet in uberibus E. concepit, [[0470]] in qvem sensum etiam Artemidorus ait, #ve ioc Oooicis om on. Recentiores vero JCti Alciatus, Menochius, Mascardus, Carzana, postqvam inter violentam et vehementem praesumtionem discrimen statuerunt, illam qvidam Fabii: Peperit E. coijt cum Viro, necessariam reputant, violentam et irrefragabilem, contra qvam exceptio non admittatur, Fabius vocat jto insolubile eorum, qvae se aliter habere neqveunt, hanc vero Sexti tantum vehementem, qvia etiam non praegnantibus, alicubi Viris qvoqve, ubera lacte probo et inculpato, qvod de rugis item ventris notat Pinaeus, oriri scil. eas post qvemcunqve magnum addominis tumorem dissipatum. Caeterum exoletae huic et tritae (cui enim non dictus Hylas puer) qvaestioni in praesenti casu locus non est, non solum qvod non constet de praegresso tumore, cujus evanescentia cutis abdominis collabi findive potuerit, sed potissimum qvod Rea ipsa, secundo examine, contessa sit, se et concubuisse et concepisse et peperisse, negat autem vivum fuisse et perfectum, qvod peperit, et contra asserit, excidisse sibi qvarto circiter mense rulem qvandam massam, qvam projecerit. Status igitur controversiae est, utrum ex lacte, qvod in mammis post annum a concubitu deprehensum est, et e sissuris ventris, de qvibus testantur obstetrices aliae honestae fmina, qvibus inspectio ventris commissa fuit, evidenter demonstrari possit, qvod mulier hac, vivum partum et perfectum ediderit, eumqve interemerit, ita ut haec probatio inficiationi mulieris praevalere, eamqve non confessam damnare debeat, prout qvatuordecim Viris, qvi in hac causa judices dati fuerunt, visum fuit. Id qvod simpliciter negandum censeo. Lac enim in mammis etiamsi album fuerit et copiosius deprehensum in prima, qvam secunda inspectione, nihil amplius indicat, qvam eam concepisse: Fissurae ventris nihil aliad testantur, qvam eam peperisse. Utrum perfectum et vivum foetum justo, an immaturum et inchoatum abortivo partu exc luserit, id vero ex signis hisce, qvae communia sunt, et utrumqve partum seqvuntur, distingui ac dijudicari nullo modo potest. Habent qvidem Medici signa Diagnostica, qvibus abortum a partu legitimo discernant, qvorum qvaedam recapitulait acchia in qq. Medico Leg. lib. 3. t. a. sed ea fidem [[0471]] non faciunt infallibilem, et de qva dubitare non liceat, sed verisim ilem tantum, ambiguam et precariam, nec distingvunt alterum ab altero, nisi in muliere ex rccenti partu adhuc calente. Interallum enim et progressus temporis confundunt omnia, nec inter ea recensertur lac et fissurae, qvae, uti jam monui, tam partum legitimum, qvam abortum coitantur. Molam non fuisse, qvam projecit, bonitas forte lactis demonstraret, siqvidem Hippocr. in lib. de Steril. in molam gestantium mammis lac non apparere, Recentiores vero, ex qvibus Salium et aeohaam nomino, apparere qvidem aliqvando, sed aqveum, lividum, paucum, et inutile testantur. Ut autem mola non fuerit, potuit tamen esse abortus imperfecti foetus, qvem lactis proventus necessario secutus fuit, et qvaedam etiam distractio cutis, ita ut ex his signis nihil contra confessionem reae concludi vel minimum possit. Miror autem judices in his nauci et inutilibus signis sententiae suae fundamen posuisse, cum potius, tempus concubitus, qvod ex confessione utriusqve partis liqvidum est et certum, contendere debuisscnt, cum iis, qvae Rea iterum iterumqve incerta confessa est. Nam cum inspectione obstetricum territa confiteretur, qvod ante obstinate negaverat, secundam qvoqve confessionem suspectam fecit mendacii. Unde judicum partes fuissent, postqvam constaret de facinore, de tempore patrati facinoris apud eos homines inqvirere, apud qvos morata fuit o tempore, qvo se affirmat abortiise, aut qvo parere debuisser, si infantem vivum in lucem pertuliset. Tempus abortus describit ipsa et testatur, abortiisse circa festum Johannis Baptistae. Tempus Iegitimi partus incideret in solstitium hibernum, aut praeter propter, si a principio coitus, qvem utriqve refcrunt ad Eqvinoctium vernum, qvadraginta septimanae computentur. Nunqvam enim tam occulte labores suos celare potuislet, qvin aegritudine aliqva, pallore, tumescentia uteri, pollutione sangvinis, suspicionem sinistram de se excitasset apud eas mulieres, in qvarum vel consortio vel servitio, qvovis tcmpore fuit, unde utrumqve definiri tempus posset partus, qod obstetrices negant se ex inspectione dijudicarc posse, et qvidem jure merito. Nam de fissuris nihil referunt, utrum copiosae fucrint, profun.dae, patulae, inveteratae, cicatricolae, an vero paucae, superficiariae, recentes, molles et adhuc rubentes, ut inde judicium [[0472]] de tempore dubio capere licuisset: nec lactis copia et albedo certum indicium est recentis partus, utut verisimilem conjecturam praebeat, partum recentiorem fuisse, qvam Rea affirmat. Ovi enim per novem aut decem menses (tanto enim intervallo distant inter se tempus partus, qvod ipsa agnoscit, et tempus inspectionis obstetricum) mulieri non lactanti, lac non supprimeretur et, si non in totum saltem maxima ex parte, delitesceret? Tum etiam si abortiit circa festum Johannis, id est, qvarto mense, plagae vel fissurae ventris non possent esse copiosae, hiulcae, amplae; qvia trimestris foetus non admodum distendit uterum, ideoqve collapsus exigui tumoris non reliqvisset post se multas et latas fisluras. Sed haec obiter tantum moneo, qvod ad condemnandam mulierem qvidem nihil faciant, nec qvaestionem Collegio vestro propositam attingant, sed judici tamen stimuli loco esse possint, ut in facinus confessum, ejusqve qvalitatem, qvae incerta adhuc est, et ex ropositis signis dignosci neqvit, majori sollicitudine inqvirat, idqve eo magis, qvod confessio mulieris suspecta sit, et si non evidenter, saltem conjecturis verisimiliter redarguatur. Verisimilia enim signa, ut ad decretoriam sententiam ferendam non sufficiunt; ita necessitatem diligentius inqvirendi imponunt judici. Pro Exodio, qvia Rea confitetur, se peperisse qvarto mense, seu post 15. septimanas, considerandum judici relinqvo, utrum per hoc excusari possit a poena infanticidii saltem extraordinaria, dum foetum, qvi eo tempore vivus erat et animatus, sceleste projecit, et qvis scit, si non Circeja arte abortum sibi procuravit. Ex legis qvippe Divinae rigore capitis damnas est, i praegnantem ita percusserit, ut abortia, si foetus fuerit animatus. Eod. 2I.. 22. 23. qvod et Juri Canonico insertum est. c. od vero. c. Moses. c. sicuti. 32. q. 2. Animatur autem foe. tus, ut vulgo creditur, masculus post qvadragesimum, faemella post nonagesimum a tempore conceptionis diem, qvanqvam Augustinus qvaestionem de termino informationis corporis per animam, temeritate sententiae praecipitandam non esse, circumspecte monet, qvicqvid igitur fuit, qvod mulier enixa fuit, si post centesimum diem prodiit, qvia verisimiliter et juxta ordinem naturae vivere debuit, incumbet illi probandum, mortuum fuiss in utero qvod projecit, qvod qvidem sine praegresso gravi ai lapsu aut morbo fieri non potuit, aut, si vixit, ratio [[0473]] reddenda erit, qvomodo vivere desiit: Qvin et locus ostendendus, qvo illud, qvicqvid fuerit, projectum fuerit. Et priora qvidem pro qvalicunqve propositae qvaestionis decisione, uti Magnif. Dn. Cancel. voluit, a tenuitate mea responsa ad te, Vir Clariss. remitto, qvae rogo Magnifico nostro Promotori demisse renuntiari, sed non prius, qvam Collegii totius censura accesserit, Posteriora vero pro ulteriori informatione, qvia forte fortuna scribenti in mentem venerunt, adjicienda putavi. Vos festino calamo ignoscite, et rem totam inter vos maturius delibcrate. Valete omnes et Iu inprimis, cum . nominis studiosiss. KKK KKK IOI O KKK LLV AT ADITT OVVDIO Henningo Arniseo. ridriciburgum. Ruditissimam et acutissimam tuam de proposito casu sententiam, per nuntium, probe accepi, pro qva, nomine o mnium, gratias ago ingentes. Magnifico Dn. Cancellario prima commoditate legendam offeram, cuia te solo abunde satifactum spero. Adeo accurate singula a te ponderata et examinata animadverto, ut vix qvisqvam qvicqvam habeat, qvod in ea desiderare possit, qvin igitur ei omnes calculum suum sint addituri, minus ambigo. Noster conventus in adventum Decani differtur, qvi adhuc in negotiis Capituli expediundis oeschil diae commoratur. Radices plantarum, qvas petis, mitto omnes, sed ex singulis unam saltem atqve alteram, qvarum, ut vidisti, mihi rara copia. Additurus fuissem Ferulam, nisi transca autumnum terrae commissa, vernali tempore felicius germinare [[0474]] solent. Alcaea peregrina perennare in horto meo non solet; addo igitur et ejus semina, qvae hoc anno provenerunt. Jasmini plantulam a te, instante vere, exspecto, ac siqvae prae tere a habueris rariora. 1633. . V. OLAUSVORMIIUS Henningo Arnisaeo. N. D. Paschasium, graviter hic decumbentem, ofcio, qvo hactenus functus est, se abdicare velle intellexi; Ejus au tem locum, inter alios, ambit, qvi has affert, M. Ambrosius Rhodius, nobis a Te olim commendatus; juvenis, ut nosti, industrius est, ingenuus, et in arte Medica bene versatus, qvod vel exercitia tam Medica, qvam Astrologica, qvae magna cum laude in nostra Academia publice et privatim instituit, abunde declarant. Ovod si igitur ex usu esse judicaveris, conatus ejus auctoritate, qva apud Majestatem Regiam polles, promove. Hoc autem, ut a te impetrarem, submisse petiit, nec petitioni ejus tam honestae ob affectum, qvo te ipsum proseqvi scio, deesse, qvam vis valetudinc infirmior, potui. DEUS, qvi mihi, gravissimis presso morbis, hactenus clementer astitit, te nobis brevi salvum et incolumen sistat. Vale. 1636. CCCCLVIII. JOANNES MEURSIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Literas tuas, Vir Clarissime, recte accepi. Doles abiisse eum, qvi meas ad Cabeljavium refcrre debebat. Nisi grave est, sub involucro ad Gerardum Vossium mitte, qvi nunc Historiarum agit Professorem Amstelodami. Is ad eum recte curabit. Optime vero transmittet, si mittendi rationem ipse forte [[0475]] ignorabis, Johannes von Gendt, mercator, habitans in urbe vestra, e regione Christophori Ivari. Est is mihi amicissimus, et negotium in se libens recepturus. vod de mense Agranio qvaeris, nil inpraesens aliud occurrit mihi, qvam Coorum hunc fuisse; sed, Atheniensium mensi cui responderit, tecum nescio. Vale, Vir Clarissime, et me amare, qvod facis, perge. Sorae, ad diem .Septembr. c1 IacxxxIII. OANNES MEIO TTT Viro Clariss. . Olao Wormio Ecte tuas, vir amicissime, mihi tradidit communis amicus noster, D. Burserus. De Mense Agranio utinam opera tibi mea profuisset. Sed tu tamen, pro humanitate tua, gratias agis. Si qvid postea invenero, qvod ad rem hanc pertinebit, non celabo. De literis, qvas Cabeljavio destinavi, qvando is Nuclae, uti scribis, tota hac hieme est mansurus, qvae ubinam loci exstet, plane ignoro, tuo arbitrio negotium permicto, faciesqve qvod videbitur ex usu. vod si per te scire liceat, ubi gentium sit Nucla, et qva item conditione Cabeljavius hic utatur, erit mihi id gratissimum. Intellexi ex Bursero, iterum te prole auctum, eaqve mascula, gratulor qvam possum maxi me, et, ut in virtute crescat ad doctrinam exemplo Patris, DEum precor. Is te qvoqve diutissime sanum et florentem fervet. Raptim, Sorae, ad diem IV. Septembris co 1oc xxx11I. OLAUS WORMIUS D. Johanni Meursio. Ox ab abitu Burscri nostri, literas tuas per Mercatorem Vohan van Gent ad Vossium curavi meisqve inclusi, qvibus, ut data commoditate ad Cabelavium transmitteret, rogavi. vid mihi constet de Nucla, ut et statu ac conditione [[0476]] Cabeljavii nostri, ex proximis ejus ad me datis literis melius percipies, qvam ex me ipso. Eas igitur mitto, data commoditate reddendas. Pro voto amico, qvo filiolum meum, recens natum, proseqveris, maximas ago gratias; nihilqve mihi foret antiqvius, qvam ut brevi par pari referre valerem, tuamqve familiam Meursio Dano auctam inaudirem. vod KKK TT T KKK O O O D, Olao Wormio. Larissime Dn D. Amice summe honorande. Ab eo tempore, qvo ob thesaurarios Geryonacei generis hirudines, dam. ni illos satores, sartores, messores maximos, patria dulcissima mea relicta, ligneo eqvo per coeruleas vias Hafniae asylum qvaesivi, (id qvod biennium et qvod excurrit, est factum,) T. E. vere benevolentem mihi semper vixisse, bonamqve operam sedulo dedisse, memoria probe teneo. Qvemadmodum itaqve musca, loci alicujus dulcedine semel degutata, ad eundem retrahitur subinde, Homero sie loqvente; ita ad T. E. data occasione, hiscc jam recurro revertorqve, gratias gratas multas denuo habens, pro omnibus in me abunde collatis beneficiis et officiis. Ubi loci fortunae meae hic sint, scire T. E. si avet,, sciat principia mihi, Dei gratia, bene habuisse, optanti interim tam multi mihi hic loci bene ut faciant, qvam multi bene volunt: siqvidem in dando plurimi steriles adhuc satis, etiam u, qvibus divitiarum est affatim, exceptis tamen Regiis nostris Praefectis. Sumtus, in itineribus qvos feci semel atqve iterum haud leves, Generosorum Nobilium arcessitu Haffnia Othoniam iter hahens in media etiam hyeme, mihi nondum sunt restituti; mentionem eorum modeste per amicos qvando facio, idem est ac si ad sepulchrum mortuo diceretur jocus; ast qvid faciam? parendum tempori est; volunt Nobilium ingenia duci, non cogi. Novorum penuria laboratus; nisi qvod mense praeterito D. ohannem Mulenium anima dereliqvit, Medicum aetatis plenum, [[0477]] cujus beneficio Ecclesiastico jam gaudebit Secretarii Regii, Ivari Vind, filius primogenitus, ni fallor. Excellentissimo Dn. D. Thomae Finchio, Viro optime de re Medica et Philosophica merito, pro fingulis in me collatis beneficiis gratias ut agas rogo: nec non Magnif. Rectori, totiqve Reverendo Academiae Consistorio me commendes. Summum inprimis Theologum vestrum Dn. D. Casparum Brochmannum, Patronum meum magnum, officiosissime salutari peto, ut et Dn. M. Volphgangum Rhumannum amicum dc me optime cum D. Th. Fincio meritum. Jamqve feliciter in Domino valeat E. T, eto. Othoniae d. 1I. Junii 1633. KKK TATTC TDMTTT VDVVVDL D. Henrico Custero. Tas, amoris, et benevolentiae, ut folent, plenas anu Lnensem circiter, accepi, ex qvibus, qva integritate tecum agant, qvos fautores et patronos agnoscere debebas, non sine dolore perspexi. Miror rem tantam, sanitatem nempe, qva nihil in mortalitate pretiosius, tantilli a tantis Viris fieri, de a ita ludere ut gestiant. vod si hoc pacto a Medico tractandi isti, qvo ipsi Medicum, poeniteret profecto sacti. sed lenitate et patientia emolliendi, qvos aliis mediis ad saniorem mentem reducere, sanitatis praesidi non foret operosum. Dispurationem meam anniversariam mitto, qvam aeger, et continnis catharris divexatus, conscripsi; si igitur eam, qvam debebat, non oleat o, ignosce. vaedam invenies a me, veritatis investigandae gratia potius, qvam certi qvid statuendi aut determinandi pertractata; inter qvae illa sunt, qvae de renum usu ventilavimus, de qvibus tuum avide exspecto judicium. Mihi in iis plane nondum satisfacio; sunt enim, qvae scrupulum adhuc moveant, de qvibus alias, ubi amicorum expiscer candidas censuras. Tu boni consule, et amice mone, si qvid minus ad palatum; nihil enim mihi gratius illorum sententiis, qvi, nulis effascinati praejudiciis, unicum sibi veritatis scopum habent [[0478]] praefixum. A Regni Sveciae apud nos Residente accepi, D. Averum mille Dalerorum stipendio evocatum esse, ut E lectae Reginae valetudini praesit, qvam conditionem eum non invitum arripuisse reor, ut vel hoc pacto adversariis vicissim cruccm figat. Dabam occupatissimus Hafniae 26a Martii, 163A. KKK Exliteris IRICI CUSTERI KKK OL. ORMIllM. Ntermittere nolim, dum commoda sese haec scribendi occasio per Secretarium Serenissimi Principis mei, ad socrus nuptias Hafniam euntem, offerret, qvin hos mutui inter nos amoris testes darem etc. Generosi Fionenses Domini mei, me Io. Junii praeterita, cum gratia et favore laudabili dimiserunt, salarium promittentes usqve ad IO. Julii anni currentis. Aula, (in qva vada plerumqve et Syrtes) mihi qvomodo placeat, KKK KKK ATT VATT KKK VOV VDILO D. Henrico Custero. Nycopiam. Rolixum tunm in me affectum, tum aliis indiciis multis, tum nuperrimis literis, per Serenissimi Principis Secretarium transmissis, abunde declaratum, ut non possum non exosculari, Vir Clarissime, ita Wormium tuum vicissim tibi tuisqve addictissimum, malo, re ipsa ut experiaris potius, qvam ut verbis multa pollicear. Ut primum ab Episcopo Vestro, [[0479]] tum apud nos commorante, et Empiricum istum Lomannum dignis modis tractante, percepi, (eas enim, qvas te ex Fionia ad me dedisse scribis, hoc anno non vidi) te in aulam Illustrissimi Principis nostri vocatum, Ejus valetudini ut praesis, gavisus sum ex animo, tum qvod inter eos posthac te versari contingeret, qvi virtuti justum statuere pretium novissent, tum qvod ibidem amicum tam incerum habere mihi datum sit. Gratuior itaqve, Deumqve rogo, conatibus tuis benedicat, in Principis Illustrissimi totiusqve Aulae valetudinem prosperam, tuumqve commodum et utilitatem. Anniversariam meam Disputationem indignam fateor eruditorum oculis; qvia tamen ita lubet, mitto. Primarias Physiologia contrversias praecedentibus siqvidem tractavi, placuit jam ab iis, qvae #u(fiei/hn concernunt, ordiri; qvod sanitatis conservationem spectantia, praeponenda existimem iis, qvae ejus amissae restitutionem promittunt. Addo aliam de scorbuto, qvam nuper conscripsit, et, me Praeside, ventilandam proposuit juvenis eruditus, M. Ambrosius Rhodius, celebris istius Rhodii, Protessoris Vittebergensis, cx fratre nepos, qvi etiamnum apud nos commoratur, et Physicam privatim docet. Boni consulas, qvaeso, et si qvae minus arrideant, dele. Spes, qvam nobis colloqvii facis, me multum exhilaravit; amica enim tua conversatione nil mihi futurtum gratius. Nova hic nulla. Navem enim nostram, Christianshaven dictam, ex India bene onustam huc appulille, dudum te percepisse reor, ut et reditum Serenissimi Regis nostri ex Norvegia. Classis nostra, necessariis instructa, in freto Croneburgico commoratur, cui fni, omnes latet. DEus Opt. Max. pacem nobis largiatur optatam Nescio, qvo fato, hoc vere, omnes ferme Medici nostri, Finchius, Arnisaus, Tancredus, diu lecto fuere affixi: ego per 1. dies cum tertiana luctatus sum, ex qva Divino favore, probe convalui; nec te immunem fuisse inaudivimus. Deus posthac melioral Salutant te Brochmannus, jam Academiae Rector Magnificus, Finchius, nostriqve omnes, Val, mi Custere, et favere perge. Hafnia, 20. Jul. 1635. [[0480]] CCCCLXV. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. Alteras a te jam accipio, Vir Clarissime, qvibus responsum debeo. Prioribus qvidem, in Octobri datis nondum a me satisfactum, non qvidem negligentia aut oblivione aliqva tui, sed tabellionis defectu, qvi eas ad te deferret. Ovamvis enim hinc ad vos saepius cant tabelliones: qvi tamen et qvando eant, plane me latet. Jam igitur, hac commoditate, una fidelia du os parietes dealbare conabor, neglecti officii me accusare ut neqveas, efficiam. Novembri praeterito intermissum a me fuit anniversarium disputationis officium, tum qvod extraordinarie partibus meis qvodammodo eram defunctus in M. Ambrosii Rhodii de Scorbuto exercitatione, qvam Tibi misisle me, me mini, tum qvod aliis impedicbar momentofioribus, inprimis Pharmacopoliorum visitatione, Regiis literis iterum severe no bis imposita. In pharmacorum pretio aestimando jam occupa mur, cum indies conqverantur tam pharmacopolae, qvod, hc rerum statu, tam vili sua neqveant divendere, qvam aegri, qvod carius, qvam praesriptum, necessaria emere cogantur. Siqvid hisce annis observaveris, ad hanc rem spectans, rogo, publici boni ergo, qvam primum communices, ut ejus haberi possit ratio, anteqvam praelo Taxa (ut vocant) committatur. Meum de prisca nostra Literatura tractatam publici juris ut faciam, urgent variae amicorum literae, tum et ipse Cancellarius; sed ea in re difficiles admodum sunt typographi nostri. Specimen characterum, huc spectantium, ligno incidi curavit nostratium qvidam, cujus mitto exemplum, ut eorum, qvae huc spectant, gustum aliqvem habeas, et siqvae occurrant hujus generis, me moneas; non sine honorifica tui mentione futurum id spondeo. Sunt apud Vos, in Lalandia et vicino tractu, monumenta his insignita, qvorum qvaedam ad me delata, Tiletsense nempe, Brignicense, Scolengense et Tirstedense. Ad haecce si forsan perveneris loca, lustra qvaeso accuratius aliqvanto, et delineationes, accolarumqve de iis relationes communicare [[0481]] haud respue. In iis enim, qvae ad me de hisce sunt delata, multa desidero. Sed nimis Tibi molestus ut sim, facit inter.missum scribendi officium et exspectati tui (cujus nobis spem feceras) adventus dilatio. Caeterum tibi ex votis cuncta minus cedere, doleo. Principium omne grave. Non dubito, qvin, si Serenissimo Principi, per Patronos, status et conditionis tuae ratio fuerit exposita, de stipendii auctione aliisqve necessariis sit cogitaturus, qvod unice cupio et voveo. Mea siqvid hac in r possint, sive vota, sive consilia, Tibi paratissima ut spondeas, volo. Interea tibi tuisqve annum hunc prosperum ac felicem ex animo opto. Vale. Salutant te cuimei omncs. Vale. 6. Febr. 1636. IAAV Ex literis KKK KKK KKK OL. IoRM. Eas sortunas qvod spectat, salvus DEI gratia cum meis hic egi hactenus; alias hic una litera fcrme plus sum qvam Medicus, ex salario me sustentans: qvod et tenuius, qvam ut mihi ac familiae in hoc loco alendae sufficere possit. Promissis in initio susceptarum Vocatoriarum, largiter datis, de beneficio Ecclesiastico lautiori accipiendo, necdum effectus respondit. Auget inopiam meam, qvod Nobilitas Lollandica, ex instinctu Borchardi R. ducentorum imperialium thalerorum mercede annua non ita pridem conduxerit Medicum qvendam, olim castrensem, ex Holsatiae obscuro ac lutulento oppidulo, Lichenburg qvod vocatur, venientem, jamqve Nascoviae degentem: qvicqvid etiam Vocatoriae meae contradicant, qvibus expresse dicitur, Serenissimum Principem clementer annuisse, ut in Falstria et Lolandia libera praxi frui mihi liceret. Hac vero nunqvam ex voto frui dabitur, nisi apud Nobilitatem inprimis; nam vulgi aut plebis fortunae non sunt tales in his terris ut Medicum [[0482]] possint alere, sola Rostochiana cerevisia qvicqvid morbosi curantes. Si qvid igitur habes remedii, Vir optime, qvo mederi meo malo possis, fac me, qvaeso, participem, habebis cbtemperantem et obseqventem aegrum. D. Jacobum Fabritium Professorem Rosiochiensem, Medicum Regium ferunt factum, certa tamen conditione, nempc qvatenus egia Majestas viri ejus consilio et ope in Holsatia indiguerit, non vero in Dania. Avide hic praestolamur Taxam Medicamentorum novam impressam, qva commodum publicum egregie promovebitis, ne ansa major detur Pharnacopoeis, istis pecuniarum accipitribus, deglubere vulgus. Bimestre est, qvod Sereniss. Rex carnificem Gluclstadiensem, Chirurgiae peritum, huc miserit, ad medelam constantem, qvam pleno ore promisit, Serenissimo Principi, ex carie pedis, uti fert, et ossiculis corruptis et vacillantibus, laboranti faciendam. ILicet initium satis hene habuerit, KKK KKK ATT TATTTT OL O VNO DHenrico Custero. Nycopiam. Vantopere svavissimae conjugis tam praematurus obitus animum meum dejecerit, et in qvantas angustias et moerores onjecerit, nemo, nisi talibus jactatus procellis, cogitatione afsseqvi unqvam valet. Et qvavis, praeter domesticas amicorum consolationes, crebris absentium et jam amicissimis tuis non parum erigar literis, humana tamen imbecillitate victus, adeo animi angor, ut nec mens, nec corporis debilitati membra, officio defungi qveant. Interim pro amico affectu non possum non tibi gratias agere, qvod et tristibus meis condolere, et malo tam acerbo medicam manum adhibere coneris. Doleo, res tuas familiares nondum lautiori adauctas salarii augmento. Ita est, spe suos lactare solent aulici, si non inani, lenta tamen. Utinam mihi datum, huic malo mederi, facerem, promptissimum experireris Medicum. Suspensa hactenus fuit Academia; [[0483]] hinc factum, ut cessaverint exercitia, nec ego coepta continuare potuerim. Ad Festum Paschatos reditum ad consveta molimur; tum mox, si Deus vitam et valetudinem concesserit, secundam Disputationem de tuenda valetudine, pro Regio stipendio obtinendo, defendet silius M. Tancredi: ubi typis mandata, mox mittam. Taxa Medicamentorum, qvalem exoptant pharmacopoei, confecta qvidem est, sed qvia iniqviores in pretio assignando nobis videntur, praetendentes temporum difficultates, teloniorum et periculorum magnitudinem; adhuc dubii haeremus, annon praestaret, editionem in meliora tempora reservare. Ubi enim semel pretia auxerint, nunqvam diminuent. Pestis hic ultra qvinqve millia abstulit; jam vero benignitate Divina contagium serpere desiit, ut rari audiantur, hoc morbo decumbentes. Dcus nos porro clementer conservet, teqve cum tota familia nobis salvum et incolumem praestet. Vale. Hafniae, 28. Jan. 1638. D. Finchius, pedibus aeger, adhuc Roeschildiae haeret. D. Egbertus utcunqve sanus officiose Te salutat. CCCCLXVIII HENRICUS CUSTERUS D Olao Wormio. Injurius in te sim, si qvenqvam meorum, occasione data, salutem; te vero insalutatum relinqvam; licet hac vice te dignum non habeam qvicqvam, nisi qvod ad conjecturam delabar, Serenissimum Principem meum etiam apud vos, uti audio, vulgi fabulam esse, ob curam methodicam, qvam, necessitate flagitante, non ita pridem institui curavit, ansam ad hanc maximam praebente Empirico, carnifice celebri Glucstadiano. vi in fine anni praeteriti a Regia Majestate, optimo proposito, huc missus, ob summe refrigerantium et adstringentium continuum et externum usum, puta, gallas, nitrum, vitriolum et acetum, pedi affecto refrigerationem, indurationem, callositatem, gangraenam, atqve, ex repercussione humorum intra corpus pectoris, angustiam, inqvietem insolitam, hypochondriorum [[0484]] dolorem, lienis obstructionem, haemorrhoidum interdum nimium fluxum etc. induxit. Nunqvam enim per totum illud bimestre spatium et qvod excurrit, qvo Empiricus dictus, tam aptus ad hanc curam, qvam asinus ad lyram, curationi praefuit, pedem affectum vidi, multo minus in consilium adhibitus, (Deum testor, cui nescio mentiri,) priusqvam et dum curae praeficeretur ille: Et qvis qvaeso, nisi cui cor inhoneste situm, cum tali hominum faece consilia Medica instituet? Et licet ex solo effectu repercussio dicta humorum a me deprehensa, Serenissimoqve Principi plus vice simplici a me indicata fuerit, contradicente tamen carnifice, idem fuisse comperi, ac si ad sepulchrum mortuo jocus dictus. Siccine Hygicine nostra sacerrima permittet de se fieri et ferri Comoedias, imo Tragoedias? siccine satis lusisse de corio hominis, Principis qvoqve, imo futuri Regis? Hem qvam plectuntur Achivi, imo Reges, qvicqvid delirent isti Empirici pessimi, non digni, qvibus pediculi regimen ac curatio committeretur Idcirco certiorem te facio, Serenissimum Principem meum, per bimestre proxime praeteritum, a qvo, abrogato pediculoso dicto rege (cum ducentis imperialibus thaleris et cantharo argenteo majori, intus et extra deaurato,) per qvendam Chicurgiae et Medicinae Docto. rem, Electoris Brandenburgici ordinarium Medico Chirurgum, Helvicum Dieterich, in manualibus oerationibus talibus exercitatissimum (hominem alias ambitiosum et nigrum; sed hoc in aurem,) pes laesus manibus propriis viri dicti methiodice curari coepit, ob cruciatus atrocissimos, a cauteriis potentialibus excitatos, os enim tibiae ad dimidiam spithamam denudandum hisce erat, qvo gangraena latens, dictis impense refrigerantibus et adstringentibus vere introducta, carics ossis duplex exrerius nigra, interius alba, instar cretae, calcis vivae vel ovorum putaminis combusii apparens, calli ctiam bini intra os et carnem cartilaginis instar haerentes etc. conspici possent) lecto affixum haesise; jam vero, Dei gratiaa, scipioni innixum, per triduum proximum ambulare in cubiculo coepisse, sublatis maxima ex parte, uti voveo, qvae Serenissimum urgebant, malis. Taxam Medicamentorum conceptam, praestat supprimere, qvam tpis mandare, ob rationem tuis litteris additam. etc. Nycopiae 13. Martii 1638. [[0485]] CCCCLXIX. HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio Hafniam. Duplex non ita pridem beneficium a te accepisse me profteor, et scriptionis tuae, et doni, qvod misisti. Ipsa profecto scriptio mihi, ut hactenus semper, gratissima, firmumqve animi tui, sic in me affecti, testimonium? vid de dono dicam? breviter et fideliter, charissimum et elaboratissimum esse atqve a se mereri, in tabulas accepti cum filio ut referam: Placuit etiam summopere Corollarium, boni publici causa an nexum, minus, ut puto, mercatoribus gratum. Tradidi etjam exemplar Thesium transmislarum Chirurgo Medico nostro, officiosa salute praemissa; qvas per transennam qvasi perlustrans, nullas, qvod sciam, gratias ad te perscribendas mihi egit, dilaturus forsan in adventum ad vos, qvem, uti scribis, praestolaris. Dictus Chirurgo Medicus aegerrime tulit, qod literas ex Germania a conjuge et amicis ad te mislas, et ad ipsum huc remittendas, a tabellario ordinario recipere nolueris; vae num vera necne, tibi constabit. Dici praeterea neqvit, qvantas hic vir turbas nobis det in aula, nihil rectum putans, nisi qvod ex suo, tanqvam Jovis cercbro, unde meras scilicet projici autumat Pallades, profectum; nos reliqvos Bocotos esse, aut vervecum in patria crassove sub aere natos prae aliis existimans parem non ferens, ruina aliorum, ut videtur, famam qvaerens, bonis viris detrahens. Nuperrime enim in literis ad Regiam Majest. missis, in qvibus affectum Serenissimi delineavit, immerito gravissime invelitur in Chirurgos, initio huic curae praefectos, dicens hosce Screnissimum pessime tractasse, ligamenti majoris paulo supra calcem intra et infra utrumqve taleolum, per omnia secula hactenus inaudita, et nonnisi extremis Chirurgorum, carnificum potius deliramentis digna, stultissima et sponte facta incisione, ipsissima cruce et nece dignissima; cum tamen nullus unqvam Chirurgorum tale facinus perpetraverit, sic ipso mihi referente Sereniss. Principe. Plura ut addam, [[0486]] Chirurgo-Medicus dictus, Chirurgum nostrum ordinarium, virum in operationibus Chirurgicis clarum, cubiculo Principis prohibuit, qvo clam faciat omnia in pedis affecti curatione. Adversus Pharmacopoeum Principis plumbeas iras gerit, colaphos ipsi impingendos afferens, carceremqve minitans. De me qvid dicam? qvid mali mala ab hoc viro mihi ob ectum manu? et qvid advorsum me contechnatus? longos logos ne loqvar, me socium su orum consiliorum et participem in Serenissima jam curanda habere renuit. Prohibuit insuper Pharmacopoeo severe, ne receptas, qvas vocant, a se conscriptas praeter vulgaria, qvod sciam, nil continentes,) mihi det conspiciendas. An verum hic illud Cclsi: parum qvi habet, parum sibi detrahi patitur? Verum autem ut fatear, qvantum meum fert judicium, aestimo certe hunc Virum, in me licet injurium, ceu Chirurgum rationalem et expertum: In reliqvis, salva rectius sentientium censura, fibi ipsi videtur placere nimis, supercilium vertice altius gestare, et maxime sc cfferre, fortunae forsan prosperiori, et Principum gratiae, raro alias haereditariae, consisus: am qvidem ipsi non invideo, ob virtutem in Chirurgia dictam, modo reverenten eam haberet; nemimem enim fallit, nisi qvem decepit, Seneca teste. De remuncratione laboris habiti ac habeni ab hoc Viro (omnia in aurem,) qvid addam? Primo cantharum maxintm argenteum deauratum, uti et cistulam aurcam, conugi suae jam transmissam, cui diadema pretiosum impositum, am acccpit, una cum qvadringentis imperialibus thaleris, ceu sumtibus itinerariis a se expositis: acccpturus adhuc, (ut fama hic fert,) duas catenas aureas, junctis efigicbus Serenissimi et Screnissimae Principis; insuper et summam ad minimum bis mililium imperialium thaleror. Haberem plura de hisce tccum communic anda, sed temporis viduitas prohibet, nec tuto calano confidere qveo; dabicur sinc dubio occasio coram pluribus talia communicandi. Tu salve, tibiqve soli haec serva; forsan in tm qvuqve commcdum. Sat sapienti. Raptim Nycop. 4. April 1638 [[0487]] CCCCLXX. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. Gratissimum mihi fuit, ex literis tuis Serenissimi Principis valetudinem percipere, inprimis cum ad prosperiorem tendat. Faxit aeternus ille DEus, ut ex voto cuncta succedant, et principiis exitus respondeat, qvod omnes unice speramus et confidimus. Male sit pessimo isti carnifici, qvi ita de corio tanti Principis ludere non sit veritus. At mirari satis neqveo, tale hominum catharma non solum admissum, sed et ob tot tamqve periculosos admissos errores tantis praemiis ornatum, qvanta vix nostratium qvispiam, etiam in arte excrcitatissimus, rc bene gesta, et Principe optime ex artis praescripto curato, reportaret. Dignus fuisset catena, led ferrca. T non admissum in consilium, facile mihi persvadeo, cum nemo sanae mentis cum tali hominum facce commercium excrcuerit, vel ex plcbc jis aut vulg tum qvod hoc hominum genus cane pejus et angve eruditos et in arte exercitatos fugiat, horrenda sua praetendentes secreta, sc. qvae nolunt divulgata. Ita effascinare mentes etiam Magnatum norunt. Sed DEI singulari factum providentia, qvod opportune Vir in Chirurgicis excrcitatus supervcnerit, qvi methodice ex arte rem aggressus sit, qvem (si Princeps porro morigerum se praebeat) Voti et sui et nostri compotem futurum speramus. Deus porro conatibus benedicat Curavit me, ignotum qvamvis, per aliqvot amicos huc venientes salutari, qvocirea, ni molestum sit, eidem vicissim amicam salutem, co nomine, nunciare haud gravere. Mihi nihil futurum gratius, vam, ubi huc appulerit, ejus alloqvio et conversatione oblata srui. Mitto secundam meam institutionum disputationem, adhuc a praelo calidam, filii tui, optimae indolis juvenis usibus destinatam; Te enim crepundiis hisce, tyronibus nostris destinatis, haud affici, satis scio. Siqvid occurrat, in qvo me exorbitasse videris, mone, et amico nil gratius praestiteris. Corollarium, qvod vides chartae implendae destinatum, paradoxum prorsus, [[0488]] mihi bonum extorsit publicum et conscientia, qvae non permisit me dissimulare, qvod oculis et sensibus comperi ab aliis non animadversum, et multis proficuum, licet nostratium qvidam id aegre sint laturi. Tria Tibi sisto exempla; tibi et filio bina destinantur, tertium Dn. D. Helvico, si eum hisce capi pu- tes, alioqvin alteri, cui lubet, amico. Vale, et amare perge. Hafnia [!?], ipsis vigiliis Paschatos, 1638. CCCCLXXI. HENRICUS CUSTERUS D. Olao Wormio. Binis meis jam te affatus sum, silentium vero tuum pro responso hactenus mihi habendum fuit; tribuo tamen id omne distractionibus tuis, partim publicis, partim privatis, qvae sine dubio te mihi tamdiu eripuere, nec nisi cogitationem et affectum, uti omnino mihi persvadeo, passae ad me mitti. - - Res meae loco antiqvo sunt, a Mareschallo nostro spe vana lactati, de qvo pluribus aliqvando coram. Sereniss. Princeps meus valetudine minus firma fruitur ab eo tempore, qvo Medico-Chirurgi curae se subjecit. Pes inducias, si non pacem, dedit; ast lien, maligni ulceris, ut arbitror, fomes, turbas freqventes ac seditiones non leves movet, adeo qvidem ut appetitum frme prostraverit; a coena enim Serenissimus praeter consuetudinem abstinet omnino; pavores etiam in somno satis graves et freqventes animadvertens, non obstantibus duobus fonticulis tam in pede laeso, qvam sano, ex consilio Medici Chirurgi, et, uti rumor est, Fabritii qvoqve. vid novi isti importaturi, inprimis is, qvi prope locum affectum, (nulla praecedente Revulsione per fonticulum, in pede sano existentem, qvam tamen, ut nosti, medendi methodus suadet,) autumnus nbis dabit. sed optanda optima, in firmam sanitatem Principis, DEs bonel tam probi, si vix speranda. Nova in hac aula nulla, nisi qvod Vicarius Regni Daniae hrne ante biduum Sereniis. Principis conviva fuit, et regie exceptus, uno prandio, uti ferunt, ferculis centum et viginti. Rumor est, [[0489]] D. Casp. Brochmannum Theses meditari adversus opinionem singularem Generosi Domini Oligeri Rosencranti, si qvid certi hac in re, edoce me, qvaeso, simulqve, nisi grave, Theses communica mocum. Vale hisce, amice etc. Salutem adscribo D. Fincio, Brochmannis et Egbrechtio. Nycopiae Falstrorum 22. Julii i638. cccCLxxI. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopia. Vod votis tuis nondum omnia respondeant, aulicae con svetudini tribuendum; sperandum tamen et ferendum, qvo mutari non potest. Vices Optimi Principis serio dolemus, qvi toties excarnificatus adhu, a perfectae sanitatis portu tam procul abese cogitur. Dum lien et viscera interna laborant, frustra pedis laesi grata speratur sanitas. Ferunt, Medico-Chirurgum huc reversurum, et sedes fixas apud nos habiturum, qvod tamen certo asserere non valeo. D. Brochmannum publice qvidpiam contra Rosaecrantium moliri, non credo; scd runor forsan inde ortus, qvod Theologis nostris qvaedam ex Roscrantii scriptis censenda obtulerit Regia Majestas, de qvibus etiam conjunctim suas scntentias privatim scriptis suis ei obtulerunt. Sed haec secrete adeo aguntur, ut nec illa, nec hasce videre, nobis reliqvis fas fuerit. Nova in Academia nulla, nisi qvod Eloqventiae Professor publicus, M. Jacobus Matthia, in aulam Regiam sit vocatus, Reg. Majest. a concionibus futurus. Mense Majo, ex mandato Regio Helsingorae fui, pharmacopolium ibidem lustraturus, ubi tui praesentis alloqvio fruiturum me sperabam, sed frustra. Dabimus posthac utrinqve operam, ut certius et rectius literae curentur. Valc. Salutant te officiose nostri omnes. Hafn. 28, Jul. I638. [[0490]] CCCCLXXIII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero Nycopiam. Perplacuit, Vir Clarissime, qvod de natura morbi mecum per literas conferre haud sis gravatus. Speciosa certe et probabilis prima frote tua mihi visa est opinio; sed, re accuratius trutinata, nondum tanti momenti esse vidi, ut me praeceptorum castra deserere compelleret. Non enim video, qvo pacto, proprie loqvendo, dici possit, morbi naturam in eo consistere saltem, ut instrumentorum ldat sanitatem. Cum enim morbus contrarius sit sanitati, am non tam laedit qvam tollit, imo potius sublatae succedit. Et ut morbus est affectus contra naturam, ita sanitas secundum naturam, qvae simul ambo, lege contrariorum, subsistore neqveunt. Utqve sanitatis essentia in potentia ad actiones,, ita morbi in impotentia consistit. Nec instrumentorum saltem sanitatem laedere dici potest, nisi morbos similarium partium et solutionis continui exclusos velimus. Soli namqve morbi organici et solutionis continui instrumenta afficiunt. Acccdit, qvod subjectum morborum sint partes omnes tam similares qvam dissimilares seu organicae. vin dum Dn. D. concedit, morbi contrarium nullum esse, praeter sanitatem, inde liqvido patet, morbum suurn contrarium non tam laedere qvam tollere, et in aliud qvid agere, qvod manet, iublata sanitate, qvod est ipsa actio partium corporis. Objicis: (I) Morbum esse diathesin sanitati contrariam instrumen. torum. Concedo esse sanitati contrariam, sed non instrumentorum solum; et, hoc dato, nullam video seqvelam liqvidam satis: vicqvid est contrarium morbo, ab co laeditur. Verum esse potest, si cntrarium praesens sit, et in se mutuo agant, at, praesente et agente morbo, cjus contrarium sanitas abest, (2.) Addis, sanitatem non esse actionem. Certum: potentia [[0491]] enim est. Inde ego infero, a morbo non laedi, sed id, qvod eam seqvitur, actio. (3.) Qvaeris, cur morbus opponatur actioni, non sanitati? Non opponitur actioni, sed sanitati, interim causa statuitur vitiatae actionis. Qvando enim dico, morbus est affectus praeter naturalis etc. actiones laedens, perinde est, ac si dicam: Morbus est non sanitas, qvam seqvitur actio laesa ut causam effectus. (4.) Dices, actionem, in qvantum est actio, non a sanitate, sed a partibus, tanqam animae instrumentis, immediate promanare. vod omni ex parte concedi neqvit, nisi per partes, pattes animae potentiis dotatas intelligas, ad actiones edendas aptas et dispositas. Hae enim sanae sanas, morbo infestatae imminutas, depravatas aut nullas edunt. Ovocirca morbus non immediate sanitatem, qvae abest, laedere potest, sed actiones, qvod ipse fatri cogeris, dum addis: Eamqve suljecto pellit, atqve in locum depuls sanitatis ipse succcedit. vod ubi factum, per se laedit actiones, qvamvis, proprie loqvendo, non morbus, scd morbi causa, pellat sanitatem, qa sublata, subseqvitur morbus actiones laedens. Recte mentem mam asseqveris in vocibus primo et per se. Hiscc feriis silent apud nos cuncta. Dn. Egebertus (qvi periculose hisce dicbus decubuit, accedentibus ad consvetos dolores arthriticos hypochondriorum inflationibus et ventriculi dyscrasia) te oficiose salutat, ut et Brochmannus noster, in Synodo Pastorum unanimi consensu in Episcopum elcctus, Finchius, reliqviqve omnes amici. Novum hunc annum Tibi tuisqve prosperum ac felicissimum apprecor. Vale, et, ut facis, ama. Hafniae, prid. Calend. Jan. 1639. KKK-- CCCCLXXIV. HENRICUS CUSTERUS D. Olao Wormio. Hafniam. Altera jam scriptione te occupo, priusqvam priori respondeas. 3 mensis enim ferme est qvod literis tuis proximis prolixe [[0492]] respondi, simulqve gratas grates egi pro Thesibus tuis benigne ad me filiumqve missis, qvas hisce reitero. Statum nostrum qvod attinet, diem et novercam et parentem, ut sunt humana, experimur; qvamvis ego, DEl gratia, propter adauctum ad o. imperiales salarium annuum, non habeam, de qvo conqverar, mea sorte contentus; nisi qvod comperiam, ambitiosum qvendam per mei nominis aut officii ruinam parere sibi gradum ad tantopere exoptatam nominis celebritatem; sed non sineDeus, cui studia mea curae esse expertus jam pridem sum. Sereniss. Dominum meum qvod spectat, is ferme ehcul in pristino luto haeret; unde et Medicus p. t. Regius ante bimestre tempus a Regia Maj. clementer huc missus, qvi et adhucdum hic haeret, utriusqve nostrum vere amicus, (cui et Theses tuas perlegendas dedi, imprimis de balaenae dente, qvas avide desiderabat et commendabat,) D. Jacobus Fabricius, compater meus, parum adhuc commendat, qvae hactenus plenis buccis decantata de Seren. Principis restitutione in integrum, facinusqve peractum facile intra gloriam mansurum mecum autumat, dicens, palliatum hactenus malum, non curatum, coeptum, non perfectum; ingens enim infammatio pedem non ita pridem, jam dudum affectum, atroci dolore juncto invasit; qvalis renovatio ulceris non infreqvens, ubi os substratum male affectum qvam cutis, ulceri maligno circumstantis gangraena illico comitabatur, sine dubio [dubi ed.] brevi vires eundo acqvisitura, nisi principiis obstitum, qvibus DEus benedixit clementer hactenus. sed haec in aurem. vid factum de Germano, qvi apud vos Historiarum Professionem ambiit, in proximis me edocebis; de qvo jam hic silentium altum. Per jus veteris amicitiae te oro, ut me commendes Dn D. Casparo Brochmanno, D. Finchio, caeterisqve DD. Professoribus, qvorum cliens adhuc sum; id si feceris, illustri beneficio me demereberis. DEus te publico et mihi mcisqve incolumem diutissime servet. vibus salve, et hunc inchoatum novum annum atqve alios felix et laetus vide, simul etiam per praesentium exhibitorem, Ericum Bredalinum, hujus scholae Rectorem, amicum meum singularem, rescribe. Nycopiae 8. Januarii 1639. [[0493]] CCCCLXXV. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Prolixi tui in me affectus testimonia exhibuerunt ultimae tuae, qvas ad me dirigere haud es veritus, etiamsi responsum ad priores nondum acceperis. Ovod tamen nulia mea culpa factum, mecum testabitur Bibliopola noster Moltenius, cui as curandas tradidi. Illum ipsum, ultimas hasce tuas ubi accepissem, cum convenirem, de non curatis expostulans, sancte asseruit, nullam hactenus ipsi oblatam com moditatem, praeterqvam die ab illo tertio, qvo ipsas se transmisisse retulit. Spero, me iis dubiis circa morbi a me positam definitionem ita respondisse, ut rationes non videam, cur a trita hactenus discedam semita. Gratum mihi, qvod Clarissimo Fabrici non displiceant crepundia nostra; qvantum fama accepi, humanun ferunt et eruditu, Regi valde charum; de facie nunqvam vidi. Spero eum aliqvando hoc venturum, ita amicitiam cum eo contrahiendi occasio dabitur commodior. Tibi, qvod sint, qvi invidoant, nil mirum, cum nemo bonus, qvi non suos habeat osores, vel ob solam virtutem. Vulgo jactatur: Misera fortuna, qvae caret invidia. Tu contra audentior ito. Germanus noster, ubi de maturanda disputatione pro Cathedra in Consistorio a Profeisoribus fuisset admonitus, eo qvod adessent competitores, Viti eruditi nostrates, stipendiarii Regii et alii, qvi cum co gestirent certare, hinc discessit, nec ex eo, ubi sit, aut qvid moliatur, rescire potuimus. Nova: instinctu Divino, et hortatu amicorum, re ita exigente familiari, vitam hanc solitariam et aerumnosam cum socia commurare in animum induxi, mihiqve honestissimi civis, tibi procul dubio noti, Petri Motsfeldti fiiiam elegi, cum qva, qvicqvid supersuerit vitae, placide transigere decrevi. DEus clementissime conatibus adsit, omniaqve dirigat in sui Nominis gloriam nostrumqve commodum et emolumentum. D. Brochmanno, Fincio aliisqve Collegis, ut saepius, ita et jam te tuaqve comendavi, qvi officiosa salute Te impertiunt, amicorum muneribus haud unqvam defuturi. Vale, et me, ut facis, ama. Hafn. 22. Jan. 1639. [[0494]] CCCCLXXVI. HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio. Ita est, Clariss. et Experientissime Dn. D. amice non uno nomine aestimande, Ubi amicus, ibi opus. Exemplum apud me habes, aliunde ne petas. Longius ne abeam, idqve solum, qvod res est, ut dicam; Regiae, hisce junctae, ad me missae sunt literae, de Canonicatu meo Londinensi, non ita pridem accepto, agentes; qas prima oblata occasione, sed ccrta, ad Dn. Episcopum Londinensem D. instrupium si miseris, insigni beneficio me demereberis. Nova, qvod sciam, hic nulla, nisi qvod in nuptiis ultimo hujus mensis celebrandis aula sit occupata tota; qvibus finitis, rumor est Serenissimum in Holsatiam illico iturum. In hunc finem in Rodby, Lollandiae freto, adornantur octo naves, 4. Julii, nisi qvid impediat, ad iter parandae ac ineundae. In causa Dn. Tchonis Brahe contra M. Tancredum qvid actum aut conclusum, plus semel ex me scrupulose sciscitatus est Seren. Princeps meus; facies mihi rem gratam, si in responso tuo ad hasce dicti negotii mentionem feceris. Actorem Actorum transmissionem ad Germaniae Academiam qvandam meditari, ex fide digno habeo, nisi res transigatur. Hisce vale etc. Nycopiae raptim 17. Junii 1639. CCCCLXXVII. OLAUS WORMIUS D. Custero. Nycopiam. Actionem qvod attinet Brahai in Tancredum, replicam suam satis dentatam ubi pro duxisset Dominus Tcho, auctores omnes fuimus Llio, operam daret, amice ut omnia per intercessores componereutur, cumqve alios non haberet in promptu, me rogavit, hoc munus ut susciperem: Feci lubens, qvantum potui, tantumqve cffeci, ut Dn. Tycho totam actionem per [[0495]] spatium menstruum in suspenso reliqverit. Interea aliorum ope utetur Laelius, componi totum ut possit, Rem omnem forsan tibi exponet pluribus ipse Tycho, ad vos ubi venerit, Vale, Vir amicissime, et si qvid sit, qvo me tuis commodis prodesse posse putas, non jube modo, sed impera; promptiorem habebis neminem. 1639. CCCCLXXVIII. Ex literis HENR. CUSTERI KKK OL. WORMIUM. Praeter Canonicatum dictum, clementissimam promissionem Regis generalem de Vicariatu in qvocunqve Capitulo, proxime qvi vacaverit, habeo, (sed hoc in aurem.) Qvod si itaqve de qvodam jam, vel inposterum, vacante, et lautiori, tibi constiterit, meqve mature monueris, prolixe me demereberis, hocqve iterum iterumqve te rogo, oro et serio obtestor. DiesSerenissimi Principis itineri, Gluclstadiam ituri, dictus est dies . Julii. Generosus Dn. Tcho Brahe, qvantum mihi constat, totus adhuc in fermento, dilaturus actionem suam post partus tempus, qvod felicissimum voveo. Salutem adscribo DD. Fincio et Brochmanno. Generosus Dn. Rosencrantius suam Apologiam Serenis. Principi meo hodie obtulit scriptam. salve et me ama. Nycopiae Cal. Jul. 163y. eTT T T aD. DLD O . Olao IWormio. Romiso ut satisfaciam non ita pridem coram dato, Claris. Dn. D. amice amicissime, scatulae praesenti obsignatae impositam mitto mappam convolutam, ut et panem, qvo Persae communiter utuntur, huncqve oultro minime scindunt, sed [[0496]] juxta longitudinem manibus in comedendo divellunt. Tu haec inter #keimh/lion, si lubet, repone. Rariora teqve digniora si haberem, lubentissime communicarem. Vester recens natus Anatomicus, Aulae nostrae Medicus audire petiit (Bestalter n us u8 ut vocant Germani,) per Secretarium nostrum, cujus intimus est, sua officia Sereniss. Principi meo offerens; ast illico repulsam passus: qvod facinus stultum Generi Socer resciscens aegerrime tulit. Sed hoc in aurem, Tibiqve soli - - - Nycopiae Falstrior. 13. Novembr. 1639. Generosum Dn. Jost Hog officium suum Sorae resignasse, haud te fugiet. CCCCLXXX. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam [Nytopiami] Latuere aliqvamdiu apud me Dni Episcopi Lundensis literae, qvibus inclusas esse arbitror Regias, qvas ipsi Capitulo offerendas misisti. Eas etiamnum penes me detineo, cum non occurrat, cui tuto credere possim. Has eo fine ad te jam do, u, siqvis a Vobis huc ablegetur, cui eas committendas putes, moneas. Ovod tibi gratum intellexero, expediam protinus. Nihil apud nos novi; nam de Elephante foemina, qvam huc advexit mercator qvidam, dudum te inaudivisse reor. Bellua est magnitudinis vastae, et supra qvam credi potest, docilis; proboscide ea perficit, qvae melius nemo hominum dextra; saltat, choreas ducit, stricto ense adversarium provocat, genua flectit, scopis sese purgat, linteo tergit, caput pileo tegit, et detegit, sessores admittit; in summa, qvaevis a Magistro imperata confestim exseqvitur. Vale et annum hunc novum feliciter transige. Hafniae, 2. Jan. 1640. [[0497]] CCCCLXXXI. Ex literis HENR. CUSTERI KKK OL. WORM. De Elephante qvae memoras, Sereni. Principi me retuli, Aqvi jam ad vos ivit cum Serenissima, visum vastum sagaxqve istud animal. Literas Episcopales apud te latentes, qvibus inclusae Regiae, qvas Capitulo legendas olim misi, peto praesentium exhibitori Gabrieli, Sereniss. Principis mei Musico praeclaro, huc deferendas tradi, ac summopere simul KKK KKK KKK TTDT5 KKK KKK D. Olao Wormio. Edux non ita pridem ex Holsatia et Jutlandia huc sactus, non potui non ad scribendi officium, tibi, ut amicissimo, debitum, redire, salvere simul et valere cum tuis in hoc noviter inchoato anno te plurimum jubens. Peregrinatio nostra, sub brumam licet instituta, hactenus satis feliciter cessit, DEI gratia; nisi qvod Sereniss. Princeps meus de sua hypochondriaca affectione adhuc circa primas noctis horas conqveratur, si non singulis, alternis tamen noctibus utplurimum. Regis personae Medicus ipsi utendum suasit Pulverem stomachalem ercetani, ex rad. Pimpinell. Aron. Ocul. cancr. etc. ut et pilulas, parum admoduma nostris differentes, nisi qvod grana aliqvot Mastichis spec. diatr. sant. addita habeant. suecessum posthac videbimus. Ita eheul fit apud Magnates; si non statim juvemus, ad alios et alia transeunt. ast aliter Hippocrates 2. Aphor. 52. sed transeant haec. De aulico Concionatore [[0498]] nostro sine dubio ad te relatum, aegerrime tulisse Regiam Majestatem, qvod Panegyricam suam Concionem, jussu Reginae Sveciae non ita pridem Nycopiae habitam, adulatoriam a Regia Maj. appellatam,) publicae luci dederit, et Hamburgi tpis imprimi curaverit: qvam typis impressam, serio et sub indignationis Regiae poena, fama uti fert,) supprimere jussus; nisi qvod Reginae paucissima exemplaria communicare ipsi indultum, octo vel decem. Sed haec in aurem; malim enim te hujus rei historiam ab aliis, qvam a me percipere. Vale. Anderschoviae 13. Januar. 1641. P. S. Regina Sveciae Gottorpii hybernatura. Judicium tuum de Judaei Zacuti Amsterodamsis Operibus Medicis praestolor, mihi nondum lectis aut visis, a Regis nostri personae Medico Praefatione ornatis, mihi ut relatum. KKK KKK OLAUSVORMIIUS D. Henrico Custero. Abes hic una exemplum Disertationis meae de aureo Cornu Principis; boni consulas, qvaeso, et in meliorem cuncta interpretare partem, si qvos rosores apud vos habere animadverteris. instigatus ab aliis, hoc subii laboris, qvo eventu, dies dabit. Principi se oblaturum spopondit Gestrupius, qva fronte eam excepturus sit, avidus exspecto. Tu, qvaeso, me de singulis mone. acutum qvod attinet, minor sum qvam ut de ejus Operibus sententiam feram. Vir est multae Lectionis, in arte probe exercitatus, qvi Galeni et Principum Medicorum presse legit vestigia, recentioribus qvandoqve parum aeqvus; utilem certe Esculapii filiis navavit operam, sed in qvibusdam judicii desidero oc. Sex mihi sunt tomi Operum, in O. cta vo editorum, de Historiis Principum Medicorum, sed in nullo invenio praefationem Medici personae Regis. Sponsum nostrum quae moverint, Gagelmannam ut praeterierit, cum ignarissimis ignoro, nec eum nisi semel vidi, ex qvo apud vos [[0499]] una fuimus. Invitatus, promotioni Doctorali aut disputationi interesse noluit;, se plane a nostro consortio et societate Academica alienum gerit. Vale, et, ut soles, fave. 1641. Januar. CCCCLXXXIV. HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio. Qvs per Generosum Dn. Gerstorfium, Aulae nostrae decus eximium, jam sponsum, ad me misisti literas, junctis The. sibus inauguralibus et Dissertatione de Aureo Cornu Sereniss. Principis mei, rite accepi. Perqvam grata Sereniss. Principi, tuo nomine aa me oblata, Dissertatio ista fuit, (Gerstorffio enim ob nimiam in Fioniam et Cimbriam festinationem non data Serenissimum adeundi copia;) ne qvid dicam de Serenissima; qvae exemplar meum illico etiam expetiit, Gottorfiam mittendum, qvod huic denegare minime ausus fui, dolenti Germanic aut Danice non editam. Princeps ipse diligenter Dissertationem perlustravit, et hactenus, a qvo tempore submisse dictum librum ipse obtuli, nullum prandium, nec coena nulla praete riit, qvin honorifica ejus sit facta mentio: Commendat non solum genuinam Cornu delineationem, sed praeter reliqva, illa inprimis, qvae ex Danicis Historiis optime deducta et allegata. Nec dubites velim de compensatione, et inprimis de poculo argenteo aurato ampliori, posteaqvam Nycopiam reversi fuerimus, uti spero et voveo. Judicium tuum de acuto mihi ac ceptum. Coronidis loco addo, Ser. Principem mihi serio in coena hesterna injunxisse, ad te ut scriberem, teqve rogarem, num a te unqvam visus et perlustratus Lapis in Falstria, (ni fallor, prope Stubcopiam,) ad maris ripam ibi erectus, aliqvot ulnas longus, Runicis literis ornatus. De quo nil tibi si constiterit, Serenissimo stat sententia, reduci in Falstriam facto, te istuc arcessere, qo certior fiat te interprete, qvid sibi literae istae lapidi insculptae velint. Anderschoviae 25. Januar. 1641. [[0500]] CCCCLXXXV. OLAUS WORMIUS Henrico Custero. Gaudeo, haud displicuise Sereniss. Principi conatus meos, tibi vero gratias ago ingentes, qvod forma meliori eidem eos offerre haud sis gravatus. Nisi se sponte hic obtulisset Gestrupius noster, animus erat te sollicitandi, ut eo, qvo jam defunctus es, munere, meo nomine, haud invite defungereris, De lapide, qvi prope Stubcopiam in Falstria extat, nihil hactenus inaudivi, qvin valde dubito Runicis eum exaratum esse literis, siqvidem ante annos non ita multos ad onnes Episcopos et Provinciarum Praepositos literae devenere Regiae, ut Pastoribus per totam Daniam et Norvegiam injungerent, sollicite ut in ejusmodi inqvirerent monumenta, eaqve descripta cum omnibus circumstantiis huc transmitterent, qvod etiam factum, siqvidem collectanea meae fuere potestatis. Aut igitur mala fide nobiscum egerunt Falstrienses, a qvibus plane nihil accepimus, aut nostris literis insignitus non erit lapis. Ex Lalandia qvae accepimus, transmitto, qvorum descriptionem et explicationem cum reliqvis, qvae in Dioecesi extant Fioniensi, dabit Liber IV. Monumentorum nostrorum, siqando lucem viderit. vantos fecerim sumptus in hisce colligendis et exprimendis, effari non audeo; sed qvid inde commodi? Nisi succurrat Rex, peflum ibunt omia. Ovod si Serenssimus Princeps lapidem hunc .depingi curaret, atqve ad me transmitteret, locum inter mea inveniret; sed ut ego meis sumptibus, relicta praxi, ex qva lucelli aliqva spes, eam solum ob causam in Falstriam eam, nullius favoris sed magni oneris luco ducerem. u, qvantum potes, dissvade, cum per alios expediri id commode possit. Pastori loci hoc injungatur negotii, pictorem qvi sibi jungat Sernissimo Principi a servitiis. Mea nec valetudo nec conditi tot sustinet labores incassum. Alibi tempus ac studia Antiqvitatibus qvi impendunt, amplis remunerantur stipendiis; hic, ut video, oneribus gravare satis ducunt. via, qvod tibi misi exemplum, vendicarunt alii, aliud mitto, qvod tibi serves. Addo tentamenta Germanica, qvibus Bibliopola [[0501]] noster Moltkenius vulgo gratificari conatus est, qvae inter amicos nostros in Aula, qvi Lingva minus delectantur Romana, meo nomine ut distribuas, rogo. Vale, fave. Hafn. 27. Jan. 1641. CCCCLXXXVI. HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio. Officium in eleganti (Seren. Principis mei verbis ut utar, ita sim salvus,) et jucunda Dissertatione tua, de Aureo Cornu, offerenda adeo amplas non meretur gratias: feci in eo, qvod amico debui facturus posthac qvoqve, ne laboris exantlati te poeniteat. Commendavit eandem Dissertationem summopere coram Sereniss. Principe Pro- Rex Ulfeldius, teferens se dono eandem a te, ni fallor, accepisse. Pro exemplari optimo denuo trasmisso, gratas tibi grates habeo. Exemplaria Germanica (uno excepto, mihi servato,) avide expetiit Serenissima, Gottorfiam ea qvae mittet. Lapidem Falstricum ad maris littus, duobus ferme milliaribus a Stubcopia situm, Runicis literis ornatum, pertinaciter adhuc defendit Serenissimus, fretus testimoniis Regiae Majestatis, Archi-Episcopi FRIDERICI, Dominae ibicla et aliorum clarae famae Virorum. Ovamprimum in Falstriam redierimus, (qvod post mensem siet, Deo juvante,) anxie eum inqvirere Principi stat sententia; qvo facto delineationem desideratam ut habeas, faciam. sin minus, adde exantlatis laboribus id unum, et clementi vocationi Principis obtempera. Comperics re ipsa immunem te non abiturum v 2 aa KKK . AVI V O.VVV TT VDATTT KKK Henrico Custero. Nycopiam. Um hisce diebus Monumenta Runica, a mo collecta, per currerem, incidit illud, qvod hyeme praeterita ad me de [[0502]] Lapide Falstrico, nomine Serenissimi Principis, scripsisti. Inqvisivi diligenter apud Studiosos et alios, qvi in vestra nati provincia, an aliqvid fando de eo audiverint, aut eum unqvam viderint, sed negabant strenue. Ut igitur certus hac de re sim, qvaeso, proxima data commoditate indicare haud graveris, an Serenissimus Princeps in eum inqviri jusserit? qvid invenerint? ubi locorum extet? Si aliqvid subsit, non negligam occasionem ad vos excurrendi, viarum ubi lenita fuerint taedia, mihiqve ab aegrorum cura aliqvantulum respirare licuerit. Valc, et more tuo fave. Hafn, Calend. April. 16q1. ccccLxni. H E N.O eTT D, Olao lWormio. Unc tandem, post aliqvas moras, scribendi occasionem nactus, certiorem te facio, Seren. Principem meum Lapidem istum, de qvo antea scripsi, investigari curassc solicite, non procul a Stubcopia, in maris littore, ubi perhibent eum situm fuisse; Pastoriqve istius loci in mandatis dedisse, ulterius in eundem diligenter ut inqvirat, qvi si qvid invenerit, fa ciam ut scias, prima occasione. Aulae nostrae statum qvod attinet, scito eum satis bene Dei gratia habere. Accessit nos heri ex improviso D. Dieterich Helvich, visitaturus Sereniss. Principem meum, offerens simul ipsius Celsitudini sua officia ac mi nisteria, mire, ut audio, simul depraedicans, qvam lautis vocationibus Rex Poloniae, aliiqve innumeri Principes Viri sese soli citaverint. vandiu et in qvem finem hic mansurus, (Vocato rias a Serenissimo, nisi erro, ut impetret, proximae meae te plenius edocebunt. Caeterum, charissime Dn. Doctor, octiduum est factum, qvod Sereniss. Princeps eus mihi retulerit, de aureo eornu opinionem aliam, a tua aliqvanto diversam, literis essc conceptam. Hanc avide videre et Iegere expetens, enixe rogavi Generosum Dn. Gerstorfium nostrum, istarum literarum copiam mihi ut faceret, qvod cum impetrassem, non potui non, tui inprimis in gratiam, easdem, prout Ser. Principi fuerunt oblatae, describere, tecumqve amice communicare. [[0503]] Tu, postqvam eas perlegeris, certa occasione facies, ut recipiam chirographum meum. vod si etiam tibi libuerit, sententiam tuam de istis literis aperire, certo statuas, me fideliter eam Clementiss. Domino meo, ut et doctissimo Dn Gerstorfo, mei amantissimo, relaturum; mansurus interim tuus tuorumqve amicus constantissimus: ita sim salvus. vod si Archiater Regius Dn. D. Jacobus Fabricius reversionem ad vos fecerit, salutem ipsi meo nomine dicito plurimam, ut et D. D. Finckio ac Episcopo Brochmanno etc. Nycop. 21. April. 1641. CCCCLXXXIX. T T-- HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio. Qvas ante octiduum, nempe 20. Aprilis ad te dedi literas, qvibus juncta erat Epistola de aureo cornu Serenissimi Principis, ad Generos. Dn. Gerstorfium scripta a D. Ernstio, ad manus tuas pervenisse vix ambigo, responsum, juncto autographo meo, certa occasione praestolans. De Lapide Falstrico Runicis literis inscripto, a Reg. Majestate olim viso, necdum jam reperto, ad te qvoqve scripsi; qvi si posthac comparuerit faciam ut scias. D, Dietrich Helvig per octiduum hic commoratus, hodie Nycopia relicta, Hamburgum, indeqve Dresdam ibit, post bimestre nos resalutaturus, uti retulit, anchoram hic solvens: qva intentione, literis credere necdum ausim; forsan aliqvando coram narraturus. prid. Cal. Maji 16I. KKK ATT TATTTT KKK VODVVVDILVO Henrico Custero. Nyeopiam. AMoris et candoris tui in me haud leve edidisti specimen Custere Clarissime, dum me participem istius epistolae ad [[0504]] Principem missae reddere dignatus es; in qva cum Auctor et gentem nostram salse perstringere visus mihi sit, et me non uno in loco meamqve dissertationem vellicare, simulqve nihil adferre, qvod ad rhombum faciat, non potui non eam expendere et examinare. Acrior forsan si tibi visus fuero, hoc hominis impudentiae tribuas, qvi totus in eo est, ut nostras antiqvitates elevet, et Danici nominis odio nil non molitur, aureum istud cornu nobis ut auferat, et suis Rugianis vindicet. Nomen interim dissimulavi et crimen ab ipso qvantum potui, amovere conatus sum, cum mei nominis ctiam non faciat mentio nem, et longe doctiora nostraeqve genti acceptiora ab ipso seper exspectaverim. Tu, qvaeso, Nobilissimo Gerstorfo offer, et ad Serenissimum Principem ut perveniat, cura, ut intelligat qvam praeclaris rationibus fretus, nobis tam eximium #keimh / lion eripere satagat, et sciat esse, qvi ejusmodi ineptias intelligant. egiae Majestatis serium hisce dicbus accepi mandatum qvo jubeor ad vos me conferre, inqvisitum lapidem istum, de qvo scripsisti; qvam vellem inventum ante meum adventum, ne nimium mihi facesseret negotii; Me igitur brevi exspectabitis, si DEus voluerit. Tu iterim fac, et cura, haec ur expendantur. Nycopiam ad vos si venero, de aliis pluribus. Vale. Manum tuam remitto. CCCCXCI. KKK-- KKK-- HENRICUS CUSTERUS D. Olao Wormio. Officium tibi exhibitum in transmissa epistola adversarii insperati tui, gratiam non meretur; Feci ia eo qvod amieo debui, condolens interim istam Epistolam tam freqventem tibi nauseam, uti scribis, excitasse. Notas et animadversiones tuas studiose perlegam; et postmodum cum Nobiliss. Dn. Gerstorsio, amplo isto aulae nostrae decore, et optime de me meriro, eommunicare, ipsiqve, uti petis, offerre stat sententia. nec est qvod dubites de excusatione ulteriore petita, de qva plenius coam. Ego, salvo rectius sentientium judicio, vix patior mihi [[0505]] persuaderi, hoc aureum cornu poculi vicem sustinuisse olim, tum ob rationes a te adductas, tum qvod tam exacte absqve ullo operculo ab antiqvitate ad centenas uncias fabrefactum animadvertam: duas enim istas drachmas cuma coeno purgaret ac qvisqviliis aurifaber, dumqve particulam aurifabro examinandam offerri curaret puella Dana, periisse, nec operculm constituere potuisse censeo. Multo minus poslum illi adsentire lententiae, qva dicitur opulentisfmum Rugianum thesaurum, ex insulae Rugiae metropoli Arcona, hae enim idolum habuit, genti sacerrimum, Svantevit, qvasi Sanct Vit appellatum) oldemarum Primum secum in Daniam attulisse; cm non solus Voldemarus, sed ope Casimiri et Bugislai, PomeraniaePrincipum, ceu amicorum tum temporis, Arconam, istiusqve idolum everterit, uti Petrus Lindenbergius in suo Chronico ostochii a. I5q6. edito, lib. I. c... 32. testatur: qvi procul dubio haud permiserunt, tam amplos thesauros ex sua ditioneper amicum, in regnum peregrinum avehi. sed haec, ut dixi, entqve cadantqvc rectius sentientium judicio. Nyeop. 3. Maji 16a1. dS. D. Dietric Gottorffiam, et inde Dresdam ivit, post bimestre huc reversurus, qvo fine dies docebit. Deposuit hic interea apud aulae Concionatorem, uti ferunt, am plau pecuniae summam, 3000. imperiales. CCCCXCII. TATT VVDRTTT-- OLAUS WORMIUS Henrico Custero. Nycopiam. A meo discessu nihil ad te hactenus dedi, qvod opportunitatem, qvam mihi jam cum M. Marco suggeris, exspectaveram. Valemus adhuc Dei gratia, et vivimus; sed ea ipsa nocte, qvam praecedente die ad vos abieram, ingens incendium in domo Regiis Eleemosynariis deputata exortum esle, te inaudivisse non dubito; in co maxime res meae periclitabantur, sed singulari providentia Divina, Regiaeqve Majestatis cura [[0506]] factum, latius ut non serpserit malum. Bibliothecam amisit socer Fincius, et suppellectilis atqve aeris summam haud exiguam. Annona alumnis deputata maxima ex parte igne consumpta; vastitas atqve hiatus in area Collegii ingens. Resarciri damnum hoc haud facile potest. DEO optimo maximo gratias dcbitas agere neqveo, meos meaqve illae sa qvod servaverit. Ex qvo apud Vos fui, haec in causa adversarii acta sunt: Scripsit mihi epistolam, in qva vehementer conqveritur, verba sua in alienum sensum a me distorta, eamqve per affines meos misit, Stephanium et Drachardum, qvi voce retulerunt, ipsum non putasse, rem ita casuram, expetere nihilominus, firma inter nos ut maneat amicitia. Respondi per epistolam, amici munere ipsum haud defunctum esse, me inscio epistolam inter suos dum spargit, meae apud Principem existimationi haud parum obfuturam; nihilominus habiturum me in utrumqve paratum, seu pacem seu bella movet. Hoc credo esse responsum, qvod ad mea moliri se spargit apud suos; sin aliud, mutum me non inveniet Halecem Rugianum. Huc demum appulit, ut inaudivi, (non ut a consiliis esset Comiti vVoldemaro, ut spargit) sed ut me apud Magnificum Dominum Cancellarium accularet, ut demum animadverti, Ab ejus enim abitu ad coenam me vocavit, ubi inter reliqva familiaria retulit conqvestum de me esse, i. e. nimis duriter a me qvod fuerit tractatus; cui respondi, sibi ipsi hoc imputandum, qvod primus Camarinam moverit, qvodqve se indigna seripserit, utqve hoc constaret, obtuli responsum meum, utqve eo pellecto, an ipsi injuriam facerem, judicaret, submise petii; altera enim parte inaudita, sententiam ferre eum non posse. Ac valde gavisus sum, tam commodam mihi oblatam occasionem Apologiam meam ei insinuandi, qvam ante non viderat. Ex eo nihil plane de adversario audivi. Mox ut domum veni, cum Bangio de debito tuo egi, is refert, Tanderupium in Norvegia tenui adhuc valde stipendio Comministrum agere Sacerdotis cujusdam, se per literas de debito, prima qvaqve commoditate, moniturum. Interim, si mora aliqvalis Dom. D. non foret molesta futura, ut cum foenore gratus solvat. Filio, meo nomine, ubi scripseris, gratias age maximas; faxo, ut me vicissim in sua commoda paratum inveniat. Qvas ad eum mihi dedisti literas, [[0507]] nondum curavi, qvod junctam velim meam Epitomen. Vale, amice constantissime, 2. Jun. 1641. CCCCXCIII. Ex literis HENR. CUSTERI KKK OL. WORMIUM. Pro seminibus Herbae vivae transmissis gratias tibi ago. Obtuli ea illico Sereniss. Principi meo, qvi hortulano tradidit et commendavit. Tibi num foetum Flora benigna de retentis, aut D. Sperlingio, qvem officiose saluto, indulserit, edoce me, qvaeso. Nova, qvod sciam, hic nulla, nisi qvod Ducem Holsatiae exspectemus, ut et Ducem Lauenburgensem, Hamburgi degentem, qvi Viduam Bethlehemi Gaboris duxit in uxorem. vo in loco res tuae versentur cum adversario, ex literis tuis plene animadverto. Is hic per mensem ferme latuit, et adhucdum apud socrum, indies iter Soram, ut ait, maturans, moram tamen interim ex mora nectens, qvo fine, mihi incompertum: Num reditum nostri Gerstorsui praestoletur, ptaeterit me. Conqveritur saepe saepius, tecum in arenam qvod descenderit, suaqve verba a te in sensum alienum, si non pravum, distor. ta asserit. De amicitia, qvod scribis, oblata qvid tibi promittere valeas, pro tua prudentia, qva polles, habes per te, qvod colligas. Retorsionem sub manibus adversarium premere, certum est. Aulae Magister noster Serenissimae hic sparsit, ex conjuge mea qvod habeo,) adversarium tuum dicam tibi procul dubio in proximis Comitiis regni scripturum. Adversarius spem ponit maximam in Canccllario Regni, litem componendam fore. D. Dietricum, vestimentis suis, supellectiliqve toto denudatum ac spoliatum a militibus Germanicis, (ut refert Serenissimus,) indies exspectamus, qvo pedis, tibi noti, freqventi et antiquo succurrat dolori; ast hoc in aurem. Vale etc. Nyc. 11. Julii 1641. [[0508]] CCCCXCIV. OLAUS WORM D. Henrico Custero. Nycopiam. Serius tuis qvod jam respondeam, adversae meae valetudini est qvod adscribas: de scala enim praeceps delapsus in sinistrum hypochondrium partium vicinarum ipsius etiam diaphragmatis doloribus aliqvamdiu excarnificatus, jam primum liberius aliqvanto respirare incipio. Molitiones adversarii ne tantilli tacio; Ejus Apologiam ubi videro, ni firmioribus nitatur rationibus qvam reliqva ab ipso edita, faciam, ut me non elingvem experiatur. Fulgura ex pelvi sunt, qvae de Comitiis minatur. vaeso, si in aula qvid sparserit, fac habeam. Nihil plane aut mihi aut D. Sperlingio ex transmissis enatum est seminibus; cariosa fuere maxima ex parte, et, ut arbitror, ob vefustatem vi omni prolifica destituta. An vester Hortulanus nobis tuerit felicior, proxime docebis. D. Dietericus nuper Helsingorae fuit; ajunt enim eum Regiomontum ivisse, familiam suam Nycopiam ut transportaret, constituisse namqve apud vos nulli obnoxium privatam agere vitam. An ita sit, videbimus, Librum hunc data opportunitate ad M. Marcum deferri ut cures amice rogo. Officiose te salutat Brochmannus, Finckius et reliqvi. Vale. Hafn. 7. Augusti. 1641. CCCCXCV. Ex literis HENR. CUSTERI KKK Olaum Wormium. De D. Dietrico si qvid habes, edoce me qvaeso: altum de eo, a qvo tempore nos salvere simul et valere jussit, hic lentium. Ex Aula Gottorfiana sub .Julii, ab Archiatro D. [[0509]] Oslero haec habeo, seqventibus verbis: ,, Zobelius ex cura ac ,, studio a Regina reportavit ducentos imperiales, honorarium sane ,, huic Medico satis amplum. Insuper et hoc moneo, D. Dietericum, ,, (qvi nuper, ut audio, in Archiatrum Illustrissimi ,, Principis vestri receptus fuit, et pro annuo salario meretur ,, 500. imperiales,) ad nos ex Dania rediisse, et idem qvoqve ,, obtinuisse apud Illustris. Principem nostrum, et per absentiam ,, Archiater lucratur annuatim 250. imperiales, liberas ,, aedes, et ligna necessaria rei domesticae. Habitabit Chilonii ,, cum familia sua. Obtinuit hanc functionem ex eo, qvod ,, promiserit scrophulam cujusdam Nobilis puellae ex Gynaeceo ,, nostro, qvae haeret in glandulis colli, et ad magnitudinem ovi ,, anserini jam excrevit, radicitus tollere; de qvo ego, forsan ,, et ipse Medicus mecum, nunc ut antea, qvam maxime dubito. ,, Caveat sibi ab infamia, ni res feliciter successerit: ,, Nam acceptis literis stipendiariis, statim altero die iter moliebatur, ,, nimis maturando, qvod mihi magnam movit ,, susspicionem. Haec ille. vod vero Dietricus in Archiatrum receptus a Serenissimo, de eo nos adhuc in nostra, qvod sciam, Aula nil certi habemus. Vocatorias eum necdum aceepisse certum est: Dubito qvoqve adhuc de consensu Regio et voluntate Sereniss. Principis mei. Tantum hac vice, qvibus salve et me ama, plurimamqve salutem dic Rev. Dn. Episcopo D. Brochmanno, mei amantissimo. Raptim 12. Aug. 1641. CCCCXCVI. OLAUS WORMIUS Henrico Custero. Frridericiburgum evocatus fui a Principe Serenissimo, Filiae Regiae, febri epidemia conflictanti, ut mederer: hinc factum ultimis tuis qvod non responderim. Accedit, qvod Ante aliqvot septimanas Tibi scripsi, et librum M. Marco tra dendum transmisi, qvem num acceperis et curaveris, indica qvaeso. [[0510]] Fridricsburgi dum essem, duo aderant nobiles a Duce Holsatiae ad Serenissimum Principem missi, cum qvibus in mensa ultra citroqve de rebus Medicis dum dissereret, me praesente, Regina tui fecit mentionem valde honorificam, seqve tibi multa debere, fatcbatur ob fidelem sibi praestitam curam; cumqve alter illorum interrogaret, qvid de obelio ejusqve curandi modo sentiret, dixit se nunqvam usam illius opera; ex ejus tamen discursibus intelligere, impostorem et fumivendulum potius esse, qvam rationalem Medicum, utpote qvi multa promitteret, pauca praestaret. Emisse se ab co tincturam corallorum, qvam cum D. Dieterico ostendisset, docuit hic nihil minus esse qvam tincturam, qvocirca mox illam ahjecisse, mirariqve satis se non posse, Ducem Illustrissimum sanitatem suam huic homini credere velle. Non igitur videtur probabile, qvod ex aula scribunt, a Regina ducentos reportasse. Nihil plane ex eo de D. Dieterico inaudivi, altumqve adhuc apud nos de ipso silentium. Mitto, qvas dedisti meo nomine ad filium literas; ante paucos enim dies Lug duno Batavorum remisit is, ad qvem destinavi, asserens, filium tuum domum concessisse. vod si apud te sit, saluta ossiciose meo nomine. Vale, et, ut facis, ama. Hafn. I. Septembr. 16q1. KKK KKK Ex literis KKK . O KKK D. Olaum lWormium. IOva, qvae hic, atqve inprimis Aulicus Pastor noster qviad mali mala objecerit manu (furti ferme speciem habentis, lalvo rectius sentientium judicio), Pastori nostro oppidano Dn. M. Laurentio Petraeo, Viro doctissimo; et qvam docto dolo, apud Sereniss. Principem, hunc in transennam duxerit, ob temporis viduitatem addere jam prohibeor. habebis alias, sub fide tamen silentii; nolo enim litem alterius facere meam, dum uterqve amicus. Dicam scripturum praedictum Dn. M. Laurentium Aulico Concionatori, retulit mihi Sereniss. Princeps [[0511]] meus in mensa hesterna: Qvo successu, nos dies docebit. Tantum hac vice. Nycop. 9. Januarii 1642. P. S. De adversario tuo, a qvo tempore Dn. Gerstorfius aulae vale dixit, altum hic silentium. Socrus etiam illius ultra anni qvadrantem Sorae latet. Dn. M. Marcus Christierni Humbletius, amicus meus, in locum defuncti Episcopi Viburgensis D. Joh. andaliniut succedat, (ex promisso Regiae Majestatis, per Dn. Cancellarium Regium, ipfi praeterito anno Hafniae clementissime, de promotione, facto,) efficias, te enixe obtestor, qvantum possis omnibus modis, commendatione scil. apud Dn. Episcopum vestrum, et, si fieri possit, Dn. Cancellario dictam promissionem in memoriam revocando, pri usqvam occasioni tempus sese subterducat. Pastoratus sic etiam lautior vacaturus est. Literae hisce junctae, ad Regium Pastorem Aulicum scriptae, Dn. M. Marci promotionem spectantes, fa c qvaeso rite ut curentur. KKK OL. VORM D. Henrico Custero. Vae te hactenus a scribendi avocarunt munere, adem mihi remoram injecere. Utinam se offerret commoditas M. Marco nostro gratificandi, Deus novit, qvam bono isti Viro cupiam bene. Non multae elapsae sunt septimanae, ex qvo diem suum obiit Episcopus Viburgensis. Si ex nostris qvispiam eo vocatus fuerit, forsan erit, de qvo moneri Cancellarius possit. Est et aliud, sed nescio, an ad ipsius gustum: Pastor Amagriensis Ecclesiae Tornby dictae (cujus tutela penes Academiam est) adulterii accusatus est, nec facile ab hoc crimine se purgabit; si publica sententia reus judicatus fuerit, vacabit et illa provincia, sed haud scio, an ipsi commoda? Interim for san non abs re erit, si per literas Magnificum Dnum Cancellarium (qvi jam in Cimbria nuptiis interest) ipse de priori monuerit. Nihil ego intermittam, qvod ipsi commodum intellexero. [[0512]] Hisce diebus Patavio literas a Thoma Bartholino accepi, qvi inter reliqva narrat haec: Aureus ille aureit ingenii tractatus jam modo inter Barberinos Cardinales Romae innotuit, de nova Hieroglyphicorum explicatione aliqvid Bononiae meditatur Licetus clarissimus in edendo de annulis tractatu, ut mihi nominis tui studiosissimus Rhodius narravit. Memini, in Tehnicotheca Florentina non absimile cornu a Turcis spoliatum cum Emblematibus vidisse, qvum pertransirem. Mnumentorum meorum opus jam sub praelo fervet; cnstitui Dissertationem de cornu auctam et a nugis advcrsarii liberatam ei inserere, locum inter Falstrica ut obtineat, cum distracta jam ferme sint exempla prius excusa. Hac ipsa vespere tuas demum accepi ac jam ad lucernam haec scribo, qvia cras summo mane Soram pergo, invitatus ab Affine M. Biornone, ut filii recens nati, et per baptismatis Sacramentum renascendi Propatrem agam. Si qvid inciderit scitu dignum, faxo, data commoditate scias. Literas ad Episcopum, qvam fieri potest optime curabit uxor mea, qvae te et tuam salutat, vobisqve junctim annum hunc novum precamur felicissimum. Hafn. I2. Januarii 1642. CCCCXCIX. Ex literis HENR. CUSTERI KKK OL. WORM. Demum relatum est ad Sereniss. Principem meum, (a D. Fabricio, ni fallor,) Celeberrimum Dn. Longomontanum, vestrum Astrologum insignem, Thema coeli erexisle Ser. Principi meo, hocqve typis impriml curasse; vod ipsum avide cum videre cupiat Ser. Princeps, jussus sum a Dn. Mareschallo nostro Aulico, tui amantissimo, ad te scribere, idqve ut serio agas expetere, qvo liber iste, cui Thema dictum insertum, ad Dn. Marescallum mitti possit. Sumtum, qvem feceris, in libro isto emendo, aut mutuo sumendo, tibi plene persolvendum erit, Raptim 20. Januar. 1642. [[0513]] KKK OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Natalitium Serenissimi Principis thema, a Longomontano editum, me nunqvam vidisse fateor, qvocirca auctorem adii, utqve me de co accurate erudiret, nomine Serenissimi Principis petii. Primum negarc coepit, qvicqvam tale a se profectum, dcinde, a D. Fabricio hoc assertum in aula ubi ursi, diit, se suppresso nomine in Astronomia sua Danica Lib. 2. cap. 6. Sphaeric. exempli loco tecte illud adduxisse, ac locum monstravit. in addidit, in clevatione Poli paululum erratum, qvia non Hafniae sed Helsingorae Principem natum existimabat, cum haec scriberet. Liber vero hic, qvi Amsterodami apud Jansonium lccundo typis divulgatus est, apud nos non prostat, sed Molienius, se curaturu, ut proximo vere afferatur, spopondit. Ab auctorc exemplum petii; is se non nisi unicum habere ait, qvo carere neqveat. Retulit vero, se Screnissimo Principi ante annos aliqvot misisse, cum ejus appendicem de Cometis illi inicripsisset, et jam procul dubio in ejus inveniri bibliotheca. Ubi redierit Magnif. Dnus Cancellarius, ipsi literas M. Marci coram exhibebo, causamqve cjus, qvam fieri potest, agam sollicite: interea penes me ut qviescant, necessum est; qvod ipsiut indices, rogo. Vale ac vive, Amicorum optime. Hafn. 2y. Jan- 16a2. P. S. Sorae fui ante hos 1. dies mecum ad convivivum invitatus Adversarius, comparere noluit. Nec qvicqvam ibidem de nostra actum controversia. KKK 5 VATITT I A V VVIIO D. Henrico Custero. Nycopiam. Hisce diebus reduci Magnifico Dno. Cancellario M. Marci obtuli epistolam, simulqve viva voce in memoriam et promissa [[0514]] revocavi. Ille probe sibi conscius omnium, sancte promisit, sc ejus futurum memorcm, ubi qvid occurrat, qvod e re fore existimet. Haec data occasione ipf ut significes, cupio, qvo intelligat, me petitioni ejus, qvantum in me erat, satisfecisse. Non ita pridem diem suum Lundae obiit M. Nicolaus Erilus ex Senioribus Capituli unus. Speraban inde aliqvid x bonis communibus ad nos redundaturum, sed, ut audio, id non permittunt Statuta Capitularia. em posi se reliqvit Vicariatum, tuo nomine sibi dari postulabat Dominus Episcopus; at obstitit I.ector Theologiae, qvi suae professioni deberi protestabatur. Controversia igitur haec a Capitularibus decidenda restat. Haec aliorum debeo relationi, nam ab Episcopo nondum qvicqvam acccpi; qvae non potui, qvin indicarem, ut videas, me nihil celare, qvod c re tua futurtum intellexero. Interim valc, et, ut soles, fave. Hafn. 2. Februar. 62. DII. OLAUS WORMIUS D, Henrico Custero. Nycopiam. Spero te meas jam accepisse. M. Marco favorem et officia promittit Cancellarius, ut tum qvuqve indicavi pluribus. Gaudeo, in Galliis qvoqve repertos, qvos cura aliqva nostri Corni tangat. Vidaat ig itur Svantoviti patous, praeclarissima Italiae et Galliae ingenia illud tanti facere, ut lienter horas, non perdant, sed ei locent, idqve tanti apud eos esse, ut temporis bonam extral: at partem, secus ac ipse judicat. Mihi gratulor, qvod scopum assecutus sim meum, aliis nempe praeclacis ingeniis ansam suppeditando, de hoc uberius cogitandi, ac causa fuerim, pluribus qvod innotucrit. Spero, in ermania futuros, qvi etiam operam aliqvam huic sint locaturi. Scripsit enim Regiomonto [!?] amicus qvidam ad me, Chymicum ibidem esse, qvi, in eo veram rationem conficiendi Lapidem Philosophicum contineri, se lemonstrarc posse confidebat. vid pulchrius, qvam ita ingenia praclara ad honestam et amicam aemulationem [[0515]] excitare, simulqve de Patria et Principe optimo bene mereri? Regiam Majestatem in horas exspectamus. Sunt, qvi in Selandiam venisse referant; sunt, qvi Callingburgi Eum commorari ajunt. Nihil certi est qvod scribam. Monitus Gagelmannus de literis meis, se dudum eas curase, retulit3 qvod non acceperis, miror. Hafn, 6, Mart. I6A2. KKK Ex literis TT DT ae L KKK . l. Wormium. TEfuncto, et terrae jam mandato, Praefecto Regio Aalhol. Vmensi et Nycopiano, Dominus Pallante Rosencrantio, (tres tonnas auri cum dimidia haeredibus linqvente, ut retulit nobis Dominus Gerstorffius,) successor designatus est ost Friederich von Papenheim: Halstedienfis Coenobii Praefectus Ericus Rosencrantius audit. De Santoviti patrono jamdudum nihil audivi: Hujus socrum septimana hac reducem exspectamus, hirundines, Plinius uti notat, sub undosis fluminibus hyberno temporc latitantes, imitantem. M. Nicolaus Erylaus defunctus, num viduam reliqverit, annum gratiae habentem, (qvem vocant,) anceps haereo. Negotium Biblicum M. Laurentii, Pastoris oppidani nostri, adhu sub judice, qvo successu, exitus dabit: Amicabilem adversarius qvaerit compositionem, qvam renuit M. Laurentius, jus persecuturus, nec agniturus ullam aliam compositionem, qvam Bibliorum per vim majorem, uti loqvuntur Jurisconsulti, ad solam adversarii relationem sibi ablatorum, legitimam restitutionem, sive hoc fiat per compositionem, seu transactionem, vel per judicis non suspecti sententiam. Tantum hac vice, qvibus salye etc. Nycop. 22. Martii 1642. [[0516]] DIV. HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio. Haud oblivione tui tactum est, in hoc usqve tempus scriptionem ad te meam qvod distulerim; sed peregrinationes illae nostrae bimestres, satis difficiles, impedimento fuere, Gluckstadium, Brehmerforde, Oldenburgum, Delmenhorstum, Hamburgum et Gottorfium versus ubi cuticulam curavimus. Ad officium itaqve rediens, te cum tuis miliqve bene cupientibus salvere plurimum jubeo. Nova in itinere dicto te digna nulla. Cornu Oldenburgicum, tibi ex Chronico Oldenburg. notum, vidi, et vino repletum cvacuavi. Ex qvo metallo fabricatum, nemini constatque pes unus dissractus, a nullo aurifabro reparari potest, qvia non patitur agglutinationem, sed qvam primum igni apponitur, (cujus solius beneficio glutinandus for t) diffringitur. Potus in eo, vinum inprimis, aliqvandiu contntus, pravum acqvirit ac valde nauleabundum saporem. Tractatus tuus, de Cornu aureo, valde in istis locis decantatus. In Aula Gottorfiana D. Dietrich Medicus extraordinarius audit, in ile oppido habitans; Brevi ordinarius ibidem et Archiater auditurus, ob dimissionem D. Oslero Ordinario Medico aulico, Duce Holsatiae non ita pridem indulgenter concessam. Nuptias Archi Episcopi Bremensis, in ver futurum dilatas, (alias Glucstadii hoc anno celebrandas,) scito. Nycopiae I. Augusti 16a2. P. S. Medicus Ordinarius Comitis Oldenburg. D. Casparus Ringelmannus, te tuumqve socerum salute plurima impertit. Glucstadii cum degeremus, Sereniss. Princeps meus pro Themate natalitio suo erigendo, lolvit Judaeo, Mathematico et Medico, sales appellato, octingentos imperiales. [[0517]] DV. Ex literis HENR. CUSTERI KKK Ol. Wormium. Rariora Musei tui publicae luci data mecumqve amice communicata, non solum mihi, sed et multis aliis, amicis meis, qvibus perlustrandi copiam feci, gratissima fuere. vae Hamelmannus de Cornu ldenburgico argenteo, et auro oblutato recenset, me haud fugiunt; proxime qvidem merallum id, ex qvo factum, accedere ad argentum, non inficias eo, argenteum tamen non esse, visus facile dijudicabit; accedit, qvod hoc metallum ferrumiationem non patiatur;, uti plurimi aulici mihi Oldenburgi retulere: vae causa cur pes istius cornu vacillet adodum. Abominandus etiam et valde ad nauseam provocandam aptus sapor vini in hoc cornu, ad horae dimidium saltem contenti, aliud docet. Pergratum mihi fuit resoonsum Magnifici Dn. Cancellarii vano solicitatori datum de putativo Vicariatu in Capitulo Lundensi vacante; qvod si posthac tibi qvid certi constiterit, virum istum Reverendum, cujus mentionem facis, tanqvam Prognosticis ferme relicti, ad beatos ivisse, fac me mature certiorem. Dici neqvit, qvam pessime audiat Medicus, (qvem alias omnes Viri doti Experientissimum et doctissimum testantur mecum, mihi sola fama, non facie notum,) qvi curae aegri dicti praet, ob hypercatharsin a validiori cathartico (uti retulere istae, qvae ultra vulgus sapere videbantur,) excitatam. Sed absit a me, calumniandi animo talia revelare. etc. Nycop. 12 Septembr. 162. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Ale me habet, affectu isto, Literatis familiari, tantope Are te gravari, a qvo nec ego immunis, licet hactenus [[0518]] DEI gratia praecaverim, in tantam #a)kmh!n ut haud pervenerit. De ejus natura et causa tecum multis ut disseram nccessum esse non arbitror, nisi noctuas Athenas ferre laborarem3 dubium enim nullum est, qvin vasa in mesenterio, praesertim lactea, hujus mali foveant fomitem. Video praeterea, iis te ui, qvae in hoc casu ab omnibus commendantur. Ego ad pillulas illas de Ammoniaco, tanqvam ad sacram anchoram, confugere soleo; sed modus uendi mihi longe diversus. Soleo circa tertiam pomeridianam parvam dosin sumere, sine omni cura coenor morc consveto, cubitum me confero circa nonam, nihil molestiae per totam noctem sentio, nec consvetum somnum ullo modo turbari; seqventi die, qvandoqve ante prandium, qvandoqve post prandium, sentio alvum laxiorem solito, et pro copia materiae peccantis unam atqve alteram sedem; i necessitas flagitat, bis singulis septimanis utor eo, usqve dum discussos flatus et sympotomata profligata animadverto; alioqvin singulis mensibus bis. Ex crebro igitur earum usu, sed in exigua dosi, non dubito qvin multum emolumenti sis percepturus. Blande enim tractari vult hic hospes, nec selectiva admittit. Hiuc Crato in qvodam consilio svadet, ut Me. dicos et Medicinas in huc affectu fugiamus. Alvus ut semper sit lubrica sive per se sive clysteribus, sive ejusmodi benignis optimum est. In diaeta multum situm, qva recte uteris, viscerum dyscrasiae siccae contraria. Ego saepiuscule in prandio et coena primum haustum capio vini absinth. cui infusa fuit me lissa, carduus benedictus, flores centaurii, radices gentianae, cortices citr. ejusqve census alia tibi nota; et certe ventriculo visceribusqve naturalibus robur haud leve conciliari percipio. Infusis hisce in vino optimo Rhenano, si Hispanici tertiam addideris partem circiter, palato gratuna reddes. In uno peccare te, ex literis percipio, qvod inoerore et curis te nimium crucies, Haec enim ut causa, ita qvoqve effectus hujus morbi esse solent, Animus aeger semper corpus in consensum trahit. Ho. rum igitur rationen qvam maximam ut habeas, s adeo; jucundae cum amicis confabulationes et conversationes hic palmam obtinent. Ego loco emplastri Fabriciani in freqventi usu habere soleo Foresti de Ammoniaco dictum, qvod apud nos in pharmacopoliis prostat, cujus insignes vires magno cum successu [[0519]] crebro expertus sum. Vina medicata in hoc casu valde probo, qvod grata palato egregie penetrent, et visceribus robur concilient. Conserva et condita cordialia temperata, in qvibus caloris non magnus exceslts, maximc ex usu. Sed qvid tibi notissia inculco? Pauca eaqve commode et opportune exhibita in morbo hoc longo et contumaci sufficere arbitror, ne vires et appetitus multis et vehementibus prosternantur. sed haec omnia tu me rectius nosti. Vaic ac, moerore seposito, valetudinem tuam cura diligcnter. Hafn. I2. Febr. 1643. DVII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Qvod de Episcopo Ripens scribis, ita se habet; sed ei neqvaqvam substituendus aut D. Jacobus Matthias, aut M. Tilemannus, sed Dn. Ericus, ad S. Spiritum apud nos Pastor, cujus locum qvendam ex Cimbria occupaturum ajunt. Arhusi ensis adhuc vivit, sed desperata valetudine. Nisi Serenissimi Principis ad Cancellarium obtinuerit M. Marcus commendatitias, ar prosicimus. Importunus Domino Cancellatio ejus nomine saepius fui, sed nil nisi promissa refero. Tot hic indies a Regia Majestate audiuntur, ut eorum vix iniri possit numerus. Nihil certe ego in me desiderari patiar, hujus negotii promotionem spectarc qvod possit. Inscriptionem gladii Neronis qvod attinet, mihi valde et suspecta, cum illam sapcre non vidcatur antiqvitatem, qvam venditat. Obiter apud Pictorem van Manderen semel vidi, sed characteres asseqvi non potui. vae mittis, hunc sensum habere posse videntur; CU, sc. gladio, HEBERTIBI (per Heberum populum Israclicicum et Hebraicum intelligo, tibi genti Hcbraicae) NERO IMPEAT PARERE, ut sensu sit: Nero inperat tibi ebero parere huic gladio. Sed haec pro ailiter saltem conjicio, certi nihil adstruens, cum, ut dixi, inscriptio tota cjusqve characteres seculum Neronis mimine sane redoleant. Vide, annon alludat impostor al locum in [[0520]] Sveton. Neron. cap. o. Cura diligenter ut valeas. Hafn. ipsis Calend. Mart. 1643. DVIII. Ex literis HENR. CUSTERI KKK OL. WORMIUM. Exemplar tractatus Egardi de Cornu aureo desideratum, a Dn. Leibzellero nostro, qvi te officiosissime salutat, mutuo sumtum, transmitto. qvo ad comitia uqve, frui poteris. Non placet (in aurem hoc,) Commentarius iste Sereniss. Domino, utpote nimis longe petitus, si non adulatorius dicendus. Arridet contra tuus (Deum testor, cui nescio mentiri, me hoc non dare tuis auribus,) et qvidem adhuc indies magis qvam antehac, ob invidiosam adversarii chartam. sat sapienti. Librum qvod attinet, a Steenvincelio Screniss. Principi tuo nomine osfferendum, an is rite curatus necne, ignoro: qvod si per librum illum intelligis Monumenta Danica, rubro deaurato operculo obducta, et filis sericis viridibus dc ligata, ea vidi in cubiculo Sereniss. Principis mei, in manibus Nani et morionis Ducis Saxoniae Mauricii, viri literati, Mathematici et Medici, spe dicti, cujus parens olim Professor Vittebergensis, ni fallor,) praelegentis Serenissimo Principi, qvi valde attente illum audiit. Tantum hac vice etc. Nycop. I5. Mart. I63. P. S. Salutat te filius meus Henricus, qvi Regiomonti Disputationem publicam habuit de opio Pipere; simul addens in literis, tuam de aureo Cornu Dissertationem avidissime desiderare ibidem Professores et Doctos hiscc nondum visam. Dn. M. Marci Ghristierni memor vive, eumqve, si potes, juva [[0521]] DIX. Ex literis HENR. CUSTERI KKK D. Olaum Wormium. Serenissimum Principem electum, Dominum nostrum, Rensburgi adhuc, sub cura Chirurgorum, ex pede olim fracto, carie nempe ossis, denuo laborantem, ante I5. Augusti hic nondum exspectamus: forsan cito sat, si modo sat bene: id qvod mecum vovebunt ex animo, qvi optimo Princip cupiunt optime. Vatem olim verum me fuisse, cum plenis interea buccis sanitas pedis, jam denuo eheu laborantis, thrasonice a nonnullis depraedicaretur, cmperio, qvando monui, radicem mali tum temporis nondum sublatam Generum mcum ad Professionem Soranam Thcologicam vacantem vocatum, te inaudivisse, minime dubito; incertus, de hac qvid futurum sit: Tu si qvid certi comperies, vel aa Magnif. Dn. Cancellario Regio vel apud Episcopum Brochmannum, fac qvamprimum id ut sciam, nec diu nimis animi pendeam. Inauditum contribuendi modum seu exemplum enarrasti in tuis literis, nempe hoc pacis tempore juberi omnes vestrae jurisdictioni subjectos sextam pendere non solum usurarum, et pecuniae foenori datae, sed et domi adhuc asservatae, a qvo onere oncrosissimo nec sti pendia immunia. vid, qvaeso, futurum, si bellum, qvod DEus clementer avertat, huic regno ingruat? de aliis vestrae jurisdictioni subjectis ne qvid dicam, certe Medici, ex tali contribuendi modo, si diuturnus fiat, citra dubium, litera una plusqvam Medici numqvid futuri? A talibus vero tributorum generibus Academia mea patria adhuc immunis plane est, bello aperto licet ultra 2o. annos jam oppressa Nycopiae 2. Julii 1643. [[0522]] DX. OL. WORM D. Henrico Custero. Nycopiam. Paucos ante dies mihi responsum Episcopi Arhusiensis monstravit D. Scavenius, qvi sibi de tuo gratulatur adventu, utpote qvem sperat consiliis salutaribus morbo suo chronico opem laturum expetitam; petit vero, tibi ut significetur, siqvid rerum tuarum praemittere velis, aut qvid ante acccssum curatum, id maturc indices, curaturum s ut amici non desideres operam. Non est, qvod magnopere te sollicitum habeat haec migratio, siqvidem et amicos ibidem sis habiturus, et Arhusia Melico destituta una cum Nobilibus ejus Districtus, damnum, siq vid iter hoc attulerit, abunde sint compensaturi. Optimi Principis dolco vices, qvi icerato manus Chirur gorum experiri cogitur, putabam, te co vocatum an alii praeter Primum adsint, scire vellem. Miror, ipsos hisce canicularibus curam aggressos; utinam feliciter ac prospere cuncta succedant, ut de integra valetudine sibi gratuletur Ejus Celsitudol De cura Cinnabariana non satis asseqvor, qvid velis. Nescio, an dolor ex obitu filioli mei, nuper defuncti, ita memoriam labefactaverit, ut horum recordari non valcam. Utcunqve mihi videor asseqvi Actoris ac Rei personam, sed casus mihi minus perspectus. Gencrum tuum ad Professionem Thologicam Soram vocatum fuisse, rumor apud nos erat constans, ac ita rem se habuisse, demum certo intcllexi. Narravit enim mihi Concionator Regius, Asfinis meus, Vit prisea fide, se ex ore Regiae Majestatis nupcr hic percepisse, vocatum fuisse Generum auum, sed provinciam detrectasie, qvod lautiori Haderslebii vivat stipendio, qvam Sorae sperare posset; sed hoc minus aegre tulisse Majestatem Re. giam, qvippe qvi operam ejus valde utilem et necessariam ibidem expertus sit, in insolentiis Pastorum compescendis et collapsa disciplina restauranda. Soram vero jam venire Ecclesia. stem Glucstadicnscm, qvi olim Regi GSTAVO erat a Sacis; tlebium, ni fallor, vocant. Regia Majeias apud nos jam commoratur, maansurus aliqvantisper. Cancellarius [[0523]] in Cimbriam ivit, relictam ab obitu Rosaecrantzii haereditatem divisurus. Nostri omnes officiose te salutant. Vale. Calend. August. 1643. DXI. Ex literis HENR. CUSTERI KKK D. Ol. Wormium. Qvod Sereniss. Domini mei affectum doles statum, juste facis; indies tamen, laus Deo, malum mitigatur, si non tollitur. Curationi praeest inprimis D. Helvicus Dietricus, et Chirurgus noster Christianus, Viduae Electoralis olim Chirurgus, vir satis expertus. Jam suppleo ego vices D. Dietrici, plane ad dies aliqvot decumbenris, ob podgram misere hunc virum torqventem, lectoqve asfigentem. Viro huic Gluclsta dii, (per meam absentiam, ex clcmentia Principis ad tempus mili indultam,) fuerunt ad; uncti Medici egii, D. Fabricius et D. anus; licet non adco bene convenerit inter ipsos haud raro, uti audio. Sed dissentirc bonos in rebus iisdem incolumi nonnunqvam licet amicitia. M. Mlarcus Christierni designatus Pastor Hafniensis S. Annae lRotundae, Tychopolin ocatus ad Regiam Majestatem est, cum Legatis ad. pacem saciendam, in Germaniam iturus, Concionator dcputatus, fa ma uti fert, sed aliqvantum dubia. Diem discessus nostri I5. Sept. dictum ferunt; tu si qvid interea habes, vel hic, vel inJudtlandia seu Cimbria, vel Tychopoli, qvod curatum velis, impera, non roga. Vale etc. Nycopiae 26. August. 163. KKK O LAOVIO T TTTT D. Henrico Custero. Audeo Serenisimum Principem aliqvo modo reslitutum; utinam de firma ac stabili valetudine Ipsius Celsitudo porro [[0524]] gaudere posset! M. Marcum commendatione Concionatoris Regii, D. acobi Matihiae, ei muncri, de qvo scribis, designatum esse, certum est. Viro enim lingvarum perito et docto, qvi cum aliarum Nationum Ecclesiasticis conversari posset, indigebant Legati. Tychopolim si perveneris, D. Janum meo nomine officiose salutes, qvaeso, ac, ut memor sit promissi mihi svave fragrantis Lapidis, mone; si tibi tradiderit, non dubito, qvin recte ad me curerur; in ejus memoriam et initae amicitiae pignus servabit Muscum meum. An noster Fabricius destinatus sit Comiis Valdemari Medicus, certo expiscari adhuc neqveo. Retulit mihi amicus, se ex ejus ore audivisse, Comitem Valdmarum sua manu datis literis hoc petiisse, se vero respondisse, si duorum millium et qvingentorum Dalerom summam sibi in annum destinaret stipendium, operam addiccre, sin secus, hinc non discellurum. Ovas silio Regiomontum destinasti, probe curabuntur. Vale. Salutat te Dn. Episcopus, (qvi ex duplici tertiana, qva per septimanas tres conflictabatur, jam primum convaluit) ut et Fincius, Scave nius et amici rcliqvi. Hafn. a. Sept. 6q3. am jam a Studiosis qvibusdarn Regiomonto venintibus accepi, hospitem filii tui in vitris liqvores qvosdam tenere, qvi cum sole ascendant, eodemqve occidente descendant, aliaqve praestare mirabilia. Ut res se habeat, ubi iterum scripseris, fac doceatque mcis enim raris in Musco asservatis magnopere essent haec accommoda. DXIII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Fridricsburgum. Diu multumqve anxie de te qvaesivi, nec qvisqvam erat, qvi, ubinam hoc perturbatissimo rerum nostrarum statu esses, docere potuerit. Dudum est, ex qvo Sperlingium viderim, qvocirca de te nihil ab ipso habere potui. Gratum vero mihi est, qvod jam ex te ipso intelligam, salvum et incolumem, licet non sine periculis et difficultate, Fridricsburgum delatum. Qvid [[0525]] in communi calamitate faciendum, nisi adversa patienter ferre, et divinam opem devote implorare? Nos nil nisi excitatae procellae turbines indies exspectamus, tam ad resistendum imparati, qvam qvi imparautissmi. Ncminem credo unqvam in tali egni constitutione vidisse aut audivisse tantam socordiam, tantam salubrium consiliorum inopiam, tantamqve rerum necessatiarum penuriam, qvanta hic premimur, ut, nisi DEus singulariter succurrat, de nobis actum sit. Attamen nos omnium tutissimos putant ii, qvi indies reculas suas huc transportant; at acccuratiori trutina hujus urbis constitutionem qvi expendunt, aliter judicant. Interim siqvid tu habeas, qvod velis ejusdem fortunae aleae subjectum, cujus nostra sunt, mitte;, sigillo tuo probe munita inter mea servabo accuratissime, ut, si haec salva fuerint, et illa sint, sin praeter exspectationem qvid contigerit, mihi non adscribatur. Sancte enim polliceor, in ajori cista, ut res meae, locum inventura. Interim a me, ut hactenus, ita posthac qvaevis sinc ci amici officia tibi pollicebere. V. Hafn. 26. Jan. 1644. DXIV. Ex literis HENR. CUSTERI KKK D. OL. WORM. Sperlingianum negotium, tibi notum, qvomodo cesserit, avide hic scire desideramus, ut et, num Pestix semina apud vos sparsa. Ferunt hic qoqve omnes Medicos lHafnienses sese opposuissc Acidulis at cialibus D. Dietrico inventis, et Regiae Majestati summe commc: datis: vid in hoc rumore veri, velim me doceas.. Olaum Vind apud mortales esse defiisse, narrant; qvod si ita, M. Marcum Christierni Hombleti. um, Pastorem in arleby tibi commendatum ut habeas, te amanter oro. Nycop. 5. Januar. 16q5. C. Dn. D. Peculiarem si qvem de Lapide Beoar habes librum, mecum communices rogu. Rariora, qvorum nuper [[0526]] mentionem in scheda ad te missa feci, hac hora benignissimo jullu Screniss. Principis mei, per Generos. Mareschallum aulicum nostrum et me, Magnifico Dn. Rectori, ab Academia ut conserventur, in memoriam gratiae Principis perpetuam, sunt oblata. Pro Bibliis Hebraicis Judaei Hispani obtuleruntSereniss. Principi aurum pondus Bibliorum aeqvans; ast praevaluit auro Hispanorum Italorumqve patrocinium ac gratia erga Academiam Haffnienlem. Tantum est. KKK ATT TTTT LOVVO D, Henrico Custero KKK Nycopiam. Etuo amore minus ut dubitarem, qvam plurima mihi sa ne argucnto fuere; non solum officia creberrima, compellationes per literas haud rarae, meiqve apud alios facta mentio honorifica. vocirca in perpetuo aere tuo me esse fateor, ac, si sortem neqveo, usuram ut reddam allaborabo. Minus firma te gaudere valetudine doleo; mea talis, qvalem aetas et freqventes aegrorum visitationes adferre solent, dum aliis inserviendo consumimur. Contagium apud nos nihil remittit; integrae familiae dcumbunt; evadunt tamen plurimi.AS. Reg. Maj. Facultati Medicae injunctum, Consilium contra luem hanc in vulgi gratiam vernacula lingva ut edatque qvod brevi fiet. Gener meus Divina gratia vivit ac valet, sed utrumqve amisit Comministrum, hoc morbo. exstinctum. Vindius bene se habet. ac heri concionem funebrem in exseqviis uxoris Dn. Cancellarii habuit. Negotium Sperlingianum adhuc haeret, animum Regiae Majest. mitigatum iri patronorum intercessione sperat, suspensum itaqve aliqvantisper manet. Pestis verae indicia nondum, qvod sciam, apud nos comparuere; nec enim audivi qvenqvam bubonibus aut anthracibus cruciatum. Pestilentes alioqvin satis et symptomatis gravioribus affigunt petechiae. Acidulis artifici. alibus Dieterici nos qvidem nihil opposuimus; sed cum Prorex [[0527]] illarum ingredientia mineralia et antimonialia, pr Pharmacopolam Regium, qvi cjus compositioni ex parte sc interfuisse narrabat, nobis exponi curasset, ac qvidam, qvi iis usi fucrant, (inter qvos ex ipse,) de affectu capicis tcmulcnto, qvidam de dentium vacillatone aliisqve smptomatis conqvesti fuissent, consul. tum judicavimus, ab iis ut abstincret Maj. fegia, dum aliiis valetudini inservicntibus uteretur. DeHalece pcculiarem non edidi discursum, sed in Disputaticne anni 163. qvem me tibi misisse puto,) problema de Halecis salubritate ventilatum est. Viit instrupius Malmogiae; Hgius et D. Jacobus Matthiae cum qvartana adhuc strenue conflictantur. De pacificatorio conventu non habeo qvod dicam; ambigui sparguntur rumores; bene sperare jubet Gallus. Deus solus faciet. Vale. Hafn. a. d. 11. Januar. 1645. DXVI. Ex literis KKK-- HENR. CUSTERI KKK D. Olaum Worm. Actionem Sperlingianam antehac suspensam mansisse, moramqve pati, pergratum mihi. Sereniss. Principem meum huic viro gratiose favere, non obscure animadverti, modo se praeclare, uti spero, evolvat ex coeptis tricis. Patronorum intercessione mitigabitur haud dubie animus Regiae Majestatis, alias uditenax et constans in opinione semel concepta cium Facultatis Medicae vestrae de Acidulis artificialibus Collegae mei D. Dieterici, adi Seren. Principem mcum est delatum; qvi mihi gratios demandavi, te ut qvaerere, qvinam illi nominatim, qvi in et ex usu Acidularum dictarum, de dentium vacillatione (de aliis symptomatibus a te enarratis ne qvid dicam,) conqvesti. Cum enim aciditatem sensilem vitriolatam habeant, laxitati adversantcs, (nisi erro,) eam, qvam refers, dentium vacillationem scorbuto, corporibus corum immixto, qvi Acidulis usi, attribuendam suspicamur; nisi fortassis [[0528]] cerri sitisde copiosoMercurioAcidulas has ingrediente Temulentum capitis aftectum num antimonio vel Mcrcurio adscribatis, tuam qvoqve expcto sententiam; citra dubium Mercurio, si copiose Acidulas ingrcditur, caput ferienti, replenti, humiditates resolventi etc. Ego alias antehac de ingredientibus dictis audivi minimum, sed de stanno septies vel novies ignito, iterumque exstincto. - - Nycopiae 20. Hanuar. 1645. KKK-- DXVII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Oblata scribendi hac commoditate, non potui qvin consilii Medici, cujus in nuperis meis mentionem feci, copiam facerem. Jussu Regio vulgi nos accommodavimus captui et crumenae. Discursus longiores ad ejus palatum esse non solent. Est praeterea qvod velim. Ferunt D. Diethericum acidulas suas ante annos apud Pharmacopolam vestrum praeparari curasse; qvod si ab eo istarum descriptionem impetraveris, communices rogo, ut, an conveniant cum iis, qvas hic qvibusdam propinavit, xperiri possimus. Contagium adhuc strenue apud nos serpit. Obiit nudius tertius D. Chritianus Stovgardius, Professor in Academia Oratorius, die morbi I. Moltenii etiam uxor, aliiqve tibi noti. Legati Belgici 5. hujus mensis ad Pacificationem discesserunt, Gallus 18. nostri 2o. DEus insititutum corum clementer fortunet Ferunt Vrangrelium, neminc resisente, pro arbitrio rem in Cimbria gerere: Suecum qvove Malmogiam cum exercitu tendere. omnia ubivis ferme . avv KKK ATT VVDATTT VOVDL . enrico Custero. Nycopiam. Nsumma temporis angustia, festinante tabellione, paucis ad . tuas respondeo, 2o. Januari datas. Sperlingium speramus gratiam [[0529]] Regiam impetraturum; patronorum qvorundam intercessione emollitum animum Regium accepimus; qvamvis adhusententiam decisoriam urgeat Actor Secretarius Regius Otthragius. Nos nullum e Acidulis istis judicium scripto tuli. mus: sed, qvia in casu qvodam a Viro Illustri nobis propo. sito, earum facta fuit mentio, dum aegrum iis uti retulrit, et varia de ingrediente magna qvantitate ii et addiderit, simul relatum Regiam Majest. Canutum Ilseldium, Georgium Seefeldium, ohannem Bramium aliosqve de temulento affectu ex earum usu conqveri, et hunc inprimis de dentium vacillatione, suasimus, ut aeger noster ab iis desisteret, dum aliis curaretur. Cum nemo nostrum sit, qvi veram earum teneat descriptionem, eas in genere damnare non potuimus; sed qvia in enumeratis et aliis talia animadversa sunt symptomata, ex effectis nostro aegro non congruere putavimus. De et ejus relatione, qvem alias nominavi, habemus. Tu, si verum teneas componendi modum, communica, ego nunqvam antea de eo fui sollicitus. De pacificationis negotio nihil habemus, nisi qvod omnes, qvi hic erant, Legati, eo discesserint. Vale et, ut soles, fave. Ea ipsa hora, qva tuas accepi, 25.) Januar. 165. Ex literis vTT T aed I VO LLNA KKK KKK L. u M. Iterae tuae dum exigant idem negotium de Acidulis Dieterici, nempe descriptionem earum, qvas noster Pharmacopoeus praeparat, ut sollicitem, egi id sedulo, at frustra: Ci. tius enim ab Hercule clavam qvam ab ipso desideratam descriptionem impetraturus; utpote qvam sub jure jurando a D. Dietherico sibi prohibitum, ne alteri communicet, sancte asseverat yir dictus. Id annon negotium hoc suspectum magis reddat, [[0530]] tuo aliorumqve judicio relinqvo. Interim qvod Antimonium, sulphur et nitrum Acidulas has ingrediantur, palam fatetur; nec negat stannum (hoc ex eus famulo habeo) ignitum aliqvoties exstingvi in aqva illa, qvam necesario adhibent ad Acidulas praearandas. Id num Mercuriales vapores, qvibus plumbum alias refertum, dictis qvoqve liqvoribus communicet, alii judicent. Mihi jam per 2O. annos nota fuit praeparatio alicujus aqvae acidae, x mineralibus dictis confectae, qvam Clyssum vocant, sccretum ingens tum temporis apad Pclonos et Livonos; nsi eravero, haud dissimilis haec erit cum illis: de qvo alias et forsan coram plura, dum Clyssi descriptionem, qvod doleo, in libris Hafniae adhuc depositis genuinam servem. Vale etc. Prid. Calend. Februar. 1a5. ATT VTTTT O Lo DO D. Henrico Custero. Nycopiam. Teratis tuis non habeo, qvod respondeam, qvoniam tibi proximis meis satis factum credo. Hoc saltem addam, Sereniss. Regiam Majest. ex co, qvo ab istis abstinuit aeidulis, (qvam vis difficillime ad abstinendum pertractus,) ac nostro usus suit consilio, optime jam valere, nec insuetas vigilias, (de qvibus etiam alii conqverebantur,) aut affectum istum temulentum ulterius incusare. Bramtum, qvi de vacillatione dentium qverebatur, scorbuto unqvam laborasse, aut jam laborare negat Medicus jus familiaris Sperlingius, qvi cum Sereniss. Maest. Regia in gratiam jam rediit. De Antimonio, Mercurio, Vitriolo, Terra sigillata nobis in praesentia Aulae Magistri retulit Regius Pharmacopus Samuel: istarum com positionem non ultra moror, nec morabor, ni praestant iores etiam effectus vider. Multum et sapore et colore differre ab iis, qvae ex Borussia adferri solent, experti sumus omnes, dum utrasqve gustandas praebuit lseldius. Vestrarum copiam, qvam misisse te scribis, non vidi, nec exhibuit tabellarius. Interim pro amico affectu et clyssi tui mentione gratias ago. D. Fabricius [[0531]] Fridericburgi apud Regem moracur. Vale. Hafn. a. d. 4. Febr. 1645. DXXI. HENR. CUSTERUS D. Olao Wormio. Hafniam. Literas tuas, d. 4. Februar. scriptas, praelegi Sereni Principi, fueruntqve cae perqvam gratae, ob id inprimis, qvod Regia Majestas optime jam valeat, qvo tempore abstinuerit ab Acidulis, ob Mercurium et Antimonium suspectis: Dc cujus valetudine alias soliciti hic fuimus, jussusqve biduum ante ad Archiatrum Regium ca de re scribere, cujus responsum adhuc praestolor. Sed hoc in aurem. vod Acidulae dictae vigilias et temulentum capitis affectum excitent, nobis hic non fit verosimile; cum temulentus capitis affectus soporem potius, qvam vigilias, post se trahere vidcatur. Bramii sedentaria vita, pallidus color, cacochymicum corpus, a scorbuto id vix liberum ostendit; testimoniumqve Medici ordinarii, a te nominati, suspectum, ob causam tibi notam. Mercurium ingredi has Acidulas (qvas jam iterum transmitto,) a nostroPharmacopoeo praeparatas, ncgat is et pernegat. Interim sibi soli servat descriptionem; qvam, per me licet, servet sepulchro: Ego enim eam haud moror; bis terve Acidulas gusta vi, sed magnam pectoris constrictionem inde post aliqvot horas animadverti. Novi hic etiam, qvi iis usi, absqve fructu tamen sensili; sapuore alias gratae satis. Differentiam qvam enarras saporis, coloris et virium, earum, qvas Elbingensis transmisit antehac Medicus, non satis ostendere videtur, (loqvor ex sensu aliorum,) qvod hae sint diversae ab illis. Color, sapor etc. inducuntur saltem in edulcoratione, qvae modo fit saccharo, (qvo praesentes sunt edulcoratae,) Syr. violar. Tunic. etc. vicqvid sit, qvamdiu me latebit genuina praeparatio, auctor ipse iis utatur: Ego cas nemini commendare ausim, nec judicium feram de ignotis, nisi qvantum per juvantia aut laedentia judicare mihi licuerit. In gratiam rediisse D. Sperlingium gratum mihi fuit auditu. [[0532]] DEUS vos omnes diu servet incolumes, pacemqve tantopere exoptatam nobis largiatur, qvi adhuc inter spem et metum, sacra et saxum stamus, incerti, qva hora foedifragus hostis nos invasurus sit. - - - - Nycopiae 14. Febr. 1645. DXXII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Qvae hic observata sint symptomata in iis, qvi acidulis istis usi sunt, bona fide retuli. Vivunt adhuc omnes, qvos al legvi, vivunt Medici, qvibus aegri conqvesti sunt hac de re, qvos qvi interrogaverint, testimonium perhibebunt indubitatum. Ovin ipsi aegri, ex qvo bibere desierunt hanc aqvam, meliuscule se habuerunt. vis vero, nisi plane sensibus fidem derogare voluerit, hinc aliud collegerit, qvam temulentum istum affectum cum aliis, huic adscribendum esse? vod regeris, temulentum capitis affectum soporem potius, qvam vigilias, comitem habere, id ita se habere fateor in ebriis et aliis qvibus a vino aut aliis narcoticis spiritibus orta temulentia, non vero in iis, qvibus ab acribus exhalationibus cerebrum turbatur, spiritus animales praeter naturam agitantur, ac qvasi in vertiginem rapiuntur. soporis namqve causa proxima non temulentia, sed narcosis, ut nosti. De Bramio non disputo, siqvidem ejus curae nunqvam fui admotus, nec de corporis ipsius constitutione magnopere fui solicitus. Si Mercurius non ingrediatur eas Acidulas, qvibus tum usa est Maj. Regia, nos omnes fefellit Pharmacopoeus Regius, qvi sublimati haud exiguam copiam se iis miscuisse coram retulit. Non tam sapore et colore, qvam effectis, diversas esle ab Elbingensibus judicavimus, experientia convicti: qvamvis et illa, undecunqve accesserint, differentiam etiam qvandam accidentalem constituant. Nec vestrae (pro qvibus gratas ago,) Elbingensium sapiunt naturam, qvibus atomi qvidam rubicundi innatare solent, qvaeqve tanto acore palatum ac lingvam non mordicant. Sed desino de re minus adlhuc satis perspecta fusius garrire, ne aliqvid famae auctoris detraxisse velle videar. Convenisse utrinqve Legatos in [[0533]] Ponte limitaneo, amice collocutos, et adversam partem multa de pace verbis declamitasse accepimus, sed, qvid pectore clausum gestet, tum nondum protulisse, Tot hic de Vrangelio et onigsmarchio sparguntur rumores, in nostram perniciem, ut referre pigeat. DEUS Protector noster clementer nos respiciat, alioqvin periimus. Hafn. a. d. 18. Febr. 15. TATT rATTT VLVOAV I IO D. enrico Custero. Nycopiam. Agnas hic cieri turbas de Acidulis D. Diherici audio, Aatqve eo in cardine rem versari, ut meae ad te in jus vocentur Epistolae. vod si ea, qvae amico privatim communicantur, eo trahi debeant, ut aliis periculum et damna creent, qvis tuto per literas cum amico agere poterit? Ovin igitur pro tua prudentia ita rem sis acturus, ut hic a molestiis simus immunes, non dubito. Vale et festinationi ignosc. 31. Marrtii 16a5. vvvTTT aO D D. Olao IWormio. Hafniam. Nopinatis tuis, ultimo Martii ad me datis, dedi. Aprilis responsum, idqve tradidi Dn. Secretario nostro itinerario, Hectori Poimer, qvi id suis inclusit, atqve ad Dn. Leibellerum, Camerae Secretarium, ad te haud gravatim illico mittendum, codem die, per postam repente Hafniam ablegatam, misit, cui Testimonii mei per Serenissimum Principem, jussu, uti audio, Majestatis Regae, iteratis vicibus scrio a me postulati exemplum fuit inclusum; vod, prout conccptum vides, Seren. Principi hesterna primum die, (aliter ficri dum non potuit) [[0534]] posteaqvam Ipsius Celitudini praelegeram, in manus submisse tradidi, serio atqve enixe simul petens, apud Majestatem Regiam ipsius Celsitudo id studiose ut ageret, qvo a molestia ulteriore (periculo et damno, qvae metuis, nihil Serenis. Princeps. tibi benvolentior, affine in hac causa videt,) immunis maneres. Id autem adhuc inprimis in qvaestione esse, rumuor est, cur Medici Hafnienses Acidulas D. Dietherici sibi sumpserint judicandas, cum egia Majestas id iis non mandaverit? Num tibi libuerit, (salvo tuo judicio te eo exculare, qvod de negotio, jam (uti scribis) apud vos turbas ciente, non absqve praescitu Sereniss. Principis mei ad te ego scripserim (verba testimonii mei uti habent expressa,) teqve Seren. Principi, utpote Magistratui tuo, qvomodo res gesta, celare non potuisse, nec debuisle, tuo arbitrio committo; censens, animum Regium eo com modius placari posse, si forsan commotus. Fuit enim, uci par, Sereniss. Princeps tum temporis, cum audiret, nescio a qvo, deliberationem aut consultationem duodecim Medicorum super Regiae Majest. infirmitate Hafniae institutam, Acidulasqve dictas ab illis tanqvam inuriles ex parte judicatas, de paterna aegtitudine admodum sollicitus. Protestor interim denuo solemniter ac sancte, (de qvo Dium etiam testor, cordium scrutatorem,) qvae a me peracta per publicationem epistolae tuae, 25. Januar. qvantum memoria tenco datae, animo laedendi, aut violandi amicitiam nostram (tam sancte, Deus bonel habitam) aut malitiose offendendi qvenqvam, facta minime. Ego, ut verum fatear, audiens a Ser. Principe, Acidulas istas a Medicis atniensibus improbatas, tum primum te sciscitari hac de re aggressu sun, neqve a te antea ullum verbum, (vel a qvoqvam alio, test m nii mei verba uti habent,) perlatum ad me fuecra,; ncc cau am, cur improbatae Acidulae, cognovisse datum fuit. Istanm vcro ne ciens, summopere de Seren. Principe meo fui sollicitu, qvi, ex consilio, ni fallor, Dn. Dietherici, nephelranis antchac freqventer usus Acidulis. Si qvid vero in publicatione Ep isto ae tuae incogitanter, praecipitanter, aut impruden ter a me factum censueris, homo sum, delicti venia pe tens, et, ne ob id animum benevolum et amicu tuum me averta, enixissime obsecrans. Ansam etiam non levem rei p aebuit inpia Epistolae dictae, in mensa Seren. Principis, int r prandium, (cui gratiose julus ego interesse) a qvodam [[0535]] priusqvam aperirem, indicatio, de qvo plenius aliqvando coram. Qvod si qvoqve meae ante dictae, 5. Aprilis datae ad te non pervenerint, cum testimonio isto adjuncto, sollicites submisse, si opus, testimonii mei prolati exemplum, ptiusqvam respondeas. Nam in codem profiteor, tuam epistolam mihi deesse, cum a Serenissimo mihi olim non demandatum eam ut servarem de qva etiam curiosius investiganda non erc solicitus amplius, nisi summa urgeat necessitas, dum contenta testimonium habeat, combustas partim, partim dilaceratas et abjectas, ex tuis ad me datis, certus sum. Vale hisce, Vir Optime et verbositatem in dicto negotio recte atqve amice accipe. Salutem adseribo Dn. Episcopo, Dn. D. Fincio, D. Sperlingio, Dn. D. Fabricio et e jus genero D, Simoni Pauli, aqve reliqvis, mihi bene cupien tibus. 8. April. 16q5. OLAUS VORMIIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. vas misissc te scribis accepi, nlis exceptis, qvas Bertram raditas refers. At respondere non licuit, ob infirmiorem valetudinem. Catarrhus enim in dextrum latus delapsus et tussim validam et lateris dolores excitavit, ex qvibus nondum convalui. Declarationem tuam Serenissimo Principi oblatam legi; non est qvod in ea desiderem. Interim mihi offensa Majestas Regia, qvod ad te hac de re scripserim, nec qo medio in gratiam redire valcam, video, siqvidem ad colloqvium non admittor, ut me excusem, nec camarinam hanc movere consultum duco. vod si ita agendum, praestat a literarum commercio abstinere, qvam hoc pacto benignissimi Principis gratia excidere. Val. Hafn. 14. April. I645. [[0536]] DXXVI. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Serenissimum Principem innocentiam meam sibi commendatam habere, valde laetor. DEus novit, nec tu diffiteri poteris, qvam ego in hac causa omni culpa vacuus; qvocirca ne verbulum amplius. Utinam pax publica rediret, ac tam facile publici sedarentur tumultus, atqve haec de nihilo orta tempestas. DEus nostri misereaturl Aves istas ad Sperlingium probe delatas intelligo. Vale. Hafn.. Maji, 16a5. KKK KKK 5 T N O L L O D. Olao Wormio. Hafniam. Ccasione literas mittendi data, munere salutationis fungar; etsi qvod scribam, non habeo, praeter vulgare id; Si vales, bene est. ego antiqvum obtineo, valetudine minus firma, vacillante et variante fruens, die uno matrem se gerente, novercam altero, ob hypochondriacum pertinacem affectum, cum qvo interdum habeo inducias, pacem aegre sperans. Me. dicamenta aversor, sola diaeta ferme cum morbo pugno, eumqve abjecisse interdum videor sed ut Antaeus qvispiam virescit et resurgit, seu, ut ille olim a me visus,) in Etna ignis intervalla sua habet, et cum desaeviisse creditur, redit, ex mesenterii venis illis (ex Lipsio ut loqvar) venenatis. Consilium prudens tuum, inecum ante biennium fuse communicatum, cum aliis mihi perqvam acccptis scriptis, fuga praepropera Judtlandica abstulit. Deus pro meritis perfido rependat hosti. Num D. Sperlingius tecum loqvutus, ex ipsius promisso, de planta Norvegica, Orbin appellata, qva ibidem in acetariis utuntur, sic referente Regia Majestate, scire aveo. Ut et qvid censeas de Aqva fontis S. Helonae Judicium enim Medicorum Hafniensium [[0537]] de ea reqvisitum audio. Scripsit ad me non ita pridem D. Sperlingius de ea, qvod acceperit elapsis septimanis literas Regias, et vitrum, aqva fontis S. Helenae plenum, sex circiter librarum, ut qvid contineret, exploraret, qvod cum faceret et destillatione evaporaret, exiguam terrae salsae portiunculam, vix serupulum unum pendentem, in fundo relictam deprehendisse; Num nitrosae an altrius naturae, facies ut sciam; inprimis si vel tu, vel alius majori in qvantitate periculum ejus fecerit: Alias mira hic sparguntur de ejus viribus et facultatibus. Scripsit ad mc non ita pridem Dn. Episcopus Scaniae D. insirupius, se per optionem Capitularem, uti vocamus, Praebendam Nbole, qvae ab obitu Galthii vacabat, cum arupiano Canonicatu meo, Oppido tenui et exiguo, meo nomine commutasse, consili Dn. Villichii Vesthovii. Num confidas, aliqvot annorum spatio, in florem pristinum restitutum iri Scani territorium, bonaqve imprimis Capitularia nostra, a vicinis Harpyiis ac perfidis hostibus deplorandum in modum devastata, si pacem redonare velit Clementia Divina tuum expeto judicium. Generum meum, tui amantissimum, Superintendentem et Pastorem Ducis Holsatiae audire, Doctorisqve in Theologia titulum, ni fallor, 23. Julii nuper praeterito, suscepisse Rostochii, tibi citra dubium jam innotuit. vis in Haderslebiensi Praepositura ipsius successor futurus, altum apud nos silentium. Adversarium olim tuum qvendam, Pseisser nomine, promotum cupere, non nemo hic mihi narravit. Filius meus, natu major, ex Borussia plurimam salutem tibi denunciat ossiciosissime. Vale etc. Nycopiae Calend. Augusti 1a5. rII KKK OILAUSVORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. E planta orbia nihil plane a Sperlingio hactenus hausi. Singulis Medicorum aqvae Fontis Heleniani vitrum transmisit Regia Majestas, ut de eo sententias separatim ferrent; sed qvilibet sus abundabat sensu. Ego nihil praeter margam qvandam [[0538]] ochrae permistam in ea reperi; hinc, qvid praestare valeat, ipse facile collegeris. Multa de miraculis ibi editis sparguntur; sed ex iis, qvos ego conveni, qvi hoc fonte usi sunt, neminem adhuc vidi, qvi dicere posset, se eo restitutum. Ut mihi de Praebenda Btam, ita Tibi vicissim de snbolle gratulor. Nomen inane tenemus, cui parum jam subest rei. An brevi inde aliqvid sperandum, mihi aeqve atqve Iibi ignotum? De promotione generi tui antea nihil plane sciebam. Tibi et Ipsi gratulor. Rogo officiose, meo salutes nomine, ubi scripseris. De Successore altum apud nos silentium. Hafn. I. hugust. 16a5. Ex literis KKK KKK . MIl M. KKK afniam. NTaxam Phrmacopolarum vestram, nuper publicatum, vitiis plurimis scatentem, num consenseris, edoce me qvaeso: uti et, num familiaris tibi Vurtembergensis non ita pridem advena ad vos factus Medicus, aurum potabile (modo non putabile) ac irreduciile venditans; qvidqve sentias, poft, aurum potabile irreducibile posse effici, num unqvam excrtus, liqvorem hunc adeo salutarem esle humano corpori, ut vitae balsamus praecipuus merito appellari possit, Chymici uti credunt. In hoc ego antehac ac etiamnum inc redulus Tho. mas sum; qvicqvid ctiam Plinius de auri viribus sentiat. No. va te digna hic nulla, nisi qvod decantatum illud Naturae lumen, HUGO GROTIUS, in aula Regia Gallica Legatus Svecicus (acerrimus hujus regni hostis,) non ita pridem ex Svecia redux factus, ingenti naufragio, in Cassubia qvod passus, constornatus, Rostochii vitae exhaeres factus, iverit, unde negant redire qvenqvam, qvo Divus Tullus et Ancus, qvo Paulus et Adam; Cadaver a Medicis Rostochiensibus conditum, in [[0539]] Galliam remissum. Regis Poloniae Legatus, cum numerosissimo comitatu ad trecentos homines se extendente, ad sponsam ex Galliis petendam et in Poloniam inferendan, Rostochium pertransiens, in diversoriis nimis parce sumtum fecit, ut fama fert. Comitatui dicto interfuit Regis Poloniae cubicularius Medicus D. nepheluus. Hic toti adhuc sumus in muniecnda arce et oppidulo, labore sine dubio ad aliqvot annos continuando. Vale etc. Nycop. 17. Sept. 1645. DXXX. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. Qvae penes me erant rerum tuarum, tradita sunt uxori omnia, ut spero, salva; Faxit DEus, qvicte et sine erturbatione iis frui ut possint etiam nepotes tui. Taxam novam qvi probarem, cum eam nunqvam viderim, anteqvam typis excusam mihi ostenderit Moltlenius noster. Medicum, qvi aurum illud potabile venditat, in plateis qvidem vidi, sed nulla mihi cum eo intereedit familiaritas. vid ejusmodi pharmacis tribuendum, per te nosti; satis enim a Medicis ventilata haec est controversia. De viribus sit ut vclit, praeparationem fine corrosivo irreducibilem, ut vocant, qvando videro et probavero, credam; Nam Antoinm Anglam, famosum illum veri auri potabilis venditorem, omnes fefellisse novi. Interea iis utor, qvae longa experientia fulti majores nostri tuta, sana a proba esse judicarunt. Magno desiderio videndi aureum Cornu slagrat Legaus noster Gallicus: forsan pcr alios Illustriss. Principem solicitabit, voti ut siat compos. Vir est optimus, literatorum fautor summus. Nil hic novi, nisi qvod omnes sibi de acqvisita pace gratulentur: et jam onere militum liberari si possint incolae, praeclare secum actum putabunt. Vale Hafniae 23. Sept. 1645. Mitto iteratam et auctiorem editionem Catalogi mei: boni consule. [[0540]] DXXXI. Ex literis HENR. CUSTERI KKK Ol. Wormium. De salario annuo, qvod, ut fama fert, a Pharmacopis Hafniensibus, pro Physicatu, ut vocant, ducentorum imperialium thalerorum exigit D. Simon Pauli, scire exopto. Stat sententia Sereniss. Principi et Serenissimae ipsius Conjugi, nisi aliter vortat qvi omnia moderatur, prino vere futuro ad Acidulas et Thermas ire, Langensuvalbenses et Veisbadenses. Jupiter, qvi genus colis alisqve hominum, per qvem vivimus vitale aevum, da felicem et salutarem tam sumtuosi, si non et, hoc rerum in Germania turbulentissimo statu, periculosi itineris successum, Serenissimorum Principum, totiusqve regni hujus diuturno bonol ne illis obveniat, de qvo Abrah. Schopffius, Aulae Virtembergicae Medicus, in sua Omnium praesidiorum Medicorum, niversalium et Topicorum, Disqvisitione p. 83. conqveritur, nempe, qvod aegri nonnulli, posteaqvam defatigati ,, a Medicis, parvum successum videntibus, ad balnea et thermas, ,, ceu ad sacram anc horam ablegentur, in iisdem inunctionem ,, et ablutionem corporis recipiant, unde qvidam viribus ,, omnibus exhausti, vix domum reducantur, alii in Emaus ,, abeant, ipsisqve pro Laetare Reqvies aeterna canatur. Facultatem vestram Medicam, super hoc tam arduo negotio, in consilium adhibitam, vix ambigo. Ego, salvo aliorum judicio, Acidularum thermarumqve usum non inutilem censerem, qvotannis earum usus iniri ac continuari posset. Sed haec omnia in aurem; licet toti aulae nostrae de itinere dicto constet abunde; dum eqvis id et qvadrigis jam adornetur a nonnullis. Danus, nescio qvis, ex Italia redux, Medicinae D. in Chymia inprimis excellens, apud vos degens, nobis hic commendatur. - - - - Nycop. 12. Decembr. I645. [[0541]] DXXXII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. Pro tua de statu nostro solicitudine merito gratias ago. Vivo eqvidem, et de valetudine, sic satis bona, gratias Deo debeo, nec non de liberorum ac familiae incolumitate. De Taxa nostra non habeo qvod scribam, siqvidem de ea aut mu tanda, aut rursum imprimenda, nihil aliud audiverim, qvam qvod Pharmacopolae conqverantur. Bramii valetudo desperata est D. Fabricio, qvi cum Sperlingio ejus agit curam. Pharmacopoe simpliciter renuunt se qvicqvam daturos D. Simoni auli, cum res sit inaudita, Physicum Civitatisa Pharmacopoeis stipendium flagitare, ejus nec expetentibus operam, neqve ea indigentibus. Ac, ut scias, non ducentorum, sed qvingentorum postulat annuatim summam, cum medicamentis pro sua fami lia, charta, atramento, aliisqve nescio qvibus. Disputationis ordinariae bina mitto exempla, qvorum alterum tibi, alterum filio tuo dicatum. De ultima ejus controversia tuum expeto judicium, siqvidem certis de causis reliqvis adjecta. vis cathedram Theologicam sit occupaturus, adhuc plane ignoramus. Barthnolini filius natu maximus nuper pro Catheura Philologica hic disputavit. Huic proximus Thomas, scriptis clarus, Basileae gradum Doctoratus in Medicina nuper obtinuit. Dum in Botussia commoratur filius tuus, suaderem nefelii ut ambiret familiaritatem: mira enim et rara de ejus medendi methodo retulit mihi illustriss. Legatus Gallicus, qvi qvibusdam ejus curationibus in Belgio interfuit. De Sereniss. Principis ad Thermas itinere nihil plane inaudivi, anteqvam haec ad me perscriberes. Deus sanctis suis angelis eos conducat, et successus largiatur prosperosl Is qvi ex Italia rediit Medicus Chymicus, ab iis qvi smiliariter ipsum Venetiis viderunt, tanti non fit, qvanti apu vos aestimari scribis. Hominem qvidem novi, sed nullam mecum colit familiaritatem; nec qvenqvam, qvi ejus opera in medendo hie usus sit, novi. Vale feliciss. et novum hunc annum prosperrime cum tota transige familia. [[0542]] Salutant te officiosc nostri omnes. Hafniae ipsis Calendis Januar. 1646. DXXXIII. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam. Gaudeo tuo tuffragio approbatam nostram controversiam ultimam, qvam etiam tangere ausi non sunt ii, qvi ei dedere occasionem, de qvo fortasse fusius, ubi convenerimus. vod ad Ulfeldium nostrum attinet, is, me inscio praeterqve exspectationem meam, reliqvos abdicavit, meqve solum valetudini suae praefecit; qvod certe agre admodum fero, idqve palam indicavi, cum res nondum eo sit deducta, ut consiliis plurium non egeat. vid agam, inter sacrum et saxum haerens? Morem si non gessero, offendo; si permansero, culpam omnem in me immeritum conjicient reliqvi. Caeterum appetitus adhuc dejectus; ventriculus suum non facit officium, vires qvoqve prostratae; alioqvin morbus sic satis in declinatione. Hic in petechiis mox in principio morbi, plethora aut aliis indicationibus praesentibus, venam tundimus, qvo, dum vires adhuc constent, materia ex parte evacuetur, sangvinisqve impetus tardetur, tum qvod post vix adeo commoda se offerat occasio. Ego vocatus ad laborantes hoc morbo, si alvi sint durioris, mox clysterem injicio, hinc discordium exhibeo, seqventi die venam seco; deinde alexipharmacis et confortantibus per totum morbi decursum pergo. De D. Dietherico nihil accepi, nisi qvod ab officio in Regia aua sic remotus; qva de causa, ignoro. Discamus fortunam reverenter habere: Aulica gratia vitrea. Vale. 2. Februar. 1646. [[0543]] DXXXIV. Ex literis HENR. CUSTERI KKK D. OL. WORM. Nova hic pauca; nisi qvod audiam, iter illud ad Acidulas et Thermas a Regia Maj. confirmatum esse. D. Dieterich in isto itinere Collegam habebit D. Janum, Glucstadiae ha bitantem, utpote istorum locorum et balneorum probe gna rum. D. Diethrici faeinora apud Dominam Vibhe, periculose decumbentem morbo solito arthritico et scorbutico, intra gloriam mansisse certum est: qvae jam D. Jano utitur, ut et Judaeo Hamburgo vocato. Secretarius itinerarius noster refert, D. Helvicum Diethric non amplius audire Personae Regis Medicum; causa me latet; citra dubium ex offensione dictae Dominae hae lacrymae - Nycop. Cal. Februar. 166. KKK KKK Ex literis KKK KKK LND. O KKK D. Olaum Wormium. Hafniam. filio meo majore, qvem cum bono Deo reducem exBorussia futuro mense exspecto, nondum edoceri potui, qvod filius Laurenbergii Regiomonti calamum strinxerit contra Anatomiam Bartholin, nec credo, filio meo qvicqvam de dicto Laurenbergiano conamine forsan constare, um Elbingae aliqvandiu, tuo etiam suasu, haeserit, beneole habitus a Medicis istius loci, in Chymicis celebrioribus, puta D. Nesselmanno, atqve inprimis a D. nesfelio, qvi jam Cracoviae apud Maj. Regiam, [[0544]] periculosissima Epilepsiae et arthritidis recidiva laborantem, commoratur. umor hic est, D. Sperlingium vestrum, gratia pristina impetrata, officium suum denuo recepturum; qvamvis qvidam Flensburgi degens Medicus, summo, uti audio, conamine totisqve viribus, patrocinio regni cujusdam Primatis nixus, id egerit, qvo successor D. Dieterici, nimis care sese habentis, audiret, tam qvoad hortum Regium, qvam qvoad enodochium. Hic nuper per qvatriduum Hamburgo, jussu gratioso Ipsius Celsitudinis, nescio qvam ob causam, vocatus nobis adfuit, triduum ante festum Paschatos abitum vicissim maturans, ob conjugem valetudinariam, calculosam, spleneticam, uterino scirrho et prolapsu laborantem, cum qva ad Acidulas et thermas suo sumtu, verno hoc tempore, iter ingredictur per Hollandiam. Nos hic, non sine magno incolarum sumtu, toti sumus in magnis moeniis muniendis. vis ille Medicus Italo - Danus, potabile aurum apud nos venditans, de qvo non ita pridem qvaesivi, edoce me qvaeso; ferunt Generosam Dominam Vile ejus consilio et ope jam uti, qvo successu, ignoro. Causam si noveris, cur D. Diethericus ab officio Medico in Aula Regia tam subito remotus, facies me participem .. . Nycopiae die nativitatis Sereniss. Principis mei, qvi erat 10. Aprilis 1646. qvo Ipsius Celsitudo ingressa annum qvadragesimum qvartum; Faxit ter Opt. Max. felici et pacifico regni bono! DXXXVI. OLAUS WORMIUS D. Henrico Custero. Nycopiam Adventum tuum praestolabimur ad 6. Maji, tum liberrimus filio patebit ad sceleton meum aditus; claves enim tradam, ut pro lubitu utatur. Incepi jam jam a Feriis Paschatos juxta praescriptum Bartholini Osteologiam docere, ita ut, qvam fieri potest, brevissimis, ossa corporis humani auditoribus ostendam, more singulis annis a me recepto. Si ante ejus adventum non absolvero institutum, forsan et mea qvalicunqve in [[0545]] hoc studiorum genere uti potest opera, qvam etiam lubentissime ipsi accommodabo. Major natu ubi redierit, me visitare si voluerit, gratissimum fecerit. A fide digno accepi, per te No. bilissimo Dn. Gerstrupio scriptum esse, disputasse juniorem Laurenbergium contra Bartholinum, verum, ubi et qvando, non addidit, qvi retulit; qvocirca, rem totam a te me uberi us percepturum, sperabam, eumqve in finem meas nuper ad te dedi. Siqvid subsit, non dissimulabunt alii. Sperlingius cum Aulae Magistro in gratiam rediit, sed, qvod pristinum locum sit occupaturus, nondum percepi, nec adhuc qvenqvam hisce muneribus praefectum credo. Medicus ille Italo Danus procul dubio est Olaus Petri Hafniensis, qvi Patavii in Italia titulo Do. ctoris est exornatus; ferunt ipsum qvaedam apud Dominam Vibiam tentasse, sed nec Regiae Majestati nec ipsi aegrae placuisse ejus tentamina. Ego aliqvoties jam ad ipsam sum vo catus, inveniqve morbo Iaborantem non admodum periculoso, nec curatu difficili, modo se sanis accommodaret consiliis. Ovid D. Dliethericum ab aula removerit, una eum ignarissimis ignoro, nec curiosius in hanc rem unqvam in qvisivi. Vale, et tuos officiose saluta. Hafn. 1. April. 16a6. KKK KKK Ex literis TNR. CuSTERI KKK D. Ol. uWorminm. Helig Diethrich, ad acidulas et thermas, cum conjuge V morbosa, a Sereniss. Principe eundi permissionem qvi acceperat, mire earum successum felicissimum depraedicat, in scriptis nuper huc datis: Conjux antehac paralytica vel contracta, jam per integrum milliare cum marito ambulare valet: Maritus antehac cephalalgia freqventiori, vomitu, nausea, hypochondriaca affectione, podagra maligna satis pet intervalla laborans, se ab omni malo dicto liberatum depraedicatque tam bonis novis citra dubium animum in his locis [[0546]] addens, anno seqvente idem ut experiamur. sat sapienti. 22. Jul. 1646. postqvam ex itinere inprimis sumtuoso, qvod in Holsatiam cum Clementissimis Dominis meis habui, reversus essem. VVINI DRTTT O L OS IO D. Henrico Cust ero. llius tuus, ex Borussia redux, me ubi convenerit, cum de voluntate Parentis certiorem reddam. Tantum Thermarum et acidularum fructum qvod perceperit D Diethericus, bene se habet; at hic rumor est, gratia Serenissimi Principis excidisse eum; qvod non credo, cum tam familiariter ad Aulam vestram referat minutias domesticas. Ad qvid de Thermarum facultatibus dicemus, cum omnes fontes Oscherlebienses illi et ipsam qvidem naturam superent, si vera, qvae tot ordinariis relationibus ad nos deferuntur. An in Holsatia qvidqvam de iis perceperis, proxime docebis. Vale, et amare perge. Hafn. 3. Aug. 16a6. Aulae Magister ex Senatoribus comitem, qvod sciam, habet nullum. Sperlingius vero paulo ante abitum Legati me convenit, ac, se cum eo iturum, dixit, unde etiam literas ad Dn. Thuillerium et amicos alios in Galliis dedi: sed, ut ideo, adhuc apud nos haeret; an secuturus sit, me latet. KKK ATT KKK TTT OVV Henrico Fiurenio. Seidam. Ratissimae mihi tuae fuerunt literae, mi Fuireni, qva una cum seminihus et Spiegelii Isagoge recte, licet tarde, acepi, pro qvibus ut gratias ago magnas, ita tuam non possum on laudare industriam, qvi tempus et impensas ita locas, ut [[0547]] nec [nee ed.] ignavo otio torpescere, nec pravorum sodalitio ad sinistra abreptus audiaris. Perge, qvo coepisti pede, nec ab Avi consiliis deflecte: sic Parenti aemulus, qvin Patriae commodo, nobis omnibus gaudio, optimarum disciplinarum thesaurum nactus, tandem sis rediturus, non dubito. Si qvid Anatomici vestri in venis lacteis mesenterii (qvas apud me in cane te vidisse memini) observaverint peculiare, de eo certiorem ut me reddas, rogo. Mitto hiujus annI exercitationem, in qva de Renum usu qvaedam videbis, de qvibus aliorum expeto judicia. Non displicetBota. nicum apud Mothium exercitium, etiam in media bruma, qvum non dubitem, qvin in horto suo singularem faciem una sit ostensurus. Methodus enim illa Sennerti potius plantarum vires et facultates spectare videtur, qvam externum earum habitum et faciem, qvae omnino non negligenda. vid enim juvat scire, qvibus Rosa praedita sit viribus, si qvid aut qvalis flos Rosa sit, ignores? Hoc vero crebra ipsarum tractatione et inspectione hauriendum, cui haud parum confert plantarum in certas clasles juxta figuram et formam externam congestio. vamvis in transmisso horti catalogo sint, qvorum magno tenear desiderio, tamen hac vice, ut in posterum promptiorem habeam, tc eorum cura non onerabo. Mothium saluta, qvaeso, et mone, ut, si se offerat occasio, hernias per puncturam auream curandi rationem discere et cxercere haud negligat moniti qvin olim fructum percepturus sit uberrimum, non dubitabit. vod et tibi dictum cupio. Vale, et me paterno plane affectu tibi tuisqve conatibus addictum certo statue. Haf. niae 6. Februar. 163A. LAUS WORMIUS KKK Henrico Fiurenio. as iterum videre qvod mihi contigerit, perqvam grate accidit. od nostrae tardius curantur, non mirum; antiqvum enim obtinent tabelliones aliiqve, qvibus talia committuntur. Mirari satis neqveo, Anatomicos Vestros tanta oscitan tia subjecta rractare, ut vasa tam necessaria, tam utilia, a [[0548]] tot non modo accuratis Anatomicis, sed etiam studiosis et Tyronibus animadversa et demonstrata, contra omnem oculorum fidem, negare aut supprimere ausint. Non ita olim Pawius; non alii, qvi Academiae famam peperere. Tu interim qvae praeceptoribus observata, et ad oculum demonstrata, etsi contra totius antiqvitatis decreta, diligenter conde. Secula in his- ce indies proficiunt, et eorum fructum olim reportabis. Vale. Hafniae 9. Maji, 1634. DXLI. HENRICUS FUIREN D. Ol. Wormio lo RO-- KKK-- Salutem et Observantiam. Constitui aliqvoties, Clarissime Dn. Doctor, diuturnum silentium interrumpere, literisqve meis non tam obseqvia tibi offerre, qvam ad ulteriorem mei amorem, cujus uberrimum hactenus fructum percepi, stimulos addere. Verum, qvod ingenue fateor, tantum mihi animi non fuit, hoc ut aggrederer: jam vero exoptatissimis tuis, qvibus I, Junii adscriptus erat, excitatus, libens agnosco errasse me hac in parte non leviter, veniamqve erroris ut concedas, etiam atqve etiam rogo. D, Elichmannum tuo nominc salutavi qvi postulanti ea, qvae injunxisti, dixit se proxima vice promissis uis satisfactu rum: fecisset autem dudum, nisi praxis, qvam hic summa dexteritate administrat, aliaeqve, qvibus implicitus est, curae id hactenus prohibuissent. Ab eodem accepi, Salmasium, qvi, saeviente superiore anno pestifera lue, in Galliam abiit, brevi huc reversurum eundem vero Salmasium Plinii novam editi onem nunqvam meditatum esse. Commentarios autem de Ma. teria Medica, qvos publici juris facere constituit, ad tempus seponere eum cogit scriptum de Militia antiqva, qvod jussu Principis Auriaci editurus est. Studia mea qvod attinet, privatum qvidem collegium in Medicina aperuit D. alaeus, in qvo summa fide Institutiones enucleat, dubiaqve a nobis objecta solvit. Public profitentes audio D. Vorstium, D. Heurnium [[0549]] et Dn. Boxhornium, qvi ultimus tanta laude Metamorphosin Ovidii explicat, ut Professores etiam, qvi crebro lectionibus e jus intersunt, doctiores semper recedant. Ex libris, qvos desiderasti, nunc mitto de Laet Descriptionem novi orbis, missurus postea Clusii Opera, qvando ea mihi procurarit Elevirius, nulla cui jam in promtu erant exemplaria. Hisce vale, C. Domine, mihiqve ac meis studiis porro fave. Lugd. Bat. Io. Septembr. 1636. KKK KKK OLAUS ORMIUS Henrico Fuirenio. Ro transmislo clusio, ut et literis amicissimis, gratias ago maximas; inpriis vero gratissimum fuit communicatum exercitiorum vestrorum specimen. Placet mihi grata brevitas, judicii dexteritas, methodus expedita; non sine grandi studiorum tuorum accessione hinc discedas, scio. Setas porci istius Americani inter rara mea repcnam, non sine honorifica Tui mentione. Porcus ille, ni fallor, is est, qvi Indis ahinus dieitur, aliis Coya Metl. Mamma, de qva loqveris, in dorso existens, qvibusdam ejus umbilicus esse putatur; alii per eam respirare credunt, a qvo non abhorret Lerius. Ejus historiam collegit Nierenbergius ex variis auctoribus, cui addam tuas observationes Anatomicas, diligenter adeo annotatas. Mitto Jacobo Marci promissa Literaturae meae exempla: qvaeso, ne grave sit tibi, ei tradere, ac schedulam acceptilationis, mihi mittendam, ab eo postulare. Ubi fasciculum recluseris, invenies tria exempla in meliori charta, tibi, fratri et Elichmanno deputata, qvae haud gravate dispensabis. vod si plus meo nomine expensum, qvam missum, dictus acobus restituet,; nollem enim tibi qvicqvam incommodi creatum.. Fratrem, meo nominc, osficiose saluta. Hafniae, ipsis Calend. Aprilis, 1637. [[0550]] DXLIII. HENRICUS FUIRENIUS D. Olao Wormio. Hafniam. Promiseram in postremis, qvas ad te 8. Januar. dederam, me de iis, qvae a me exegeras, per popularem nostrum Jacobum Otteson certiorem facturum. Voto igitur debitoqve meo qvodammodo ut satisfaciam, denuo in conspectum venio tuam. Prioribus eqvidem haec adjungi potuissent; temporis vero angustia id fieri prohibebat. Post Riolani, qvi jam cum Regina Matre Lugduni moratur, abitum, cui primas tribuam partes, dubito. Omnes singuliqve Facultatis Med Paris. Doctores summam in publicis disputationibus doctrinam qvavis fere septimana praeclare demonstrant: Professores doctis praelectionibus artem nostram illustrant: Nullus tamen est, qvi scriptis se qvid scire pro dignitate testetur. Ante annos tamen aliqvot D. Guilielmus du Val Philos. Professor Regius, Aristotelis opera cum annotationibu edi curavit. D. Cornuti plantarum qvarundam Historiam sripsit. Jam vero sub praelo fervent Hippocratis et Galeni opera, cura sumtibusqve D. Renati Chartier Graece et Latine octo tomis edenda, qvorum dimidia pars ante festum incarnationis absoluta erat, altera qvae restat, annuo, ut a typographo accepi, absolvetur spatio. Exemplaria viliori chartae impressa sexaginta, qvae vero in meliori excusa erunt, septuaginta prostabunc florenis. vi vero et qvot Facultatis nostrae Doctores hic sint, x adjuncta Pharmacopoea fa. tile cognosces; qvam aeqvo ut accipias animo, impense rogo. Hisce vale, Fautor certissime, et amor ac commendatione tua me porro dignare. Dab. raptim Lutet. Paris. d. Febr. st. n. An. 1638. [[0551]] DXLIV. HENRICUS FUIREN D. Olao Wormio S. et O. Nescio, qvibus fascinatus officio non diu satisfecerim meo. Nugis veritatem tegere animus mihi non est: peccassc vero contra te, qvi deprecanti veniam facile dabis, solatium. Ne interim cum literarum scriptione studia simul mea omisisse videar, qvid elapsa hyeme inceperim, qvid praestiterim, qvidqve observavcrim, dicam. Chymica qvidem, monstrante ad haec viam D. Davidsono Scoto, serutatus, ad Anatomica animum appuli, tum qvod anni tempus huic destinaveram exercitio, tum etiam qvod in Anatomicis Medicos Parisienses plurimum valere perceperam. Sectionibus itaqve corporum humanorum, tam publicis, qvam privatis sedulo interfui, ita qvidem, ut ex septem omnino nullam omiserim. In his duo notatu digna observa vi: (de vasorum spermaticorum varietate ni hil dicam, cum naturam in iis utplurimum ludere animadver. terim,) unum erat, qvod vena c non minus in dex tra, qvam in sinistra parte inveniebatur. Alterum rarius e ratque In cranio enim inter duram et piam matrem sx reperie bantur ossicula, piae matri sic adhaerentia, ut non, nisi laes ea, possent avelli; tenuia erant nulliusqve certae figurae. Nulla interim cranii fractura, nullum durae meningis vulnus, nullum etiam usqvam vel fracturae, vel vulneris vestigium videbatur. Horum ossiculorum duo in sincipite (a qvovis latere unum) qvatuor reliqva in duplicatura tenuis meningis erant. Ad Botanica etiam me tum anni tempus, tum Praesidis Horti Medici eximia erudito, qvam ex libro Gallice evulgato de natura et viribus plantatum abunde patere arbitror, invitavit. At qvod animum discendi cupidum expleret, nihil inveni. Igno ti qvidem doctrina me invitaverat, noti vero morositas me ab ulteriori commercio absterruit. Objccit nimirum, Iiberum in hortum intromissionem petenti, eum plantis satis instructum non esse, seqve demonstrationibus illarum, utpote in libro, qvem [[0552]] meditatur edere, de Medicina naturali et sensibili, aliisque curis qvotidianis occupatum, vacare non posse. Ergo hac spe frustratus, majori ad privata studia fervore me contuli. Hicqve subsisto, unice nunc rogans, ut amore me, qvo soles, amplecti pergas. Vale, et in commodum plurimorum diu vive. Parisiis 31. Julii 1638. Mitto semina Herb viventis, qvae superiori anno e India Lugdunum Batavorum apportata sunt, sperans grata tibi fore. Iterum vale, KKK T ATT DATTT OVVD L Henrico Fuirenio. arifios. TUas, Lutetiae Parisiorum datas 31. Julii, 2. Octobris accepi, qvibus literarum raritatem excusas, deqve studiorum tuorum statu certiorem me facis. Non est, mi Fuireni, tam operose qvod mecum agas, cum mihi benevolus ille tuus in me animus abunde sit perspectus, et valetudo infirmior, lociqve tanta distantia a crebriori literarum commercio abunde te excusatum reddant. Toties te morbis conflictari, mihi ingratum, nescio, an ari ejus loci minus salubri tuoqve temperamento forsan adverso, hoc adscribendum. vid, si cum salubriori permutares? Si eo in statu res Medica apud Montipelienses esset, qvo olim, illuc ut te conferres, svaderem. Sed jam ab aliqvot annis certe nihil de ea Academia rescire potui. Olim et Anatomiae et Botanices et praxeos et Disputationum exercitiis, nulli totius Europae cedebat, ut taceam, qvod aeris salubritate et sumptuum mediocritate qvamplurimos Medicinae candi latos pellicuerit, sed tute melius ibidem singula expisc aberis. Gratae mihi fuerunt observationes illae Anatomicae. Vena aliqvam et ipse Basiloae et Patavii in dextro latere obscrvavi se de ossibus istis, inter duram et piam matrem sitis, mirum. Cuprem scire, qa valetudine fuerit illud subjectum? an morbis capitis, et qvibus laboraverit? Puto te [[0553]] vidisse sex illa ossicula in sutura, lambdoide, hic saepius in sceletis nostris a me ostensa, et a nemine Anatomicorum, qvod sciam, animadversa. Sed illa cum reliqvo cranium constituunt, et nihil cum tuis istis habent commercii. Vale. 23. Octobr. 1638. KKK HENR. FUIREN D. Olao IWormio. Ensis ab eo tempore, qvo Patavium videre licuit, elapsus est, Ut autem, qva ratione iter nostrum instituimus, tibi pateat, brevissime id enarrabo. Lutetia 15. Aprilis relicta, Lugdunum primum appulimus, ubi qvatuor dicrum spatio familiaritate utebamur Viri humanissimi, D. Henrici Gras, Practici ejusdem urbis experientissimi, cui nos D. Pau. lus Moth commendaverat. Hic omnia humanitatis contulit officia: Bibliothecam suam nobis aperuit rarissimis instructam libris: ad aegros secum deduxic: famulum concessit, qvi ad urbis deeora contemplanda, Nenodochium et orphanotrophium, nos duxit: commendatitiis insuper nos instruxit ad Clarissimum Academiae Montispessulanae Cancellarium, Dn. D. Ranchin. His muniti, recta Monspelium perreximus, eoqve, lustratis in via Valenciorum et Arausionum Academiis, 6. Maji venimus. Multa dicenda essent, cur hujus loci genius majo rem in modum mihi arriserit, qvae brevitatis causa nunc prae tereo. Ex iis tamen tacerc neqveo insignem Professorum huma nitatem, horti Medici praestantiam, crebrasqve disputationes qvae tam a Medicis, qvam Pharmacopoeis habentur; qvae om nia, diuturniorem mihi moram hic suasissent, nisi nervus rerum gerendarum Venetiis qvaerendus fuisset. Et sane, ut qvod res est dicam, poenitet me temporis, qvod Parisiis contrivi, qvod majori studiorum meorum emolumento, minoribusqve Monspelii exactum fuisset sumtibus. Hinc per Massilianm itinere facto, Genuam appulimus: visa deinde Pisarum Academia, ejusqve horto Medico lustrato, Florentiam ivimus, indeqve per Bononiam Patavium, ubi finem molesti itineris d. 3. Junii assecuti [[0554]] sumus. Postridie literis tuis Dn. Rhodio oblatis, commendationis tuae vim expertus sum: offcia namqve sua nobis oblit promtissima, de hospitio prospexit, eumqve se gessit, ut tam ipsi qvam tibi, qvi commendasti, gratiae a nobis dcbeantur immortales. Adeo is nunc in edenda de Acia Celsi est occupatus, ut ad scalpendas aures vix tempus ei supersit; literas vero, qvas te ante biennium ipsi dedisse refers, nunqvam se vidisse testatur. Salutaris interim ab eo fratreqve meo. Vale, Vir Experientissime, meqve amore solito complcctere. Patavii 28. ulii, Anno 163. ATT VTTAITT KKK LLU VVVMIS Henrico Fuirenio. Patavium. Vam gratae mihi fuerunt tuae, Patavii mense Julio datae, cffari neqveo; de multis enim erudierunt de qvibus diu erasollicitus; imprimis Montispessulanae Academiae statum ad pristinum ferme reductum inde scire perplacuit, sed ante omnia, te, superatis tot viarum et terrarum periculis, tot praeclaris lustratis Academiis, salvum Patavium appulisse. DEus porro tuis adsit conatibus, firmam valetudinem et sana consilia suppeditet: Alicujus ponderis apud Rhodium meas fuisse gaudeo; priscam namqve familiaritatem ipsi animo nondum excidisse, colli. go. at eas, de qvibus ad te scripsi, probe curatas non esse doleo; adjunxi namqve meum de Literatura Runica libellum, de qvo ejus judicium exqvirere mihi animus erat. Affini ejus Bardschero curandas tradidi, sed qva incurta perierint, ignoro. Expiscare, qvaeso, an unqvam libellum illum viderit. vod s in Italiam delatus non sit, dabo operam, ad ipsum deferri ut qveat. Aciam Celsi enodatam eum brevi nobis daturum audio, sed ecqvando integrum Celsum, tantopere exspectatum? Pro transmissa Pharmacopoea Parisiensi gratias ago maximas; ante mensem circiter primulum accepi, adeo segniter concredita curant Studiosorum qvidam. De rebus nostris certiorem te reddet mater, iis qvocirca non immoror. Nuptiis Sororis tuae et filiae meae Ingerae [[0555]] hisce diebus occupati fuimus toti. Unicum addo, tibi, ut reor, minus gratum futurum, Virum Clarislimum, D. Joachimum Burserum, Sorae maligna febri, circa Augusti finem, ex tinctum, D. Christianum Matthiae Dithmarsum ibidem Theologiae Protessorem sponte officium resignasse, et in Belgium concessisse. In Academia nostra, qvae hactenus extiterit rerum vicissitudo, dubio procul dudum percepisti. Noster Thomas Bartoolinus Leidae diligenter studio Medico invigilatque industriam et profectum juvenis satis laudare neqveo. Singulis mensibus ferme ad me scribit, et de obviis qvibusvis certiorem me reddit. Tu, ut facis, perge mi Henrice, et subinde lircris tuis me recrea. DEus te sospitem nobis servet, et incolumem reducat Rhodium et fratrem saluto officiose. Hafniae, 8. Sept. 163. NR FUIREN D. Olao Wormio. Hafniam. literis tuis .Sept. datis superiores meas gratas tibi fu isie non absqve summa intellexi voluptate. ratas igitur et has fore mihi promitto, qvae, qvid Medici hic agant, qvaqve ratione in coepto studiorum curriculo progrediar, indicabunt. Finitis feriis aestivis, ad lectiones solitas 3. Nov, sese accinxerunt Professores pariter omnes. Omnium lectionibus, cum numerus eorum decimum qvintum aeqvet, interesse tes meae ac studia, qvae Medicinae soli addixi, non ferunt, indicabo saltem, qvid Medici, qvorum auditor sum assiduus, agant. Hora itaqve matutina prima D. Johannem Velingium audio plantarum virtutes explicantem. Hinc ad Aphorismorum Hippocratis enodationem me comfero, qvi D. Jo. Dominico Sala explicantur. Postea o. Baptistam Soncinum adeo, infimi ventris affectum pro. ponentem. Post meridiem autem febrium doctrinam institu. it D. Benedictus Sylvaticus, cujus doctissimas praelectiones ne. mo, cui cordi est Medicina, sine jactura negligere poterit, Privatis interim lectionibus D. Soncini qvotidie intersum, audioqve ab eo maximo cum fructu morborum muliebrium explicationem. [[0556]] Consultationes insuper idem singulis diebus extraordinarias horis promeridianis instituit. Haec vero ita tracto, ut praxin exercentem D. Marchet diebus extraordinariis comiter, a qvo insignes hactenus vidi operationes chirurgicas. Habes breviter, Clarissime, studiorum meorum cursum. Ovi si tibi placuerit, gaudeo; sin minus, qva in re delinqvam, qvidve mutandum sit, me doceas, rogo, qvi monita tua, haud secus, qvam oracula veneror. Jam et qvid Rhodius noster agat, videndum. Is absoluta de Acia Celsi dissertatione, totus jam est n Scribonio Largo corrigendo, qvi brevi forsan publici juris fururus est. Cornelius Celsus vero ejus opera repurgatus jam qviescit, nihilqve fere ad ejus impressionem desideratur, qvam ut nitide describatur. Prodiit non ita pridem Venetiis tractatus de sanginis a dextro in sinistrum cordis ventriculnm defiuentis reperta vi, autore Caecilio Folio, qvo demonstrare conatur per anastomosin venae cavae cum arteria venali sangvinem in sinistrum cordis receptaculum ferri. Hujus autem opinioni opposuit se D. Hordanus Venetiis etiam praxin exercens, cujus scriptum, cum sub praelo adhuc ferveat, nondum videre mihi licuit. Hic subfisto, meqve favori tuo commendo. Vale. Salutaris a Dn. Rhodio, fratreqve meo. Dabam Patavii I. Decembr. 163. TAT VTAITT V. OVVIO Henrico Fuirenio. Patavium. Ltimas tuas, 1. Decembris anni praeteriti datas, 22. ejusdem accepi. Dc tota studiorum tuorum ratione probe me erudierunt. Perplacet institutum, tibiqve gratulor, qvod commoditatem tam eximiam nactus sis, studiorum tuorum cursum ad scopum optatum perducendi. Unicum saltem est, qvod hisce monitum velim, nempe, ut, qvantum poteris, te iis adjungas, qvi felicius praxin apud vos exercent, commodita tem alibi vix habiturus mcliorem. Rhodium in purgandis bonis auctoribus assiduum esse, ex tuis colligo, sed ad nos nihil eus deferri doleo. Iterato ei ante menses duos seripsi, meamqve [[0557]] misi Literaturam; an acceperit, expiscare. Videtur omnem veterum amicorum deposuisse curam, cum tot meis ne verbulo respondeat. Scilicet magna illa et alta apud vos ingenia Baeo. tos nos ex alto despiciunt. Ipsum nihilominus salutare meo nomine non desine, ut et fratrem. Vobis omnibus felicissimum hunc precatus annum, finio. Vale. Hafn. 18. Jan. 1640. DL. T T-- HENR. FUIREN D. Olao Wormio S. et Obs. Hac sese offerente occasione per popularem Dn. Petrum Ivaridem officio diutius meo decsse nolui, post reditum ex monte Summano, qvo me cum D. Veslingio fratreqve meo plantarum studio contuleram, de subitaneo inexspectatoqve Ivaridis in patriam regressu certior nunc primum factus. Consilium de studiis meis, per ultimas a te communicatum, merito exosculor, gratiasqve, qvantas poslum, ago, operam daturus, ut, qvantum in me est, nihil in vanum a te dictum videatur. Hospitio praeterea cum Dn. Rhodio, diu satis exspectato, jam fru or communi, cujus qvotidiana conversatio qvantum studiis prosit meis, satis narrare neqveo. vod autem Dn. Rhodius tuis non responderit literis, excusationem sane meretur. Tempo re enim qvadragesimali, cum Regiis, qvibus ad Professionem Medicam in Academia Sorana invitatus est, tum tuis responsurus, Venetias abierat. Ovod autem voto non responderit eventus, in causa fuit infortunatus casus, qvo os femoris dextri luxatum ei est. Fasciis itaqve arctissime vinctus Venetiis per dies 6o. in lecto detentus est, iisqve elapsis, vix veniam a Chirurgo huc redcundi impetrare potuit. Rediit tamen, fasciisqve dierum aliqvot intervallo solutis, cerata ad roborandum articulum applicuit, qvibus parum juvantibus, primum aqvam Aponensem, mox lutum D. Helenae, qvo qvotidie adhuc utitur, adhibere incepit. Ne interim voluntati tuae deesse videretur, librum [[0558]] denuo a te transmissum in lecto perlegit, nihilqve magis optat, qvam ut pristinae sanitati restitutus, tibi satisfacere qveat. Miror autem ejus scriptum de Acia nondu ad vos pervenisse, cum praeterito autumno 5O. exemplaria, partim Dnn. Professoribus, amicisqve aliis distribuenda, patim bibliopolis vendenda affini suo transmiserit. Hic me subiistere jubet conterraneus; qvapropter nihil addo, nisi qvod enixe rogo, ut Prosperum Alpinum de Plantis Aegyptiis cum notis Veslingii nuper editum hilari accipias mente, nec tam libri pretium, qvam meum respiciens animum. Salutant te Rhodius et frater meus. Dab. Patavii 12. Junii 1640. DLI. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. Per Petrum Ivaridem literas, qvas misisti, accepi, at Alpinum neqvaqvam; refert sportulas suas se exspectare cum Bangio qvibus et hunc et eum, qvem Avo misisti, tradidit, qvi ubi venerit, nos munera tua habituros. Non possumus satis dolere, qvod, qvae Studiosis committuntur, non solum tarde sed et male curentur. van male me habeat qvod nonlum Rhodii Aciam videre contingat, effari neqveo; Scripsit, se mihi exemplum misisse, sed nec ego, nec qvisqvam i Pa. tria nostra, qvod sciam, ex qvo commodato habere detur, eum adhuc vidit librum. Nostta qvod spectat, ante paucos dies solennem hic celebravimus Doctorum promotionem, in qva tres Thcologi (inter qvos primus Jacobus Matthias noster) a Brochmanno Episcopo, unus Medicus Stougardus a me summis honoribus sunt dotati Avus enim, propter valetudinem, hanc in mc derivavit curam. vam vellem meorum Schediasmatum qvaedam tibi, Rhodio et amicis transmissa, sed nulla se offert tu ta et commoda occasio. Institutiones meas jam absolvit Typographus. Tractatus de Aureo Principis nostri Cornu, ante ante annum hie invento, lub praelo fervet. Fastos scio Rhodium xspectare, seqventi vers, qvid per Elvrios praestare possim, [[0559]] tentabo. Scribit Rhodius, Peirescium Fastos meos laudasse; qvaeso, expiscare, an privatis id factum sit literis, an vero publico scripto, et si hoc, qvonam et qvali. Interim vale, et mse, ut facis, ama. Hafn. 2o. Decembris, I6o. DLII. KKK NIO O D. Olao lormio Salutem et Observantiam. afniam. Irari satis neqveo Petri varidis in fide servanda negligentiam. Hinc namqve disceslurus recepit non solum literas, sed et libros, tibi et Avo dicatos, secum in bulga ad vos apportare. Cur autem fidem violaverit causam non video. Literas interim meas tibi redditas gaudeo, etiam spem mihi aliqvam esse, ut observantiae meae testimonium, qvamvis exiguum, tandem tibi offeratur. Verebar namqve, ne cum ejus supellectile et libri in latronum abiissent manus, a qvibus in Brabantia septies, nisi fallor, se spoliatum huc scripsit. Caeterum gratias tibi, qvantas possum, ago, qvod absentis mei memoria adeo apud te vigeat, ut schediasmata tua, cum Dissertatione de aureo Cornu, si per Elevirium liceat, mittere velis. Ab Excellentissimo Rhodio ea, de qvibus certior fieri cupis, percontatus sum. Refert autem, Peirescium Fastos tuos privatim diversis commendase Antiqvitatum studiosis, inter qvos est Naudaeus, Romae in aula vivens Cardinalis Bagni, cujus literae Rhodio saepius offeruntur. Nihil autem edidit ipse Peirescius, sed aliis stimuli auxiliiqve loco, dum viveret, fuit. Mortuus est in Gallia Aqvis Sextiis. Sociorum fidei propagandae de Literatura Runica judicium expiscari nondum potui, cum Rhodius ulteriora a ircnero, Collegii istius Praeside, per Naudaum exlpectet. Rumor huc ante menses aliqvot pervenit de Professore Anatomico Hafniensi: cum autem hactenus nihil certi de eo explorare potuerim, rogatum Te velim, ut, si per otium liceat, innumetis tuis erg me meritis hoc addas, mihiqve certiora de eo [[0560]] communices. Excusabis autem hanc importuanitatem, cum Mater in iis, qvae in patria geruntur, mihi pericribendis parca admodum sit. Vale meqve, ut facis, amre tuo porro dignare. Patavii 4. April. 1641. DLIII. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. TUas, Patavii .Aprilis datas, 22. ejusdem accepi, unde intelligo, te ultimas meas probe accepisse; gratias vero jam ago, qvod de Pierescii censura me certiorem reddideris. Edidit anno praeterito Lugduni Batavorum Notas in Epictetum Salmasius, in qvibus hujus Viri obitum vehenenter deploratque sed qvia nihil unqvam ab eo literis mandatum vidi, qvid praestiterit, inqvirendum duxi. vam vellem Cornu mei ad Vos deterri exempla, qvae ad Elevirium eo nomine misi; in hieroglyphicis ejus enodandis pto modulo desudavi. Vehementer ircheri de eo judicium desidero. Esset forsan, qvod eximium cjus, qvod promisit, de Hieroglyphicis opus locupletare hic posset. Nondum ab varide, qvae misisti, adepti sumus; Hamburgi res suas jam delitescere ait, qvas in horas exspectat. Nec Rhodii Tractatus de acia ad nos delatus, unicum si exceperis exemplum, qvod secum huc detulit Bangius, cujus mihi usuram per diem unum concessit. Valde mihi placuit judicium acre, lectio varia, stylus comtus et cum cura lectus. Urge, et incita, ut qvae in Celsum et Scribonium Largum mcditatus est, diutius haud differat, sed ut largior in iis sit, et patri suae atqve amicis eorum usum fructum non invideat. Verum video, eadem difficultate a vobis huc deferri libros, qva a nobis ad vos. De novo Anatomico, ita se res habet: Ut primum in aulam vocatus fuit D. ac. Fabricius, pro ea, qa pollet, auctoritate effecit, ut Regia Majestas no. vum stipendium 2O Dalerorum annuum Anatomicae professioni deputaret, cui ejus gener D. Simon Pauli una praefectus est, qvi hac hyeme librum Galeni de ossibus explicavit, at nihil secuit, [[0561]] causatus sibi Theatrum deesse. Fridericus Andreae brevi ad Vos rcversurus est, substituto enim Framio, ejus vices in Aca demia qvi subeat, cum Schelio in Belgium, Gallias et Italiam iturus est, nondum peregrinationum satur. De tuo instituto et mora in Italia, vellem, me certiorem aliqvanto redderes. Thomam Barthoinum forsan brevi apud vos habebitis, juvenem, siqvis alius, ingenio et eruditione praecellentem. Edidit nuper in Belgio Parentis Anatomiam cun novis recentiorum inventis, iconibus accuratis et typis nitidissimis. Pollicetur majora, qvae indies exspectamus; utinam valetudo et vires ingenio et industriae sIufficerent, redivi vum in co certo haberemus Parentem. KKK KKK rTD T KKK . Olao IWormio. Hafniam. literis tuis 21. Junii mihi redditis, gratissimum fit ea, qvae de Academiae nostrae statu communicare voluisti, intelligere. Me qvod spectat, in Italia me detinent non qvidem vluptatum illecebrae, sed studium in Medicina proficiendi. Parisiis enim male, ut ingenue fatear, contritum tempus resarcire satius duco, qvam Facultatis meae imperitum me ac igna rum patriis laribus reddere. Ovod an alibi locorum melius fieri possit dubito, cum Medicos praxin, cui me totum dicavi, excreentes comitari cuivis hic liceat: consilia praeterea, ab aegris, tum praesentibus, tum absentibus, creberrima qvae petuntur, qvantum ad tyronum faciant commodum, ipse melius nosti, qvam ego id exprimere valeam. De Fratre meo mecum degente qvid dicam, nescio. Vereor sane ne in tabem desinat crebra floridi sangvinis et spumosi per tussim exspuitio. Elapso enim proxime vere, qvamvis ex D. Sylvatici consilio remedia adhibuerit, non solum thoraci dicata, sed qvae adstrictam solvere alvum, ac dysuriae succurrere debuissent: perseverarunt tamen cum tussis, tum alvus impedita, ac urinae [[0562]] difficultas; imo elapsa septimana sputum sangvinis rediit. Cum igitur suspicer arem hunc subtiliorem maxime ipsi noxium esse, optarem, si fidum invenire comitem posset, ut in alia se conferret loca; aut, cum sanitati omnia sint posthabenda, si tibi amicisqve reliqvis ita visum fuerit, a Matre domum vocaretur. Cum autem ci haec significarc non audeam, ne pejora sibi de co imaginetur, ad te, Vir Excell, confugio etiam atqve etiam rogans, ut data occasione eam, nulla tamem mei facta mentione, hac de re moneas. Ignoscas autem, si hac in re molestias tibi creem, cum fraternus id ut faciam cogat amor, aliumqve, cujus operam implorare possim, non habeam. Vale, et si qvibus tibi inservire possim, indices injungasqve precor. Patavii., Julii 16aI. KKK HENR. FUIREN D. Olao Wormio. Hafniam. Iteras tuas cum adjuncta Aurei Cornu delineatione 23 Set. recte accepi, illa qvidem tanto gratiore, qvod Romae me offenderit, ubi Antiqvitatum scrutatoribus ejus videndae copiam facere potui. Obuli itaqve Dn. Naudaeao, qvi statim Cardinalis Barberini Bibliothecam hoc munere ornare gestiit. Patet ea Bibliotheca cuivis honestiori literato: in qva et Fastos tuos Danicos, prope Historicos nostrae gentis locatos, haud sine insigni voluptate deprehendi. Pergratum ergo fuit, concessum mihi consobrino Thoma Bartholino cxemplar operis alterius tui eo inferre, nominisqve tui memoriam gloriamqve hoc monumento in tam instructa Bibliotheca augere. vamvis autem privatorum etiam hac ratione satisfieri posse euriositati vidcatur: constitui tamen mihi destinatum exemplar, qvod pro pediem ex valetudinario (Laaretto) cum adjunctis aliis ex Belgio libris liberatum iri spero, Dn. Naudeo tua cum veniu transmittere, qvi irchori de eo judicium haud difficulter explorabit. Iter Romanum felicius, qvam speraveram, absolvimus. vae vero in itinere collegi cum semina, tnm alia rariora, [[0563]] libenter tibi nunc mitterem; sed qva ratione id fieri possit, non video. Tentabo tamen, qvid per Petrum Christiani Roch, Dn. Lindenovii Ephorum, facere possim. Prodiit paucis ablnc mensibus Romae ircheri Magnes, qvem, si potero, strenae loco adjungam. Vale interim, Vir Clarissime, meqve, ut facis, ama. Salutaris a Dn. Rhodio, Consobrinis et Fratribus meis, qvi mecum felicem faustumqve tibi ominantur anmum, Patavii xxyvI. Decembr. II. KKK ATT VTDRTTT LH OV Henrico Fuirenio. Patavoium. AMicissime Fuireni, gratias tibi ago ingentes, qvod non KKK solum morc tuo de statu rerum vestrarum et peregrinatione Romana (qvam ex voto Vos absolvisse gaudeo) certiorem feceris, sed et mei nominis studiosum adeo te praebeas. Gratissimum mihi, qvod cornu aureum ad te delatum tam bene collocaveris, qvodqve operam Antiqvitatibus nostris impensam etiam a magnis istis ingeniis aestimari intelligam. Utinam mihi daretur commoditas ad vos transmittendi, qvae euperem, tibi tot hujus generis suppeditarem, qvot amicis tuis sufficerent. Conqvestus sum nuperis meis ad Rhodium de inhumanitate Elxevirii, ad qvem tibi et Rhodio destinata omnium meorum in hoc genere scriptorum exempla praeterito vere misi, sed per totam aestatem secum retinuit, et adulto autumno remisit, ad literas meas, qvibus rogavi, cum suis Rhodio ut mitteret, ne verbulo respondens. Vides igitur, in qvanta constituti fimus difficultate, qvidqve causae sit, cur ad vos nostrae tam ngligenter curentur. Rhodium monc, qvaeso, ad eum si scripserit, hanc e ut exprobert malitiam, ut, si fieri possit, ad vota nostra alias habeamus faciliorem. Utinam Naudao et irchero in Hieroglyphicis versatissimo Cornu mei daretur facultas, qvo mihi Virorum tantorum constare possent de eo judicia. Jam enim sub praelo fervent Monumenta mea, qvibus observata de Cornu nsererc decrevi aucta et a cujusdam mei adversarii nugis liberae. [[0564]] ta. Te igitur qvaeso, ut, siqvid intelligas ab hisce aut aliis desiderari in eo tractatu, qvam maturrime me moneas, qo in iterata hac editionc ejus haberi possit ratio. Video enim, literas tuas diligentius curari, qvam qvas alii mittunt. Hasce, qvibus jam respondeo, datas video Patavii 26. Decembris; accepi vero hoc ipso die, qvi est 22. Jan. s. v. at Thomae datas 13. Novembris, IO. Jan. hujus anni accepi. Bene facis, per Petrum Roch Magnetem irclri qvod mittas; cutaturum diligenter, qvae miseris, non dubito, cum cjus mihi a multis commendatur industria. Fidem tandcm jam lioeravit Petrus verdes, et Alpinum ante paucos ohtulit menses. Gratias ago naximas, et, ut aliqvando referam, si DEus vitam et valetudinem largitus fuerit, allaborabo. Rhodium nostrosqvc omnes oofficiose salutabis. Nova hic nulla, nisi qvod Episcopus Viburgensis D. ohan. KKK KKK literis OL. VORMIII KKK Henricum Fuirenium TIssis Aldrovand opera, Bononiae edita, hic 6o. veneunt Imperialibus; qvanti ibidem constent, scire aveo. Tibi si comparaveris, procul dubio non sine lucro hic vendes, si displicuerint. Brevior jam sum, qvod, ut x matre intelligo, te ipsum anno seqventi xspectemus. Vale, et bonis avibus bra. bejo promerito ornatus veni. Hafn, 2. Mart. ITq2. TIII KKK KKK KKK D. Olao Wormio S. et Obs. Hafniam. Idem tandem suam liberasse Petrum Ivaridem gaudeo; gratissimumqve, qvod videam tibi levidense istud munusculum [[0565]] placuisse. Petrus Roch cum Dn. Lindenav Roma, ubi jam qvinqve mensibus commorati sunt, nondum rediit, cum redierit, cjus operam in transferendo ircheri Magnete implorabo. Cornu tuum Venetiis apud Bibliopolas jam prostat, cujus exenmplum ante tres hebdomadas Romam Eqviti Cassiano de Puteo, Antiqvitatum studiosislimo, misi. Cum enim ejus delineationem apud me vidisset, animadverteremqve cum hujus desiderio tneri promisi me ipsi in grati animi signum pro praestitis nobis beneficiis missurum. Rhodius, cujus in relpondendo mora elapsa hebdomada tibi scribere vetuit, hisce suas annectit. Hisce te, KKK KKK OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Esterna die eodem momento qvaternas a vobis accepi lite.ras, omnes, ut solent, amoris et benevolentiae plenissimas. Gaudeo, vobis ex voto cuncta succedere, inprimis te de pristino in me affectu nihil remittere; qvin imo impensis non parcere, qvo pulcherrimorum a vestratius editorum librorum fiam partices. vam vellem me paria referre posse: sed itinerum difficultas et eorum, qvi talia curare velint, obstat malevolentia, utrinqve votorum qvo minus reddamur compotes. Spero Dn. Rochium ad Magnete descrenum facilem futurum. vod opusculum meum de Aureo C rnu a ma; nis expetatur ingeniis, mihi gratulor, sed qvod tuo re impensis acqviri debeat, male me habet. Monumenta mea sub praelo fcrvent, sed jam suspensa manebunt, usqve dum a Rhodio ircheri de Cornu, qvod iis inscrendum, retulero censuram, qvam mox a reditu Naud promisit. Egregia accessione numismatis sui illud mactabit, ejus delinationem ubi nactus suero, qvama Bertilo Bartholin exspecto, ut et Florentinum Cornu a Thoma. Posthac Rhodli monitu facilorem habiturus fote sum Elevirium, qvi occasionem suppeditabit, de vobis vicissim bene merendi. In [[0566]] locum defuncti Episcopi Viburgensis succedet M. Hasebardus, ei M. Vindius. Digna relatu plura non occurrunt. Vale. 6. April. 1642. DLX. HENRICUS FIUREN [!?] D. Ol. Wormio Salutem et Observantiam. Ante octiduum qvod Avi matrisqve literis tibi destinatas non adjunxerim, in causa fuit Typographi in finiendo Horti hajus Academici Catalogo mora. Hunc igitur nudius tertius absolutum inpraesentiarum tibi mitto, rogans, ut leve munuscuam hilari accipias mente. Male autem me habet, qvod irchei de Magnete opus mittere non potuerim: causatus namqve cum esset Petrus Rochius cistam tantae capacitatis vix esse, ut totam Lindenavuii suppellectilem posset capere, ampius instare nolui, alii occasioni servaturus, vel cum meis transmissurus rebus. si interim ejus videndi teneris desiderio, Rochius suum, qvod scum tulit, tibi mutuum dare non recusabit. Caeterum qvod gratissimis tuis 16. April ad me datis antea non responderim, factum est per qvotidianas aegrorum visitationes, qvos duce Viro Excellentissimo Jo. Dominico Sala adeo; nec non Nationis nostrae negotia Consobrino meo, Thomae Bartolino, qvem Civium nostrorum suffragiis satisfacturus in Consiliariatu successorem meum declaravi, solito commendanda ritu. vam acceptum fuerit Cornu aureum Eqviti Cassiano a Puteo, a me missum, et qvanto desiderio Monumenta tua ab ipso exspectentur, ex annexo literarum ejus ad me datarum apogtapho constabit. vapropter finitis iis, apud Bibliopolas Batavos de mittendis in Italiam exemplaribus ut instes, roo, qvo nobis aliisqve ea petentibus satisfieri possit. vibus si jungatur Literatura Runica, non abs re fore existimo. Plura non occurrunt, nisi, ut pristino tuo favori mc commendem. Vale. Patav. 14. Aug. 1642. [[0567]] ##Illustr. Signore. Assai mi teneva io favorito, ch ella si compiacessc haver ,, dell affetto da me dedicatoli, qvando essa fu qvi, amorevole ,, memoria, ma hora favoritissimo bisogna che mi confessi, ,, et in un istesso tempo obligatissimo, havendo di qvesto ,, sto primo riscontro con la ricevuta se del amorevolissima sua ,, lettera, che del pretioso libro dell erodito e curioso Sr. Wormio ,, sopra il corno d oro della Maesta del suo Re, et misteri ,, in qvello descritti. Resto tantoobligato di cosi cara dimostratione, ,, che non mi si porgera mai occasione dell haverla a ,, servire, che non sia per essere da me piu che volontieri presa, ,, onde la prego e per se e per amici suoi a volermene favorire, ,, e come con sommo desiderio attendero di sentir che venga ,, a luce dell medesimo Sr. Wormio il tratato delle antichita, ,, che si vedono nel Dominio di sua Maesta, cosi per opera ,, di lei sperero di poterne participare. Resta in tanto, se ,, di qvi alcuna cosa le potessi inviare che li fosse agradevole, ,, che mi lo avisi, che sara servita come affetto et obligationi ,, che li professo, richiedono. Con che le bacio le mani ,, augurandoli ogni magiore prospcrita. Di Roma a 12. April 1642. Di V. S. Devoto et obligmo CASSIANO dal POZZO KKK-- KKK-- DLXI. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. Pro oblato Horti vestri Catalogo maximas ago gratias, insigni copia et raritate superbire video. Miror tamen, qvod Herbam vivam seu mimosam in eo non inveniam. Ex transisso ojus semine mihi in horto una excrevit, qvae jam qvinqve usten tat folia similia leguminosis, sed tractantem non respuit aut [[0568]] fugit manum, ut, an verum ejus plantae fuerit semen, valde dubitem. Ex reliqvi Laplab ad cubitalem jam pervenit altitudinem. Eeiora, qin vestro catalogo non video, qvatuor ostentabat folia, 1. a formicis (qvae Mimosa meae jam qvoqve insidiantur) erosa periit. vae eo fine narro, ut videas, nostrum solum ac coelum ejusmodi exotica non plane respuere, licet ad frugem pervenire vix permittant. Julicium Illustrissimi Dn. Casiani dal Poa mihi gratissimum; Ei meo nomine gratias ut agas, rogo. Nescio qvi magnis istis ingeniis apud Vos arridere possint ea, qvae hic spernuntur, et ab invidis ad nauseam usqve arroduntur. Sed habent sua fata libelli. Ejus exspectationi in reliqvis ut fieret satis, lubentissime curarem, si in vota nostra faciles haberemus Amsterodamenses. Nondum ad vos pervenisse video, qvae vere praeterito ad lxevirium per fratrem ejus misi; nimium se nobis praebent difficiles. De tuo ad nos reditu qvid sperabimus? An literae meae Patavii seqventi vere te invenient, si placet mone. Deus vos omnes, officiose a me salutatos, servet. Hafniae 3. Septembr. 1642. DLXII. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. Nonn est, qvod tarditatem responsi excuses, siqvidem affectu in me tuus, dudum documentis haud raris abunde perspectus, nihil sinistri unqvam de te suspicari permittit. via ver bulbis et seminibns colligendis ante abitum operam navare place, moncre volui, Dentis canini et Granadilla, qvam Florem passionis vocare solent, ut et Herbae mimosae me nondum apud nos vidisse plantas. Edidit D. Sperlimgius hic Catalogum plantarum, qvas in horto Regio aluit; mitterem, si commode fieri posset; mirareris tantam hic inveniri exoticorum copiam; sed earum pars maxima non nisi folia et germina ostentant, ad florem frugem non pervenicntes. Bulbi et tubera optime conservantur et transportantur in capsulis ligneis, musco arboreo [[0569]] involuta. via vero, qvae ad vos mense Majo anni praeteriti per Elxevirium misi, nondum curata percipio, cogor multa omittere, qvae vobis communicata cuperem, inrer qvae Mo numenta mea, qvibus supremam manum jam imposuit typographus. In exstruendo Theatro Anatomico jam toti sumus, qvod ubi absolutum, miracula promittit huic tei praefectus, qvi tamen toto fere biennio, qvo apud nos fuit, ne canem qvidem secuit. Miror Rhodium nihil respondere ad ea, qvae nomine Gerstorsfii mensc Augusto ad ipsum perscripsi. Eum salutabis, ut et fratres ac Bartholinos nostros. Vale, et bonis avibus, commoda tamen opportunitate, ad nos advola. Hafn. q. Febr. 163. Plantae cujusdam iconem nuper ad me Aureliis transmisit P. Charisius, qvam se a Rhodio accepisle scribit, in Italia in monte Lihio provenientem, et ab accolis Fumanam dictam; siqvid de ea perceperis, aut ejus lemen haberi possit, ex qvo apud nos provenire qveat, conjecturam de ea facere possemus meliorem; nescio, ad cistos an referri debeat. KKK ATT TATTT O Lo uO Eenrico Fuirenio. Patavium. Udum tibi, mi afnis, scripsissem, nisi te Patavium reliqvisse, et in itinere ad nos esse suspicatus fuislem; jam aliter a atre edoctus, qvae de maturiore tuo ad nos reditu, turbulento hoc rerum nostrarum statu, desperare mihi videtur) non potui non te literis meis compellare, et de rebus nostris certiorem redderc. Ovae sit facies Patriae nostrae, dudum vos percepisse arbitror, nec sine dolore perfidiae Svecorum et inopinatae irruptionis contra pacta et fidem meminisse possum. Saelandia, Fionia reliqvaeqve insulae ab hostis insultu Divina gratia immunes sunt, at Cimbriam occupavit totam, et Scaniae provincias depopulatur qvasdam, qvamvis speremus brevi, hostis conatibus obicem objectum iri; validum enim indies [[0570]] exercitum conscribit Serenissimus Rex noster, et in omnes occasiones satis intentus est, In Scania depraedationibus hostis felici hactenus successu se objecit Serenissimus Princeps; cui vigilantia et industria utinam par csset Nobilitas. Caetera ex matre disces. Ovod si in lucem prodierit Liceti de Annulis liber, ni mole nimium molestus, vide, an per popularem qvendam nostrum huc euntem transmittere possis, sin secus, illud caput, qvod de Cornu aureo agit, descriptum. vieqvid co nomine exposueris, gratus solvam. Valet adhuc Divina gratia avus et affines; nil nisi gratissimam pacem votis omni bus expetimus. Vale. Hafn. I5. Mart. I6aa. KKK HENR. FIUREN D. Olao Wormi S. et Obs. afniam. Nfelix patriae status qvamvis animum maxime angat meum, civibusqve nostris hic degentibus non mediocrem inferat do lorem, qvod ab hostilis invasionis tempore nihil Iiterarum ad ipsos delatum fit; in communi tamen malo ipsis feliciorem me gaudeo, qvod amicorum alloqvio nondum privatus sim, et, qvod magis est, qvod a te ad scribendi munus, aliqvantisper mea neglectum incuria, denuo inviter. Prodeo igitur, negligentiae meae culpam deprecaturus, veniamqve a te exoraturum me sperans qvodammodo. Discessit hinc, per Germaniam patriam repetiturus PetrusJull, cujus Ephoro, Christiano Brodt, fasciculum commisi tibi tradendum, consignatum mihi Venetiis a R. P. Angelico Aprosio Vintimiglia, qvo liber continebatur italico idiomate ab ipso, ficto tamen nominc, editus in defensionem Adonidis Marini contra Stiglianum. Totum cqvidem scriptum Consobrino meo, Thomae Bartholino pro hujus anni strena dedicavit; singula vero capita singulis qvibusdam inscripsit. Tibi vero caput undecimum cum dicaverit, speremqve has prius t visurum, qvam Brodium: capitis principium, [[0571]] qvo de Cornu aureo te alloqvitur, cum annexo elogio mitto. Eandem operam qvod praestare non possim in describendo capite, qvo de eodem cornu agit Licetus, male me habet. Ex qvo enim hinc discessit illc, nemini hic degenti vel minimam ejus libri de Annulis nondum praelo Utinensi absoluti, partem videre contigit. Optimam rgo praetermittere ejus libri mittendi occa sionem cogor, qvae oblata erat per Laurentium Bordingium, elapsa septimana cum Antonio Jull hinc proectum. Ante mensem circiter ad Bibliopolam Venetum delati sunt libri ab eruditis hactenus desiderati, Literatura scil. Runica, ac Monumenta Danica. Thomas Bartholinus rclicta Neapoli, ubi cum fratre meo in aedibus Severini aliqvo tempore vixit, in Siciliam tranfretavit, qvo paulo ante a Delegatis Messanensibus ad Professionem Medicam stipendio satis splendido frustra vocatus erat. Vale, meqve amarc perge. Patavii 19. Maij 1644. DLXV. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. De pristina benevolentia nihil te remisisse, amicissimae tuae abunde testantur literae, qvibus haud pauca mihi cognitu jucundissima communicasti. Inprimis grata qvae ex Vintimiglia descripta addidisti; mihi certe adeo salivam moverunt, ut Brodiun nostrum anxie exspectem, qo integrum scriptum plenum satiet appetitum. Rem vero gratam mihi praestiteris, si proximis indicaveris, qvis et cujus conditionis sit hic Reverendus Pater Angelicus Aprosius, qvis item ille Marinus, qvis Stiglianus; nomina enim mihi sunt plana ignota, nec constat, qva de re controvertatur, ante qvam transmissum videro librum. Pighettus qvoqve, qvi clegantis istius Auctor celebratur monumenti, qvis et unde? Nos, hic ab istis ingeniis praestan tissimis remotiores, nil nisi vestro ductu habemus. Liceti, qvae cornu nostrum tangunt, ubi acceperis, exspecto. Ovae Venetias destinavit Moltchenius noster, eo appulisse antea rescivimus, [[0572]] sed remissa a Juntis nondum vidit. vod si inter ipsos commercia stabiliri possent annua, forsan, qvae hic geruntur, communicandi melior daretur occasio. Edidit hic nuper Pastor Roschildensis, M. Envaldus, novum Tractatum Theologicum de Aureo Cornu, in qvo ejus auctorem statuit Regem Danicum, Svenotthonem, Christianis Sacris initiatum, omniaqve Emblemata ex Sacris eruit, qvo successu alii judicent, mei qvia honorificam semper facit mentionem, suo sensu abundare eum permittam. Thomae famae et existimationi multum accessit solenni illa vocatione ad professionem Messanensem; scd recte fecit, hoc munus detrectando, siqvidem ratione stipendii Regii Patriae obligatus est. DEus et Te et illum, familiae nostrae decora, vovo, sospites et incolumes nobis restituat. Vale. Hafn. 22. Jun. I6a. Hodie ad Serenissimum Regem nostrum, ante paucas horas, ab amplissima victoria navali reducem, vocatus sum, nec satis effari valeo, qvantum animi vigorem, qvantamqve in Patria defendenda constantiam in optimo Sene invenerimus. O ex junioribus no stris athletis animo ipsi pares essent multi, res brevi ex sententia foret confecta. Deus Ipsum servet, et exoptatam benigne restituat pacem. DLXVI. HENR. FUIREN D. Olao Wormio. Promiseram in ultimis ad te 19. Maji datis caput, qvo de Cornu aureo agit Licetus, descriptum data occasione missurum. Vetuit tamen id praeproperus consobrini mei Caspari Bartholii disceslus. Obtinui pridie saltem ante ejus abitum a Liceto, qvi cum ipso Bononia huc venerat, unicum, qvod secum ferebat, xemplar, capite et cauda carens, a typographo qvippe nondum absolutis. Jam, ad totumi caput, satis prolixum, describendum tempore destitutus, consobrino totum tibi afferendum tradidi librum. Spero enim brevi vos visurum, cum iter in patriam, per Germaniam, ipsis Calendis Juniis, cum [[0573]] binis Rosencrantziis eorumqve Ephoro Selingero auspicatus sit, nisi Argentinae aliove in loco, qvod vercor, pedem sistere tenue cogat viaticum. Ab co tempore a Liceto libri ejusdem finem habui, qvem hiscc inclusum mitto, principium qvoqve cum obtinuero, pari millurus ratione. Th. Bartholinus, perlustrata, cum fratre meo, Sicilia insulaqve Melitensi Neapolin seliciter rediit, ubi cob aestum nunc haerentes ambo, tecto solitaqve Cl. Severini fruuntur familiaritate. Scriptum molitur de Clossopetris, occasioncm praebente earum copia et varietate, qvam ex naturali loco erutam secum ad vexit. Ovae de iis in museo tuo scripta reperiuntur, excerpta ipsi rogatus misi: nec dubito, qvin, si qvae postea observaveris, etiam sis communicaturus. Vale, Vir Cl. solitoqve me prosqvere amore. Dabantur raptim Patavii 16. Junii 1aq. KKK KKK ATT TTTT O VVV.IDO Henrico Fuirenio, N mis officiosus es, amicissime Fuireni; vix mensis labitur, ex qvo non tuas habeo, et qvidem rerum pulchcrrima. rum mihiqve gratissimarum copia praegnants. vid dicam? adeo me officiis et affectu obligas, ut expediundo vix sim. Mi. hi interim crede, factis qvod negatur, affectu et voluntate compensabitur. Caput promisisti, integrum mittis librum, et, neqvid desit, ante caput et corpus caudam teneo. Spero tamen, Casparum reliqvum brevi allaturum, et forsan ante fratrem Bartholum, qvi in Galliis et Belgio hucusqve substitit, ac necdum conparuit mihi, taediosam valde reddens moram ob denegatum Vintimigli scriptum; brevi tamen adfuturum speramus, qvia sarcinas praemisit. Gaudeo, Thomam cum fratre tuo incolumes Neapolim rediisse, et eo magis, qvod rerum utilissimarum et curiosarum praegnantes adsinr. Non possum, qvin, occasione a mihi data, brevibus de instituto ejus agam, qvia materiam agitat curiosam, qvae multarum rerum jucundissimarum rationes secum trahit nec dubito, qvin pro ingenii sagacitate [[0574]] officio debite sit functurus. vamvis ego brevibus de ea in Musei mei egerim descriptione, nihilominus, ut affectus agnoscas studium, paucis mentem meam aperiam. Audio, Fabium Columnam in fine Ecphraseos ex professo egisse, ac demonstrare conatum fuisse, lapides hosce, qvos Glosepetras vocant, dentes esse Canis Carcharii, a vi lapidifica in eam, qvam videmus, concretos duritiem. Auctorem non vidi, nec, qvibus utatur rationibus, novi. Interim pro ipso militare puto, reperiri in istis tractibus Melitae Insulae, in qvibus colliguntur Glossopetrae, alias piscium partes, pati ratione in lapideam duritiem concretas. Vertebrarum dorsi qvasdam, ita induratas, mihi cum aliis raris obtulit cx istis tractibus redux Charisius noster, terrae item massam, et dentibus ejusmodi et aliis ejus generis praegnantem; qvae omnia pro Columna facere mihi videntur, ac cvidenter docere, in istis locis succum, aut spiritum potius, esse lapidificum, qvi haec praestare sufficiens sit, ossea corpora penetrando, et in sui naturam convertendo. Interim non diffiteor, esse praeterea, qvae me moveant, ut adhue dubitem, an omnes ejus generis lapides, qvi pro Glossopetris venditantur, sint dentes canis carcharii in lapides conversi. Locum dum considero, in qvo reperiuntur, aliud svadere videtur; in Germania enim, prope Luneburgum, in fodinis aluminosis, a mari multis miliaribus distantibus, in arenosis prope Daventriam alibiqve, qvo nunqvam aut mare alluvione, aut canis carcharius corpore appulit, ejus generis qvidam inveniuntur, qvos dentes fuisse carcharii canis, non credidero; Etiam variis in locis a gri Veronensis, inter rupes et terram caementosam reperiri testatur Musaum Calceolarii. Figuram considcra; qvidam serrato ambitu dentem saepius dicti pi scis aemulantur, qvidam Iaeves plane habent ambitus; qvidam fgura triqvetra, qvidam oblongiori styloidea; qvidam dorso magis gibbero, qvam sint eri dentes canis carcharii. De colore nihil dicam, cum dentes candidi plane sint, hi aut nigricantes, aut purpureo, aut cinereo, aut aliis coloribus visantur, qvia hoc pro natura et colore spiritus lapidifici contingere pcsse autumo. Magnitudine praeterea tanta conspiciuntur, ut qvit piscem, nisi plane Balena sit, vix dari credat, qvi tam grandes dentes in tanta copia rictu oris ferre possit. Est mihi inus cjusmodi lapidum, qvem dono Charisii nostri teneo, qvi [[0575]] longitudinem tenet 5. unciarum, ambitu vero pedem Roma. num obtinet, pondere unciarum sex cum dimidia. Jam vero immensum rictum esse oportet, qvi ejusmodi ducentos sustineat. Tot enim sunt numero in capite canis carcharii, qvod in meo servo museo, triplici ordine tam in superiori, qvam in. feriori maxilla conspicui, ita ut minores proxima faucium occupent, majores oris anteriora; at qvidam majorum vix dimidiam attingit unciam longitudine, candidi omnes et serrati, planiores longe iis, qvos in lapidem conversos volunt. Suspicor itaqve, in locis maritimis, praesertim ubi et piscis hujus copia, et limus vi lapidifica praeditus, dentes mortuorum piscium in lapides converti, et alibi in mediterraneis Iudentem naturam lapides ejusdem figurae fingere, praesertim cum videamus, id in aliis ejus generis fieri. In Museo silicem, hominem diaphragmate tenus aemulantem, ostento; pedem sinistrum exacte refert alius; est, qvi avem referat, ossa hominum, osteocolla, cornu, et unicornu fossile; pisa aemulantur guttae Thermarum Carolinarum. De conchite, Bucardia aliisqve ejus generis nihil dicam. Sed ut se res habeat, melius dijudicabit is, qvi loca, in qvibus talia proveniunt, diligentius et accuratius examinavit, e qvorum numero gaudeo essc Bartholinum meum, qvem spero solidi qvid de his novis daturum. Mire ludit natura, ubi ministerio succi aut spiritus lapidifici utitur. Ex Hispania massan acccpi, in qva cernere datur conchas planas, striatas, rugosas, cochleas niveas, cinereas magnas, parvas, lapides, saxa, silices, coloribus variis distinctos, hoc succo in unum coag mentatos, ita tamen, ut cujusvis figura et color distincte appareatque ubi mirari licet et vim heterogenea hae conglutinantem, et, qvae antea testaceae erant naturae, in solidum lapidem convertentem. In talium inqvirere naturas et generationes, liberali ingenio prorsus jucundum duco negotium. Paucula haec, petitioni tuae satisfacturus perscribere volui, turbatissimis hiscc temporibus, spcculationibus amoenioribus exclusus, ut sit qvod ad Thomam nostrum perscribas; qvo munere ego supersedeo, doncc ad proximas meas responderit, et de itinere Melitensi certiorem reddiderit. In massa autem dicta hoc mirum, qvod inveniam crustas conchyliorum et cochlearum, non tam in lapidem qvam calcem conversas, interiora vcro succo lapidescente repleta, plane solida et saxea, volubilibus [[0576]] spiris figuras testaceorum exacte exhibentia. Hae et forsan alia olim apud me non sine delectatione videbis. Innulla enim re jucundius, qvam in talihus occupari ingenui animi specula tiones arbitror. Bertilo, dum apud Vos erat, lcripsi, si fieri posset, secum nobis afferret copiam Lapidis Bononiensis lueiferi, qvi lumen a sole recipit, et in tenebris reddit; an attu lerit, nescio. Tibi si ejus fieri copia possit, non negligas, qvaeso. Phosphorum, ni fallor, vocat ircherus. Eum crudum et praeparatum habere, ex ulu foret, puto enim apud nos in Norvegia reperiri, nisi me fallant indicia a Poterio allata. m. August. Iaa. KKK HENR. FUIREN D. Olao Wormio. Hafniam. Am feliciter ad vos pervenisse Casparum Bartholinum cum fratre Bartholo, qvaeqve cum illo misi, spero atqve auguror, cum Amstelodamum delatos esse mense praeterito, ex literis Caspari intellexerim. Nunc ad ea, de qvibus certior per me fieri cupis, me accingo. Ventimiglia Monachus est, summum ordinis Augustinianorum ornamentum, in coenobio D. Stephani Venetiis degens; cui nihil nisi habitus cum Monachis commune, Animum is ab ineunte aetate ad studia applicuit, vae inprimis humaniores spectant literas. Unde non solum cum eruditis familiaritatem inire gaudet, sed et, qvas vel concionibus, vel alia acqvirit ratione, pecunias in libros erogat. Nihil tamen hactenus, nisi Italice conscripta in lucem edidit opuscula. Si effigiem ejus cupis, inclusa icon, Thomae Bartholini epigrammate ornata, exactissime faciem ejus repraesentat. Jo. Baptista Marinus, Peta Italus, varia conscripsit lingvaa sua poemata. Inter haec unum est, qvo Adonidis historiam salaciori, nec satis pio calamo (qvo nomine inter prohibitos libros hic numeratur,) describit. Insimulatur hoc Poema a Thoma Stigliano, Eqvite Melitensi, ac variis in locis ad examen vocatur, imo reprehenditur tanqvam a vera lingvae proprietate devium: [[0577]] Non defuerunt vero alii, ac inter eos nuperrime Ventimiglia, qvi nullum contra Italicum idioma delictum in eo inveniri contenderent. De Pighetto qvod dicam, vix habeo: hoc saltem nstat, causarum patronum Venetiis ipsum agere; animus tamen ejus a literarum studio, qvibus, cum Patavii ante annos circiter decem degeret, totum se fcre dicaverat, nihil defecit. Thomam Bartholinum, qvantum ex proximis ejus colligo literis, jam cum fratre meo credo Romam se contulisle, ut metamorphosin Romanam, post nuperam Pap Urbani VIII. obitum introducendam praesens videat. Edidit is, post reditum ex Sicilia, de Aneurismate Dissertationem, qva historiam dissecti a Cl. Severino Brachii accurate describit. Trium vel qvatuor foliorum mensuram totum non excedit scriptum hinc, ut parem rependeret gratiam, Ventimigliae illud dicavit. Vale. Patavii 11. Augusti An. 1644 DLXIX. HENR. FIUREN D. Olao Wormio Salutem et Observantiam. Hafniam. Qvae de Glossopetris monuisti, descripta ad verbum omnia Romam ad consobrinum Thomam misi. Casparum librum Liceti de annulis tibi jam attulisse spero, nisi cum fratre diuturnior in Belgio mora a patriis eum adhuc detineat laribus. Primum ejus folium qvod nondum transmiserim, hactenus qvidem typographi negligentioris culpa fuit; post mortem vero Papae Urbani VIII, in Licetum transferenda. Hic namqve futuri Pontificis volens aucupari gratiam, d edicatoriam in magis oportunum differt tempus. Lapidem luciferum Bononienfem, cum Liceti de eo tractatu, (ircherum namqve illud tractasse argumentum, hactenus non percepi,) Consobrinus meus Bartolus cum supellectile sua, nisi fallor, Amstelredam um hinc mifit, domum cum appulerit, tibi offerendum. De crudo accipiendo solicitus ero, sive per Licetum, sive per Thomam Bartholinum, Bononiam in reditu traseuntem, ejus fieri qveam [[0578]] compos. Qvod si per neutrum effici possit, credo sufficere portiunculam ejus, qvae cum librorum meorum parte Amstelredami meum exspectat adventum. Si interim alia tibi occurrerint, in qvibus opera mea tibi prodesse possit, indica qvaeso, cum omnia, qvae mearum sint virium, ino me ipsum, jamdudum tibi dicaverim, nec eredas vel minimum hinc mihi molestiae creari, nec te importunum esse posse, cujus merita hisce longe majora exigunt. vapropter hujusmodi ex animo tuo exulare jubeo cogitationes, teqve cum tota valere familia. Dab. Patavii I5. Sptembr. An. 16a. KKK ae2 ATT ATTTT O VV VDIL Henrico Fuirenio. Patavium. Gregie satis exspectationi meae satisfecisti, gratissimam mihi Vintimigliae effigiem mittendo, et de statu Viri doctissimi abunde erudiendo. Doleo vero, me nondum mihi destinatum ab ipso vidisse tractatum: alioqvin Viro optimo jam icripsissem, et epistolae respondissem. Haerent jam per menses aliqvot Amsterodami ambo Bartholini, nec qvicqvam illorum fidei commissum adhuc curatum. Vides qvam negligenter tractent negotia ipsi amici, de qvibus maxima nobis pollicemur. sed morbo impeditum eorum ad nos reditum percipio. Huc qvidem nuper appulit Christianus Brodt, cui a te commissus fuit Vintimiglia fasciculus: is retulit, se, cum in Norvegiam Amsterodamo discessurus esset, Bartholo, qvem se citius ad nos advolaturum sperabat, omnia tradidisse. Longe rectius mercatores sua curant, qvi nunqvam sic fallere solent. Probe enim accepi et alteras tuas, qvibus inclusus erat Epilogus libri Liceti ae Annulis; sed nec ipsum opus, nec titulum adhuc vidi. Responsum meum ad has ipsas eredo te jam accepisse; segnitiem enim detestari soleo. Eorum qvae de Aneurysmate consignavit Thomas, titulum et pagellam ultimam a D. Severino habeo, ac in hac designata exstant opera, qvae aut edidit aut edere decrevit idem noster. Mater tua, qvae solicite vestrum exspectat adventum, periculose [[0579]] satis per aliqvot hebdomadas morbo petechiali maligno conflictata [cnflictata ed.] est; ex qvo jam Divina gratia convalescere incipit. Vale. Hafniae 14. Spt. 1644. DLXXI. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. Gaudeo tandem appulisse, qvas de Glossopetris ad te misi literas: Certus eram me tibi respondisse; nullam namqve intermittere soleo occasionem amicorum literis satisfaciendi. Utinam Bartholino meo et fratri tuo bene sit. Praeter consvetudinem in scribendo segnior est ille, qvod facit, ut de valetudine ejus anxie laborem. Reliqvi duo nondum Amsterodamo ad nos rediere; hinc factum, ut nihil plane acceperim aut viderim eorum, qvae ex Italia ad me misere amici. Lapidis luciferi, cujus mihi spem fecisti, primus, qvod sciam, meminit P. Poterius in Pharmacopa Spagyrica cap. 28. ubi ait, a qvibusdam vocari lapidem luciferum, ab aliis solarem, ab aliis lunarem; integrum vero caput in eo describendo consumit. vae de eo scripsit Licetus, non vidi. ircherus lib. 3. Magnetis cap. .qvast. 2. Lapidem vocat phosphorum, seu luminarem, ac citat Liceti libellum Litheophorum: egregie de eo disserit, unde mihi salivam movit, ut eum tanqvam Musei mei insigne ornamentum possidere discupiam: qvod per vos impetraturum me confido. Crudi vero eo majori tencor desidererio, qvod existimem in fo dinis nostris Norvagicis etiam reperiri; qvod certo asserere neqveo, anteqvam cum nostris contulero. Nunc alia nova, qvae referam, non sunt, nisi qvod spes pacis nobis affulserit magna et mater tua Divinaa gratia sanitati plene jam restituta, vestrum ad nos reditum anxie praestoletur. vi ut faustus ac felix sit, Dum veneror. Vale, et Rhodium salvere jube, a qvo pullitiem Veslingii exspecto, ubi prodierit. Hafniae 3. Iduum Octobr. 1646. [[0580]] DLXXII. OLAUS WORMIUS Henrico Fuirenio. Patavium. Opportune tuas accepi, cum ipse jam ad te scribere meditarer, gratias debitas acturus, postqvam munere tuo Kircheri Magnes et Geneses Didaci ad manus meas pervenetunt. Ovos qvidem libros, non a manu Bartoli, (qvi adhuc Amsterodami cum fratre, nec morbo nec aliis, qvod sciamus, impeditus, siqvidem nec matri nec aliis nostrum, qvid cos moretur, indica. runt;) sed qvia sarcinas reserare coacta est mater, atqve ibidem fasciculum librorum tua manu mihi inscriptorum offendit, cum ab illa confestim missum, accepi. In Liceti de Annulis pagella ultima, qvam literis tuis inclusam alias misisti, qvaedam legi de Annulorum fractione apud Danos; nunc qvia penes me esset illustre ejus rei documentum, exArchivisSorensibus depromptum, non potui non ejus apographum ad te destinare, qvod lingva donatum Latiali, procul dubio Liceto haud erit ingratum: si igitur visum, data, occasione, praemissa salutatione mea, offer. De vestro Basileam versus itinere, ne verbulum qvidem in literis Thomae inveni; ast a matrc tua qvaedam percepi. Cave, periculo te exponas, jugis montium nivibus horridis, neqvaqvam te committat. Retulit mihi Christiernus Brod, in urbi Estensi palatium exstare Senatoris cujusdam Veneti, cujus nomen exprimere haud potuit, in qvo variae statuae, monumenta et inscriptiones visu dignae. Inter reliqva vero in area lapidem rudem conspici literis Runicis insignitum. Ejus formam, magnitudinem et descriptionem accuratam si per amicos procurare posses, rem mihi praestares gratissimam, qvam tui honorifica mentione suo loco et tempore compensare studebo. Vides qvo me redigis facilitate tua: qva si abusus fuero, tibi ipsi imputa, qvi etiamnum literis tuis me, negotium ut tibi facessam, cogis qva si. Ovod si ante abitum prodierit Veslingii Pullities, pro me exemplar allaturum te confido. Dum te tenet Italia, me simul in ca versari videor; adeo nihil non rerum praeclararum ibidem gestarum mecum commune studes facere. Vale, ac novum hunc annum feliciter transige, ac bonis avibus ad nos propera. [[0581]] Si prius non liceat, Basilea a te literas exspectabo. Bauhinum ibidem salutatum cupio, a qvo sine dubio responsum ad ultimas meas habuissem dudum, si recte meae curatae per Hofman num fuissent. m. Januar. 165. KKK HENR. FUIREN D, Olao Wormio S. et O. Hafniam. Vod hactenus me debito non liberaverim, tuaeqve non sa tisfecerim exspectationi, varia m impediverunt. Iter qvi.de Taliaqve accusare possem impedimenta. Sed iis missis, hanc saltem silentii causam afferam: qvod, qvae per literas fieri debuissent, in patriam redux praesens efficere statucram; Reditum autem cum de die in diem, praeter spem, nescioqve qvo fato, prolongari videam, diutius officio meo supersedere nec potui nec debui, praesertim qvod urgerent annexae Rhodii cum inclusis Ventimigliae literae, qvae mihi ante triduum oblatae sunt. Adjungo characteres, qvos ante discestum nostrum ex Italia cum consobrino D. Bartholino, summa, qvaa fieri potuit, diligentia ex lapide satis vetusto, qvi Atestae in horto Georgii Contareni invenitur, descripsi. An Runici sint certe ignoro, valdeqve dubito; alium tamen eo loci invenire non potuimus, qvi cum Runicis similitudinem haberet. Si alia in re tibi hisce in oris ante abitum inservire potero, promtum me paratumqve ad omnia habebis. Non enim discefsum meditor, ancteqvam supellectilem, qvam Venetiis mercatori huc transmittendam reliqvi, videre mihi contigerit. Vale, Vir Clarissime, meqve amare perge. Lugduni Batav. I5. Junii 1646. [[0582]] DLXXIV. OLAUS WORMIUS Henrico Fiurenio. Leidam. Si, qvod rarum, charum, utiqve non potuerunt non charissimae tuae esse, qvae ram raro ad me deferuntur. Accipio interim oxcusationem, et affectum ac voluntatem agnosco promptissimam, re saepius mihi declaratam. Primo vero non possum, qvin tibi ex animo gratuler summos in Medicina honores, qvos magno tuo merito et laude in inclyta Basilea feliciter te obtinuisse, non tam ex amicis rescivi, qvam ex eruditissima tua, qvam Avo misisti, de Hydrope Dilertatione. Faxit Deus, cedat in sui Nominis gloriam, Patriae commodum, tuum honorem et emolumentum. Caeterum pro locata nobis opera in describenda Pyramide Atestensi gratias ago ingentes. Tantum certe ex tua delineatione obtinui, ut jam non dubitem, qvin inscripcio sit literis Runicis exarata; agnosco enim vestigia literarum f. g. m. o. a n. u. i. d. c. s. sed colligere ex iis non datur qvicqvam, anteqvam accuratius singula sint excepta, ac totius Pyramidis figura probe delineata, qva de re ad Rhodium seribo. Tu si alios ibi habeas, qvos hoc nomine sollicitare poteris, ne negligas, rogo; et ignosce molestus qvod sim. Ex matre intellexi, res tuas salvas ad nos delatas, de qvo tibi gratulor vel eo nomine, qvod desideratum reditum vestrum eo speremus fore maturiorem Deus Angelis suis vos conducat, et salvos nobis sistat Ut Ie res nostrae haheant, spero vos jam perccpisse ex Casparo, qvi in Comitatu Nobilissimi nostri Legati Galilias jam iterato cum suo petit lseldio. Si apud Vos adhuc sit, roga, ut, ubi sarcinas suas rescraverit, mihi promissa tibi ad me deferenda tradat, sclopetum ventosum et reliqva. Vale, et, ut facis, me ama. Hafn. m. Jun. 1646. [[0583]] DLXXV. D. PAULUS MOTH Viro Clar. Olao Wormio Salutem et Observantiam. Ex diligentia literarum aut freqventia verus si judicandus amor, culpandus certe eslem, tanto qvi temporis spatio scribendi plane distuli officium, nec qvicqvam ad te, Vir Excellentissime, literarum adhuc dedi. Verum cum videam exploratumqve habeam, cundem nostrum amorem literarum haud semper desiderare diligentiam, aut usqve altero niti fundamento, sed altiora petere, maxima me spes tenet, huic diuturni silentii mei morae veniam datum iri, eam cum in posterum crebrioribus sim paginis compensaturus. t igitur hac vice de studiorum meorum cursu nonnulla referam, scias, Vir Excell. me Anatomicis maxime delectari, eoqve tempore, qvo Dn. Charisius nobis adfuit, felicitatem mihi obhtigisse, diu qvaesitam votis, ut demortui foetus cadaver, qvod ab obstetri.ce qvadam nactus fui, ca qva potui manus facilitate, praesen. tibus commensalibus meis tractaverim. Cum autem hujusmodi rarae sint operationes, imo ne publice qvidem eas hic liceat sperare, illa, qvae in ipsa notare sectione potui, lubens tecum communicare volui, probe conscius magni illius desiderii, qvo totus qvqve traheris rerum anatomicarum, Observavi au. tem in pericardio copiosam satis et subviridem vnm; stigmata qvoqve vidi multa, qvae notabant proria: coi mmbra. nam. 2. Tanta le moles Epatis in abdomine ostentabat nulla ratione proportionata tenello foetui: occupabat enim pcrfcte utrumqve hypochondrium, ut ipsius ventriculi facies a nis conspici non posset: tamen hepar floridum et undiqvaqve hepati sanorum simillimum. 3. Vesicula fellis non apparebat suo excremento vacua, sed repleta satis materia crassa et nigricante: Ductus ipsius vesiculae, qui alias secundum naturam inseri de. bebat intestini jejuni initio, implantabatur ventriculi fundo. 4. Lienem si, Clarissime Vir, vidisses, ipsum parenchyma hepatis [[0584]] dixisses, tam florida enim rubraqve constitutione erat, ut haud probabile esset, naturam tali tamqve nobili visco fecisse tam sordidum excrementi melancholici hospitium. 5. Ventriculus totus scatebat, cum intestinis, excrementis crassis ac nigricantibus, ut vix arbitrarer fuisse hoc excrementum particulare cx alimento particulari ipsius ventriculi. vae cette observatio me eo ferme deduxisset, Liceti ut sententiae subscripsissem. 6. Inprimis autem notatu dignissimum erat, qvod in processu occurrebat vermiculari, de cujus usu Anatomici multum disputant: seil. num ille ipse processus excrementa infantis superflua in utero materno recipiat: negant alii; verum contra ipsam #a)utoysi/an. Ipse enim vidi totum illum processum plane infartum crassis illis excrementis. .Cum Clarissimo D. Adriano Falcoburgio, Anatomico hic alias insigni, nunqvam hactenus renes succenturiatos, qvos alii Anatomici scriptores vesiculas atrabiliarias vocant, videre in demortuis licuerit, qvamvis ummo, ut ipse publice saepius et privatim confessus, studio hos qvaesiverit; coepi per occasionem datam, hanc diligentiore manu tractare partem; et ubi vesiculae jam dictae atrabiliariae in conspectum sese darent, Clariss. Dn. D. Falcoburgium ad aedes meas vocavi, ipsiqve easdem naturali adhuc Ioco adhaerentes monstravi: qvas qvanta cum laetitia aspexerit, qvantasqv mihi pro illarum commonstratione egerit gratias, vix possum scribere. 8. Neqve vesicula urinaria immunis erat a suo excremento seroso, sed multum continebat humoris serosi subflavi. 9. Testiculi, qvos hospitari natura voluit in scroto, morabantur intra abdominis cavitatem, mira venarum ac arteriarum structura ac insertione. De tertii ventriculi contentis, Capitis nimirum, nihil adjicio, omnia cun viderentur secundum naturam constituta; nisi qvod cranium ossaqve exsiccaverim reliqva, ea qva potui diligentia, atqve ex iis sccleton erexerim; viscera etiam exsiccata, ut pulmones., cor, ventriculum, cum vesiculis atrabiliariis, uretcribus, testiculis, pene, vesica ac vasis umbilicalibus, imo ipsam etiam cutim mihi servaverim. Haec de isto impraesentiarum argumento tecum, Vir Clarissim, agere volui, qvae ut aeqvi boniqve consulas, enixe rogo. Verum, priusqvam finio, praeterire silentio non possum qvantum utilitatis meis attulit studiis studium illud divinum [[0585]] Mnemonicum, cujus ego beneficio nunqvam non hic praestiti, qvae in admirationem adduxere etiam ingeniosos et doctissimos Viros, qvibus meas lucubrationes et labores exhibui mne monicos. Conscripsi etiam ista methodo mnemonica uon Hip pocratis solum Aphrismos omnes, materiam medicamentorum purgantium tam simplicium qvam compositorum; led primas etiam medicamentorum facultates et medicamenta cuilibet membro appropriata: Emollientia qvoqve et indurantia atqve reliqva cuncta qvae ad hanc videntur facere doctrinam. Simplicia omnia, secundum istum, qvem Clariss. D. Sennertus in suis Institutionibus observavit, ordinem, binis paginis in qvarto, uti vocant, sum complexus, et jambis inter privatos parictes nonnullis Medicinae studiosis sic exposui, ut istis maximo cum studiorum suorum emolumento mecum nunc fruantur. va jam usus methodo in his fui Simplicibus, ex hac si non displiet, adjecta cape decade. Sed non esto idem de reliqvis judicium. Varios enim pro materiae ratione adhibui modos; qvod ipsum maxime commendabat Clarissimus Vossius, ipsi cum nuper Anstelodami adessem, meamqve mnemonice conscriptam Chronologiam ac Historiam perlustrandam exhiberem. Si qvaeras, Vir Excell. qvalis ista sit Chronologia; negare haud facile potero, qvin grave nuper intricatumqe, attamen jucundum, nec mihi inutile futurum, aggressus studium, tribus sim ea tradere paginis conatus, maximi qvae Chronologi a mundi creatione ad haec usqve tempora nobis consignata reliqvere. Verum ut in his qvoqve probe mentem percipias meam, ordine qvidem, sed breviter tamen, relicta ipsius operis partitione, qvomodo haec mihi conscripta Chronologia, recensebo. Primum igitur introduco periodos, qvatenus a summis rec ipiuntur Chronologis, Scaligero, Petavio, Galvisio, Helvicoet aliis, qvorum vestigiis in hoc maxime insisto opere. v. g. Prima periodus a mundo condito usqve ad diluvium comprehendit annos I656. qvod non solum ex prima probo imagine, sed unicuiqve personae per numerum aliqvem artificialem mundi annum qvoqve adjicio, factaqve horum praecipua enarro, ac librum, unde hujusmodi habentur, digitis qvasi demonstro. Cum qva periodorum nartatione non Patriarchae solum omnes ante et post diluvium recensentur; sed Judices qvoqve omnes, Reges ante divisionem regni, deinde post regni divisionem ad captivitatem usqve Babylonicam. [[0586]] Post hanc Judaeorum iterum introducuntur Duces, ut a Seder Olam recitantur, et Pontifices ad stirpem Hasmonaeorum, qvos ipsa seqvitur tasmonaeorum stirps sive Pontifires Maccabaeorum, ac tandem Dynastia Herodiadarum, sub qva ipsa Judaea a Romanis in provinciae formam fuit redacta Continet ergo res Judaeorum prima pagina, qvam hac Thomae Fuirenio occasione transmifi, ut eandem tuae qvoqve Excellentiae exhiberet. Secunda pagina primam, secundam et tertiam habet Monarchiam, cum omnibus harum Dynastiis et imperiorum divisionibus. Tertia Monarchiam continet qvartam Romanorum, usqve ad Ferdinandum II. Haec, de qvibus jam dixi, et alia cum Clariss. Vossio, Chronologo et Historico hoc tempore insigni, offerrem, ad explorandum Viri de tali meo labore judicium, cognovi, inter alia mihi certe gratissima, ipsum Clar. Vossium per annos jam viginti usum arte fuisse hac divina Mnemonica; qvo autem fructu, testentur, qvi qvotidie profitenvtem cum admiratione et stupore summo audiunt. Me vero Cl. Vossi de hisce meis laboribus judicium eo redegit, ut haud veritus fuerim nonnullis hic studiosis, amice et solicite idem a me petentibus, collegium aperire Chronologicum, qvod intra scptimanas etiam sex, vel ad summum octo, Deo juvante, sumus finituri. Faxit DEus, cuncta ut vergant in sui nominis gloriam, proximi utilitatem, et studiorum meorum felicem successum, solum qvem in his qvaesivi hactenus, in posterum qvoqve mihi qvaerendum. In charta cum ipsius Decadis subjeci explicationem, hic subsisto, maximopere te rogans, eo ut omnia accipias, qvo hic dicta sunt, animo. Vale Patrone ac Fautor singularis, meaqve juvare studia et conatus, ut hactenus, ita et in posterum tua perge opera. vod illa de punctura aurea Dn. Fuirenii injecisti literis, tantas tibi habeo gratias, qvantas concipere possum maximas, referre qvoqve studebo, dum spiritus hos regit artus. Salutabis a me officiosc Cl., Virum D. Thonam Finclium, Fautorem meum summum, Dn. M. Johanne Erasmi, M. Jacobum Finckium, et qvi de hoc sunt praeterea genere. Iterum vale, ac, ut petii, tui amanredamare perge. Dab. 3o. Martii Lud. Bata. 1634. stylo novo. [[0587]] DLXXVI. OLAUS WORMIUS Paulo Moth. Leidam. De pristina tua industria ac sedulitate Te nihil remittere, gratissimum mihi fuit cognitu, atqve eo gratius, qvo prolixius ex tuis, ad me datis, id colligere datum. Dignissima visu fuere, qvae in tenelli foetus dissectione a te observata. Stigmata cordis, ut et copiosa illa in pericardio aqvae viridis colluvies, mihi malignitatis cujusdam, vitalem facultatem prosternentis, indicium praebent; hepatis magnitudo nutrivae facultatis bonitatem. In majoribus natu et tale qvid alias observatum. vod fellis vesicula suo excremento referta, non mirum attractus enlm sa ngvis maternus ab infante alteratur, et sua ad emunctoria deponit excrementa. Ductum communem qvan. doqve in fundum ventriculi etiam in adultis, qvi TIoAa; v, inseri notarunt, atqve inter illos noster Bartholinus piae memoriae. Nostrae sententiae praeclare favet lienis constitutio. vod ventriculus excrementis crassis et nigricantibus onustus cernebatur, plane praeter naturam; sed de intestinis non mirum, talia enim a puerulis recens natis cgeruntur. Non omnia, qvae in morbo consumptis, aut violenter per abortum expulsis foetibus obser vantur, naturaliter sese habentibus accommodari possunt; qvocirca rationes firmiores esle decet, qvae nos ad Liceti ducant opinionem. Perplacent reliqva, de qvibus tecum fusius disserendi mihi, ob negotiorum molem, non est opportunitas. De Hernias curandi methodo nova qvod nuper monuerim, facit crudelis illa laniena, qvam saepius hic cum dolore videre cogor ab Agyrtis nostris. Utinam aliqvando manu prompta et solide docta videre hic liceret Chirurgum, qvi Barbitonsorum nostrorum ignorantiam et errores eradicaret, artemqve praestantissimam digne hic exerceret; qvin magno suo lucro id esset facturus, non dubitarem. Fac, mi Mothi, qvem o inclinare gaudeo, te reducem talem habeamus; et Patriae et nobis qvin futurus sis gratissimus, non dubito. Vale. 9. Maji, 1634. [[0588]] DLXXVII. OLAUS WORM Paulo Moth Flensburgensi. Genevam. Te Nobilissimorum Bechiorum studiis et peregrinationibus praefectum indicavit mihi Mater eorum, Domina Elisabetha Bilde, Matrona, ut nobilissima, ita omnibus virtutibus cumulatissima, rogans, filiorum suorum curam tibi de meliori nota ut commendarem. Et qvamvis de tua fide et integrita te, mihi tot annis jam perspecta, minus dubitandum esse indicaverim, putavit tamen meas aliqvid apud te ponderis habituras. Rogo itaqve, eorum commodis haud desis, sed eum te in exteris erga eos praestes, qvem hic apud meos Te comperi, Non solum famae tuae eo multum accedet, sed et in memores ac gratos operam te locaturum confidas. Sangvine et affinitate Primates hujus regni tangunt fere omnes, ut vel hoc nomine tuis commodis promovendis haud parum suo tempore sint valituri. Hafnia, ipsis Non. Febr. 1638. TVI A V PAULUSMOTHD. D, Olao Wormio sr a KKK OCA VI Hafniam. Ro nuperrima tua ad meas literas responsione, qva mihi in omnibus abunde satisfecisti, Vir Excellentissime, gratias ago Igentes. Utinam istum aliqvando diem vidcrem, qv tibi tuisqve vicissim inservirem, deqve hujusmodi materiis tecum praesens conferrem. Ante paucos dies in agro Nobilissimi Dn. Hilarii Bilde sepulchrum qvoddam, qvantum ego judicare poslum, (Latronum speluncam rustici illud appellant,) inventum, structurae mirae et operosae, uti praesentium exhibitor coram docebit, [[0589]] in eoqve repertae res variae sunt, ossa nempe humana, lapides diversae figurae, et qvaedam metallica. vae ex his ad meas pervenerunt manus, per praesentem Magistrum Brunonem Jacobi, ne vacuus plane rediret, tibi transmittere volui. Inter reliqva, qvae in Musei tui Catalogo continentur rara, cum ossicula illa tria acustica non invenerim, illa si grata, tihi prima occasione mittam. Noster nobilissimus aeger Dn. Hilarius Bilde, cujus morbi historiam nuperrime tibi exposui, meliuscu. le se habere jam incipit. Vale, Vir Excellentissime, et Mothium tuum, qvi te summa animi observantia usqve proseqvitur, more solito amare perge. Dab. Ouby prope Nacebol 3. Julii 16a8. KKK ATT VAIT OV VD D. Paulo Moth Alvum et incolumem Serenissimo Regi nostro stitisse vos Principem Illustrissimum gaudco. Deus porro Ipsum conservet, et vestros prosperet conatusl Contagium pestiterum indies magis magisqve serpit, adeo ut praecedenti septimana ultra 18o. sint sepulti. Professores ut et Studiosi, qvorum res lautior, alio se contulerunt. Mitto expetitam copiam rescripti pharmacopoeorum, sed a Dano descriptam, qvocirca, si sphalmata animad vertis, et orthographiam Germanicam vitiatam, est, qvod ignoscas. Fuirenius cum reliqvis ad tutiora se contulit; cum eo igitur agere non licuit de iis, qvae nostri illi ipsi objecerant. Loca nobis reliqvit, qvibus NB. adscripserunt, qvae mitto, siqvid ex iis colligere detur. Deus nostri misereatur, et irae suae flagellum benigne mitiget, undiqve enim cingimur infectis. Vale. Salutant Te nostri omnes. Hafn.. Jun. 1654. [[0590]] DLXXX. OLAUS WORMIUS D. Simoni Pauli. Rostochium. Literas tuas, amoris et benevolentiae plenissimas, mihi tradidit Vir eruditissimus Dn. M. oan. Reinboth: cui, vel tui causa, nullis humanitatis aut benevolentiae deero officiis, meam ubi imploraverit operam. Jucundissimum vero cognitu fuit, te non solum in celebri ista Academia ad Cathedram Medicam evectum, sed etiam Clarissimi Viri, D. Fabricii affinitati insertum; ut tibi ex alto Deus benedicat, et tam conjugii coepta, qvam officii munia prosperet, ex animo voveo. Interim nihil mihi prius, qvam ut eum, qvem animo concepi, verbis et calamo exprimere valeam, affectum. Sed Ipsemet nosti, qvam desveto aegre excidant juveniles lusus et laetiora illa humanitatis studia. Menti meae si responderet Carmen, gamelium haberes Eneade augustius; sed frustra jam aqvam e silice extorqves. Amicitiae nosrae me multum debere, fateor; sed in aere isto ut moriar, necesse est, cum solvendo non sim. vantum tamen ei tribuam, ut gnoscas, malo inter olores strepere, qvam vel neglecti officii a te accusari; Cape igitur, qvod, inter occupationes infinitas, et scriptionem festinam, urgente Reinbothio nostro, fundere potius, qvam scribere licuit, cujus Tibi interpclandi, aut una litura delendi plenarium jus esto. vae deesse vides, facile addideris. Affectum boni consule et animum agnosce. Seminum rariorum ex horto paupere copiam exspectare haud potes. Ad frugem si qvid pervenerit, tuum erit. Vale, et, ut facis, me amare perge. Hafniae 2. Jul. 163. Brochmannus, ut et Fincius meus pro transmissis gratias agunt, et gratulabundi officiose salutant. KKK KKK Aoe KKK KKK KKK KKK