WORM museum praef (1654+)
Museum Wormianum, Praefatio
Scans2008
[sig.*4r] Olaus Worm, Med. Doct. et Profess Regius, Lectori S. P.
Vetus querela Sapientum est, nos in rerum naturalium inqusitione
cum vulpecula Aesopica vitreum vas lambere, pultem non
attingere, circa cortices et siliquas rerum versari, pulpam et fructum
non degustare. Cujus miseriae causam qui diligentius inquisiverint,
videbunt institutionem a teneris factam eo errorum nos
ducere. Quotus enim quisque est, qui, cum se rerum naturalium
inquisitioni tradiderit, aliud a praeceptoribsu hauriat, quam ineptas quasdam argutias
de materia prima, privatione, motu, mundi aeternitate, orbium coelestium
soliditate, aliisque eius farinae sophismatibus? Quibus instructus, ne
vilissimi quidem lapidis, qui prae pedibus est, naturam, proprietates et vires sciet.
Ejecerunt vulgo e scholis et academiis utilissimos philosophorum, de rerum
natura, libros. historiam terrarum, mineralium, lapidum et plantarum
spernunt, eosque saltem retinuerunt, qui visi sunt disputationibus et altercationibus
inutilibus fovendis idonei. Ita juventus a rerum naturis inquirendis avocatur
et spinosis quibusdam de terminis, ut vocant, et notionibus secundis, sophismatis
irretitur, a quibus ubi se extricaverit, rudiorem rerum praeclararum se reperit,
quam cum primum philosophari coepit. Disputant pro et contra, ut inquiunt,
hoc est, ut pueri faciunt, exstruunt ex luto casulas, quas non minori oblectamento
dejiciant, ut sic ineptiores a se discipulos remittant, quam acceperunt. Lubet Doctissimi
Gassendi hic adferrre querelam, qua lib. I adversus Aristoteleos discipulorum
sortem sic deplorat: "Quam juvaret nosse Historiam Lapidum, metallorum,
platanrum animalium caeterorumque huiusmodi, quorum est adeo jucunda cognitu
varietas. Et ista tamen, inquiunt, noverint lapidarii, aurifices, herbarii, venatores.
Flocci nempe faciunt, quod nimis vulgaria sint, iactantque interea seligere
se, quae proprie spectent ad Philosophiam. Scilicet Aristoteles, scilicet Democritus,
scilicet alii magni viri, quorum eruditio tanti aestimatur, Philosophiam non
excolebant, cum ista perquirerent? Scilicet boni isti viri, dum res eiusmodi praetereunt,
philosophiae magis obsequuntur, quod adeo solerter disquirant: an detur forma
corporeitatis? an et cuiusmodi habeat prorpietates illa forma, quae cadaveris
dicitur? an, qui sunt inferioris gradus, superiores contineant formaliter verl eminenter?
an facultas animalis sit a subiecto separabilis re, vel ratione tantum?
an proinde facultate visus posita in lapide actum visionis eliceret? ut alias innumeras
nugas ineptiasque praeteream. Et caeteris tamen neglectis ista curiosi prosequuntur,
ut proprie philosophica. Cedo igitur ex illis quando physices curriculum [sig.*4v]
absolverunt, quid probi teneant ex iis quae sunt in rerum natura? Mineralis, Vegetabilia
et animalia non sunt perscrutati, quemadmodum dictum est. Elementa
etiam ignorant, quae aut cuiusmodi sint, qui garrulitatem saltem exercuerunt circa
ineptas et frivolas qualitatum cobinationes. Ex coelestibus ipsis vix solem lunamque
novisse tentarunt, et quae nunquam suspexerunt ipsi, disseruerunt otiantes
in scholis et hypocaustis, ac mille nugas commenti sunt, quibus insomnia suffulcirent,
videlicet soliditatem realitatemque sphaerarum coelestium, canales quos astra
traiiciant, negationes qualitatum quas alteratrices et corruptrices dicimus,, caeterasque
huiusmodi, quae nulla comprobari possunt observatione et experientia. Vno
verbo, de hac rerum natura nihil perviderunt, quando suas scholas ingressi, aliam
naturam ingressi sunt, cum exteriore minime congruentem, ac proinde mirari non
debeas, si audiens illos disserentes de rebus naturalibus, videris longe abesse ab iis,
quae praeter scholas nobis observantur. Hinc ipsimet, ubi ad hanc veram naturam
ventum est, caligant prorsus et obstupescunt, moniti scilicet ab iis, qui non fallaci
ratiocinio, sed magristra rerum experientia, observationeque omnia prosequuntur."
Veris ac vivis coloribus philosophos nostros superficiarios et scholasticos depinxit
vir ille eruditissimus. Quocirca et alii ante eum in eundem sensum conquesti sunt;
nostra inscitia et negligentia fieri, ut multae res lateant, multis non utamur, multae
prorsus intereant. Longe aliter maiores nostri philosophabantur, aliter discipulos
suos in adita naturae manuducebant, in primis eos qui rebus naturalibus uti decreverant
ad corporis humani sanitatem aut conservandam aut recuperandam. Audi
Galenum de compos. Medic. lib. 3 [cap. I, op. III, Lugd. 1550, p.793]: "Amicos adhortor, ut meum exemplum sequentes,
modo artis opera probe obire voluerint, dent operam ut ex omnibus locis praestantissima
illis quotannis medicamenta adferantur, quandoquidem perditi illi omnis
generis coemtores rerum, variis modis adulterare solent ea. Quisquis igitur auxiliorum
undique copiam habere volet, omnis stirpium materia, animalium, metallorum,
tum aliorum terrestrium corporum, quae ad medicinae usum transferre solemus,
ipsi perspecta ut sit necesse est." Hinc tot peregrinationes a Galeno ipso susceptae
in Lemnum et alias terras, ut res naturales in loco nativo aspiceret, diligenter lustraret,
notis genuinis ad adulteratis discerneret. Qui enim ex libris et relationibus
saltem res dignoscere laborant, eos assimilare solebat praeconibus, qui formam
ac notas fugitivi mancipii, licet ipsi viderint nunquam, praeconio tamen suo publicare
solent. Notas enim ab aliis accipientes, sue cantilenam, eas proferunt, tu si
forte, quem praeconio indicant, prope assisteret, agnoscere tamen eum non possent.
Hisce igitur similes ut non evadamus, et in clara luce circa rerum naturas caecutiamus,
laqueis istis ingenia subducamus, abiectis corticibus, nucleso apprehendamus,
perspicilla, quae pro rebus rerum spectra exhibent, deponamus, id tandem agamus,
ut Academiae desinant persuadere, incipiant demonstrare, desinant disputare, incipiant
speculari, desinant credere, incipiant scire. Recte enim ille [Gassendi]: "Aeque tyrannicum
et perniciosum est illud Aristotelicum, discentem oportere credere, atque Pythagoricum,
αὐτὸς ἔφα." Nemo iurare cogatur in verba magistri, sed res ipsae constringant
intellectum, nec plus fidei habeatur praeceptor, quam quantum esse habendum
re demonstraverit. Haec recta, haec regia est philosophandi via, a qua qui deflectit,
in devia et praecipitia abripitur. Hoc meo malo expertus, cum animadverterim,
quam rerum inopes nos reddat vulgaris philosophiam naturalem tractandi [sig.*5r]
ratio, meliorem ingeniorum dolere coepi vices, ac de mediiis, quibus commodissime
variarum ac pulcherrimarum rerum naturalium copia comparari et iuventuti instillari
posset, cogitare coepi, qui ita ex commni errorum lacu et tenebris extracta,
in clara luce et pulcherrima divinorum operum contemplatione statui posset. Ex eo
igitur, quo primum naturae historiam in hac academia regia docere coepi, nullis
parcens sumptibus aut aut laboribus, rerum naturalium thesaurum haud contemnendum
colligere coepi, quem oculis omnium naturae cupidorum exponere possem, ac
de singulis ita disserere, ut eorum nomina, naturas, proprietates, descriptiones et
usus – quantum quidem explorare et ex optimis ac fide dignis autoribus haurire
licuit – exhiberem, quo hisce ad reliqua naturae adita viam sternerem expeditiorem.
Quod meum institutum cum multis placuisset, non destitere conatus juvare, ut aliquot
annorum decursu opes nostrae in eam creverint amplitudinem, quam hoc libro
tibi exhibemus. Quo dissertationes nostras, de hisce publice ad auditores habitas
exhibemus, ex quibus si quid commodi ad studiosam iuventutem redundet, est quod
nobis gratulemur, Deoque conatus nostros promoventi gratias agamus.
Ne vero rerum tam diversarum varietas confusionem pariat, aut incertis vagemur
legibus, quatuor libellis omnia persequi decrevimus. Quorum primus fossilia
exhibebit, sub se terrarum varia genera, succorum concretorum diversas species,
lapidum tam communium, quam pretiosorum, seu gemmarum varietatem, metallorum
quoque et mineralium familis, naturas et proprietates. Secundus continebit
vegetabilium rariorum et exoticorum historias et partes, radices, folia, ligna,
cortices, fructus, gummata, succos. Tertius animalium dabit classes, terrestrium,
aquatilium, amphibiorum, reptilium et quae huc spectant. Quartus, varia,
ex dictis iam naturalibus arte elaborata, quorum contemplatio curioso lectori
et utilis et iucunda futura est.
Ita vero in tota hac versabimur historia, ut nec necessaria omisisse nec prolixitate
nimia taediosi fuisse videamur, nihil tractantes, cuius non particulam aliquam
ad minimum in museo nostro demonstrare liceat. Poteramus quidem aliis
multis hic non descriptis, quae tum in thesauris rerum exoticarum Sereniss. Regis
Nostri Friderici III. tum in museis amicorum hoc degentium, extant, et
quidem bona eorum venia, hanc nostram historiam locupletare. Sed alienis pennis
nos ornare noluimus, contenti propriis. Quibus si tibi non discplicuerimus, amice
lector, est quod laetemur, et sat gratiarum relatum existimemus. Caeterum, si quae
hic offenderis, inter exotica in primus, tibi melius cognita et perspecta, rogo nostros
conatus benigne interpreteris, et tuas nobiscum communices accuratiores observationes,
dabitur forsan occasio, aut per appendicem, aut paralipomena, ea quae desideras
annotandi, atque haec uberius locupletandi. Quod non sine honorifica tui
mentione fiet. Interea vale, et, quae potes, symbola iuva.