Errata are inserted into text.

p.1
CAPUT I.
Frodius Quartus. Ejus Filii.
Halfdanus a Frodio
Fratre opprimitur. Filii
Hroar et Helgius latibulis
absconduntur. Hos Frodius
coacto prius in fidem
populo, ad necem quaerit.
Frodius in ordine Daniae
Regum, ejus Nominis Quartus,
praeter Ingialdum Starkadi
alumnum (quem vel ante
maturam fratrum aetatem patri successisse,
vel diversam a ditione eorum Regni
partem sortitum, ex accurata antiquitatum
collatione haut obscure colligitur; id

p.2
quod nos etiam in Serie Regum Dan. lib.
III. cap. VI. monuimus) filios duos reliqvit:
Halfdanum nimirum, et Frodium,
illo nomine Quintum. Halfdanus totius
Daniae Rex (supremum intelligo) fuisse
traditur: id quod Frodius frater aestro
invidiae stimulatus aegerrime tulit. Atque
eo tandem invidia crevit, ut post
consilia de tollendo Halfdano agitata ingenti
exercitu ad parricidium, patrandum
ignaro talium integerrimo fratre, et omnino
imparato, in eum moveret; incendiis,
caedibus et rapinis, ditionem ejus faedaret.
Halfdanus qvantas subita perturbatio permiserat,
copias collegit, sed frustra. Major
enim erat impii conaminis progressus,
quam ut reprimi posset. Itaque nulla
difficultate vertitur in fugam manus
Haltdanina: ipse in sceleratas fratris
manus captus pervenit; et absque ullo
Sangvinis respectu impie occiditur. Tres
erant Halfdano liberi: filia natu maxima
Signia Comiti Saevari nupsit. Hroar et
Helgius, admodum tenelli, apud virum
primarium, Divitem agri, potentemque in
Dania, nomine Reiginum educati, ipsius

p.3
opera crudelitatem patrui effugerunt,
inque insulam quandam ad senem, Nomine
Virfilem, missi sunt, virum abstrusarum
artium scientissimum; quarum beneficio
is solus, aut etiam nullus, eos occultare,
saevitiaeque regis subducere posse
putabatur. Fuit autem Vir opulentus,
qui tantum [?! tamen ed.] piscatum exerceret; intimus
Regi Halfdano, dum viveret, amicus. At
Frodius; quo regnum scelere partum,
invisaeque Dominationis perennitatem sibi
stabiliret, metum, alias infidum diuturnitatis
custodem [costodem ed.], humanitate comitateque
miscuit, variisque blanditiarum illecebris
exacerbatos civium animos demulcere,
procerum in primis studia in se convertere,
novisque delinimentis chari principis
memoriam abolere satagens, omnes
tandem ad fidelitatis obsequiique juramentum
adegit; inter quos sororius ejus, comes
Saevar, praecipuus, magnumqve regni
munimentum, affinitatis nexu utrique
pariter devinctus postquam fidem semel
obligaverat, novandarum rerum suspicione
exsolutus, securitatem Regi sua
transitione confirmabat. Id solum timebat,

p.4
ne quando filii fratris adultiores in
ultionem experrecti, tantam votis congruam
felicitatem plane everterent, ad
eos ergo sedulo inquirendos animum adjecit.
Publiceque praemia deferentibus
voce praeconis proponit; occultantes metu
poenarum minisqve terret. Arcessit etiam
undique magos, hariolos et peritas
augurii feminas; quorum qvaesitu, facilius
e latebris suis educi possent. Ex horum
responsis cognoscit, non in continente
pueros, non tamen procul a Regia aula
latere. Id miratus, in omni regni angulo
eos se inquisivisse affirmat: esse tamen
unam insulam, non longe dissitam,
quam piscator, nomine Virfill, incolat;
minime quidem suspectam; neque enim
illum eo audaciae processurum, ut inimicos
suos in conspectu suo, et prope sub ictu
abscondat. Eam tamen magi responderunt,
perpetua caligine obseptam inquisitioni
suae non patuisse: viderique senem
illum alium, quam exterior habitus ostendat.
Svadent itaque, ut sedulo eam lustrari
curet. Nec mora, ablegantur inquisitores,
verum non, ut crediderunt,

p.5
improvisi, nam mane ejus diei expergitus
senex, genios multos et potentes adesse
praedicit: jubetque eo die intra nemorum
angustias abditaque se pueri contineant:
quibus dilapsis qui missi erant
accedebant, domumque et aedes omnes
perlustrabant. Re infecta ad regem redeuntes
increpati jubentur, ut protinus
eo redeant, priusquam ulla reditus eorum
suspicio ei subeat. Verum pari sagacitate
istud ac antea olfecit senex, iterumque
pueros in sylvam abdidit. Omnibus
deinde locis suspectioribus, sene
nihil morante, nequicquam perlustratis
recesserunt. Rex vero artes senis auctoritate
metuque sui elusurus sequenti die, armato
quesitu insulam quam ocyssime petivit.
Id vero praevidens Virfill multis
suspiriis imminens iis praesentissimum
periculum, dubiumque eventum cum indicasset,
in silvam eos ablegat, ibique
se abscondere jubet, donec contentiore
voce suos se canes, quorum nomina
Hopp et H� in lupos concitantem audiant,
id signum subterraneae cryptae subeundae
futurum, ibiqve donec Rex abeat

p.6
manendum; hanc enim unicam consulendae
salutis in praesens, nec tamen satis
tutam videri viam, cum ipsum regem
adfuturum praevideat. His praeceptis,
cum pueri in silvam dilapsi essent, ipse
ad littus se recepit; ubi cum navem Regiam
appulsam animadvertit, videre dissimulans,
in greges suos oculos a Rege
semper aversos intendit. Rex eum comprehendi,
sibique sisti mandat, magnum eum
artificem pronuncians, jubet, ut filios Regis
in medium producat, probe enim, ubi
essent, nosse. Salve rex, inquit, ne quaeso me
detineas, sine modo gregi, quem jam lupi
dilaniant, subveniam. Moxque edito
clamore: vos, inquit Hopp et H�, gregem,
cum mihi non liceat, liberate.
Quid, ait Rex, clamas? canibus meis,
respondet, haec Nomina sunt. Tu autem,
Rex, perlustra omnia, nec tamen hic
filios Regis invenies: neque enim hic
sunt, neque ego talis, ut inimicos tuos
apud me detineam. Rex subdolum eum
quidem esse, nec tamen pueris tutum ulterius
receptum apud eum futurum, licet
ad illud usque tempus ibi delituerint;

p.7
meruisse illum capitis supplicium. Id vero,
respondit, in potestate ejus futurum, nec
postea iter ejus in insulam irritum dici
posse. Rex contra, satis sibi constare, ait,
quod eos occultaverit, nolle tamen poenam
istam tam atrocem in praesens exigere,
atqve his dictis domum revertit.
CAP. II
Hroar et Helgius svasu
Virfilis ad Saevarem se
conferunt, nomina mutant,
dementiam simulant.
Post triennium una cum
Saevare ad aulam Regis
perveniunt. Convivium,
et in eo gesta referuntur.
Frodius debitas parricidii
poenas luens, cum magno
suorum numero, incendio

p.8
vitam claudit. Saxonis de
his narratio expenditur.
Post haec senex cum ultra iis occultandis
imparem se agnosceret, svadet,
ut ad Sororium Comitem Saevarem
se conferant; magna, si viverent, fortunae
incrementa iis discedentibus auguratus:
Qui consiliis obtemperantes, assumptis
peregrinis nominibus (Hranium
enim se Hroar, Hamum Helgius appellabatque)
hic decem, sed statura roboreqve animi
et corporis potior; ille duodecim annorum,
vili amictu comitem accedunt;
ejusque liberalitate sustentari postulant;
obnuptaque pileo facie, quinam essent dissimulant.
Ille operis eorum ne alimenta
qvidem pensari testatus, nihilominus
qvantum ad victum reqvireretur iis pariter
ac aliis ad tempus patere respondit.
Probrosum enim magnatibus per universum
Septentrionem visum est cuiquam
alimenta denegare. Ibi deliris et fatuis simillimi
tempus aliquantisper terebant;
Cumqve caput nemini aperirent, scabie

p.9
purulenta (achoras vocant) laborare existimabantur,
ludibrioque aliis fuerunt;
nec unquam comes quicquam de eorum
genere suspicabatur. Evoluto ab adventu
eorum triennio (quis credat tanto tempore
semper velata facie, opertis capitibus
incessisse?) Frodius splendidum convivium
apparabat; eoque proceres omnes
regni, et in his comitem Saevarem invitabat;
eum namque prae caeteris omnibus
de puerorum receptu affinitatis jure suspectum
habuit. Magno comitatu comes
cum Uxore eo proficiscebatur. Pueri
ab eo veniam petebant comitandi, numerum
tantum suppleturi; ille vero dedecori
sibi duxit, fatuos pompae tam splendidae
miscere; domi itaque eos remanere
jussit. Qui neglecto mandato indomitas
equuleas conscendebant. Hamus situ inverso,
ad posteriora spectans, caudam
freni loco manu tenebat: Hranius situ
quidem recto, tergo insidens, cum regere
effrenem nequiret, spectaculum comitatui
praebuit. Uterque tandem deturbatus
pileo decidente a sorore agnoscitur:
quae rei novitate, praesentique periculo

p.10
perculsa, effuse flere caepit. Interrogata
a Comite causam subitae lachrymationis,
carmine hoc sensu respondit:
En Skioldi soboles, florida qvae prius,
Cev Sylvae viridis filia nobilis,
Laeta et frondiferis luxurians comis
Alto contigerat sydera vertice:
Jam vexata malis, immemor et sui,
In ramos steriles arida desiit;
Et frustra remanent nomina, cum suis
Antiquis careant dotibus et bonis.
Fratres en geminos conspicio meos,
Hic qui nuda pigri dorsa premunt equi,
Saevaris comites dum tamen aureis
Ornati phaleris Cornipedes vehunt.
Comes admiratione defixus silentium
imperavit, objurgansque pueros vetuit
ulterius pergere, comitatui opprobrio
futuros: veritus ne lachrymae uxori repente
obortae aliis suspicionem ullam de
iis injicerent. Verum illi incoepto persistebant,
ne deprehensa simulatio ansam
inqvirendi praeberet. Jamque pedites
comitatum secuti, cum ad Regiam perventum
esset, ultro citroque per aulam

p.11
cursitabant. Forte ad se delatos Signia
submissa voce monuit, ut foris sibi caverent,
eo quod vires eorum exiguae essent;
id quod illi neglexerunt. Interea Frodius
magnificis promissis a convivis elicere
conatur, si quid de iis certi constaret;
minis etiam occultantes terret. Aderat
inter caeteras, fatidica celebris, nomine
Heidis; quam ut artificio suo eos proderet,
spe magni praeemii invitabat; inqve
alto solio collocavit, ubi artem Seidicam
seu incantatricem exercuit: statimque ut
sibi significaret quid de iis cognosceret,
postulabat: neque enim sibi dubium, quin
complura se ei, dum his sacris operaretur,
manifestarent, id enim serenitatem
vultus ejus in praesens polliceri. Haec
itaque hianti rictu, post crebras oscitationes
verba modulatur:
Sunt queis fidendum non ego censeo,
Intra palati limina Regii;
Viri duo, quorum hic uterqve
Exteriore foco calescit.
Rex autem subjecit; istine adolescentes

p.12
sunt, an qui iis subsidio venerant? illa
eadem vena fluente respondit:
Hos arte longo tempore Virsilis
(Novi,) tenellos insula nutriit:
Dum nominis quondam latrantum
Hoppus et Ho tegerentur umbra.
Eodem momento Signia auream
armillam, nemine advertente, in illius
gremium projecit. Laeta munere
tanto relationem invertit; Falsa loquor,
inqvit; omnis enim visio repente corrupta
est. Excandescens Rex tormentis veritatem
eliciendam minatur, quandoquidem
conditiones praeclaras abnuatque neque
enim certi quidquam in tanta hominum
multitudine ex ambagibus ejus concludi
posse. Sciscitatur deinde qui Signia loco
excesserit? responsum; fumi toto triclinio
sparsi e fornace exhalantis impatientem
fuisse, eaque propter secessisse. Hic
certe locus docet, priscorum Regum triclinia
a caenaculis rusticorum hodiernorum
Norvegorum nihil distasse. Comes
autem Saevar uxorem raptim consolaturus,
ne animum despondeat, orat, affulsuram

p.13
quippe occasionem fratribus ejus
extricandis, modo fatis longior vita debeatur.
Interea Rex fatidicam minis fatigans,
tormenta enodatione veritatis redimere
jubet. Illa majorem in modum
oscitans, non pari ut antea felicitate in
Seidica operatione procedebat: tandem
hunc in sensum modulata est:
Halfdanides video: sedet isthic salvus uterque;
Helgius hinc, illinc Hroar: uterque ferox.
En horum auspiciis occumbet Frodius ipse,
Ni cito tollantur; quod mala fata vetant.
Atque his dictis e solio descendens, inter
gradiendum haec subjunxit:
Exardent oculi: Regum certissima proles
Hranius atque Hamus fervida corda gerunt.
Monuitque dum aula exiret, ut sibi consulerent,
illi metu perculsi fugam capessebant,
opera praesertim Reigini nutricii
sui, qui novitate rei obstupefactus eos
agnovit, luminaqve omnia intra aulam
extingvi curavit. Inde certamen ortum;
aliis, jubente Rege, eos quaerentibus;
aliis elabendi viam sternentibus. Ut autem

p.14
in propinquam silvam elapsi sunt,
Reiginus faecundissimos calices omnibus
miscuit. Rex quoqve omnes genio indulgere
jubet; brevi tamen conjurationis
reos meritas poenas daturos, haud enim
se latere, multos conjuratorum adesse,
qui eos praesenti periculo eripuerint; nec
ab iis subitum periculum metuendum,
exultantibus in praesens, quod e nassa,
qua comprehensi includebantur, subito
evaserint. Ista minae, impactumqve promiscue
crimen etiam eos, qui insontes erant
movisse; reos etiam incitasse videtur,
ut facinus interficiendi Regis occuparent.
Interea Reiginus large illis pocula,
fortissima potione repleta, impigre
promit, donec victi mero, altoque somno
sopiti, humi sternerentur. Primus
deinde in proximam Sylvam, concitato
equo, evectus, agnitusque ab adolescentibus,
dum ad eos propius accederet, familiariter
salutatur, qvi aspero vultu, iratoque
simillimus, ne verbo quidem eos
dignatus, iterum ad aulam digressus est:
id quod, illi mirabantur, mox eqvo reflexo
ad eos tendebat, invasuroqve similis,

p.15
iterum ad aulam cursum direxit;
neque enim verbum ullum excidebat.
Hroar quidnam esset quod nutricius hoc
gestu innuerat, a fratre quaesivit: juramenti
Frodio praestiti religione teneri videtur,
respondit Helgius; nobis tamen
bene cupiens monet, ut eum ad aulam sequamur;
id quod illi fecerunt. Constitit
prope Regiam lucus quidam, eo cum
eos advenisse animadvertit, ad eum conversus,
hac verborum formula animi sensum
aperit: Quod si, ait, mihi cum Frodio
inimicitiae interciderent, te procul
dubio exscinderem, nec plura effatus ad
aulam rediit. Hroar quid his verbis significasset,
fratrem interrogat. Monet,
inquit Helgius, ut exciso luco faces Regiae
continuo subdamus. Qvi istud efficiamus,
respondit, pueri debiles, duo tantum,
auxiliis destituti? id tamen periclitabimur,
respondit Helgius: Semel enim
audendum erit, si inimicum ulciscamur.
Itaque fasces, quantas uterque tergo
portare poterat, ad aulam deferebant.
Quo viso Comes Saevar cum omni comitatu
amicorumque numero aula egressus,

p.16
quin, inquit, ignem augemus, aulaeqve
parietibus admovemus, adolescentibusque
succurrimus? nullo enim nexu Frodio
obstrictus sum. Omnes pene hac adhortatione
animatos in auxilium fratrum traxit.
Interea Frodius somno excitatus,
somnium suis, licet haud felicia portenturum,
expositurum tamen se affirmat.
Audivisse enim vocem se suosque inclamitantem,
dicentemque: Domum jam cum
tuis delatus es: se autem respondisse; Quonam?
ad Helam, ad Helam (Proserpinae
loco in Septentrione culta est) responsum
iterum reportasse: tamque propinquum
eum, qui clamavit, visum, ut excussum vestibus
ejus ventulum persentire videretur;
eodemqve momento evigilasse. Haec
dum recenseret, Reiginus in exteriore
aulae parte haec modulans auditur. Foris
Reiginus filiique Halfdani versantur, dolosi
sagittarii: nunciate Frodio Varem clavum
cudisse, Varem caput ei affixisse, Varem
firmum durabilemque clavum elaborasse.
Haec eadem nos rudi Minerva,
in metrum ita regessimus:

p.17
Dicite Frodinis, vestroque haec dicite Regi:
Ante fores Reiginus adest, sedet unus et alter
Filius Halfdani: fortes, peritique Sagittae,
Fallacisque doli: torqventqve hostilia tela.
Var caput effecit clavi, Var cudit eundem:
Var bene durantem cautus scit fingere clavum.
Duo erant fabri ferrarii in Regia, uterque
Var nominabatur: var etiam vox
est, quae curiosum quid, cautum, attentumque
et durabile significat. Aulici autem
respondebant; nihil novi si Reiginus
foris est, aut fabri Regis fabricant, sive
clavos sive aliud quiddam. Frodius autem
respondit; non de nihilo Reiginum
haec cecinisse; imminens certe periculum
hoc logogripho indicatum, perniciem
procul dubio omnibus allaturum, astuque
velatum, atque his dictis ad fores accessit,
omniaqve hostibus obsessa animadvertit. Et jam ignem parietes conceperant.
Quaerit itaque quinam ignem admoverint [adadmoverint ed.]?
Responsum, Halfdani filios.
Quin igitur, respondit, paciscimur, juraque
consangvinitatis, qua par est,
observantia colimus; fas enim juraque

p.18
sangvinis mutuis insidiis impie violantur.
Leges praescribite, pro arbitrio vestro,
ego dictis audiens ero. Helgius contra;
nullam eum fidem mereri; haud enim
majore negocio se quam suum patrem,
ipsiusque fratrem sublaturum. Hac spe
frustratus, in occultum, in ancipitis fortunae
eventum excavatum, qui ab aula
ad sylvam proximam ducebat, cuniculum
confugit. Verum cum ad fores pervenisset,
eas a Reigino cum armata manu
obsessas, exitumque praeclusum deprehendit,
rebus igitur desperatis in palatium
regressus, ibi cum magno suorum
numero combustus est. Sigridis etiam
Principum mater, Halfdani quondam uxor,
cum exitum detrectaret, incensorum
numerum auxit, forte male sibi indigni
cujusdam facinoris conscia. Fratres
in regna opesque omnes patrui
successerunt. Savar et Reiginus, reliqvi
etiam, pro sua quisque conditione, amplis
muneribus ornati sunt. Atqve ita
parricidium Frodii, justo Dei judicio, ipsi
et probrosum et exitiosum evasit. Hic est
ille Frodius nobis pariter ac Saxoni in ordine

p.19
nominis quintus; qui Eigili Tunnicidae
Sveciae Regi auxilium tulit: cujus
auspicio Ottar etiam Vendilkraka in Jutia
occisus est. Frodius enim quartus
centum annis prius in Dania, quam Eigill
in Svecia regnare caepit: secundum calculationem
nostram, in Serie regum
Dan: traditam: quae tamen a Fridthiofiana,
in Historia Norvegica aliter computata,
parum dissentit.
Vides, Candide lector, in quibus haec
Saxonis relationi in Frothone Quinto,
vel dissentiant vel consentiant. 1. Pro
Halfdano Frothonis fratre Haraldum ille
substituit, eumque a fratre sublatum, nec
diversis regnis praefuisse tradit; id quod
nostra quoqve illustrat. 2. Loco Hroaris
et Helgii Haraldum et Halfdanum supponit.
3. Signiam quae soror eorum
fuit, matrem fuisse tradit; non itaque nomen
ejus obliteratum est. 4. Pueros sub
canum specie enutritos, latrantumque
iis nomina indita memorat, quod admodum
scite cum Nominibus Hopp et H�
convenit. 5. Quae de augurii perita foemina
ad latebrae locum commonstrandum

p.20
evocata, quae muneribus corrupta
pupillorum fugam inscrutabilem referebat,
hic pariter exponuntur. 6. Qui
nostris Reiginus, Saxoni Regno est. Utrobique
pollicitus memoratur, si quid in
patria novaretur, se Regi indicio delaturum.
Utrobique pacti memoria concitatus
noctu regiam petiisse, seque promissae
rei indicem tacite asseruisse monstratur.
7. Nec in pueris furoris simulationem,
licet alio ordine traditam, Saxo
praeterit. 8. De exitu Frodii, incendio
consumpti, inter utrumque convenit.
Cum itaque Hrolfus Krakius Helgii filius
fuerit, quam inscite ejus Historia libro
Secundo a Saxone exponatur, cuivis inspicienti
obvium esse potest.
CAP. III.
Hroar in Angliam transfretat.
Augnem Nordrii
Regis filiam uxorem ducit.
Partem Regni sibi

p.21
propriam cum fratre permutat.
Saevar moritur.
Ejus filius Hrocus svasv
matris regni trientem poscit,
repulsam patitur.
Ad Hroarem se confert.
Armillam perdit. Pede
truncatur. Hroarem occidit.
Regis nomen assumit.
Ejus poena. Agnar
nascitur. Ejus elogium.
Succincta de his temporibus
dissertatio.
Hroari et Helgio ut diversa erant ingenia,
ita et studia: ille mitis,
clemens et affabilis; hic militiae
deditus, piraticam exercebat; ideoqve
fratri praelatus. Interjectu temporis Hroar
in Angliam transfretans, ad Nordrium

p.22
Northumbriae Regem longo tempore
divertit; tandemqve filiam ejus Augnem
matrimonio sibi sociavit. Ascitusque
in Regni societatem a socero, procul
a Dania egit. Interea Helgius sine uxore
et liberis solus universam Daniam, suo
fratrisque nomine, administrabat. Paullo
post Reiginus decessit; non sine publico
omnium luctu, quod esset vir regno
Regiqve apprime utilis, vulgoque acceptissimus.
Postea Hroar in Daniam navigans
partem regni sibi propriam cum
fratre Helgio, inaestimabilis pretii armilla,
opumqve ingenti cumulo permutavit:
quod suis rebus, ut qui peregre abesset,
magis conducere credebat; hisque onustus
domum repetivit. Excesserat jam
Comes Saevar, relicta uxore vidua, et filio,
nomine Hroco, viro feroci et avaro.
Ei mater multa super armilla illa pretiosa,
quam communi possessione Reges,
Hroar et Helgius complecterentur, narravit,
majoremqve in modum commendavit;
svasitque ut lati auxilii in asserendo
illis regno, patruoqve occidendo, praemium,
partem aliquam regni exigeret;

p.23
neqve enim patri ejus tantam operam ab
iis unquam repensam, sine tamen illius
auxilio regno in aeternum carituros. Facile
erat obsessum avaritia animum, inquietumque,
ad ea quae sponte secus ferebatur,
impellere. Itaqve ad Helgium
profectus, aut trientem totius regni, aut
etiam armillam illam incomparabilem,
nescius Hroaris factam, petivit. Helgius
ei bene excepto respondit: meruisse
quidem parentes illius, ut illum et ornaret
et augeret; id quod se etiam ob intercedentem
sangvinis nexum haut gravate
facturum; si modum votis ponere sciat;
verum nulla ratione trientem eum regni
poscere, quod periculo vitae suae, nec solo
parentum illius auxilio; sed etiam Reigini
nutritii sui, pluriumqve paternorum
amicorum, regnique magnatum, quibus
invisa tyranni dominatio fuisset, quaesiverit,
armillam vero jam non esse in sua
potestate; quam frater Hroar solus possideat,
haut equidem impetrabilem. His
auditis Hrokus perturbatus domum rediit.
Exigua mora interjecta in Northumbriam

p.24
ad Hroarem navigans, propenso
animo exceptus est; ubi ad aliquod
tempus bene habitus permansit. Forte
littora sinusque navigiis lustrando se oblectabant,
cum Hrocus ut armillam sibi
donaret postulabat. Hroar pluris constitisse
ait, quam ut donari possit. Videndi
igitur copiam petebat. Qui qua
facta, cum eam manu teneret, subito invidiae
aestro percitus, jactu quam longissimo
in mare projecit; justum asserens
ut neuter potiretur. Hroar ferociam juvenis
miratus, nec inuitam passus, truncatum
altero pede domum remisit. Qui
ut convaluit, collecto exercitu, classe in
Northumbriam profectus, avunculum in
villa quadam epulantem, de improviso
oppressit, occiditque; totamque ditionem
sibi subjecit: et ne quid ad fortunae cumulum
deesset, Regium etiam Nomen assumpsit:
quoque utrumqve sibi in posterum
confirmaret, Augnis avuncunculi uxoris
nuptias petivit; cujus pater Nordrius;
quanquam ad resistendum reprimendumque
ferocis juvenis impetum impar sibi

p.25
videretur, honestius tamen duxit mortem
pugnando fortiter oppetere, quam cumulatum
scelere scelus approbare. Verum
filia paternae conditionis miserta,
deqve salute ejus sollicita, quandoquidem
viribus non posset, arte impetum juvenis
infringendum rata, nuptias quidem
non abnuit. Cum vero gravida esset,
pactis induciis, quoad partu levata honeste
ei et ex dignitate jungi posset; statim
ad levirum in Daniam legatos mittit;
qui omnem gestorum seriem ordine panderent,
angustiasque, quibus premeretur,
exponerent. Quo cognito, collaudata
Reginae castitate, prudentia, et in maritum
invicti amoris constantia, se quidem
succursurum, caedemque fraternam
vindicaturum promittit. Legatis hoc
modo dimissis, copiis quam maximis
collectis, in Angliam transfretat, collatisque
signis cum Hroko dimicatque victorque
vivum in potestatem redegit:
Supplicium mortis scelus aequare negabat:
amaram vitam et probrosam graviorem
ratus, crura manusque ei perfringi jussit,
atque ita affectum in patriam remisit.

p.26
Ante adventum Regis Augn filium enixa
Agnarem appellavit: hic forma, habitu
corporis animique, virium etiam praestantia
annos praevertit; ut duodecennis
etiam praestantes viros superaret: bella
plurima gessit, prospera usus fortuna;
tantamque nominis famam reliquit, ut
prisca documenta passim ejus mentionem
faciant. Fateor quidem saepius Agnaris
nomen Antiquitates a praeclaris gestis
commendare: quid tamen ex iis huic tribuendum
sit, nusquam observavi: praeter
illud quod auctor hic tradit, quod accurate
inquisiverit sinum locumqve ubi
armillam Hrokus projecerat; quam multi
variis artibus expiscari, sed frustra, conati
sunt; is vero tertia vice urinando
extraxerit; unde nominis illius gloria
tantopere aucta est, ut patre quoqve major
haberetur. Horum pars circa prima
Anglo-Saxonum tempora, regnique
Heingesti in Cantio occupati, contigisse
videntur; antequam Northumbria in heptarchiae
partem redacta est; pars quoque
qvae Agnarem attinet, ad posteriora tempora
referenda. In primo Northumbriae

p.27
Rege Bromton et Polydorus Virgilius dissentiunt;
ab utroqve quoque Series Regum
Angliae ad calcem editionis Lugdunensis
Anno 1651 excusa, Bromton pag.
779. primum provinciae istius Regem
Occam Heingesti filium recenset, non indicato
anno, quo regnare auspicatus est;
Oscam Polydorus lib. III. p. 72. et Otham
Heingesti filios facit, mortuos Anno 492,
p. 81. Si igitur Osca Northumbrorum
Rex fuit, Hroari et Helgio Synchronus
vixit: Sin vero dictam Seriem sequemur,
quae Bedae Authoritate nititur, Northumbrorum
Regnum ab Ida initium caepit,
ad annum 547. ex calculatione Polydori
pag. 191. ad calculum reducta 537.
Hinc perspicuum, illud ante heptarchiae
tempora proprios Reges habuisse, Nordrium
nimirum et Hroarem, forte et alios
nobis ignotos. Cumqve tam potens
Rex atque erat Helgius Angliam classe peteret,
credibile est, eum istorum temporum
occasionem in suos usus vertisse, civibusqve
suis Jutis et Holsatis sev Nordalbingis,
quorum regio, teste Beda, Athelvardo
et Malmesburensi, uno nomine

p.28
Anglia dicta, subvenisse, plures provincias
acquisivisse, iisque praefectos, vel Regum,
pro more seculi, vel etiam Comitum
titulo claros, eodem teste, sed fiduciarios,
imposuisse; id quod subsecuta
tempora docent: nam Halfdanus Disertus,
Ivar Vidfadmius, Haraldus Hildetann,
Sigurdus Hringus, Ragnar Lodbroch
et filii ejus, ad ditiones suas in Anglia
vindicandas, multas expeditiones susceperunt,
sive dum praefecti deficerent,
vel hostium viribus succumberent, vel
iis ad resistendum imbelliores essent, idqve
a primis prope Anglo-Saxonum initiis,
quae, paucis annis exceptis, cum regnorum
Hroaris et Helgii initiis, secundum
nostrum calculum, concurrunt:
Heingestum enim laudata Series Cantii
Regem, Anno 455. Anno autem 488. bello
caesum memorat. Hroaris et Helgii
regni Danici exordia ad annum 460. in
Serie Regum Daniae retulimus. Continuo
autem cursu, formicarum ritu, e patria
Anglo-Saxones ad eos concessisse Polydorus
tradit. Ex provinciis itaque Daniae
regno Helgioque subjectis, agminatim

p.29
in Britanniam confluxerunt: inde facile
colligitur, auspicio Daniae Regum,
certe auxiliis, eos pugnasse, ipsisque provincias
vindicasse. Hanc nostram opinionem
ipse Saxo, (modo hic fidem meretur)
non leviter confirmat, qui Historiae
suae Lib. ii. pag, m. 28, tradit, hunc eundem
Helgonem Jutiam Saxonibus eripuisse,
et apud Saxoniam ingenui ac liberti
necem pari summa rependendam constituisse,
perinde ac liquido constare voluisset,
quod cunctas Theutonum familias
aeqva servitus teneret, omniumqve corrupta
libertas parem conditionis ignominiam
redoleret. Hic licet Saxo tempora
personasque confuderit, uti id in Serie
Regum Daniae Lib. III. cap. 6. et alibi,
monstratum est; nihil tamen impedit,
qvin vera de subjecta Helgio Saxonia
prodiderit.
CAP. IV.
Helgius Olufam Superbam

p.30
temere impetit; atque ab
eo indigne tractatur.
Post haec Helgius, audita Saxoniae Reginae
Olufae superbia, quod forma quidem
speciosissima, verum in Regum
morem transgressa viriles vestes armaqve
gestans, multis expetita procis, omnium
Principum nuptias fastidiret; ejus potiundae
cupidus classem eo direxit; misitque
ad eam legatos qui dicerent; velle se
cum comitibus hospitio ab ea excipi.
Quae cum tam improviso hospiti armis
depellendo imparem se animadverteret,
ad epulas eum quam honorificentissime
invitavit. Exinde epulae conquisitissimae
mensis appositae. Regi in solio sedenti
Regina assidet, vultu ad blanditias modestas
hilaritatemqve composito, jocis eum
et facetiis exhilarando, magnis crebrisque
poculis invitabat. Qui tandem temulentior,
esse sibi in animo ait, festivitatem
hanc in nuptialem convertere; satis
adesse convivarum, nec plures requiri.
Regina nullas indignationis notas verbis

p.31
vel vultu praeferens, saltem petiit, ne tam
propere rem tantam aggrederetur; invitandos
amicos suos et consangvineos.
Ad haec ille: meruisse illam superbia et
clarissimorum virorum contemtu, ne nuptiae
illius majore cum pompa celebrentur:
hac igitur nocte se fastum illius repressurum,
pertinaciamque virginitatis
perpetuandae domiturum. Regina ubi
Regem tam obstinato animo esse animadvertit,
blando sermone respondit: Non
alium se maritum, si a virginitate recedendum
esset, prae tanto heroe electuram;
neqve enim ab eo aliud quam quod
jus fasque svaderent expectare. Verum
nunquam in animum inducere potuisse,
sine regali digna tantis fastigiis pompa
et solennitate, nuptiarum festivitatem
celebraturum. quod si precibus se exorari
non patiatur; ut in commodius tempus
differat; se in potestate ejus futuram.
His verbis exhilarato Rege, ingenti laetitia
totum palatium personabat. Duplicantur
pocula, potaturque strenue; Rege
jam sponso exemplo suo convivas omnes
invitante: qui tandem valde ebrius ad

p.32
thalamum Reginae sponsae, ibidem ad votum
et imperium Regis recubantis, deductus,
ut primum lecto exceptus est, arcto
a nimia potione opprimitur somno,
confestim Regina metu pudicitiae violandae
liberata somno illum fortiore, nota
id temporis arte, (quod prisca Danica
lingva dicebatur ad-mo stinga-mo svefbthorn-mo, moderna
at-k kaste-mo Sofnepyn-mo paa-mo een-mo) sopivit.
Coma deinde abrasa, caput pice illinitum,
pelliceo deinde culeo, vestibus
subducto, involutum ad naves deferri jussit.
Hinc satellites regis excitari, ejusque
nomine mandari fecit, ut quam citissime
se ad naves reciperent: Regem
namqve praecessisse, secundis ventis flantibus
ocyus inde discessurum. Illi haut
secus ac imperatum erat, faciunt; itaque
ad naves properant: ubi cum Rex, contra
spem eorum, non compareret, de salute
illius valde solliciti esse caeperunt.
Dum haec animis volvunt, saccum ingentem
prope jacentem conspiciunt: quo aperto,
cum Regem sopitum illic agnoscerent,
velut attoniti obstupuerunt: cumque
eum somno oppressum huc illuc movent,

p.33
decidit e capite soporifera acus;
qua capillis dormientis excussa Rex evigilavit.
Excitati hoc modo Regis ingens
ira simul et vindictae repentinae cupido
animum exstimulabat. Verum quanto
magis ultionem arsit, eo viam difficiliorem
ad eam, illo tempore sumendam deprehendit:
nam tubarum lituorumque
cantu omnia in circuitu personabant. Etenim
Regina, sive ad primum legatorum
adventum, convivium magis imperiose
postulantium, quam amice expetentium;
sive postquam Rex temulentus ignominiosam
nuptiarum mentionem fecerat, ex
tota vicinia copias tantas tam subito collegit,
ut omnes vias conatibus suis ad
vindictam persequendam praeclusas Rex
animadverteret. In Regnum igitur ventis
secundis, sed ignominia plenus, iraqve
frendens navigavit; dilaturus, in qvam
intentus erat, ultionem in occasionis
oportunitatem. Regina de tanto facinore
majorem in modum triumphans, in
dies magis magisque intumuit; nec in
tantum unquam fastus ejus et superbia
antea creverat. Ne vero Regis, vindictam

p.34
ardentis, armatae libidini injuriisque
obnoxia foret, valido militum praesidio
corpus suum vallavit. Fama vero
tanti ludibrii ocius per omnes circumjacentes
regiones pervolans, vix fidem invenit,
tanta potentia, tam ingenti spiritu,
belloque clarum Regem a femina tam
turpiter deludi potuisse.
CAP. V.
Helgius illatam sibi ignominiam
vindicat; et Olufoe
Reginae stuprum
infert.
Tempore haut ita longo interjecto,
oris Saxoniae Rex Helgius classe advectus,
navibus in recessu quodam
abditis, solus in terram exspatiatur, sociis
nauticis triduum exspectare, ni interea
rediret patriam petere, jussis. In saltum
quendam, non procul ab aula, argento
auroque plenas arcas duas deportari
curavit, ibique celari: humilem ipse vestem

p.35
obsoletamqve indutus ad regiam se
confert; ubi in servum quemdam, Reginae
praeter caeteros familiarem, incidit.
Sermone deinde ultro citroque habito, ab eo
rogatus quisnam esset? mendicum professus
est, non tamen adeo egenum; sibi
enim magnam et insperatam, invento in
sylva thesauro, fortunam nuper affulsisse:
quam ne in infortunium vertat, visum sibi
ad Reginam deferre, quae jure sibi vendicet
flavissas absconditas, se tantum inde decerpturum,
quantum illa permittat; certo
scire futurum, ne se fortunae suae aut
detecti thesauri paeniteat: ad relationis
suae veritatem explorandam ut secum in
sylvam digrederetur, deposcebat: ubi
ostensis arcis, et quid iis contineretur,
tantam faelicitatem admirante servo, interrogat,
an etiam auri cupida esset Regina?
ubi illam etiam ultra sexum inexplebilem
accepit, rogat ut ad inspiciendas
opes, nullo omnino labore partas, Deorum
certissimum donum, solam illuc, ne
res palam fiat, deducat, aureoque annulo
et monili donatum, ut id in se recipiat,
perpellit; pollicitus insuper se effecturum

p.36
ut si in ipsius offensam eapropter incurrat,
nil periculi ei inde metuendum sit.
Servus mercede corruptus laetus et alacris
domum redit, aperitque Reginae, in silva
quadam auri argentique vim ingentem
sibi inventam; si libeat invisere, paratum
eo deducere. Ad haec Regina respondit:
veritatem hujus relationis magna
mercede; falsitatem impendio capitis
constare scito. Verum quod te expertae fidei
servum novi, verbis tuis fidem habeo.
Ne vero cuiquam innotescat, differendum
in noctem iter est, ad tantae rei inspectionem.
Sub noctem Regina, cupidine
gazae exstimulata, solo servo comitata
saltum intrans, thesaurum quidem, sed
simul Dominum ejus deprehendit. Qui
oportunam ratus occasionem illatae sibi
injuriae ignominiaeqve ulciscendae, Reginam
arripit, ibi illa fateri injuriam, Regemqve
ut se in matrimonium honeste
reciperet, orare caepit. Quo postulato
nil motus Rex, eam ad naves deduxit, ac
per complures dies secum detinuit; Tandemquve
expleta libidine; ignominia, avaritiae
mercede, plenam in terram exponi

p.37
curavit: ipsa ira, angori permista, frendens,
domum praegnans rediit; quod tamen
summo studio occultavit, nec nisi
familiarissimis, quibus rem aperire necesse
erat, quae gesta fuere revelavit.
CAP. VII.
Yrsa nascitur, a matre indigne
educatur, a Patre
rapitur. Ei inscia nubit.
Hrolfum parit, ab Helgio
discedit. Adelsi Sveciae
Regi matrimonio
jungitur.
Itaque Regina, postquam tempore ad
faetus maturitatem necessurio uterum
clam gestasset, virginem venustissimam
peperit; in quam recens natam
conceptum in patrem odium convertit,
auspicata a nomine quod canibus proprium,
et in eorum genere uni ex suis; hominibus

p.38
vero contemtum et inusitatum
ipsi communicare placuit, Yrsam vocando;
ut vel nomen solum audientibus ludibrio
esset. Sed nec educatio minus
probrosa fuit: nam vix cunis egressa, infimae
sortis hominum filia fingebatur;
atque a politiorum hominum, foeminarum
praesertim consortio, muliebribusqve
artibus addiscendis arcebatur; ne ingenii
forte in assequendo dexteritas, admirabili
formae conjuncta, suspicionem generis
ullam, materiamque inquisitionis praeberet.
Duodecem annos nata, ad servile
pascendi gregis ministerium adhibebatur.
Et annum integrum isto munere functa erat,
cum forte notis littoribus praedatoriam
classem Helgius pater advertit, ac desiderio
status conditionisque Reginae cognoscendae,
solus, obsoleta veste senem
mendicum simulans, in terram ascendit.
Ibi deprehensum eximiae formae puellam,
qvalem antea nunquam conspexisse sibi
visus est, gregis custodiae praefectam,
captus venustate forma, quibus esset orta
parentibus interrogat? Pauperibus in

p.39
vicinia parentibus ortam se professae, respondit:
genus haut servile ex oculis ejus
facile dignosci; interea convenire ut pauper
pauperem ducat. Mox ad classem
ne quicquam deprecantem deduxit, caepitque
intentius adamare; inque regnum
redux nuptiali convivio celebrato, in
uxorem ascivit; atque ex ea filium, nomine
Hrolfum, Krakium postea dictum,
Daniae Regem celeberrimum, suscepit.
At Regina cognito filiam clam omnibus
avectam, simulque quod Rex Daniae Helgius
Reginam admodum tenellae aetatis,
ejusdem nominis, duxerit, rata id quod
erat, incestas inter illos nuptias esse contractas,
ad eas dissolvendas animum intendit,
maxime quod illos mutuo amore
tenerrime sese diligere comperit. Verum
differendum rata, donec conjugalis amor
magis magisque in dies provectus, vel
prole auctus, ad summum pervenisset,
qvo major amantibus a divortio aegritudo
succresceret. Post aliquod temporis intervallum,
ubi sobole auctos novit, in Daniam
profecta legatos ad Reginam Yrsam,
qvi de adventu suo certiorem eam facerent,

p.40
praemisit. Haec statim Regali pompa
obviam ei procedit, atque ad aulam
benigne invitavit. Respondit Olufa: nulla
inter Helgium ipsius maritum et se amicitiae
faedera intercedere, quibus allecta
ad eum salutandum tam longinqvum iter
susceperit; longe graviorem causam subesse,
quam reticere piaculum duxerit:
simulque interrogat, ut praesens matrimonium
placeat? Optime, respondit Yrsa;
nec aliter esse potest, cum celeberrimi
nominis, magnae potentiae, ingentisque
virtutis, opulenti et gloriae maritum habeam.
Neutiquam, regessit Regina, de
marito tibi tantopere gratulareris, nisi eorum
quae in hac re gesta sunt, ignara esses.
Etenim conjugium inter Helgium et te
contractum, patrem in propriae filiae amplexus
commisit; cujus rei certius testimonium
me ipsa perhibere nullus potest.
Ille namque postquam convivio exceptus
vim mihi in propria aula intentatam inferre
nequivit; domo deceptam rapuit,
stuprumqve intulit, unde tu prognata.
Haec sunt quae te celare nefas duxi, ut
quam ocissime impiae, Diis immortalibus

p.41
invisae, humano generi detestabili, tibique
ipsi extreme probrosae societati cum
Helgio renunciare, atque a tam nefario
congressu cum illo abstinere discas: neque
enim fas est illi post tantae consangvinitatis
notitiam commisceri, cujus in
hunc usque diem facti culpam sola ignorantia
diminuere potest. Regina Yrsa
adhaec obstupescens, ubi ad se rediit, sero
quidem, inquit, stemmatis mei originem,
regibus sata, te tamen matre impiissima,
crudelissima, iniquissima nata, agnosco;
ut quae propriam prolem ab aula ad haras
et ovilia, inaudita crudelitate relegaveris,
probrosum nomen indideris, ac denique
conjugii vitium tantisper sciens reticueris,
donec conjugalis amor et affectus
etiam procreatione sobolis auctus eo creverit,
ut absque summo maerore divelli
nequeamus, quo tristiorem orbitatem faceres.
Omnia haec, ait mater, ex odio
Helgii profluxerunt, cujus te innocentem
participem summa cum injuria factam
esse fateor. Nunc autem si relicto Helgio
mecum abire velis, omnia maternae pietatis

p.42
officia experieris, praeteritique temporis
odium amore, contemtum honoribus
cumulatius repensum deprehendes.
His dictis Yrsa a matre digressa domum
rediit, omnemqve tragaediae seriem Regi
exposuit; addens generis notitiam obstare,
quo minus in posterum cohabitare liceat.
Ille immensam matris illius crudelitatem
execratus, nuptias ne rescinderet,
oravit. Illa incestum perosa conjugium,
in proposito perstitit, abitumque
paravit. Multis igitur lachrymis ultro
citroque fusis, filio Regni haerede patri
enixe commendato ad matrem rediit,
eamque in Regnum suum Saxoniam comitata,
omnibus deinde maternae pietatis
officiis et honoribus afficitur. Nec
illi morum svavitas, ingeniique bonitas
defuit, quibus durae matris animum mollivit,
simulqve populi studia in se convertit.
Nec modo nominis illius fama universum
Regnum implevit; verum etiam
ad transmarina late pervagata multorum
eo deduxit principum animos, ut illam
sexus sui et seculi palmam reportasse faterentur,

p.43
atque in conjugem petiissent,
nisi metus adfuisset, ne potentior Rex
Helgius iterum eam repeteret. Svecis
hoc tempore imperavit Adels, Rex potentia
clarus: Hic inter alios Yrsae virtutum
fama percepta classem haut modicam
instruens in Saxoniam transiit, conjugium
ejus ambiturus. Regina mater, convivio
amplissimo in ejus gratiam apparato,
amantissime eum et summo cum honore
excepit. Cumqve is itineris causam
proderet, illa filiae conditionem vicissim
enarravit: Quod si Adels prioris
mariti offensam nil metuat, se facile petitis
illius assensuram. Adels hisce nil motus
in proposito perstitit. Negocium itaque
ad Yrsam defertur, ejusque de hac
re sententia exquiritur. Illa prioris mariti
virtutibus strictim commemoratis,
mutationem omnem periculosam esse respondet;
nec sibi animo excidisse prius
matrimonium, quod licet initio jucundissimum
fuerit, tam tristem exitum habuerit,
quam temere et imprudenter caeptum
sit. Interea hic, veluti alias, matris
arbitrio multum tribuere, quam filiae

p.44
fortunae quam optime consultum velle
non dubitet; nec ignorare se, ea illam
esse prudentia, ut quid sibi maxime conducat,
optime prospicere queat, consensum
itaque suum ab illius mente dependere.
Cumqve inter eos matrimonialis
contractus conclusus esset, patris tamen
consensus requisitus non est. Exacto ibidem
aliquantulo temporis spatio, dimissione
reditus maturandi impetrata, Rex
assumpta sponsa aucto quoque comitatu
in Regnum rediens, publica laetitia, et
festa omnium ordinum acclamatione excipitur.
Inde nuptiale convivium, invitatis
ad festivitatem amicis, consangvineis
et proceribus Regni, plebeque ad
solennitatem tantam undique confluente,
communi applausu et votis pro faelicitate
Regis Reginaeqve conceptis, celebratur.
Ex collatione hujus Historia cum Chronico
Norvegico instituta, colligitur, Reginam
Olusam, postquam Yrsam peperisset,
nupsisse Regi Geirthiofo; namque
ex Chronici relatione patet, illius conjugem
fuisse, cum Adels virginis nuptias
impetravit. Verum Saxo historiae qvam

p.45
hic describimus, magis adstipulatur;
nam quamvis matrem eam patri ignoranti
prostituisse cum his non conveniat,
convenit tamen cum Helgio prius quam
Adelse Yrsam consvevisse. Sed ad rem
redeamus.
CAP. VII.
Helgius maerore ob amissam
conjugem vexatus,
solus agit. De monstroso
Skuldae ortu narratio.
Profectio Helgii in Sveciam.
Ejus caedes. Berserki,
eorumque mores
describuntur.
Vix Yrsa thalamum Adelsis conscenderat,
cum hujus rei fama ad aures
Helgii in Daniam pervolavit. Inde
maeror et tristitia animum exstimulans,
adeo illum perculit, ut subducens se hominum

p.46
commercio segregem domum,
omnis famulitii impatiens, solus incoleret.
Accidit autem, ut nocte concubia lamentabilis
cujusdam ante fores ejulantis
sonus auribus ejus obreperet. Expergefactus
igitur, recluso ostio, informe quoddam
mulieris simulachrum, habitu corporis
faedum, veste squalore obsita, pallore,
macie, frigorisque tyrannide propemodoum
peremptum deprehendit; quod, precibus
obsecratus, ut qui jam miserorum
aerumnas ex propria calamitate pensare
didicisset, in domum intromisit; ipse lectum
petit. At mulier, ne hac quidem
benignitate contenta, thori consortium
obnixe flagitabat, addens id tanti referre,
ut nisi impetraret, omnino sibi moriendum
esset. Quod ea lege, ne ipsum attingeret,
concessum est. Ideo nec complexu
eam dignatus Rex, avertit sese. Cum
autem prima luce forte oculos ultro citroque
converteret, eximiae formae virginem
lecto receptam animadvertit; quae
statim ipsi placere caepit: Causam igitur
tam repentinae mutationis curiosius indaganti

p.47
respondit virgo, se unam e subterraneorum
hominum genere diris novercalibus
devotam, tam tetra et execrabili
specie, quali primo comparuit, damnatam,
quoad thori cujusdam principis socia
fieret, multos Reges hac de re sollicitasse.
Jamqve actis pro praestito beneficio
gratiis, discessum maturans, a Rege
formae ejus illecebris capto comprimitur.
Deinde petit, si prolem ex hoc congressu
progigni contigerit, sequente hyeme,
eodem anni tempore, ante fores positam
in aedes reciperet, seque ejus patrem profiteri
non gravaretur, secus non leve infortunium
insecuturum praedixit: a quo
praecepto cum Rex postea exorbitasset,
nec prae foribus jacentem infantem pro
suo agnoscere voluisset, ad eum iterum, sed
corrugata fronte, accessit, obque violatam
fidem acrius objurgatum, ab imminente
periculo, praestiti olim beneficii gratia,
se exempturam pollicebatur, ita tamen, ut
tota ultionis rabies in filium ejus effusa
graves aliquando levitatis illius peanas
exigeret. Ex hac tam dissimilium naturarum
commixtione, Skulda versuti et

p.48
versatilis animi mulier nata fuisse memoratur;
quae utramque naturam participans,
prodigiosorum operum effectrix
perhibetur. Postquam vero ad meliorem
mentem luctu paululum levatus Helgius
rediit, tristitiam animique dolorem negocio
propulsaturus, ad piraticam, a teneris
familiarem, iterum exercendam se
convertit. Tum vero amore Yrsae impotens,
Sveciam classe petivit, experturus
si forte eam secum vi vel arte abducendi,
maritoque invito eripiendi occasio affulgeret.
Consilii forte ignarus Adels, ut
littoribus Sveciae eum appulisse comperit,
quaerit a Regina, an ad convivium eum
invitari velit? id vero in arbitrio ejus potestateque
situm respondit: eum tamen
esse quem sibi prae omnibus aliis colendum
et honorandum agnosceret. Visum
est Regi a rebus suis non alienum eum
quam honorificentissime invitare, non
item omnino indemnem dimittere. Mittuntur
ergo ad naves, qui salutem Regis
Regi deferrent, adque hospitium invitarent.
Is oblato honore laetus, relicta ad
classem maxima copiarum parte, centum

p.49
tantum in comitatum delectis, sine mora
accessit, et quam honorificentissime excipitur.
Duodecim Berserki militiam
Adelsis sequebantur: mores his et ingenia,
ut caeteris ejusdem furfuris, furor et
rabies plusquam canina, cutis ferro impervia,
clypeos admordere, porcorum
more grunnire, vel leonum potius rugire,
cum efferbuerit ira in bellum nudo
capite ruere, ad singulare certamen provocare,
qui uxores, filias, aut cognatas libidini
eorum permittere recusarent, viqve
stuprare, si praelium detrectaretur,
caeteroquin promiscue matronas et virgines
violare, mensem unum aut alterum
detinere, domum deinde cum ignominia
ad parentes et propinquos remittere, ubique
latrocinari, inter praeliandum, furore
percitorum instar, duplo robore augeri.
Hi tales illius seculi principibus in
deliciis fuerunt; quibus ad praesidium
corporis et Regni usi, ad eorum scelera
connivere necesse habuerunt, munera
quippe ingentia ex latrocinio quotannis,
tempore festi Jolensis, iis deferre solebant,
socios scelerum et participes rapinarum

p.50
et latrocinii eos secum reddentes.
Hos subornavit Adels cum mandato, ut
saltu, qui inter urbem et Regis Helgii classem
intercederet, prope viam publicam,
qva processurus esset, absconditi, in eum
facto impetu irrumperent, subornaturum
se copias, quae illum a tergo premerent,
pollicitus, iterum atque iterum
monens, ut sedulo caverent, ne omnino
elaberetur. Haec fraudis dolique machinatio
summa cura occultata est, ne
quicquam illius Reginae, ne Berserkorum
quidem reditus, suboleret: (nam interea
dum Helgius illic moratur, ex quadam
expeditione redierant; quos ne palam
progrederentur, Rex occursu suo in
itinere non procul ab urbe praeoccupavit.)
Iterum convivium ingressus, hospiti
se facetum et benignum exhibuit. Verum
Helgius aspectu Reginae adeo exhilaratus,
et tanquam totus extra se, in amorem
ejus raptus, illius solius colloquio
toto convivii tempore intentus eratque
quo Zelotypo Regi suspicionem occultarum
molitionum auxit. Sub finem convivii
hortatur Regina maritum, ne absque

p.51
Regiis donis socerum dimittat, quod
ille alacriter pollicitus, sub abitum Helgii
liberaliter et magnifice executus est; nam
pretiosissimis muneribus, auro, gemmis
et diversi generis cimeliis donatum, summa
cum honoris exhibitione, una cum
Regina per plateas longam viam, specie
sincerae charitatis, comitatus, ultimum
vale dicentem dimisit; suffecta interim
satellitum cohorte, qui honoris causa ulterius
in viam deducerent; qui ad destinatum
locum cum pervenissent, consalutato
Rege discesserunt. Nec longo
temporis interjectu irruentes in se Berserkos,
quantumvis imparatus fortiter Helgius
excepit, repulissetque, ni ex insidiis
exortus armatorum globus illum a tergo
invasisset. Cumque ab omni premeretur
parte, in mediam hostium aciem eqvum
permisit; magnaqve strage edita,
ne inultus moreretur, oppressus succubuit.
Munera inde tutaeque largitiones Regia
una cum spoliis devictorum ad Adelsem
delata sunt. Ingenti ex tanta victoria
laetitia perfusus Adels, et tantum non triumphans,
quod tanto Rege, qui solus

p.52
gloriae suae obstruxisset, summoto, jam
aemulorum nemo superesset (non enim
filium adolescentiam nondum ingressum
metuebat.) Reginae patrem e vivis sublatum
nunciari jussit: quae longe secus tam
tristi nuncio afficiebatur; quam jam gravi
luctu oppressam Rex consolaturus accessit,
querimoniis missis luctum ut deponeret,
hortatus; se ei et mariti et patris
loco fore; mulctamque, si saperet;
ob patris caedem, aurum, argentum,
resque alias pretiosas accipere monuit:
cui Regina respondit, quod fortissimum
heroem, invictissimum Regem, omnium
mortalium sibi devinctissimum, sui ipsius
socerum et id temporis hospitem, rupto
divini humanique juris vinculo, fraude
et dolo vita privasset, non esse quod
gloriaretur. Se quod attineret, cum natura
se ad ultionem sumendam non armasset,
sumpturam quam possit: fidem
namqve ei subtracturam, si quando res
foret cum aliquo, qui amicitiae et sangvinis
nexu patrem attingeret; nec Berserkis
parsuram, cum occasio offerretur. Rex
minas illius tam sibi quam illis intentatae

p.53
insuper se habere testatus, ut mulctam,
quam ipse sibi irrogaret, non respueret,
iterum svasit, persvasitque: qua accepta,
numqvam tamen a morte Helgii hilaris
aut animo tranquillo apparebat, rixaeqve
et tumultus in aula plures quam antea
exorti sunt, totisque viribus annitebatur,
ut Berserkos contumeliis afficere
posset: optabatqve tacite divortium cum
Rege; sed potentia voto obstitit. Jamque
Adels sibi primum, deinde aliis, Septentrionalium
Principum potentissimus
videbatur; nec esse, qui sibi Berserkorum
praesidio munito dubiam palmam faceret.
Crevitque adeo potentiae ejus opinio,
ut multorum fortium virorum confluxus
ad eum fieret, magno honori ducentium,
aulam ejus militiamqve [militamque ed.] sequi;
qvamvis id temporis pace tranquilla et
otio, sopitis bellis, potissimum frueretur.
Cum autem Reginae inopina de Berserkis
ultio, opera insignis athletae Svipdagi
ejusque fratrum tandem obtigerit, genus
eorum gestaque, totiusqve vindictae ordo
hic jam exponendus est; praesertim cum
illi deinceps in aulam Hrolfi Krakii recepti,

p.54
ulterius quoque ad hanc historiam
pertineant.
CAP. VIII.
Svipdagus, ejusque fratres.
Ipse ad aulam Adelsis
accedit, cum Berserkis
conflictatur. Eos superat.
Fuit Vir inter Sveciae incolas, aviam
et longe a caeterorum civium habitationibus
distantem solitudineque diremptam
villam incolens, nomine Svipus,
jam provectae aetatis, verum juvenili aetate
animi vigore, corporisque robore,
artiumqve tam militarium quam quae agilitatem
conciliant, scientia probe instructus;
nec talis, ut ex habitu exteriori de
indole et animi dotibus conjectura capi
possit. Tres illi filii, juvenilis paterni
vigoris prorsus aemuli: Nomina his Svipdagus,
Beigadus, et Hvitserkus liberorum
natu maximus. Commendabat hos praeter

p.55
caeteras animi corporisque dotes speciosa
forma, qualis in viris laudari solet.
Vix decimum octavum aetatis annum
Impleverat Svipdagus, cum patri solitudinis
taedium questus, discedendi veniam
petivit, dictitans; deserta, abditasque
convalles, quas natura a cultioribus et amaenioribus
terrae partibus secrevisset,
nihil esse aliud, quam exilii locum, ad
quem qui colant, tanqvam humani generis
portenta civibus invisa, relegati damnatique,
omni humanitatis commercio
prohiberentur: habere se potentissimum
Regem invictissimo Berserkorum caeterorumqvue
athletarum et pugilum satellitio
stipatum Adelsem; illum se accessurum,
et ut in militum ejus collegium adscisci
possit, enixurum. Ad haec Svipus pater
regessit; nequaquam sibi illud institutum
probari: nam qvanquam sit Rex celeberrimus,
opum tamen et potentiae vim,
non proprias virtutes, claritudinem illam
conciliasse; esse enim animo versutum,
alloquio blandum, et pariter inficiosum,
qui plura promitteret, quam praestaret,
moribus ad ostentationem compositis,

p.56
natura revera malum; Satellites vero
invidos et audaces, corporis stupendo
robore pollere. Svipdagus periculis subeundis
virtutem illustrari respondit; persvasum
esse, taediosae ad illud usque tempus
traductae vitae genus aulico splendido
et jucundo permutare, paternaque domo
excedere. Quod ut obstinate proposuisse
pater animadvertit, assensum etiam praebuit,
optimiqve generis equo, armaturaque
nobilissima instructum inter caetera
securi, acuminis et magnitudinis mirae
et inusitatae donavit, dimissurusque svasit
ne ullum injuria lacesseret, illatam
fortiter reprimeret, neve fortitudinem
jactaret: sed impetitus eandem ostenderet,
nempe dissimulatam ex provocatione
admirabiliorem, et ex improviso erumpentem
illustriorem fore. His monitis,
pluribusque aliis prudentiae regulis
instructus Svipdagus, parentibus consalutatis,
iter ad aulam Regis direxit;
qvod eodem vespere, eqvo acriter in cursum
luxatis habenis concitato, emensus,
ad circum ante aulam, ligneo sepimento
munitum, januis clausis, pervenit. Mos

p.57
erat ingredi volentibus veniam efflagitare;
quod ille negligens effractis claustris
citato cursu penetrans, ad Regem aurea
sella insidentem, Berserkis ab utroqve latere
stipatum, se contulit, decenterque salutavit.
Mox cujas esset, et unde veniret,
quaerenti, patrem domiciliumque exposuit,
agnitusque inter praecipuos pugiles
locum mereri visus est. Sed offenderat
Regem Berserkosque superba adequitatio,
quod cancellos Regios temere
perrupisset, nam eodem forte die ludi celebrabantur,
ad quorum spectaculum freqvens
populus coierat: cumque vidisset
Rex advenam adeo superbe portis adequitantem,
hunc virum magnos spiritus
gerere pronunciavit; nec alias sibi visum,
qui tam inflato animo januas sepimentaqve
clathrorum pernicis equi cursu momento
prosternere ausus esset; illius igitur
fortitudinem viresque explorandas.
Interea ludorum solennitate haut quaqvam
cessante, scamno se advena inter
spectandum inclinans a Berserkis minaci
vultu eum intuentibus caedi quam primum

p.58
destinatur. Igitur finito ludo ad
Regem eunt, veniam facinori patrando
expetentes: quibus ille respondit; non se
eadem atque ipsos aestimatione advenam
metiri; haut injuriae oportunum sibi videri,
velle tamen ut experimentum sumatur,
robur hic an fastus praevaleat. Grege
populi et famulis aulicis ad sua remeantibus,
Svipdagum accedunt, quaerentes,
an athletam se profiteatur? quibus ille,
haut ullo eorum inferiorem cum respondisset,
prius furore percitos acrius
inflammabat, adeo ut Rege spectaculum
istius experimenti in crastinum differente,
vix jam frendentes ira et ultionis ardore
incalescentes continerentur, qui eum
actutum provocantes, arma sibi, non sesquipedalia
verba tumidamqve inflati tugurii
opinionem, opponi poscerent. Ille
vero paratum se ait cum illis per vices
congredi; nec, si pluribus uno eodemqve
congressu excipiendis non impar sibi videatur,
illud quoqve certamen detrectaturum.
Tanta repentini advenae fiducia
Regina adeo laetata est, ut gaudium intra

p.59
praecordia animi abscondere minime posset,
apposite talem hospitem accessisse
dictitans, qui Regem Berserkis nimium,
nec sine Majestatis sugillatione, fidentem
doceat, quantum praesidii in illis situm esset,
cujus verbis magis ac magis excandescentes,
palam testati sunt, ejus in se animum
dudum sibi perspectum esse, utpote
quae votis, omnium simul mortem,
quo patriis manibus rite litetur, expetat.
Vix illuxerat dies crastina, cum ardore
pugnandi incitati, inque harenam singuli
digressi, uti convenerant, Svipdagum
adorti sunt. Magnis animis concurritur,
Berserkis partam famam, Regium favorem
omniumque opinionem asserturis,
peregrinique tam contumaciam qvam
contumelias vindicaturis: illo contra, verbis
hesternis fidem facturo, inveterataeque
opinioni de fortitudine eorum falso conceptae
detracturo, famamqve nominis,
imperantium gratiam et adstantium plausum
promerituro. Nec longa mora,
primo actutum strato occisoque, alter
vindictam sitiens in eum irruit, statimque
ad orcum missus ictu gladii corruit. Consimili

p.60
fato adhuc duo consumpti sunt,
cum indignatus valde Rex, intulisse sibi
tantam cladem Berserkorum caede inopinatum
advenam ignotumqve questus, omnes,
qui aderant, ut simul in eum irruerent,
conficerentque, mandavit. Verum
Regina, verita ne forte subitanea irruptione
subverteretur, satellites suos ad vim
arcendam opposuit; dictitans, longe majorem
illum cunctis Berserkis esse, quos
solus virtute superabat: Rege autem indignum
in unum hominem satellitium
omne armare: tanta virium ejus prope
invictarum confessione evinci, quanto
omnes praestet, ad quem opprimendum
integro prope exercitu opus sit; levem
autem cladem Berserkorum caede illatam
videri, quos unus juvenis, nullius [nulius ed.] ope
adjutus, sustulerit. Motus dictis Reginae
Rex Svipdagum loco honorificentissimo
sibi e regione collocavit. Elapso vespere
Svipdagus, cum per noctem praecedentis
diei periculum animo volutaret,
non satis Berserkos lacessivisse, nec gratiam
Reginae satis rependisse sibi visus est.
Lecto igitur exsurgens armis assumptis,

p.61
solus cubiculo egressus est, ratus sibi insidias
tendi, si se solum viderent; illam occasionem
manibus elabi hautqvaquam
passuros: nec fefellit opinio; nam ut nullo
comitatu, nullis auxiliis suffultum vident,
omnes consertim simul in eum impetum
faciunt, quorum ictus partim umbone
exceptos declinavit, partim gladio
grandioribus ictibus retorsit, duravitque
aliquantisper iniquum certamen, donec
Rex tumultu excitatus, interveniendo
diremit. Quintus e Berserkis eo conflictu
morte mulctatus est. Viso autem
quod octo robustissimi inter omnes Sveones
habiti, delectique in limitum regni
custodiam, uni viro impares essent, Rex
vehementer excanduit: maxime quod
successu frustratus esset. Namque clanculum
in ultionem sociorum hospitisque caedem,
cum Svipdagus cubiculo egressus
esset, ipse subornaverat, maturandum ratus,
dum Regina horum inscia opem ferre
nequiret, graviter ergo increpatos extra
imperii limites proscripsit. Dictitans,
diu sibi constitisse ferociores quam fortiores

p.62
esse. His accensi Berserki bellum minitabantur.
Rex vero respondit, in sua
quidem potestate esse, bellum illud morte
eorum praevenire; quo tamen magis
contemptos se quam timendos agnoscant,
exilium iis permitti. Atque ita turpiter
exauctorati, ultra imperii pomaeria egressi
sunt. Rex vero Svipdagum in eorum
locum suffecit: hortatus, quandoqvidem
Regina annuente copiis militaribus custodiaeque
Regni praefectus sit, locumque
Berserkorum omnium solus successor teneat,
provideret; ne minus utilem se sibi
regnoque exhibeat, quam erant duodecim
antecessores, excursusque piratarum, populationes
vastationesque propulset, terrestres
hostium irruptiones arceat, seditiones
reprimat, his feliciter expediendis
arma exercitumqve in omnem eventum
paratum in promptu habeat.
CAP. X.
Berserki contra Adelsem
exercitum movent. Hos

p.63
Svpipdagus acri proelio
fundit. Illi bellum reparant.
Svipdagus cum iis
congreditur. Fratres succurrunt.
Eventus pugnae.
At Berserki dum exularent, minarum
Regis, odiique Reginae plusquam
Vatiniani, cladis deinde et contumeliae
a Svipdago illatae haut immemores,
ultionem meditantur. Suae igitur
farraginis hominum colluvie ad se undeqvaque
confluente, in tantum excreverunt,
ut speciem justi exercitus praeberent.
Infestis igitur armis Sveciam petentes,
obvia quaeque ferro flammisque
devastarunt; armenta, pecudes et quicqvid
precium sui commendabat, in praedam
cessit; homines aut caesi sunt aut capti.
Tanti incendii rumor ubi ad aures
Regis pervenit, Svipdagum cum exercitu
raptim collecto occurrere jubet. Verum
ille Imperatoris munus, absente Rege,

p.64
exercitumque abnuebat; forte ad invidiam
Regis declinandam, iniquo animo
laturi victoriam illius potius quam suo
ductu obtentam videri. Ad ultimum
duodecim virorum vitas (quandocunqve
posceret) sibi donari pactus, imperio paruit.
Rege itaque domi remanente, cum
exercitu magnis itineribus Berserkis obviam
profectus in loco pugnae destinato
tribulos muricesque projiciebat, qui defossi,
perniciem ingredientibus ad se suosque
oppugnandos properaturis afferrent;
in quos cum incidissent, haut leviter vulnerati
sunt. Mox cum exercitu superveniens,
uno eorum occiso, reliquos una
cum manu superstite in fugam actos, palantes
ad naves persequitur. Deinde victoria
ovans ad Regem reversus, magna
gratulatione, Reginae insuper laudibus
cumulatus, excipitur; quae tot jam experimentis
compertum Regi suggessit,
quam nihil praesidii in bestiis illis esset.
Dimidia ex parte accisus erat Berserkorum
numerus, nec tamen sex residui quieverant.
Qui cum in Sveciam iterum
infestum exercitum traduxissent, direptionibus,

p.65
caedibus et incendiis pro more defaedantes;
ne latius et in penetralia Regni
serperet incendium, Svipdagum contra
eos modicis copiis armatum Rex praemiserat [praemimiserat ed.],
seipsum cum majoribus secuturum
pollicitus. Profectus igitur Svipdagus,
auxilioque Regis succursuri confisus,
Berserkis occurrit, copiis duplo superioribus.
Concurritur ingentibus animis,
infestisque ab utraque parte gladiis, ingensque
periculum fuit, ne Svipdagianos
multitudo circumfunderet. Eodem forte
tempore excitus somno Svipus pater,
valde ingemiscebat, advocatisque filiis
fratris non procul inde impari manu pugnantis
periculum, oculis suis per quietem
observatum, exposuit; modicas copias
multitudinis impetum sustinere non
posse, permultos caesos esse, et qui supersint,
partim langvore, partim metu ardorem
pugnae remisisse, fratrem ante signa
accerime pugnantem, tribus vulneribus
acceptis, alteroque orbatum oculo
praelium sustinere; ni mature subveniatur,
de eo procul dubio actum esse; Regem
in subsidiis latere, spectatoremque

p.66
pugnae, non hostium propulsatorem agere,
conflictum dilaturum donec dux Svipdagus
caesus, aciesque hostium debilitata sibi,
cum recente milite adversus fessos concurrenti,
facilem victoriam esset concessura;
quo tanquam vultur alienae praedae solus
gloriam de confecto prope bello, et
privatam laetitiam de Svipdagi, invisi sibi
ducis, nece capere possit; armarent se modo
filii, fratrique periclitanti succurrere
festinarent, Nec mora, armatura eqvisqve
assumptis exiliunt domo, adque locum
pugnae, quem pater somnio edoctus
monstravit, veloci cursu perveniunt, deprehenduntque
omnia dictis patris respondere.
Namqve Svipdagus multis
vulneribus adverso corpore saucius, alteroqve
oculo privatus, tribus Berserkis
occisis, multisqve suorum caesis, adhuc
fortissime dimicabat: Qui ut fratres in
auxilium concurrentes agnovit, de eventu
pugnae haut amplius dubius, suos ut
pugnam redintegrarent hortatus est;
adesse subsidium sternendis hostibus satis
validum, se modo viros praestarent. His
dictis, facto globo, una cum fratribus,

p.67
sequente milite jam novo auxilio confidentiore
facto, animosque recolligente,
confertim in hostes invectus, primo impetu
confudit et turbavit; deinde totam
aciem dissipavit. Langventes igitur animo,
et diuturno labore ex praelio fessi,
terga vertentes ad naves effusissime fugiunt;
quos Svipdagus quam potuit acerrime
insecutus, oppressit, inde collectis
spoliis victoria ovans ad Regem se contulit.
Quatuor erant vulnera caeteris graviora,
valdeqve periculosa Svipdagi corpori
statu certaminis inflicta: duo manibus,
tertium capite, excepta; quartum
oculus erutus ostendit. Quibus medendis
ipsa Regina operam contulit, quamvis
aegre, nec nisi longo tempore, curarentur:
per omnem deniqve vitam jacturam
oculi, atrocis pugnae vestigium, passus,
parti honoris et victoriae monumentum
ostendit.
CAP. X.
Svipdagus cum fratribus,
aula Adelsis relicta, ad

p.68
Patrem se recipit. Hrolfi
Krakii Daniae Regis elogium.
Ad eum fratres,
suggestu patris, se conferunt.
Ejus satellitio
inseruntur.
Ut primum ex vulneribus Svipdagus
convaluerat, Regem adiit, resignatoque
officio, se alio concessurum
praedicabat. Rex autem honoribus in
illum congestis, cum beneficiis aliis, quibus
eum affecerat, commemoratis, plura
insuper tum illum tum fratres ejus exspectare
jussit. Ut vero eos propositi
tenaces animadvertit, quaerit quorsum
tenderent? id sibi nondum constare responderunt.
Illud certe proposuisse, Principem
talem invisere, qui non inter latebras
abditus milites suos praesentissimo
vitae periculo objiceret, subsidiaqve subtraheret,
eo tantum fine, ut gloria sibi
vendicata amicis fatum acceleret: satis

p.69
temporis in Svecia tritum; mores, instituta,
potentiam, gloriam Majestatemqve
plurium Regum cognituros. His dictis,
consalutato Rege ad Reginam concesserunt,
actisque impense gratiis discesserunt;
equisque in cursum concitatis, ad
Patrios penates perrexerunt; paternoqve
affectu excepti, gestorum serie ordine
exposita, gerendorum consilium efflagitarunt.
Quibus pater respondit: Hrolfum
Helgii dolo vitrici Adelsis sublati filium,
seculi sui decus, eum esse in cujus
satellitium adscisci honorificum ipsis
foret: esse namque sapientissimum, utpote
qui omnibus vicinis Regibus
subactis, securitatem sibi, subditis etiam
foelicitatem, opes, et rerum omnium
abundantiam, talium opera et ministerio
conciliasset: Praeterea accessu facilem, alloquio
blandum, vultu affabilem, forma
elegantem, justitiam clementia temperantem,
in eligendis amicis providum, retinendis
constantem, ornandis donandisqve
profusum, in promissis fidum, liberalitate
et magnificentia incomparabilem,
manu promptum, legum severum vindicem,

p.70
praevaricatoribus difficilem, injuste
afflictorum perfugium et praesidium,
hostibus formidabilem, sceleratis implacabilem, nulli magis qvam
vitiis inimicum: His virtutibus nominis
sibi immortalitatem, et aeternam ad posteritatem
memoriam comparasse. Svipdagus
reposuit: proposuisse patrem magis
virtutum quoddam exemplar, quam
Regem, qui talis esset, indicasse. Ex his
tamen omnibus aliquid participare, tanto
viro referente credendum; non igitur
differendum, sed quam primum periculum
faciendum, an etiam se in numerum
suorum satellitum velit adscribere. Pater
in eorum potestate situm refert, ubi terrarum
vivere velint, malle se tamen domi
ut manerent. Illi nequaquam se commissuros
respondent, ut posthabito tanto
Rege rus patrium colerent. Itaque
salutatis parentibus in Daniam profecti,
Hrolfo Regi se sistunt. Primus Svipdagus,
sequentibus fratribus, aulam intrat,
Regemque submisse et officiose salutat.
Quo quinam essent? rogante, singulorum
nomina exponit, longumque iter susceptum

p.71
memorat, eo fine, ut in satellitum
Regiorum numerum recipiantur. Non
eqvidem proposuisse se, ait Rex, ministros
et satellites Regis Adelsis in suum satellitium
admittere, eorumque curae et
custodiae salutem suam committere: verum
praevertisse jam dudum adventum
eorum, praeclaram gestorum fidelisque
Adelsi operae navat, nec repensae, famam:
tantum abesse, ut tantorum virorum
consortium aspernetur; ut insuper
etiam gratias agat, quod praeclara sui opinione
ducti, se Adelsi praetulerint. Svipdagus,
actis gratiis, sedem sibi assignari
petit. Ad latus cujusdam Bialkii, infra
vacuas duodecim virorum, sedes indicatur;
fratres autem loca, ut praeceptum
erat, occuparunt. Svipdagus a consessore
Bialkio cognovit, duodecim Berserkis
in expeditione nautica occupatis, sedes
illas competere. Duae erant Regi filiae;
alterius nomen Drifa, quod nivi commista
pluvia; altera Skur, quod procella pluvialis
aquea, vertitur: Haec semper domi
in aula manebat, formae elegantissimae,
fratresque suo favore dignata patri commendabat.

p.72
Cum autem rediissent Berserki,
omnes pro more aulicos accedebant,
quaerentes a singulis, sibine comparari,
aut pares haberi vellent? quibus
summa cum dexteritate ad evitandas rixas,
pacemqve intra aulae parietes et concordiam
tutandam, ab unoquoqve eo
temperamento responderi consvevit, ut
haut oblique appareret, ipsis se neminem
componere. Et jam ad Svipdagum perventum
erat, quem cum primipilus hac
quaestione lacesseret, confestim de sede
exsiliit, strictoque gladio respondit: se
hautquaquam ulli eorum, vel virium robore,
vel aliis dotibus inferiorem velle
videri. Ergo, inquit Berserkus, hoc caput,
hanc galeam ense intrepide feri.
quod cum tentaret Svipdagus, vidit caput
adversarii ferro laedi non posse. Jamque
ad manus perventum esset, ni Rex interventu
suo illos reconciliasset, pares judicando;
cujus anctoritate contenti, domi
militiaeque semper concordes vixerunt;
animi ferociam obsequio Regio
submittentes.

p.73
CAP. XI.
Hrolfus legationem in Sveciam
parat. Regiam amplificat.
Sororium Hiorvardum
astu subjugat.
His peractis Rex legatos ad matrem
in Sveciam misit, petitum, ut suo
nomine cimeliorum, omnisqve
aeris, qvod patri mortuo Adels abstulisset,
restitutionem posceret. Regina respondit,
nil hac legatione iniquum postulari;
verum Adelsem tanta iniquitate et
avaritia esse, ut surdas aures aeqvissimis
postulatis adhibeat: laterem lavaturam,
si legationem exponeret, nec Regem filium
quicquam profecturum, ni ipse se
praesentem exhiberet; tum vero consilia
pro re nata suggesturam. Hoc responso
dimissi legati ad Hrolfum redierunt: qui
qvamvis matris consilia seqvi in animo
haberet; intervenerunt tamen assiduae
occupationes, quae propositum distulerunt;

p.74
bellorum nimirum continua
series, victoriaeque trophaea victis regibus
identidem parta. Terebatur adhaec
tempus urbibus et aedificiis exstruendis.
Plurimum eminebat Regia Hleidargardus
dicta, quam Ski�ldus Odini filius primus
fundavit, verum a Hrolfo tanto ornatu,
luxu, et magnificentia refecta et instaurata
est, ut nullam parem totus Septentrio
haberet, magnificenti Regis, sui seculi
eminentissimi, respondentem. Fuit
Rex opibus et ditione potens, juvenis magni
acuminis, Hiorvardus nomine (Hiartvarum
Saxo, et qui eum secuti sunt scriptores;
Hiartmannum Johannes Gotus,
Hiortvardum Hvitfeldius, vocant: Nomenclatura
Hiorvardum indicat.) Gvalterus,
quem hic sequimur, ditionem cui
praefuerit, omittit; Johannes Gotus unum
ex Svecia proceribus nominat.
Huic Hrolfus sororem Skuldam in matrimonium
collocavit; accedente Regis Adelsis
et Yrsae Reginae consensu. Eum ad
convivium opiparum [opiparum ed. repetit] quodam
tempore invitavit Hrolfus, quod in longius

p.75
tempus productum magna cum hilaritate,
commissatoribus sibi invicem gratulantibus,
celebrabatur: forte evenit, ut
Reges in campum exspatiati inter se colloquerentur,
cum Hrolfus ad secreta naturae
secessurus Hiorvardo gladium interea
reservandum traderet, quem etiam
redeunti reddidit. Hrolfus istud officii
genus obsequium et submissionem interpretatus;
Nosti amice, inquit, quod antiquissimis
moribus, qui ministerium retinendi
gladii ad exonerandum alvum
secedenti praestiterat, subjectionem simul
praestitisse, dominiumqve illius hoc
actu cognovisse judicatus sit: Meus igitur
de hinc cliens eris, regnumque quod tenes
beneficio meo acceptum feres, et in
testimonium confessionis annua tributa
pendes, clientum jure munitus patrocinium
fidelemque tutelam, si quis te impugnaverit,
experiere. His auditis prope
consternatus Hiorvardus, cum vim
opponere nequiret, nec a proposito gloriae
proferendae ditionis cupidisssimum
Regem abstrahi posse cognosceret, offensione
dissimulata, in tributum clientelamqve

p.76
necessitate compulsus, concessit; licet
conditionis mutationem, quantumvis
titulo illibato, aegerrime ferret. Finito
igitur convivio domum profectus, per
complures annos tributa solvendo, Regis
amicitiam hostili animo coluit: Majestatemqve
veneratus, speciem in praesenti statu
acquiescentis praebuit, fidemque perseveranti
constanti longi temporis obsequio
in posterum confirmavit.
CAP. XII.
Bodvaris Biarkii genus repetitur.
Avi ejus Secundae
nuptiae [nuptioe ed.]. Regina Hvita
privignum Bi�rnum
ad incestum solicitat, et
diris devovet.
Antequam iter in Sveciam susceptum,
tam historiis quam fabulis antiquorum
celeberrimum proseqvar, tempestivum
erit, quali satellitio instructus fuerit,
in primis pugilum principis Bodvaris

p.77
rerum gestarum partem aliquam praemittere.
Avus ejus paternus fuit Hringus, partis
Uplandarum in Norvegia Regulus; qui
ex uxore prima, jam ad senium vergens,
adultum filium, nomine Bi�rnum, reliquit,
indolis bonae, pietatis eximiae juvenem,
imperatoriis ac militaribus artibus juxta
inclytum; quarum peritiam continua piraticae
terrestriumque expeditionum consvetudine,
patris militiam ab incunabulis
prope secutus, comparavit. Forte evenit
ut Regina Bi�rni mater fato fungeretur,
non sine publico privatoque subditorum
luctu, cujus decessu contristati Regii
consiliarii svaserunt, ut animum ad
secundas nuptias applicaret, legatosque
ad virginem nobilitate generis morumque
conspicuam expetendam ablegaret.
Quorum monitis placide auditis, in australes
Norvegiae oras fide prudentia et
sapientia regni potissimos, sibique devinctissimos
misit, ad inquirendam virginem,
aptam sibi conjugem, et subditis
Reginam; cujus eligendae potestatem legatis,
electionis vero prosperitatem solertiae

p.78
eorum commisit. Quos, ut imperatum
erat, australes Norvegiae oras legentes
oborta ab austro tempestas, sine intermissione
dies noctesque flando, cursum
ad arbitrium suum vertere coegit; nec
prius desiit, qvam in Borealis plagae oram
Finnmarchiam perventum esset, ubi portu
satis commodo recepti, hyemem transegerunt.
Interea dum quodam tempore
longius in terram exspatiarentur, deprehenderunt
in casa quadam duas conspicuae
formae faeminas ad focum sedentes;
quarum grandior aetate se Regis Finnorum
concubinam, nomine Ingibi�rgem,
reliquam filiam suam eo parente natam
Hvitam vocari, interrogata respondit.
Ulterius quaerentibus, quo fato in
eam solitudinem procul ab hominum
commercio redactae essent, vim et minas
potentioris Regis, conjugium filiae expetentis,
sed repulsam, virgine aspernante,
passi, veritas, illuc usque ad reditum patris
in expeditione piratica occupati, una
tantum, quae praesto esset, pedisseqva
comitatas concessisse fatetur. Placet virgo

p.79
legatis, conditionemqve offerunt nubendi
Regi: Mater vero responsum filiae
anticipans: non esse recentis responsi,
materiam, quae deliberatione, imo et dilatione,
in patris adventum, necessarium
consensum aut dissensum declaraturi, omnino
indigeret; nisi ipsa deliberationis
mora majus et forsitan praesens et inevitabile
periculum allatura videretur: Sibi
quidem ignotum Regem, cui filiam uxorem
peterent; praesumere tamen, bene
ex re sua locatam iri, utpote talium
virorum atque ipsi essent, Regi. Bonis
ergo avibus filiam Regiam Regalibus nuptiis
jungendam, secum ut ducerent, hortatur.
Respondit virgo; absentiam patris,
dubiamque sortem, etiam patriam
potestatem matri ex omni parte detulisse,
cujus voluntati repugnare piaculum duceret,
se itaque consensum ejus approbaturam.
Appetente vere, navigationi se
accingunt, secundis ubique ventis usi:
sponsa autem ad Regem delata, quaerunt,
in uxoremne asciscere velit, an domum
remittere? Ille actutum formae illius illecebris
captus, dotis nullam se habere [habare ed.] rationem

p.80
dictitans, nuptiis celebratis Reginam
eam constituit, cui tanto honoris
fastigio auctae res omnes ad animi sententiam
fluxerunt: id unum inquietabat, quod
Rex annis, quam salacitas ejus poscebat,
provectior videretur, nec diu dolor iste
intra animi praecordia pressus ita delituit,
quin illius indicia, etiam mediocri perspicacia
praeditis, se proderent.
Fuit villicus, non procul Regia domo
habitans, cujus nomen non traditur, qui dives
opum, piratica juvenilibus annis partarum,
inter praecipuos pugiles quondam;
nunc mutato vite genere colendo agro
contentus, tranqvillum otium sectabatur.
Filiam habuit, eandemqve solam omnium
bonorum haeredem, nomine Beram,
forma praeclara; qvae cum filio Regis
Biorno puerilium ludorum, nec ipsa pueritiam
egressa, exercitiis, adultior etiam
juvenilium, assuevit; crevitqve inter illos
ab incunabulis insitus, cum aetate et
consvetudine haut dissolubilis amor: donec
adeo excrevit, ut intra colloquia contineri
nequiret. Consveverat Rex quotannis
piraticam obire, Reginae regni cura

p.81
domesticaque administratione in reditum
suum commissa; cujus molem aliquando
excusans, Biornum filium administrationis
socium ut domi relinqueret,
petivit. Assensit Rex, et ut inter se partirentur,
jussit. Biornus vero obtinuit,
piraticae dirigendae, non domestico regimini
sese assuetum causatus. Verum Rex
precibus et obsecrationibus Reginae, speciosum
necessitatis titulum praetendentis,
victus, non amplius persvasionibus usus,
pro imperio filio ditionis curam imposuit;
qui nequicquam summo conamine
obnitens, nec patri satis conciliatus, domum
tacitus, ira tumens et indignatione,
rubore sangvineo genas faciemqve perfusus,
repetens, lecto se morbidus statim
applicuit; quo defixum, morboque, seu
ab iracundia, sev animi mala praesagientis
metu, correptum, blandis verbis noverca
demulsura accedit: verum implacabilem,
iraeque adeo tenacem experta
est, ut verbis gestibusqve sibi adblandientem
discedere juberet. Egressa igitur aliquot
dierum interjectu revertitur, jamqve
immodica libidine aestuans, quam

p.82
male ad eum usque diem texerat, velut
in apertum furorem rapta concubitum
privigni postulavit, inique comparatum
dictitans, seni se juvenculam junctam,
cum rectius ipsi, utpote Juveni, nupsisset.
Pluribus incestum persvasuram alapa
interrupit stratamque solo foras repulit.
Ea vero indignata, insvetam se injuriis
alapisqve [a lapisqve ed.] referens, indignum suo amore
et benevolentia pronunciavit, qui villicam
sibi praeferret, quam et conjugio suo haut
imperite condignam existimet, spinas enim
se invicem complecti. Ne vero se
impune percussisse gloriaretur, chirotheca
lupina percussit, adjectis diris, quibus
effecit, ut in ursum discedens repente
converteretur, nec deinde aliud quam
gregem patris in pabulum verteret, saltusqve
et sylvas oberraret, tantaque rabie in
armenta et pecora patris grassaretur, ut
feras omnes feritate superare videretur.
nec illud fatum unquam eluctaretur, adque
totum vitae tempus patriis penatibus
exul, feris immistus avia tesquaque saltusve
pererraret, sive armenta laniando
crudas carnes sangvinemque devoraret,

p.83
sive venantium tela persecutionesque
pavidus fugeret, sive his transfixus moriturus
animam exhalaret, illatae sibi injuriae
paenas sentiret.
CAP. XIII.
Biornus in ursum transformatur.
In gregem patris
saevit. Cum Bera consvescit.
Eam futura edocet.
A venatoribus impetitur.
capitur. Occiditur.
Bi�rno novercae diris hoc modo devoto,
humano habitui protinus ursi
forma substituta visa est. Igitur hominum
commercio exemtus, ferarum
lustra et latibula quaesivit, in Regia denique
pecora debacchatus, magnum damnum
intulit. Interim domestica familia,
subditorumque grex, comperto ejus
subitaneo discessu, ad eum inquirendum
confluxerunt, lustratisque ditionis et vicinarum

p.84
finibus, cum nusquam compareret,
re infecta redierunt. Ipsius discessum
ingentis magnitudinis ursus, colore
cineraceus, eodem tempore repente exortus
cum supplevisset, magis Biorni desiderium
auxit, ut qui solus noxiae belluae
aut abigendae aut capiendae suffecisset.
Contigit autem, ut villici filia Bera, ursum
illum terribilem, cujus fama late per
viciniam percrebuit, celeri cursu se petentem
deprehenderet, quae cum cursu
evadere inopinato appropinquantem non
posset, metu prope exsternata, in planitie
consedit. Verum bellua tanquam cicure
et mansveta illi, quasi notae, adblandiente,
metum in fiduciam vertit. Adulantem
ergo contrectare ausa, oculos amici
in ursi capite agnoscere visa, digredientem
sequitur: qui lento praecedens gradu
longam emensus viam, antrum quoddam
intravit: quod pariter ingressa, Bi�rnum,
ut prius humano habitu indoleque praeditum,
se salutantem agnovit. Ingens diversorum
motus affectuum ultro citroque
concurrit, gaudium quod convenissent,
quos mutuum desiderium conjunxisset,

p.85
veneficium separasset; ingens vero
tristitia, ex tam asperi et insuperabilis
fati inclementia. Omnem igitur actionis
hujus seriem amicae enarravit; quae se
illum hautquaquam derelicturam, verum
in antro illi cohabitaturam, qvoad ejus
copia daretur, professa est. Ille minime
convenire respondit, ut virgo faemina
cum ipso cohabitaret, utpote qui interdiu
hominis, noctu vero ursi formam, vi
dirarum plusquam nefandarum, assumeret.
Pernoctavere itaque in antro simul,
usque dum Rex ab expeditione rediret.
Is ut rerum domesticarum mutationem
cognovit, excessum inopinatum filii,
nullo conscio, et ursi successionem,
utrumque magno animo tulit, orbitatis
dolorem premendo, jacturam gregis ut
rem levem et reparatu facilem, neque ea de
causa ad ursi caedem properandum censuit.
Tandem pecoris magistris, hortatu
Reginae, immanitatem ferae, diuturnumqve
gregis dispendium exaggerantibus,
ad eam persequendam se accinxit.
Nocte venationem praecedente, Beram

p.86
Biornus his verbis alloquitur: Hanc equidem
noctem nobis inter vivos communem,
et mearum ultimam fore praesagit
animus; nec me asperae vitae, veneficiis
infectae, taedere potest, orbatum quippe
omni voluptate et laetitia: tuam doleo vicem,
cujus pietate et grata hoc statu praesentia,
sublevatus sum. finis instat: luce
enim crastina venatum profectus cum
satellitibus Rex me gregatim circumsistent,
praeclusaque omni elabendi via,
capient, captumqve interficient. Annulum
ergo, quem sub sinistra ala conditum
gero, dono accipies, petesque a Rege,
cum me occisum animadverteris, ut tibi
donare velit, si quid sub sinistro ferae armo
reperire possis: illud cum nullius
precii aestimet, facile tibi concedet. Regina
vero monstrum, Trollorum generis
una, et Sagarum praecipua cum sit, intente
quid agas observabit. Cumque obsonium
ex meis carnibus apponitur, magna
jam festivitate et publica laetitia personante,
nec illius exsortem te dimittere
decreverit, cave, quantumvis te ad edendum

p.87
sive invitet sive minis adigat, ne inde
quicquam, ne bucceam quidem, degustes;
nam, quod ipsa nosti, gravida
cum sis, emanabit in prolem edulii e paternis
carnibus cocti comestique occulta
vis, formabunturque membra ad partis
illius naturam, unde id quod comedisti
desumtum est. Tres enitere pueros:
primus Frodius, secundus Thorer, tertius
Bodvar nuncupabuntur; eritqve unus
ex his tibi prae caeteris carus; omnes tamen
tanti evasuri sunt viri, ut memoria
eorum aeaternitati dicata, quoad Septentrio
incoletur, sit duratura: quos cum in
lucem edideris, patri tuo educandos tradas:
quod si, cum adoleverint, intractabiles
forte adeoque obstinati evaserint, ut
ne domi detinere possis; singulos et solos
in antrum hoc deducas, inveniesque arcam
tribus loculis distinctam, cum characteribus
runicis operculis insculptis;
qvolibet singulorum patrimonium continetur;
monstrabisque cuique suam, qvam
destinavi, runis distinctam partem, qvam
cum decerpserint, ostendes armorum tria
genera, rupi interioris antri impressa;

p.88
frameam nimirum primo nato, securim
secundo, gladium tertio, munera paterna
singulis singula testamento relicta. Multa
deinde ipsi futura praedixit, donec exuviis
ursinis sponte incidentibus indueretur.
Tum egressum antro Bera lacrymans
comitata, desilientem reliquit, viditque
magnum venatorum gregem, numeroso
ferocissimorum Molossorum agmine
saltus sylvasque circumdantem, indagineqve [indagigine ed.]
cingentem, in ursum confestim
irruere, telisque eminus, et canum omni
vi cominus petere. Verum fera alacriter
utrosque excipiendo tantisper impetum
sustinuit, donec omnibus canibus
enecatis, multis etiam viris vulnera inflixisset:
Tum demum Rex cum venatoribus
ursum undique circumsistentes iterum
adorti sunt; qui cum circumventum
se animadverteret, intra circum frustra
cursitando, cum elabendi nullam inveniret
viam, retro cursu ad Regem directo,
proxime adstantem dilaniavit; longa
autem persecutione fessus, ad pedes
Regis se prostravit, ubi a comitibus interfectus
est: nec tamen mortuum ursinus

p.89
habitus deseruit, argumento, ursum
a Daemone substitutum fuisse, postqvam
hominem praestigiosa illa forma
adumbratum peremissent.
CAP. XIV.
Bera ad ursinum epulum
a Regina adigitur. Tres
filios parit. Eorum Nomina,
forma et fortitudo.
Elgfrodius domesticae
vitae impatiens, accepta
patrimonii portione,
latrocinium exercet.
Ex tempore Bera, ut praeceptum erat,
ad Regem se contulit, petiitque, si
quid sinistro ursi armo comprehenderetur,
illud suae potestati permitteret;
qvi subridens subjunxit, thesauros ferarum
facile poscenti donari; quaesivitque

p.90
quaenam esset? quod illa magis ex utilitate
quam rei veritate exposuit; cumque
ursum accessisset, prope excoriatum offendit,
intra tamen sinistrum armum nemine
animadvertente, annulum invenit,
extraxitque. Cum vero inde domum
esset reversura, detinuit illam Regina,
nomen et conditionem rogans; sed Bera
eadem quae Regi prius, confessa est. Verum
Reginam haut latuit de quo sciscitabatur.
Intentius observatam non prius
dimisit, quam ad ursinum epulum invitasset,
quod cum illa omnibus modis aversaretur,
eo magis institit, nec salva
Reginae reverentia recusari poterat: publica
quippe laetitia instabat, dapumqve
ursina praestantissima habebatur: Sed et
Regina famularum ministeria obiens,
frusta ipsa dissecuit. At cum praefractius
obniteretur, iram Reginae commovit,
minisque adacta, duas bucceas edit; qvarum
posterioris maximam partem cum
expuisset, nec minus severe ad ulteriorem
esum cogeretur, mortis potius minas
eam sua nece exsequi jussit. Qvam ut

p.91
obstinate praefractam ad ulteriora adigi
non posse Regina vidit; vade, inquit, quod
edisti suffecerit, atque ita dimissa, corpore
animoque valde aegra ad patrios
lares se recepit, omnemque gestorum ordinem
patri exposuit. Exinde tres filios
peperit: primus a plantis ad umbilicum
usque alcis effigiem repraesentabat, nomenqve
inde Elgfrodii reportabat. Alter
conspicuae formae, nisi quod pedum digiti
in caninos desiverint; Thoreris nomen,
agnomen Canipedis (hundsf�tr-mo)
sortitus est. Tertius admodum venustus,
nec ulli corporis vitio obnoxius, Bodvar
dictus est, quem mater prae caeteris dilexit.
Omnes simul ab avo materno educati,
cultioribus artibus imbuebantur;
aetate statim puerili aequales, omnes,
statura, robore corporis, audacia, animiqve
fiducia, superabant, brevi etiam longo
intervallo post se relinquebant, adeo
ut eosdem diuturnos collusores non admitterent.
Duodecennes robustissimos [rubustissimos ed.]
qvosque tota ditione praestabant, ita ut
cum nemine colludere possent. Verberibus

p.92
et plagis eos saepius afficiebant, Regiorum
etiam quosdam occidebant; impune
id quidem, cum nemo esset, qui tanta virtute
polleret, ut ab iis paenas exigere sufficeret.
Primus Elgfrodius apud matrem
qvestus est, taedere se inter satellites Regios,
aetate juvenes, viribus silicernia, morari;
quorum nemo esset, cujus fortitudinem
aemulari possit, aut cujus congressu
vires corporis exercitatione crescerent,
vel animi vigor intenderetur: neque
enim solum saltare, nec palaestricis exercitiis
operam dare, nec currendo, nando,
sagittando, aut equestres ludos exercendo
certare secum ipsum posse. Mater
adhaec respondit, praevidere se haut e re
ipsius futurum, aulicorum ulterius commerciis,
fastus illius et contumacia hautquaqam
patientium, uti: itaque subsidia
vitae a patre relicta se monstraturam
pollicita, in antrum eum deducit, arcaeque
admovit, promptuarium, sortem illi
a patre destinatam continens, ostendit:
qva direpta, quae aliis continebantur simul
abrepturus, cum fixa et immobilia
deprehenderet, iniquum haereditatis divisorem

p.93
patrem pronunciavit. Inde ad
arma progressus gladii capulum arripuit,
qvem petrae infixum cum dimovere nequiret,
securim auferre tentavit; sed irrito
prorsus conatu; Frameam igitur apprehensam
sine impedimento abstulit;
aeque hic atque in caeteris divisionis iniquitatem
apparere dictitans: minimam
enim ei portionem, forte ut monstroso
praeviso, pater reliquerat. Tum vero indignatus
frameam confracturus magno
nisu saxo durisssimo impegit; quam capulo
tenus impressam cum eduxisset incorruptam,
saxumque robur penetrasse
comperisset, acutam judicavit. Deinde
ne matrem quidem salutatione dignatus
discedens, aquilonem versus ad montem
Ki�linum concessit; ubi exstructa
domo, praedo factus, viatores spoliavit
et occidit, lucri tantum faciendi
causa.

p.94
CAP. XV.
Thorer Canipes ad fratrem
pergit. Quomodo
ab eo acceptus. In Gothiam
proficiscitur, ibi Rex
creatur.
Interjecto temporis haut longo intervallo,
Thorer Canipes matri discedendi
propositum aperit: monstrat ergo
illi paterna dona, arcamque paternorum
thesaurorum custodem, simulque securim
ipsi relictam. Is gladium arripere neqvicquam
tentans, securim et relicta bona
grato animo abstulit, et gratiis actis
valere jussit. Inde ad fratrem Elgfrodium
perrexit, qui praedis et latrociniis
pro more intentus, publicas vias obsidens
domo affuit. Thorer domum ingrediens
pileo demisso faciem velavit, sedemqve
praecipuam occupavit; nec ingressum
fratrem salute aut ulla gratulatione

p.95
dignatus, quasi Hermes in trivio immotus
quem occupavit locum detinuit:
quem Elgfrodius minacibus oculis intuitus,
cum hospitem interritum aspiceret,
frameam distrinxit, distichon modulans,
in hunc sensum:
Et manus et ferrum caedem cum sangvine poscunt:
Hoc fremit impatiens, prurit et illa mihi.
Scamnum deinde valde irritatus cum framea
percussisset, Thorer quoqve alio metro
respondit:
At mea, cum libeat, simili clangore securis
Intonat. haut frameae cesserit illa tuae.
Statimque ex voce agnitus quam amantissime
excipitur, incolumis haut aliter evasurus.
Invitatus deinde ad cohabitationis
consortium, in communionem bonorum
lucro partorum ex semisse, modeste
recusavit; mansit tamen aliquantisper
deinde discessit. Eum frater bonis

p.96
ominibus prosecutus, futurorum
multorum certiorem factum, ut in Gothiam
(credo Occidentalem) se protinus
conferret, monuit, istius namqve regionis
Regem recens mortuum regnum orbum
reliquisse; moris autem esse, ut ad
praestitutam diem omnes, tam cives et incolae,
quam advenae, convocati; ad electionem
novi Regis vel spectandam, vel
ornandam, vel promovendam, adhibeantur:
collocari in aprico solium Regium
duorum ingentium sessorum capax,
quod qui solus mole corporis impleret,
lege Regia defuncti Regis successorem
constitui; videri sibi fratris staturam
huic typo apprime responsuram, ominari
itaque regnum eum et Regium fastigium
solum ibi obtenturum. Comitatus
deinde optimis eum consiliis instruxit, prolixique
amoris indiciis affectum fraternum ostendens,
aegre dimisit. Qui cum in Gothiam
pervenisset ad definitum Regiae electionis
tempus, ad Comitem illius loci
divertit. qui statim ut Thorerem viderat,
Regem eum, tum ipse, tum quotqvot
aderant, futurum ominati sunt. Cum

p.97
vero comitia haberentur, arbitrio certo
rei illius inspectio commissa est. Multi
se solio applicuerunt, verum loco isto indigni
a udice pronunciati, repulsam passi
sunt. Ultimus Thorer spatium lege definitum
totum occupavit, moleque sua
Ita adaequavit, ut ad mensuram ipsius factum
esse videretur. Illum ergo solum
sedem illam tam Augustam mereri censor
Pronunciavit. Deinde secundum legum
Patriarum normam regnum illi adjudicatum
est, Regisque nomen ab universo
populo inditum. Eventus electionis consilii
rationem superabat: optimis siquidem,
pro seculi illius consvetudine, institutis
legibusque regnum deinceps formavit;
bellaque multa, plerumqve faelici eventu,
gessit; et subditorum amorem et
obsequium, post mortem etiam desiderium
sui conciliavit; memoriamque historicis
relationibus scriptisque monumentis
contentam, celeberrimam posteris
reliquit, licet nihil eorum ad nostra
tempora pervenerit.

p.98
CAP. XVI.
Bodvar omissam fratribus
ultionem paternae caedis
queritur. Avum de re
gesta certiorem facit. De
Regina venefica vindictam
sumit.
Bodvar materna apud avum educatione
contentus, caeteris moderatior,
indulgentiam parentum obseqvii amorisque
invitamentum, non arrogantiae
irritamentum, interpretatus, vitam moresque
ad eorum praescriptum virtutumque
regulam formavit, ut venustatem
formae, qua omnes antecelluit, corporisque
vires, animi dotibus vel aequaret,
vel superaret. Interim matrem patris
sui nomen, genus, indolem, statum fortunamque
prodere postulat: ut autem
comperit monstrosum fratrum habitum
ab offis a matre vi adacta devoratis promanasse,

p.99
ultionem nimis diu dilatam qvestus;
mirari se ait, Elgfrodium, ad quem
vindicta maxime pertineret, injuriae paternae
ultionisque justissimae tam negligentem
fuisse, naturaeqve adeo perversae,
ut teterrimum vitae genus, innocentium
ominum caedes latrocinia et rapinas isti
praetulerit: nec e dignitate sua fecisse
Thorerem, quod abiens veneficam inultam
dimiserit; suae igitur sorti cessisse sumendae
ultionis paenaeque exigendae provinciam.
Mater maturandum hortata est,
ne veneficiis praeveniretur. Ea igitur insequente
ad Regem pergit, omnem rei
gestae ordinem a principio pandit, causamqve
quod filius ejus Biornus tam aegre
ad administrationem Regni, absente patre,
adigi se passus esset; praevisam namque
mulieris petulantiam, libidinem immodicam,
denique in abnuentem diras,
veneficiorumque vim inevitabilem: non
enim faeminam, qualem externus praeferat
habitus, sed Trollorum generis unam,
philtro fascinatum [facinatum ed.] obcaecatumque Regem
in sui amorem pellexisse, qua una cum
matre adversam legatis Regiis tempestatis

p.100
vim excivisset, iisqve in ultimae Finnmarchiae
oras compulsis, praestigiisque
circumventis, formam, sed fucatam, venditasset.
Quod si discessum filii cum surrogato
urso computet, constare, utrumqve
simul contigisse, et quidem ursi adventum
notitiam subitanei illius abitus
praevertisse: quo tamen omnis omnino
dubitatio Regi tolleretur, adesse testem
exanimem illum quidem, sed omni exceptione
majorem, nec minis nec muneribus
aut verborum lenociniis corrumpi
aptum, annulum nempe, paternum in
filium munus, quem permissu Regis donatum
deinde sibi, excoriati ursi alae sinistrae
mater extraxisset. Quem monstratum
ubi Rex ingemiscens agnovit, infortunium
et calamitatem suam multis suspiriis
lacrymisque questus, annulum quidem
sibi optime cognitum respondit, subire
etiam memoriam faeminae ignotae,
ridiculum donum expetentis: et quamvis
indicia haut contemnenda suspicionem
suggessissent, quod Regina fati tam inopinati,
si non causa, certe tamen conscia
fuerit; amorem nihilominus, qvo immodico

p.101
ipsam complexus fuerit, ne ab ea
dimoveri possit, se ab severiore inquisitione
continuisse. Quod si orbitati filii
etiam uxoris adjiciatur, non tantum lueri
in vindicta, quam calamitatis in nova
viduitate positum esse: Consulendum
itaque et aetati suae adeo aerumnosae, et justae
nepotis irae dolorique, hoc temperamento,
ut mulcta quam impensissima
conjugis paenam maritus redimatque offerre
itaque se nepoti pecuniam quantam
exposceret, insuper Comitis titulum districtumque,
et post fata sua successionem
in regnum. Ad haec Bodvar respondit,
et se sortis illius misereri, et medelam
protinus allaturum; videre, quanto
teterrimi propudii fascino irretitus teneatur,
Regii fastigii oblitus, cui necem
innocentis civis inultam pati, turpe esset;
eundem ad filii parricidium connivere, et
sceleratissimi facinoris paenam auro redimere
gestire, uxorem maecham in sui
civiumque opprobrium novo faedere sibi
sociare, veneficaeqve societatem mercari;
scilicet ut se, tanqvam omnium scelerum
conscium, et participem vel incentorem

p.102
necis filii, suspectum execrandumqve,
non civibus modo, sed omnibus populis
seraeque posteritati reddat. Cumqve in
mora maximum periculum Bodvar, jam
duo de viginti annos natus, reputaret,
confestim ad Reginam inqve cubile illius
properavit; securae et inopinanti saccum
pelliceum induit, extractamque per plateas
verberibusque caesum saxis illisit, quo
supplicii genere male mulctata periit,
immenso civium gaudio, poenam tamen
sceleribus longe minorem exactam indignantium.
Solus Rex tanquam lectissimam
conjugem luxit, illius tamen patrocinium
suscipere, paenaeve eam subducere
non audebat; veritus tumultum populi,
atrocitatem sceleris, caeteroquin in
vindictam filii propensi, exsecrantis: nec
longo post tempore maerore confectus
obiit. Haeres Regni Bodvar avo successit,
verum ditionem, animi amplitudine
longe angustiorem, fastidiens, Valsleito,
qui Comes erat, clientelari jure commisit:
cujus etiam fidem, matre in conjugem
data, arctissimo affinitatis vinculo
sibi devinxit; nuptiisque insuper celebratis

p.103
confirmavit, ipse in remotas regiones
concessurus.
CAP. XVII.
Bodvaris gladius describitur.
Ipse fratrem Elgfrodium
convenit. Cum eo
acriter colluctatur. Hausto
ex sura pedis ejus sangvine
corroboratur. In
Gothiam vadit. Ibi loco
fratris accipitur. Iter ad
Regiam Hrolfi
meditatur.
His ex animi sententia peractis, itineri
se accingit, ac primo antrum
monstrante matre petens, munera
a patre relicta recipit, ensemque nomine
L�vium, quem stupendae fratrum vires
avellere nequibant, statim ut attigit, non

p.104
jam ut antea fixum, nullo negocio tollit:
qui singulari nobilitate, insignique
arte fabricatus, his cautionibus observandus
erat: scilicet, ne unquam nisi
momento in humanam caedem, neve
manubrio deorsum verso, evaginaretur,
ter gestantis aetate fixus, nisi provocatus
stringi neqviret. Omnibus fratribus illius
possidendi cupido incessit. Vaginam
postea frater Elgfrodius, qua condi posset,
acernam fabricavit. Viaticum exiguo
auri aut argenti pondere constabatque
vestis, equus et arma conspiciebantur,
quorum singularis nobilitas eminebat:
et equus quidem pernicitate, glomerandisque
gressibus, inter praecipuos insignis,
quo vectus, parvo temporis spatio
longum iter emensus, ad fratrem Elgfrodium
pervenit. Absentis et in obsidendis
viis occupati fratris tecta ingressus equo
stabulo applicato, locum occupat honoratissimum,
adventum fratris, velata tegmine
capitis facie, exspectaturus. Qui
ut hospitem temeritatis rarae, penatibus
suis nec invitatum, nec veniam praefatum,
ingressum animadvertit, equumqve

p.105
in stabulum deduxisse, summumqve cepisse
locum, nec advenienti sibi assurgentem,
truci vultu intuitus est: quod Bodvar
tamdiu dissimulando sustinuit, donec
eqvorum de stabulo acriter certantium
hinnitus et praelium audirentur. Tum
Frodius: hunc hominem, qui absque venia
in meas aedes se intrusit, admodum audacem
et temerarium esse oportet. Bodvar
pileo velatus, ne voce proderetur, nihil
repondens, ulteriora exspectavit. Bis
ergo Frodius frameam districtam vagina
iterum condidit, ad quae terriculamenta
ut advenam immotum comperit, metus
expertem interpretatus, vibrato ictu,
tanquam medium dissecturus, adortus
est. Igitur Bodvar indubiam mortem
minime exspectandam ratus, e sede dissiliens,
in eum magno fertur impetu. Fit
longa acrisque lucta, altero acerrime impugnante,
altero fortissime propugnante,
donec pileus Bodvaris excideret. Ut
vero fratrem ex facie agnovit, magna laetitia
perfusus, fraterno amore complectitur;
testatus, nimis diu inter se certamen
productum, luctuosum utriqve finem

p.106
longius extractum allaturum. Bodvari
dubiam victoriam futuram regerenti,
respondit: admodum viribus impares
certare, cum multa illi desint, ut in illa
parte se aeqvare possit, petivit denique ut
secum permaneret; dimidium partarum
opum pollicitus; quod Bodvar abnuens,
abhorrere se ait a nefandis innocentium
caedibus et rapinis, opibusqve scelere partis.
At se multis egenis et alimentis debilibus
usuram vitae concessisse Frodius
respondit. Melius facturum si eam nulli
eriperet, Bodvar regessit. Ad haec
Elgfrodius: haud equidem, inquit, diffiteor,
indolem meam a teneris, veluti furiis,
nescio quibus, actam, a mitiore vita
et humanioribus studiis abhorruisse.
Quod autem durior haec natura conseqvi
nequit, ad id velim te, mi frater, cui
benigniores Dii staturam, non modo humanam,
sed etiam inter homines elegantiae
mirae, naturam etiam a feritate alienam,
optimorum morum capacem, commerciorum
non hominum modo, sed inter
homines humanissimorum studiosissimam,
indulserunt, omni opera [opeta ed.] niti.

p.107
Ingenii autem corporisque vires cum
illustribus hominibus conversando maxime
excolas: itaque svadebo, ut ad
Hrolfum Regem Helgii filium, qui fulgore
Majestatis suae omnium sui seculi Regum
principumque fastigium obscurat,
te conferas: ibi namque principum et
Praecipuorum pugilum collegium consedisse
summa cum admiratione perhibent,
quotquot veram aulae et imperii illius speciem
ceperunt: verum quantumvis spiritus
altos geras, tamen vereor, ut corporis
robore heroibus illis aequalis, congressum
eorum sustinere valeas. Cujus
rei experimentum capturus, resistentem
fratrem circumegit, infirmiorem praedicans,
quam ut examini eorum submitti
possit. Itaque secta sibi in sura pedis vena,
ebullientem liquorem exhaurire jussit,
quo epoto, iterum eum adortus, cum
ne loco quidem movere posset, profuisse
ei potionem, nec jam dubium quin singulos
Regis pugiles robore praestaret, id
enim se praeoptasse, ait. Deinde altero
pede ad talos usque rupi impresso, vestigium

p.108
ingens reliquit et huc, inquit; quolibet
matutino tempore vestigium scrutaturus
concedam, inde mortis tuae indicium [indicicium ed.]
capturus: repletum terra, morbo
te in fata concessisse; aqua, undis absorptum;
sangvine, sangvinariam mortem
oppetisse nunciabit, monebitque officii
ultionis exequendae, cum te prae omnibus
quam impensissime diligam. His
peractis, mutuo se invicem salutantes separantur;
Bodvare iter propositum ingrediente.
Fabulosa quidem haec, sed
aliis pariter fabulosis se tuentur. De potionibus
Hadingo et Hialto vires conciliantibus,
et expressa in rupe dormientis
Starcatheri effigie Saxo prodit. Historia
quoque Olafi Triggvini de vestigiis ejus militumqve
in insulae Mosturis cautibus conspicuis
fidem exsuperantia memorat.
Nec ego horum fidem aliis commendo,
sed nudas relationes expono. Bodvar
iter inceptum maturans non prius requievit,
quam in Vestro-Gothiam, in regnum
fratris Thoreris Hundsf�ti seu
Canipedis pervenit. Adeo natura geminorum

p.109
illorum vultus, corporisque effigiem,
modum, lingvamque sibi invicem
similia formaverat, ut hunc pro suo
Rege, qui tunc absens in consvetis expeditionibus
occupabatur, omnes cives, et
ipsa quoqve Regina, agnitum colerent,
Regiisque honoribus proseqventes in solio
Regio collocarent, lectoque Reginae
sociarent, Thorerem Regem rediisse rati.
Qui cum lectum cum Regina communem
haberet, straguli tamen communionem
recusavit: quod admirata Regina
ut fratrem mariti agnovit, deceptos
specie ministros Regium ei honorem exhibere
permisit, ne errorem iis eximendo
quicquam de ultro oblato honore et
obsequio detraxisse videretur. Mirandum
tamen quomodo Regem absque satellitio
redeuntem, ne famulo quidem
stipatum, veste etiam forte differentem,
hoc tenore, nisi forte bello victus salutem
fuga redemisset, rediisse persvasi sint.
Bodvar Reginae lecti socius tempus ad adventum
usque fratris protraxit: quem
redeuntem uti agnoverant, fratremque
multa caritate complexum viderant, ipsi

p.110
errorem suum mirati sunt. Rex optime
illi imaginis similitudinem cessisse gavisus,
soli illi locum lectumque cum Regina
communem se concrediturum respondit.
Maturanti deinde abitum Bodvari
partem mobilium omnium dimidiam obtulit,
si apud se permanere vellet, quod
ille magna cum verecundia recusavit,
nec minus frater postulare institit, ut oblatum
Regium munus acciperet, arbiterque
habitationis suae ipse foret, maneretque
ubicunque locorum colliberet, satellitio
praeterea se instructurum pollicitus.
Verum nihil horum accepit. Actis ergo
quam impensissime gratiis, nullius se indigere
praefatus, licuisse si placuisset aviti
Regni sceptra, opesque, quas pene omnes
reliquerit, apprehendere. Caeterum malle
se opes propria industria, editis majoribus
suis dignis facinoribus, gloriamque
nominis immortalem comparare, quam
avitas fraternasque fortunas consumere
summam voluptatem reputare, fratrem
opibus abundantem, regnoque amplissimo
auctum ornatumque videre, non ut
inde illo vivo quicquam decerperet.

p.111
Cumque in recusandis muneribus et honoribus adeo
obstinatum fratrem Thorer animadverteret,
tandem eum in viam honoris gratia
comitatus dimisit: nec legitur quicquam
notatu dignum in itinere accidisse,
priusquam in Daniam, non procul ab
urbe arceque Hleidrensi, ventum esset.
CAP. XVIII.
Bodvar in itinere ab Hotti
parentibus hospitio excipitur.
Hrolfi Regis aulam
ingreditur. Hottum
liberat. Aulicorum unum
ossis jactu interimit. Satellitio
adscribitur.
Ingentes forte imbres per id tempus
continuis diebus noctibusque decidentes,
vias liquore emollitas prope inexplicabiles
reddiderunt. Has peragrando
eqvus tandem defatigatus, appetente

p.112
nocte, intendentibus se tenebris, lapsurus
forte nutabat. urgebat peregrinum
viarumque ignarum larga insuper pluvia:
descendens igitur equo tugurium
quoddam offendit; unde pulsatis foribus
egressus senex, hospitem ad se ut divertat,
sole jam occiduo, benigne invitat,
hospite igitur introducto equoque pabulis
ministratis, focoque accenso, caenam
pro facultate lautam paravit; Bodvarem
namque inter summi ordinis viros ex
praestanti corporis forma judicabat. Multa
super Rege famulitioque et aulae splendore,
ejusque a tugurio distantia cum
Bodvar rogitasset, non procul inde sitam,
sed conspectum ejus tenebris interceptum
cognovit. Interrogatus deinde a rustico,
num et illuc tenderet? affirmanti subjecit:
corporis quidem istius compagem,
membrorum moli congruentem magnitudinem,
lacertorum nervorumque congeriem,
ingentem roboris messem polliceri,
invitamentum praecipuum ad aulici
satellitii receptum. His auditis uxor
obortis lachrymis acriter lamentari caepit,

p.113
Bodvarique caussam tanti ploratus
requirenti respondit: filium viro sibique
communem prolem, nomine Hottum,
animi caussa aulam Regiam accessisse,
ruri educatum et admodum adolescentem,
moribus ejus jocisque insvetum,
ludibrio expositum fuisse: quod cum nec
dissimulando sustinere, nec facetiis retorquendo
eludere scivisset, iratum agrestiusque
se gerentem magis aulicos in se
provocasse. Conjectum itaque in struem
ossium, medio triclinii pavimento jacentem;
ossibus obrui solere, nec satis sibi
constare, an superstes adhuc sit, nec ne:
aliud hospitii praemium non expeti, quam
si forte minaci in dies morti subtractus,
in adventum ejus vitalem auram trahat,
saltem ne majoribus ossibus eum feriat,
qvod si minora forte jaciat, ictum tamen
temperando parcat imbecilli; tales enim
lacertos ejus sibi videri, ut quos missile
inde jactum collineet, iis iteratum ictum
superfluum futurum. Bodvar compotem
illam voti futuram pronunciavit; mirari
tamen, aulam exteris nationibus celebratam,
tanta morum bonorum labe

p.114
defectuque laborare; nec fortium virorum
ingenio convenire, debiles, et qvae
humilia sint, opprimere. Transacta deinde
nocte, cum jentasset, discessit, et ad
aulam Regiam, undique conspicuam, se
contulit; equoque, nullius veniam praefatus,
inter Regiorum optimos stabulato,
triclinium ingressus, locum a janua proximum
occupat; paucis e famulitio praesentibus,
nec advenam vel excipientibus
vel ab eo quicquam sciscitantibus. Ibi
cum horulam moratus esset, vidit intra
ossium congeriem vivum quiddam, quod
commota strue, paulo post manum situ
sordibusque sqvalentem exeruit. Mox
hospitis filium Hottum conjectans, cujus
rationem in libramine ossium habendam
mater suggessisset, manu ejus apprehensa,
quid intus lateret interrogavit: qvi
magno metu correptus; optime Bocki,
inquit, Hottus ego sum: parce quaeso, nam
castellum molior: Et quidem miseriarum,
subsumsit Bodvar; extraxitque invitum et
ejulantem, queritantemque jacturam munitionis,
multo tandem labore eo perductae,
ut ab ictibus se protegendo magnam

p.115
partem sufficeret: parum ad operis perfectionem
defuisse, quo in posterum omni
ab ossibus imminente metu liberatus,
securus a jaculis, jaculorum vallo septus,
intra ipsa jacula tutus habitare posset:
Tu vero, mi Bocki, inquit, cur me
misellum turbas? liceat iterum munimentum
subire. An occidere properas? Bodvar
talia castella in posterum nunquam
aedificaturum interfatus, lamentantemqve
increpitans, extra portas ad aquam,
in recessu abditam magis quam ut omnium
oculis conspici posset, exportabat:
ibi vestibus nudatum a capite ad calcem
limpida lavit, iterumque in aulam deducit,
laterique suo applicat; ipse in locum
qvem primo occupaverat, regreditur.
Hottus autem, quamvis pavore prope
exsternatus, intellexit tamen, auxilium
sibi hunc virum, quem dictante metu Bockium
(id est Virum magnum) appellavit,
non perniciem machinari. Aderat
caenae tempus. Ingressi triclinium satellites,
inter accumbendum animadvertunt,
Hottum e carcere ereptum, qvem ipse
muniverat, assidere rarae molis advenae.

p.116
In utrumque ergo indignabundi oculos
contorquent, amentis temeritatis virum
ducentes, qui tantum facinus in tanti nominis
aula ausus esset. Tum vero formidine
prope exanimatus Hottus reditum
in castrum meditatur. Agnovit quippe
omnes, qui se missilibus ossibus carne
nudatis obruere consveverant; quorum
iram quovis modo subterfugere praeoptabat.
Verum haut minor metus incesserat
paenae, si a latere liberatoris aufugeret;
nec fugae via facilis erat adeo trepidanti,
ut ne famem quidem sitimve levare auderet:
lateri insuper suo Bodvar eum velut
affixum tenuit. Interim ab aulicis more
solito leviora ossa per transversum pavimentum
in utrumqve projecta Bodvar se
animadvertere dissimulavit. Id moderationis
argumentum terroris notam cum
interpretarentur, quidam graviorum ossium
jactu, an metus subesset, ulterius
exploraturus, coxendicem nudam, pedi
connexam, magno jactu in eos torsit;
quam expavescens Hottus magna voce
exclamans, consessorem monuit volare
coxendicem, certum exitium collineato

p.117
allaturam. Bodvar, Hotto conticere jusso,
eandem vola exceptam in jaculatorem
tanta vi retorsit, ut protinus mortuus
concideret: quo casu consternati convictores,
ad Regem et primores illico deferunt,
advenam execrabilem, nemini cognitum,
Regium triclinium mensasque
satellitis Regii sangvine caedeqve conspersisse;
orantque, ut tantum et tam inauditum
scelus, intra moenia castri tricliniumque
Regium, gravi exemplo et sine dilatione
vindicet. Rex, an innocens caesus
esset, quaesivit: Sodales, maximam partem,
responderunt; unde ansa ulteriori
inquisitioni data. Ut vero rem, sicut gesta
erat, caussamqve caedis percepit, negavit
crimen capitis hospitem commisisse.
Etenim vos, inquit, perversum
morem, saepiusque vetitum, in aulam meam
introduxistis, innocentes homines ossibus
obruendo; unde Majestatis contemtus domi,
foris etim infamia sequitur, habemurque
tales, qui legibus et paenis talem
petulantiam coercere [coecere ed.], aut latarum legum,
nostraeqve adeo Majestatis, decus vindicare

p.118
supersedeamus, otiosi speculatores
approbatoresque injuriarum, magis quam
justi et severi vindices. Sed videmini mihi
hospitem, virum profecto vestra opinione
majorem, irritasse; cum igitur ut videam
huc arcessite. Accitus ergo Bodvar
actutum comparuit, Regemque venerabundus
salutavit. Quem Rex ut primum
vidit, animi excelsitatem ex indiciis pensitans,
corporisque vires statura moleque
et membrorum magnitudine metiens, illico
ejus desiderio captus, dimittendum
minime censuit. Nomen igitur quaerenti
respondit; Bodvarem se proprio nomine
dici, Hotti servatorem aulicos ejus
vocare. Rex iterum, qua satisfactione
homicidium redemturus esset, quaesivit.
Ille innocentem non occidisse, sed quod
meruerit reposuisse ait. Rex, num sibi
militando numerum suorum satellitum
augere, occisique vicem subire liberet,
quaesivit. Bodvar satellitium nequaquam
abnuere, modo Hottus una admittatur;
nam haut facile a se separari posse, sed
communem utriusque sortem futuram;

p.119
nec tamen loco aeqve humili contentos fore
atque is erat, qui ossis jactum neque sustinere
neque declinare poterat. Adhaec Rex respondit,
Hottum quidem sibi honori haut
futurum videri; victum tamen illi hautquaquam
negaturum. His dictis Bodvar
ad sedem occupandam, ubi visum erat, processit;
tribusque loco detractis, et quidem
ex superiore quam praeceptum erat,
classe, ipse Hottusque successit. Haec omnia
in Bodvarem aulicorum invidiam
odiumqve concitarunt.
CAP. XIX.
Bodvar lamiam in feram
transfiguratam occidit.
Cujus sangvine hausto
Hottus repente viribus
auctus insignis Athleta
evadit. Virtutis specimen
praesente Rege edit. Gladium
Gullinhialtium praemii

p.120
loco accepit. Hialtii
nomen assumit.
Imminente festo Jolensi, commilitonum
animos, tanquam exspectatione
subiti alicujus mali, solito magis suspensos
langvescentesque Bodvar animadvertit.
Causca tantae consternationis requisita,
cognovit, Hotto referente, quod
duobus proxime praecedentibus annorum
superiorum festis, ingens et horrenda fera
monstrosae formae, alis duabus et quatuor
pedibus conspicua (qva descriptione
velocitatem poetas adumbrasse credibile
est) armentis et pecori Regio admodum
infesta, conspecta fuerit; quae ictus omnes,
etiam acutissimorum ensium, refutaret.
Hujus reditum jam aulicos omnes metuere;
nec id temporis praesentem esse potissimam
satellitum et pugilum manum,
praeliis necessariis alibi distentam. Valde
se deceptum fama hujus satellitii, quod toto
Septentrione gloriosissimum praedicatum
sit, Bodvar questus est, cum ad unius
ferae, licet omnium ferocissimae, exspectationem

p.121
animos despondeant: nequaquam
tamen feram esse Hottus ait,
sed lamiam in monstrosam speciem se
transfigurantem. Primo appetentis festi
vespere edixit militibus Rex, ne quis insequente
nocte domo egrederetur, ne forte
exitiali belluae praeda fieret; saeviret modo
in pecora, iisque inexplebilem rabiem
gulamque ad nauseam usqve satiaret.
Omnes imperio se audientes fore polliciti
sunt. Verum Bodvar ingenti gloriae cupidine
flagrans, concubia nocte mandatum
transgressus est. Inde extra arcem
progressus, Hottum assumsit, quantumvis
recusantem, metuque prope exanimatum,
nec incedere sufficientem, sed
magno planctu queritantem, in praesentem
mortem non eum solum ruere sed
etiam se comitem, comunisque necis socium,
ducere, quem ulnis suis portans,
bono animo esse, eventumque ex animi
sententia expectare jussum, ad persequendam
belluam properabat, nec longe distantem
offendit. Tum vero ingenti metu
exterritus Hottus lamentabili voce periculum

p.122
deplorabat. Eo igitur dimisso,
gladium districturus in belluam fertur.
Tum primum, imminente fera, gladius
stringenti parere recusavit, donec ex provocatione,
forsitan etiam adhibito exorcismo,
solveretur: quo vibrato, impetum
insilientis bestiae, mucrone intra armum
penetralibus cordis adacto, stitit; qua
tanto vulnere saucia, illico mortua concidit.
Tanta victoria parta ad Hottum
regreditur; quem in ulva palustri delitescentem,
nec ad aulam remeare, nec exsurgere
ausum, extremeque trepidum
manibus sublatum, adque recenti cruore
madentem belluam transportatum, ad egestum
sangvinem calidum hauriendum
adegit, renuentemque duos haustus epotare,
offasque ferini cordis aliquot exedere
compulit: quo peracto diu cum eo colluctatus;
In tantum, inquit, derepente vires
tibi auctae sunt, ut neminem aulicorum
dehinc tibi formidandum existimem.
Hottus neque illorum ullum, sed nec eum
quidem ipsum amplius se metuere regessit.
Gavisi uterqve tam salubris potionis

p.123
refectu, feram collapsam in viventis
speciem erigunt, domumqve et lectum,
tanquam nusqvam digressi, petunt. Hanc
bestiam Ursum fuisse Saxo Lib. II. tradit;
locum vero, ubi transfixa sit, omittit.
Verum in Sialandia, utpote insula spatiosae
latitudinis, oceano undique cincta, illud
animalium genus minime prostat.
Matutino tempore quaesivit Rex, an feram,
festi illius jam per biennium immodicum
nimis hospitem, rediisse qvisquam
cognoverit? Responsum est; neminem
vidisse; pecora etiam praeter morem
intra septa illaesa permanere. Missi
igitur qui ulterius inqvirerent, oppido
redeuntes, citato gradu aulam petere
nunciant: excitis ergo satellitibus, ut pro
virili quisque in molesta monstrosaque
bellua tollenda niteretur, imperabat. Illi
alacres arma capiunt; verum sive metus,
sive nimius ardor edendi in conspectu
Regis suae cuique fortitudinis speciminis,
ferae currentis speciem oculis eorum repraesentaverit;
constat tamen soli Regi
immotam visam. Ait itaqve: praemium
quemlibet caesa fera promeriturum video,

p.124
mihi tamen speciem non cursum intendentis,
sed eadem vestigia prementis
prabere videtur. Cui Bodvar respondit:
eqvidem magnae molis rem arbitror
cum ferocissima bellua congredi, quod
nisi veriti essent qui jam in procinctu sunt,
dudum et absqve longiore mora inanique disqvisitione staretne an [ac ed. in Errores] curreret, in occursum
illius progressi essent. Tuum
igitur erit, o socie, (Hottum alloquitur)
calumnias inimicorum refutare, qui te
tanqvam imbecillem, timidumque et nauci
hominem hucusque contemserunt: nec
amplius sustinere, tanta probra et de te
dici potuisse, et non potuisse refelli. Accelera
igitur caeteris cunctantibus, manusve
cum hac bestia solus conferre minime
dubita; objectamque ignominiam
tanti nominis facinore dilue, virtutemque
sub sordido palliolo dissimulatam latuisse
demonstra. Hottum se paratum affirmantem
intuitus Rex, nescire se ait, unde
tanta magnanimitas, mutatioque subita:
quod si quandam conjecturam afferat tacita
hominis figura, aut illum eundem
Hottum non esse quem Bodvar liberaverat,
aut jam Hottum illum exuisse, aliudque

p.125
ingenium sibi induisse. Tum Hottus;
dato mihi, inquit, Rex, gladium Gullinhialtium,
isto enim feram cunctis formidandam
periculi securus conficiam.
Rex, nemini gladium illum idoneum esse,
nisi solis Principibus et excellentis fortitudinis
heroibus. Talem igitur me concipe,
ait Hottus. En gladius, ait Rex,
et simul Hotto porrigens, quod bene vertat,
inquit; etenim breve constabit, quid
haec tam repentina portendat mutatio;
nam non meis solius oculis, sed conspicientium
omnium, hac ipsa nocte tibi dissimilis
factus videris: I faustis avibus,
et quod suscepisti feliciter perfice. Hottus,
actis pro dono gratiis, intrepidus bestiam
adortus, primo ictu stravit, inque terram
praecipitem dedit. Tum Bodvar: vides,
inquit, Rex, quanto et quam illustri documento
virtutis suae primum specimen
dederit. Rex adhaec respondit: fateor illum
heroico spiritu recens afflatum, feram
tamen tuo, non illius, gladio occidisse
animadverto. Bodvar non eqvidem
eum conjecturam fallere respondit, Quam

p.126
primum, ait Rex, sub conspectum venisti
meum, tantum virum te quidem animadverti,
quem pauci vel animi vel corporis
viribus aequent; illud ita se habere evicisti:
hoc vero excedit, quod ingenium desperatum
in fortissimum virum, nauci
hominem in heroem momento converteris:
proinde mutatus homo nomen etiam
mutabit, Hialtiusque in posterum
nomen a gladio Gullinhialtio contractum
usurpabit. Circa haec tempora Saxo innuit,
Agnarem quendam Regis filiam
uxorem duxisse, eundemque a Bodvare
sublatum; quod qua causa factum sit ipse
exponit: Ipse quoque Bodvar in epilogo
vitae suae, quem novissime pugnaturus
recitavit, inter caetera etiam occisi Agnaris
laudem sibi tribuit. Supplet itaqve
Saxo hanc historiae nostrae lacunam: differt
tamen eo, quod Sororem Regis Rutam
in matrimonium duxisse tradat.
Noster filiam Regis nomine Drifam
memorat, ut postea dicetur.

p.127
CAP. XX.
Berserkorum insolentia reprimitur.
Ordo praecipuorum
Athletarum. Rex
Hialtio Generosi cognomen
indit. Bodvar ad
expeditionem Svedicam
Regem hortatur.
Festo Jolensi appropinquante, cum
reditus Berserkorum speraretur, mores
illorum praecogniturus Bodvar a
Hialtio didicit; aulam ingressos a Rege
quaestionem ordiri, orsamqve ad singulos
per circuitum pertexere solitos; an tantam
suae virtutis fiduciam habeat, ut
sibi comparari velit? Regem vero insignis
utilitatis ab operis eorum redundantis
ratione habita, cateris aulicis, ne
rixae oriantur, moderationis, non ignominiosae
confessionis, exemplo respondere
consvetum: considerati hominis esse,

p.128
vires facultatesque suas probe dispicere,
antequam tantorum virorum, gestis
terra marique clarissimorum, gloriae
communionem sibi asserere gestiat. Moderationem
Regis omnes satellitii cohortes,
illis palmam deferendo, imitari. Iterum,
inquit Bodvar, hujus satellitii famam
gloriamque meritis majorem animadverto,
si nullus contra Berserkorum insolentiam
hiscere audebit, eamve compescere.
Secundi festivi Jolensis diei vespere, omnibus
palatii Regii Januis subito impetu
adapertis, inferebant se duodecim viri
cataphracti, loricis atque galeis, caeteraque
armatura, comminutae glaciei colorem
referentibus, conspicui: longo deinde
ordine permeantes observant novis athletis
satellitium auctum, unumqve caeteris
compactiorem. Hic quantumvis pompose
superbeque incedenti primipilo terrorem
tamen, licet dissimulatum, primo
statim conspectu incussit; quem male tectum
facies repente mutata prodidit: verum
nihilominus sequentibus ceteris ad
Regem pergit; quo pro more salutato,
consvetam proponit quaestionem, responsumqve

p.129
pro arbitrio Regis, ad interrogantis
ingenium temperatum reportabat.
Postquam eadem quaestio per singula capita
universum triclinium pervagata modestis
responsis excepta esset, ad Bodvarem
et Hialtium, utpote novissime in
collegium ascitos, pervenit. Prius Bodvar
Hialtium tacite interrogavit, an proxime
succedentem invadere ausit? ille
autem respondit, non illum solum, sed et
universos; nam ereptam sibi jamdudum,
etiam adversus majorem vim, omnem
metuendi rationem. Berserko itaque Bodvar
respondit: mirum, illum quaerere, an
sibi, utpote porco ignobiliori, scilicet equa
matre nato, par haberi velit: dedignari
namque se in comparationem cum illo
venire, placeat modo experiri; Marte se
vel morte confessionem ei victori expressurum.
exsiliensque loco, magnoque
ardore invectus, protinus eum stravit;
parumqve abfuit, quin pes vel ossium
unum frangeretur. Consimili modo
in proxime sequentem Hialtius exortus
est. Inde strepitus ingensque murmur
totam aulam pervasit. Rex metuens,

p.130
ne intestinum intra parietes praelium
multorum satellitum necem secum traheret,
solio desiliens pacem imperavit. Bodvar
occisurum se minatur, ni inferior haberi
velit, victumque se confiteatur. Rex
autem rem esse exploratissimam contestatus,
Berserkum solaturus, non esse ait
ignominiosum majori cedere, nec iniquo
ferendum animo licet quis se potiorem
alium videat. Amicos proinde esse jubet;
Bodvari primatum adjudicat, dissidiumque
et injurias mutuas satellitibus suis capite
luendas pronunciat: in hostes iras, impetus,
caedes, cladem, rabiemqve vertere;
inter se amicitia mutuaque benevolentia
certare jubet. His auditis omnes
qvotqvot aderant, venerabundi Regem
circumsistentes succlamarunt, ejusque
justitiam simul et clementiam et moderationem
in caelum laudibus efferentes,
certatim gratias egerunt; Berserkique
cum Bodvare et Hialtio concordique inviolabilisque
amicitiae aeterna faedera, quae tamen
postea rupta sunt, sanciebant. Sedes
in aula Regia (haut equidem ex seculi
istius more) distincta perhibentur hoc

p.131
tenore: Proximus Regi Bodvar dexterum
clausit latus; ei a latere Hialtius sedebat;
cui Rex Generosi cognomen jure meritoque
suo indidit, quod tanta esset magnanimitate
praeditus, ut illatas pridem injurias,
cum posset absque ullo paenae metu
vindicare, plane neglexerit, cumqve iis
quotidie conversaretur, a quibus erat injuste
lacessitus; saepiusque Rex id ipsum
admiratus fertur, quod ne unum quidem
occidisset, aut aliquo modo se ultus esset.
Proxime ad sinistram Regi assidebat triga
fratrum; Svipdagus, Beigadus, et Hvitserkus,
eo dignitatis incredibili fidelitatis
et fortitudinis caeterarumque virtutum
merito provecti. Eos excipiebat ordine
Berserkorum dodecas, reliquorumque
heroum, quorum nomina hic non referuntur:
cohortes ab utroque latere deinceps
universum castrum replebant. Diversis,
iisque ingeniosis, ludorum generibus
sese quotidie exercebant, omnes tamen
Bodvar praestitisse perhibetur, tantamque
sui admirationem reddidisse, ut ei Rex filiam
suam Drifam matrimonio jungeret.
Tantorum ergo virorum ministeriis stipatus

p.132
Rex, domi reliqua hyemis parte
transacta, invictus habebatur. Festivus
interea incidit dies, quem Rex, adhibito
ad convivium universo Athletarum collegio,
magna pompa celebrat; procedentibusque
epulis, inter pocula, crescente
hospitum ebrietate, gavisus sibi, quod e
tantis heroibus praesidium corporis sui
constaret; elatiorque visus quaesivit a
Bodvare, an alium Regem tam insignium
pugilum heroumqve satellitio instructum
cognosceret? qui respondit: Utut omnium
Regum magnificentiam, potentiam,
gloriam, fortitudinem, aulicorum splendore,
militum robore, gestorum fama,
periculorum contemtu, quod facis, excedas;
restat tamen non minimum ad felicitatis
Regiae perfectaeqve gloriae complementum.
Rex, quidnam desideraret,
quaesivit. Ut gloriam Majestatemqve tuam
vindices, ait: nam quousque permittis
vicinum vitricumque tuum, Adelsem
Sveciae Regem, patrimonium tuum, thesauros
nimirum patri tuo fraude nefandoqve
scelere ereptos, impune usurpare,
suspicionem praebes imbecillitatis, metusque

p.133
non exigui, tacitaeqve confessionis,
quod invalidus sis rebus tuis a tanti
nominis Rege repetendis. Arduum sane
opus, inquit Rex, suggeris: non quod
supra vires foret, ductu auspicioque meo,
industriaqve vestra, omne quod nostri
juris injuste retinet vel invito extorquere,
si virtute tantum ab utraque parte certandum
esset: nunc vero cum incantatorum
omnium magistro, fraudumqve insigni
architecto, uno verbo, pessimo homine,
non dicam Rege, res est. Bodvar
id demum veram laudem et immortalem
gloriam mereri affirmat, quod summe
difficile; omnibusque aliis desperatum
videatur. Id quod Rex sibi quoque probari
testatus est. Omnes consilum Regis
collaudabant, inque expeditionis societatem
ascisci pro se quisqve certabat.
CAP. XXI.
Regis in Sveciam iter. Hranius
eum et comitatu ejus
hospitio bis excipit. Prodigioso

p.134
frigore primum, inde
urente siti, mox aestu
immodico eos exercet. Ejus
svasu Rex universos
comites, athletis exceptis,
domum remittit.
Non longo post tempore periculosum
iter, glorioso magis quam numeroso
comitatu suscepturus, centum
militum, athletarum duodecim, totidemqve
Berserkorum agmine, veste armisque
magnifice instructo, Sveciam petivit. Nec
quicquam in progressu notatu dignum
contigisse memoratur, priusquam ad villam
quandam perventum esset. Astitit
ante fores rusticus, ruris dominus, nomine
Hranius, alacritatem vultu, civilitatem
gestu, comitatem verbis praeferens,
qui Regem decenter, blandoque et affabili
sermone ad hospitium invitavit. Rex,
num comitum etiam numerum eqvorumqve
recte perpenderit, quaerit; etenim

p.135
rusticorum plurimorum sparsa rura
(ut villam ipsius animadvertat) incolentium
facultates reique familiaris conditionem
excedere tanti comitatus receptum.
Subridens colonus, vidisse quidem ait,
nec illud semel, collectam multitudinem,
ad villam suam medio itinere divertisse,
nec recedentem necessariorum defectum
vel penuriam accusasse, nec magis illis vel
cibum vel potum, aliaque quibus indigeant,
defutura, unius vesperis noctisque
spatio. Rex fide majora pollicenter exploraturum
se affirmat; quippe segregem
hanc domum familiamque, rusticae per
Sveciam conditionis documentum praebituram.
Laetus honoris accessione rusticus,
equis ephippiis frenisque detractis,
eum cum omni comitatu in villam
introductum, epularum tanto apparatu
excepit, ut splendidissimis conviviis,
conquisitissimis ferculis, potionisque diversis,
longoqve tempore anxie comparatis,
generibus abundatissimis, vel dubiam
palmam ipse imparatus relinqueret,
vel penitus eriperet. Nec impensiore
benevolentiae affectu alias exceptus sibi

p.136
Rex videbatur; nec, ubi magis placeret,
divertisse: nam tam reconditae sapientiae
convivator apparuit, ut ad omnia interrogata
aptissime responderet, nec esset
quaestio proposita, qvam non extempore,
magna verborum svavitate, summo
cum Regis ministrorumque oblectamento,
dilueret. Inde communi hospitum
calculo sapiens vir judicatus perhibetur.
Ab epulis in multam noctem protractis
Rex cum satellitum agmine cubitum deductus,
vix somno animum relaxaverat,
cum intensum subitumqve frigus, quo omnium
corpora membraque rigebant,
concussis dentibus, dormientibus somnum
abrumperet: tantaque vis fuit, ut omnes
lectis exsilientes, plures vestes nocturnas
in subsidium colligerent, praeter Regem
et duodecim athletas, qui veneficam algoris
vim incredibili fortitudine et heroica
patientia eludentes; oblatas arcendo
frigori vestes repulerunt. Luce matutina
hospes quaesivit, satisne commode
noctem transegissent? cumqve Bodvar
ex animi sententia transactam affirmasset;
an vestium satis suppetisset ad repellendum

p.137
frigus, quod villam saepius infestare
consvevisset, rogavit. Rex abunde sibi
consultum ait; fuisse tamen qui gelu se
plus nimium aduri questi essent. Imbelle
pecus, indignumque tanti Regis comitatu,
respondit colonus, oneri et dedecori
futurum, cum virtutis experimenta in
aula Regis Adelsis edenda forent, ubi vel
millies acrioris frigoris patientia reqvireretur:
recte igitur, se svasore, facturum,
si dimidiam turbam; tanquam inutilem
tantoque satellitio probrosam, domum
remitteret. Assensit Rex coloni, sibi
quam proprio Regi amicioris, consilio;
exauctoratisque quinque decuriis, domumqve
remissis, caeptum iter perseqvitur.
Exiguum spatium emensi, ad aliam
villam pervenientes, eundem Rusticum
prae foribus stantem, benignis verbis se
compellantem, causamque iterati reditus
quaerentem, agnoscunt. Rex miratus,
qvi fieri possit, ut eo, unde recesserant,
iterum redirent, suspectam sibi calliditatem
astumqve illius, meritoque dolorum
architectum videri, pronunciabat. Ille

p.138
omnibus denuo ad hospitium invitatis,
impetravit, ut iterum ad se diverterent.
Lautissime excepti exquisitis
eduliis, variisque scitamentis propositis,
epulabantur. Per noctem vero excitati,
ardentibus siti faucibus prope enecati, plures
lectis exsurgentes, offenso vase vino
repleto, vinum avide hauriebant, sitimque
restingvebant. Summo mane surgentem
Regem aggressus hospes monuit,
minuendum insuper comitum numerum,
displicere sibi milites, pellendae sitis gratia
nocturnis etiam temporibus potum requirentes,
ignominiosos in aula Adelsis
Regis futuros, gloriosam caeteroquin expeditionem
ingloriam reddituros; longo
graviores labores in aula Adelsiana exantlandos;
scenae illius praeludiis exercitationes
hasce non posse comparari. His
dictis exorta repente tempestas, praerepta
ulterioris itineris facultate, diem ibi tertiam
divertere compulit. Nihil ad exhilarandos
animos pertinens defuit; nihil
ex caepta convivii magnificentia remissum
est. Equis pabula abundanter suffecta

p.139
sunt, equitibus epulae, pari ut antea
cura, praebita. Ad vesperam sedibus
circa focum collocatis, singulos cum applicuisset,
accenso foco, pabuloque in nutrimentum
flammae largiter praebito, tota
domus, tanquam incendio proxima,
adeo incaluit, ut corpora assidentium prope
tabescerent: omnes igitur exceptis solo
Rege pugilumque dodecade, sedibus
exsurgentes egressi sunt. Tum Hranius:
cum solis illis, qui aestus patientes remanent,
tuto ad Regem Adelsem accedes,
recedesque: reliqvos omnes, etiam Berserkos,
domum mittito, quippe impares
tanto examini, Rex, collaudato rustico,
tot tantaque eum sapientiae suae documenta
hospitibus dedisse ait, ut ab ejus consiliis
recedere temerarium ducat. Remissis
igitur omnibus aliis in patriam, solos
Athletas retinuit. Interea Adels de itinere
privigni certior factus, gratum sibi ipsius
adventum praefatus est, immortali
memoria nobilitandum.

p.140
CAP. XXII.
Regis Adelsis aulae Hrolfus
magna cum pompa adequitat.
Fossas ipse et Athletae
superant. Ignem transiliunt.
V�ggus Hrolfo
Krakii cognomen indit.
Armillam ab eo accipit.
Adels hospites incendio opprimere
statuit, frustratur.
Canis Hrolfi cum
apro pugnat. Eum superat.
Accipiter item ejus,
Adelsianos vita privat.
Pugilibus itaqve solis stipatus Rex, rustico
amicissime valere jusso, rure
profectus ad aulam Adelsis, lento
primum gradu, pro recepto illius seculi

p.141
proceribus more (etiamnum in Islandia
antiquissimae, honestae tamen, sed indifferentis,
consvetudinis, tenacissima, observato)
mox subditis equis calcaribus,
citato cursu, obviis via cedere compulsis,
superbe adeqvitat. Ornatum vestium,
armorum pompam, corporum habitum,
equorum pernicitatem, robur, staturam,
phaleras, ephippia, caeteraque ornamenta,
accipitrumqvue decus (quorum singuli
singulorum humeris insidebant: inter
quos Regius, H�brok dictus, poetarum
carminibus celebratissimus, suique generis
pretiosissimus, eminebat) spectatum
effusa universa civitas, omnes fenestras
prospectui idoneas, tabulata, turresqve et
maenia compleverat. Obviam, qui exciperent,
missi, magno procedentes comitatu,
debita Regem reverentia ad aulam
deducunt. Aderant famuli, Sveci
quidem illi, quibus equorum excipiendorum
cura mandata; quos Bodvar monuit,
ut diligenter custoditos, jubis caudisque
quo situ acciperent, redderent,
nec luto sordibusque aspergi ullo modo
sinerent. Quod ubi Adels percepit, ingentis

p.142
fastus indicium interpretatus, caudis
jubisque praesectis, frontalique pelle nudatos,
omnique ludibrii genere faedatos,
quoad discederent custodiri jussit, abeuntibusque
ad ludibrium sisti. Ad portas
aulae perventum est, nec tamen accedenti
Hrolfo Adels obviam honoris caussa
procedere, nec eos qui ad se deducerent
ablegare dignatus, intra parietes domesticos
delituit: quique ad invitandum pridem
missi, eo usque illos deduxerant;
omnes jam dilapsi solos hospites reliqverunt.
Svipdagus sibi pridem hujus palatii
situm cognitum ait; convenire itaque,
ut praecedentem reliqui omnes sequerentur:
verum Regem aliis in ordine permistum
incedere, ne internosceretur,
oportere. Ingressus igitur Svipdagus,
longe alio ordine quam cum discederet,
conclavia, triclinia, cubilia, adeoque omnem
pristinum situm, deprehendit;
jamque area latisssimis fossis interstincta
accessum ad solium Regium impeditissimum
reddebat: qui nihilo secius saltu
singulas cum superassent, haut exiguum
virium suarum documentum dederunt.

p.143
Haut digna sunt relatione, quae fabulis super
hac expeditione magis interspersa, sibique
repugnantia, quam incorruptis rerum
monumentis tradita sunt. Etenim
Adelsem ad duodecim advenas tollendos
insidiis opus habuisse, nec aperto Marte,
nec insidiis occidere potuisse, multos
qvoqve suorum ab iis impune occidi passum
esse, quis credat? experimenta fortitudinis
eorum, fama tunc temporis decantatissimae,
capere voluisse, plausibilius
est. Immissis, quos aulaea abscondiderant,
sicariis, primum examen institutum
memoratur; quorum tamen vim,
non modo represserant, sed damnum cogitatumque
facinus in ipsos auctores retorserunt.
Adels autem omnem a se suspicionem
amoliturus, suis graviter [gaviter ed.] increpatis,
Regem cum satellitibus ad convivium
invitavit. Circa focum sellis omnes insidebant
Hrolfi milites, sine tamen consveto
ordine, id temporis e composito confuso,
occultandi Regis causa, ne ab Adelse internosceretur.
Svipdagus cum fratribus
principem occuparat locum, iis proximus

p.144
Hialtius Generosus, reliquique
ordine assidebant, Bodvar Regis latus,
ubi visum erat, clausit. E regione Adels
cum suis considebat; qui cum magno
desiderio privigni internoscendi teneretur,
artibus opus esse ratus est, quibus
tam anxie occultatus in apricum duceretur:
ingentem igitur flammam aestusque
foco excitandos curavit, quorum
pugiles Rege ipso patientiores futuros
conjectabat, indicium a communi Regem
ab aestu defendendi studio capturus, simulque
fortitudinem singulorum, quam
invictam prius deprehendit, hoc insuper
Vulcanio experimento exploraturus, verbis
etiam ad exitialem patientiae perseverantiam
accendere conatus: famam, inquit,
vos, Hrolfiani pugiles, vestram toto
Arctoi orbis circulo sparsisse fateor,
nihil vero minus de vobis eam finxisse,
quam revera est; nec diffiteor, vobis vestra
praeconia nota esse; tanto enim fastu
inflati videmini, ut prae vobis omnes,
etiam fortissimum et robustissimum
quemque, alto supercilio contemnatis.

p.145
addite igni larga nutrimenta; nam relatum
est, voto se Regem, vosque ejus exemplo,
obstrinxisse, nec incendium, nec
ferrum unquam fugituros. Imperavitqve
ministris, ut in focum prodigaliter
ligna conjicerent. Athletae quorsum tenderet,
conspientes, objectu clypeorum
Regem, quantum poterant, dissimulanter
tamen, ne proderetur, texerunt. Ut
vero ministerio famulantium, pabula aggerentium,
flammas non pro foci modulo,
sed ad rogi magnitudinem, excrevisse,
ardorisque vehementiam Adelsem
Regem cum confessoribus, sellis remotis,
fugasse comperiebant. Tum Rex:
aut voti religio nobis impie et turpiter
deserenda, aut nosmet incendio comburendos
ad necem usque praebere oportet:
Verum suppetit ratio, qua utrumque summo
cum decore declinemus. Ne autem
viderentur aeqve atque Adels imbecilles,
aestum eousque perpessi sunt, dum vestes
semiustulatae usum tegendorum corporum
ulterius praestare non possent, torresque
scintillantes passim decidentes eos
obruerent. Tum vero Bodvar; quin

p.146
foco alia, inquit, insuper pabula prospicimus,
domumque Adelsis nobilitamus?
arreptumqve ministrantium unum in ignem
conjecit: imitati factum Svipdagus
et Beigadus, et Hialtius Generosus, pluresque
primatum, singulos quisque focum
instruentium in ignem praecipitatos,
exurendos reliquerunt, Rex conjecto in
flammam clypeo, dum transiliret incendium
sopivit; exclamansque ait: haut equidem
ignem fugit, qui transit: quem
singuli secuti eodem commento funestum
incendium ruptique voti infamiam evaserunt,
Obstupuit ut flammas elusisse
viderat Adels, cavataeque columnae ligneae
se immisit; inde veneficis artibus tectus
ad Reginam accedens, amicis eam verbis
affatus est: quae irarum aestum minime
temperans, injurias in se suosque acerbis
verbis improperabat, minitans, se quavis
data occasione Hrolfo adversus Adelsem
opem laturam, donec ille praedam petitam,
hic aeternum dedecus, reportaret:
filiumque accedens, maximo caritatis
studio complexa, in diversorium splendidissimum
cum satellitibus deduxit, subministratisque

p.147
famulis, dapes et opipara
fercula, potionisque varia genera apposuit.
Inter famulantes qvidam, nomine
Voggus, staturae proceritatem, habitumque
Regis, faciei decus, vultusque gratiam
intuitus primum, denique miratus:
Ecquis, quaeso, inquit, Krakius (truncum
vertit Saxo, pusionem Magnus Olafius
in Versione Eddae, cornicem Stephamius)
solium occupat? Rex: cognomen,
inquit, mihi indidisti, quod quoad vivam
gesturus sum: donum vero comitari
solitum quid affers? illud vero sibi,
utpote homini pauperi, non suppetere
cum regessisset; par est igitur, inquit Rex
ut qui abundat, donet; simulque armillam
brachio detractam muneri dedit. Laetus
admodum Voggus temerariae compellationis
tam felici successu; omnium, inquit,
Regum felicissimus dederis, nam
cimelium longe pretiosissimum donasti.
Rex donum tanta alacritate plausuque
exceptum ut vidit; Parvo Voggus gaudet,
inquiebat, quod dictum in proverbium
postea abiit. Voggus Regiam munificentiam,
donumqve ipsum debitis extulisse

p.148
laudibus haut contentus, altero pede
trabe calcata: Equidem, inquit, religiosissime
voveo, quod si fata me tibi superstitem
servaverint, humanoqve consilio
vel opera, sive vi, sive dolo occubueris,
necis tua et strenuum et fidelem ultorem
me futurum. Rex intrepide quidem
vovisse affirmat; alios tamen propinqviores,
quos illa caussa tangat, extare.
Hunc hominem, licet non magna in re,
fidei tamen plenum, ipsorumque salutis
conservandae studiosum cum observaret,
tuto et ex animi sentia inter se collocuti
sunt, atque inter caetera Voggus refert:
Adelsem praeter modum exemplumque
Pythicis artibus deditum esse; aprum enim
colere, cui nec mole nec ferocia ullus
par esset. Inde somno se quisque dederunt,
nec prius excitantur, quam immani
fragore concussam domum, velut
jamjam lapsuram, sentiunt. Hic Voggus,
Appropinquat, inquit, aper, illatae
Regi ignominia ultor; cui resistere
supra humanas vires esse compertum est.
Erat Hrolfo canis, nomine Gramus, robore
pollens, ferocia insignis; hunc Bodvar

p.149
adversus aprum concitat: nec mora,
velut jurati hostes hi duo in certamen
proruunt. Sed nec otiosus spectator Bodvar,
cani, qua posset ratione, suppetias
laturus, in medium apri tergum ensem
vibravit, sed frustra: major enim vis veneficae
artis feram armaverat, qvam ut
ferro laedi posset. Jamque in tantum generosi
canis rabies excrevit, ut aures una
cum genis hosti morsu abrumperet; qui
evestigio terra absorptus nusquam inde
comparuit. His peractis Adels iterata
jam vice incendium advenis parans, magno
suorum numero comitatus advenit.
domus undiqvaqve flammam concipit;
nec omnimodis ignium fomentis parcitur.
Bodvar intra hostilia tecta incendio
vitam claudere, mortem esse minime
honorificam ait, nec dignam formidato
toto jam diu Arctoo orbe Rege: quod si
optio daretur, malle se aperto campo pugnantem
in mediis hostium copiis fortiter [fortirer ed.]
occumbere, quam nullo edito sub discessum
insigni virtutis specimine, incendiariis
hisce in praedam cedere. Invenit
nobilis viri virtus consilium viamque ignominiosam

p.150
mortem effugiendi: namqve
eo svasore suo quisque loco parietibus
magno conamine, magno nisu, effractis,
in coopertas armato milite plateas impigre
proruperunt. Fit strages, domesticis
undique occumbentibus, Hrolfo quoque et
athletis validius longe quam ulla de tam
exiguo numero spes polliceretur, impugnantibus.
Hac dum geruntur, H�br�k
Regius accipiter (cujus antea mentionem
fecimus) ovanti similis advolat, tandemque
quasi parta victoria laetus humero
Domini consedit. Miratus custos, ad
locum ubi accipitres servabantur, illico
se recepit. Cumque Adelsianos omnes
morti datos, Hrolfianos vero nusquam
conspiceret; novo pavore perculsus majorem
in modum obstupuit. Interea plurimis
urbanorum peremtis, qui reliqui erant,
vitam pacemque Hrolfum supplices postulabant,
atque ab eo impetrabant. Hic
finis pugnae, hic exitus insidiosi impiiqve
conaminis erat. His ita feliciter gestis,
victor Hrolfus cum suis aulam audacter
ingreditur, interrogatusque a Bodvare,
quam sedem ipse eligere vellet?

p.151
Solium, inquit, Regium occupabimus, viresque,
quiete et potionibus generosis refecti,
colligemus. Non adfuit Adels, sed curarum
stimulis vexatus, irarumqve rapidissimo
aestu fluctuans, damnum sibi illatum aegerrime
ferens anxie reputavit, ultionem
tanti dedecoris in posterum meditatus.
Nec longo post tempore Hialtius forte
monuit, mittendos qui viderent, numquid
equis ipsorum pabuli aut curae necessariae
deesset: Dictum factum: vident
eqvos pessime tractatos, misereque mutilatos.
Quod cum Regi nunciaretur, parum
commotus tantum respondit: Adelsem
hospites hospitumque jumenta pari ratione
accipere; itaque omnia illius facta ad
unum ferme eundemque scopum
collineare.
CAP. XXIII.
Hrolfo Regina Mater pretiosa
munera, et armillam,
Sviagris dictam, donat.

p.152
Discrimen in campis
Fyrensibus. Hrolfi
strategema. ipse in Daniam
revertitur. Oblatam
a sene armaturam
abnuit, ejus offensam incurrit.
Redux in regnum
bellis abstinet.
Tandem Regina superveniens, salutato
filio, de injuriis mariti qvesta,
discessum svadet, submonetque, tota
jam Svecia exercitus evocari, favisse
jam fortunam, nec esse quod novum vitae
discrimen expectando, praesentissimo
periculo sese exponant. Deinde cornu
auro gemmisque ingentis, nec facile aestimabilis,
pretii repletum, praeter caeteram
thesaurorum immodicam vim, filio
obtulit. Duodecim deinde equi, rubro
colore, inter quos unus albus eminebat,
illa jubente exhibebantur; albus

p.153
ille Regi vehendo delectus: Singuli vero
inter omnes Adelsis longe optimi, loricisque
ab ictu telorum immunibus tecti,
vestes etiam pretiosae, quales aulicus
splendor ad magnificentiam luxumqve
poscebat; nam quas antea gerebant,
ignis pene consumsit. Rex autem a matre
quaesivit, an tantas opes reddidisset,
quantas jure exposceret? paterque moriens
reliqverit? illa longe majoris pretii
redditas referebat: inter quas una tantum
armilla Regia, Sviagris dicta (quasi
Svecorum porcus, pluris illis omnibus
aestimaretur.) Filium materno deinde
amore complexa, lachrymisque prosecuta,
monuit, insidias structas quam accuratissime
caveret; restare adhuc experimentum,
dubii quidem eventus, immortalis
autem gloriae, vel luctuosi exitus,
monumentum. Rex bono eam esse
animo jubet, Voggoque magno auri
pondere donato, in equum insilivit,
omnibusque Athletis comitantibus recessit.
Ad campos Fyrenses deventum
est, cum media via dispersam armillam
auream scintillantem deprehendit: Et

p.154
haec, inquit, solitaria maeret; quin sociam,
solamen orbitatis, adjicimus; aliamque
in viam projiciens: fama, inquit,
minime nos deferet, aurum in via projectum
collegisse; neqve ullus arripere tentet;
nobis enim retardandis et in insidias
inducendis objectum est. Nec mora, illico
tubarum clangor undique auditus
manipulos in insidiis collocatos excivit.
Secutae a tergo cohortes militum, Hrolfo
cum Athletis caeptum iter, absque ullo
trepidationis aut fugae signo, maturantibus,
instabant. Bodvar, ut equos
laxatis habenis effuso cursu properare
conspexit, esse qui colloqvium expeterent,
affirmavit. Hrolfus correpto
cornu, qvod mater, cum supremum
vale diceret, dederat, copiam auri
egestam media sparsit via; quod ut
miles insequens cognovit, avaritiam Adelsis,
sibi hanc praedam, si intermitteretur,
soli reservaturi, tum etiam occasionis
actutum dilapsurae oportunitatem,
considerans, a periculosa fortissimorum
virorum insectatione, ad praedam securius
colligendam conversus est. Praestitit

p.155
ea mora magnam elabendi facultatem:
nam et inter illos, cum sibi quisque rapere
contenderet, ortae rixa in praelium
desiverunt; quos inter praeliandum cum
superveniens Adels deprehenderet, valde
increpatos ad insectandos hostes avertit;
ipse ne quis auri cupidine detinere
se permitteret, omnes praecessit, cumque
pernici equo veheretur, Hrolso suorum
primus valde appropinquavit, qui
statim armillam Sviagris e thesauro tanquam
offam projicit, quam ut solo jacentem
cognovit Adels, veritus ne ab aliis
sublata in suam possessionem nunquam
rediret; Tibi, inquit, o Hrolse, qvam mihi
fidelior erat, quae hoc tibi cimelium
tradidit; ne vero mihi abstulisse gaudeat,
non amplius de possessione illius periclitabor:
incurvansque corpus, hasta dum
decrevit attollere; superveniens Hrolfus,
ut inclinatum viderat, En inquit, instar
porci incurvavi illum, qui inter Svecos
opulentissimus est; alludens ad nomen
armillae a porcis desumtum: nec mora,
stricto gladio Scofnungo, omnium quos

p.156
Septentrio unquam vidit, acutissimo;
clunes ei praecidit: et, Vale, inquit, meaeque
expeditionis hoc perpetuum monitum [monutum ed.]
serva; quem huc usque anxie internoscere
voluisti Hrolfum Krakium conspicis,
atque ita sublata prius armilla citato
cursu ad suos se recepit. Adelsem
egestus e vulnere sangvis a persequendis
hostibus cum impediret, sui
domum deduxere. Multi eo conflictu
ex iis qui Hrolfum et pugiles propius accedere
ausi sunt, ceciderunt. Omni seculo
expeditio haec celebratissima fuit:
inde materiam poetae arripuerunt aurum
Krakii seminium vocitandi; quod is campos
Fyrenses auro severit. Nec horum
Saxo ignarus, ubi Adelsem tollendae pecuniae
gratia pronum demissumqve Rolvo
conspicatus esset, propriis prostratum
muneribus risisse, perinde ac cupide repetentem
quod callide tribuisset, refert. Id
qvod Snorrius Sturlaeus, adducta in testimonium
Ski�lldungorum historia, confirmat,
ubi Hrolfum campos Fyrenses auro
consevisse perhibet. Tradit tamen Saxo, licet

p.157
alio tenore, aes auro oblitum ad illum
usum reservatum, sparsum esse; quod licet
magis credibile sit, poetis tamen eam
materiam ad aurum applicandam non
praebuisset, neque aera tam variae formae
adeo cito cudi potuisse videntur, nisi forte
Regina haec omnia longo tempore
praemeditata, ad securitatem filii annulos,
monilia, et torqves inauratos effingi
curaverat: quod autem filium comitata
furtim e Svecia profugerit, licet Saxo
majori verisimilitudine tradat, Chronica
tamen Norvegica, eam in Svecia ad
finem usque vitae reginam fuisse perhibent.
Postquam insultus Svecorum repressit
Hrolfus, securus usque ad vesperam,
nemine interpellante, profectus est;
donec ad villam eandem, ubi prius hospitio
excepti fuerant, sene prae foribus
stante, pervenit: qui reducibus gratulatus,
sibi etiam gaudebat, quod omnia
dictis suis respondisse cognovisset. Quo
vero propensum in Regem studium magis
testaretur, armaturam artificii pereximii,
lorica, gladio, et scuto constantem,
munus offert. Rex, laudato munere,

p.158
recipere tamen noluit. Displicuit seni
muneris repulsa, contemtumqve sui interpretatus,
nec eos perinde prudentes esse ac
ipsi opinarentur, dictitabatque nec amplius
detinere sustinens, dimisit. Parum processerant,
cum Bodvar converso equo Regem
exspectabat, seroque nimis sapuisse
testatus; valde enim erratum, sene, munus
offerente, repulso: Odinum namqve
fuisse, victorias cum armatura offerentem,
quarum felicitatem et curcum constantem jam abnuissent.
Rex idem sibi in animum venisse confessus
est, eo quod fuerit unoculus, talem
enim Odinum fuisse, tam historiae quam
fabulae, poetarumqve carmina perhibent.
Tum Svipdagus, ut redirent, hortatus
est. Verum postquam diu retrogressi
essent, neque alicubi villam, neque senem,
nec horum vestigium cernere dabatur.
Rex incassum
se eum inquisiturum pronunciavit,
cum esset malus spiritus. Inde
profecti non prius substiterunt, quam
in Daniam pervenissent: nec aliquid porro
in intinere memoratu dignum notatum
constat. Auxit hoc Svedicum iter
Hrolfi famam, antea quidem inclytam,

p.159
in tantum, ut nullis postea seculis obliterari
potuerit, vanisque hominibus frivolis
his, quae retulimus, effingendis materiam
praebuerit. Verum redux in regnum
non ut prius bellis gerendis animum
applicuit, svasore Bodvare, quod
fortunam Regis post Odinum offensum
suspectam haberet, tutiusque rato sub partae
ingentis famae praesidio latere, cum
nemo impetere ausit, qvam adversis Diis
pugnando dispendium pati, unde hostibus
vel male pacatis Regibus audacia ad bellum
etiam ultro inferendum cresceret;
longam praeterea vitam se magis Regi ab
illo tempore optare testatus est, qvam
polliceri. Rex terminum vitae a fortuna,
non vero a maligno illo spiritu pendere,
regessit. Expeditionis Svedicae causam
Eddae Mythologia LXIV. pretium auxilii
Adelsi a privigno suo Hrolfo lati, adversus
Alium Uplandarum Regem ex
pacto non persolutum, adducit,
lectu dignissima.

p.160
CAP. XXIV.
Skulda maritum Hiorvardum
adversus Hrolfum
concitat. Tributorum per
triennium immunitatem
impetrat. Magorum veneficarumque
magnam vim
congregat. Bellum astute
praeparat.
Postquam e Svecia rediit Hrolfus, intra
Regni terminos cum Athletis se
continuit; neminem lacessivit, sed
parta gloria, iis opibus, iis imperii finibus,
quos antea constituit, contentus vixit.
Nec erant qui potentissimi Regis quietem
turbare auderent: Reges in obseqvio manebant,
et tributa, ut solebant, pendebant,
unde omnium rerum affluentia, pacis comes,
secuta est. Complures anni hoc tenore
fluxerunt. Skulda vero sagacis animi
femina, ut vidit Hrolfum, fortissimarum

p.161
gentium robore et opibus suffultum,
stipatumque incomparabilium militum
satellitio, militiae nihilominus studia,
contra quam a teneris consveverat, securo
permutasse otio; tantae mutationis
caussam caepit altius perpendere; quam
non ab ingenio immensae gloriae et imperii
proferendi cupido provenire ratiocinabatur;
fortunam illi suspectam esse,
quam amplius experiri vel irritare vereretur, conclusit.
Maritum igitur aggressa exponit,
quam iniquo animo tributi a fratre nullo
jure indicti conditionem ferat, servitutis
naturam, pensionis onus, non libertatem,
redolere; hanc tamen sibi a patre parem
cum fratre relictam; quam cum illibatam
tueri frater, invitante natura, teneretur,
eripere tamen, nulla offensa irritante,
sustinuerit: nec subjectionem illam bello,
sed violatione faederum, consangvinitatis,
affinitatis, amicitiae, jurisque hospitalis,
quaesitam: hortatur itaque, ut se
in libertatem, cum primum occasio daretur,
vindicaret: ignavos homines etiam
tutissima quaeqve formidare; neque
si reliqua Regulorum cohors potentiam

p.162
Hrolfi invictam aestimet, ideo inexpugnabilem
esse; Unum reliquis ducem se
praebere oportere; an de nihilo esse credat,
quod familiaria militiae studia jamdiu
intermiserit? an insatiabilem gloriae,
opum, finiumque dilatandorum cupidinem
moderationis legibus se submisisse
arbitretur? longem aliam subesse causam
discat; nimirum fortunam, quam reverenter
habere nesciverit, ab eo recessisse;
cumqve hoc illum non fugiat, prudenter
moderationis et publicae securitatis titulum
praetendi. Igitur, quo facilius optatae
libertatis compos fieri possit, nihil
praecipitandum; petendam a Rege in triennium
tributorum dilationem, quam
haut gravate concessurum sciatque interea
copias undique colligendas, Regulos sollicitandos,
et specie pensionum carpenta et
currus, milite et armis onustos invehendos,
qui improvisos et nihil hostile metuentes
adoriantur, praemium audaciae, non
modo immunitatem, sed et omnium regnorum
fratris sui accessionem, non tantum
jure belli, sed etiam haereditatis, futurum.
Talibus dictis maritum ad proditionem

p.163
moliendam incitavit; nec distulerunt
legatos ad Regem mittere, pro vectigalium
induciis impetrandis; quorum
petitis Rex libenter annuit. Fuit Skulda
omnium sui temporis veneficarum facile
princeps; a genere materno illud, quod
humani ingenii captum fugit, praeclare
edocta; si iis quae de origine ipsius antiquitas
credidit, fides tribuenda est. Intermedio
tempore, quotquot exsecrandarum,
sed id temporis licitarum, artium
peritissimos vel ipsa cognovit, vel fama
percepit, undique collegit: quorum opera
conjuratio tanto temporis spatio occulte
per incrementa serpsit, ne unquam
ad Regis vel consiliariorum aures perveniret:
Instrumenta interim ad destinata
perficienda necessaria, sagae, milites, armatura,
commeatus, currus atque adeo
omnia magno apparatu conqviruntur,
Hleidargardumque (Lethram)
transferuntur.
CAP. XXV.
Hiorvardus et Skulda
Hrolfo splendido convivio

p.164
excipiuntur. Eorum
insidiae deteguntur. Athletarum
nomina. Cum
Hiorvardianis congressus.
Biarkii artes. Skuldae
veneficia. Hrolfus et
Hiorvardus eorumque copiae
mutua internecione [intenrecione ed.]
sternuntur. De Skeggio
Midfiordensi relatio. De
gladio Skofnungo, et
Hrolfi Krakii posthuma
fama.
Festum Jolense Regio luxu celebrandum
imminebat; undique magnates
invitati confluxerunt; et in his Hiorvardus
Regis affinis cum Skulda praesto
erat. Saxo intra maenia receptos, convivioque
adhibitos, refert: id quod nec

p.165
nostrorum traditioni adversatur, licet illud
omiserint; nam tantum excitos tentoriis
milites oppidum corona cinxisse
memorant. Utrumque consistere potest.
Nihil enim impedit, quo minus Hiorvardum
et Slkuldam Rex convivalis
impense deliciis, ut Saxo loquitur,
prosecutus fuerit, magna parte comitatus
eorum intra maenia, imo inter palatia,
recepta: qui autem in tentoriis delituerunt,
non prius prodire poterant,
quam signum esset datum, ne intempestiva
eruptione insidias proderent. Igitur
qui Hiorvardo ministrarunt, eumqve
in convivium secuti sunt, noctu cubilibus
dilapsi regiam forsan petiverunt, reliquis
militibus per apertas portas intromissis:
quocunqve modo insidiae in apertum
tandem certamen eruperint, pro
certo constat omnes Athletas in aciem
prodiisse, editaque ingenti strage ad
ultimum una cum Rege suo occubuisse.
Verum cum in quibusdam noster scriptor
a Saxone dissentiat, placet eo adscribere,
non ea intentione ut hoc vel illud
magis probem, cujus mihi nulla certa

p.166
notitia. Primus Hialtius Regia excedens
intra tentoria Skuldae conditum militem
observasse memoratur: ne tamen
rem non satis compertam referret, vel
pavoris indicia proderet, dissimulato periculo
ad pellicis (sua enim singulis Athletis
pellex erat) thalamum processit;
quam a complexu discedens sciscitabatur,
utrum duos, singulos duos et viginti annos
natos, an unum octogenarium mallet?
duos juvenes uni silicernio praeferentem
admorso naso mutilavit; provisurum
confessus, ne formae decus rixis
jurgio et caedibus in posterum ansam praeberet.
Illa truculentiam questa nihil aliud
responsi accepit, quam fatum instans
etiam ad ea adigere, quae alias nunquam
decreta essent. Inde ingressus ad Regem,
ubi campos omnes milite coopertos viderat,
monet adesse sororem, tributa tam
diu dilata novissime pensaturam: totam
Regiam a milite circumsessam: planitiem
armatis refertam: hortatur deinde
milites, ut intrepide pro Rege latera sua
hostium gladiis objiciant, memores beneficiorum,
quae hac occasione quam rectissime

p.167
rependi possint: prodigia quidem
multa, sed neglecta, praecessisse,
hanc ultimam ipsis noctem futuram portendentia:
providendum ne inulti moriantur;
nec incruentam victoriam, rebellibus
proditoribus; non justis hostibus,
relinquant. Neqve Hrolfus neque satellites
idolorum cultui unqvam dediti fuisse
traduntur; vires corporis, et insita animi
fortitudo, singulis numen erat. Nomina
vero duodecim Athletarum haec referuntur:
Hromundus Durus. Hrolfus
Sagittarius. Svipdagus. Beigadus. Hvitserkus.
Haklangus Acer. Hardrefill. Hakius
Vegetus. Vottus Magnus. Storolfus.
Hialtios Generosus, et Bodvar Biarkius:
(Biarcho Saxoni.) illud cognomen
ei inditum est postquam aulam Hrolfi ingressus
est, eo quod omnes illius Berserkos
expulerit, quosdam etiam vita privarit,
cum ipsi admodum impares, fastu
tamen elatiores essent. Rex, ut praesens
periculum instare animadvertit, loco mira
alacritate exsiliit; non tanquam ad vitae
discrimen aut certissimam mortem,

p.168
sed splendidum convivium iturus: En,
inquit, nunciate Hiorvardo, nos prius
genio indulturos, postea certa ipsis virtutis
nostrae indicia relicturos. Atque his
dictis ad epulas et convivium revocatos
satellites magna festivitate excepit. Inde
in praelium itum: ingens ubique edita
strages. Rex ipse in medias turmas invectus
dignam fastigio suo pugnam edidit.
duodecim eum virorum robore praeditum,
ipsi Athletae testabantur. Et jam
Hiorvardiani paulum retrocedere caeperunt;
nam visus est Regem quoquo se
verteret immanis ursus praecedere, qui
obvios omnes pedibus contrivit, adeo ut
cominus accedere singuli vererentur.
Athletae interea in medios hostium manipulos
facto globo irruunt. Sternuntur
ab utroque latere Hiorvardianae copiae,
quoad universa acies inclinaret. Tum
Hialtius Bodvarem Biarkium praelio exesse
deprehendens, valde indignatus, apud
Regem de tanti herois ignavia queritur,
qui praeter morem jam se ex acie subduxerit,
summo discrimine instante. Rex

p.169
nequaquam culpandum asserit; se enim
ipsius virtutis tot documenta habere, ut
certus sit, ubicunque se contineat, majore
id fieri sua suorumqve utilitate,
quam si praesens in acie staret. Negat
itaque interpellandum. Non acquievit
Hialtius monitis Regis, sed digressus e
bello ad inqvirendum Biarkium in Regiam
tendit: ubi cum otiosum offendisset, cum
merita in eum Regis, tum propriae virtutis,
eo tenus invictae, fiduciam nova inertia
mutatam, et commilitonum spem exprobravit.
Ingemiscens igitur Bodvar, illico
surrexit: expositaque facinorum suorum
Iliade, constare ait, nulla se formidine
teneri, neque enim ignem vel arma
unquam fugisse, nec invictum Agnaris
Berserki, (apographum habet Angantyris,
forte incuria librarii) ejusdemque
Regis, robur manus suas effugisse: prodesse
jam ipsi (Hialtio) arctum societatis
nexum; alias neminem, praeter solum
Regem, impune se exciturum fuisse:
verum neqvaquam tam utilem quam fidelem
eum Regi suo operam hac provocatione
praestitisse; nam eo rem redactam,

p.170
ut de eventu pugnae dubitandum
foret, ni intempestiva interpellatione se
turbasset: jam vero hostium cadavera
fortitudinis suae testes habiturum; quanquam
longe minus eos catervatim sternendo,
quam intra Regiae parietes pro
tempore delitescendo, se profecturum
sciat. Hialtius errorem confessus, obcaecari
homines, quos fata urgent, respondit.
His dictis in aciem se uterque confert.
Id egerat Bodvar quod alias nunquam;
nam cum esset res cum iis hostibus,
qui non virtute, sed praestigiis et
incantamentis bellum gererent, occupavit
prius harum artium certamen, virtutem
sociorum soli numero hostium, non
item malis Daemonibus, oppositurus,
tantumque profecit, ut non solum omnem
veneficarum vim eluderet, sed etiam ursi
simulachrum ad defensionem Regis incantamentis
exciret, quod plures hostium
prosternere visum est, quam Rex
cum omnibus pugilibus. Verum postqvam
accitu Hialtii in pugnam progressus
est, nullus amplius ursus Regem praecedere
visus est. Tunc primum Skulda

p.171
cum incantatricum collegio in unum tentorium,
colore nigrum, congregato, artes
non absque fructu exercere capit.
Editus locus, theatri instar, pro more
erectus eratque ibi ritus et cerimoniae, quae
ad id reqvirebantur, celebratae sunt. Visus
inde frendens aper exercitum Hiorvardi
praecedere, nec minorem stragem
edere quam ursus, qui Hrolfum prius
tutatus est. Tantis praestigiis a parte
Hiorvardi certatum est, ut qui gladiis
Hrolfianorum occubuerant, redivivi pugnare
viderentur. Id Hialtio questus Biarkius
memorat Hiorvardum Regem in acie
sibi obvium lethali se vulnere sauciasse;
se vero pedem manumqve ei abscidisse,
ictumqve inflixisse, quo humerus
latusque diffissa sint, exanimemqve ad
ultimum cecidisse visum: jam vero redivivum
inter confertissimos pugnam restituere:
se vero frustra tot millia caedere,
cum loco unius, quem in Orcum
mittat, tres iterum redivivi se impetant,
feriantque. Atque hic sensus est Saxonis,
dum hanc historiam e carminibus

p.172
priscis, quae Biarlkam�l nuncupantur,
metrice vertit his verbis::
Non memini certamen agi, quo promtius esset
Alternare enses, partirique ictibus ictus.
Dans unum tres accipio: sic mutua Gothi
Vulnera compensant: sic dextra potentior hostis
Vindicat acceptam cumulato faenore paenam.
Sensum carminis prisci minus assecutus
videtur; qui in hac historia, licet carmen
interierit, tamen accurate expositus
est. Johannes Gothus historiae Sveo-Gothicae
Lib. II. cap. XXII. haec ad gentis
Danicae sugillationem more suo transtulit.
Verum haec, qua exponimus, tradunt,
quod Biarkius vim Daemoniacam
agnoscens, Odinum tantorum prodigiorum
auctorem praedicaverit: quem idcirco
inquirens, si offerretur aut appareret,
non uno mortis genere se affecturum minatus

p.173
sit: quod si virtute, non magica
vi certatum animadvertisset, non utiqve
Odino hostium fortitudinem imputasset.
Confirmat conjecturam Saxonis carmine
comprehensa relatio, variis doctissimorum
virorum commentariis illustrata,
clarissimique Stephanii Notis in Saxonem,
pag.78, ad pag. 37. lin. 41 et seqq. inserta.
Carminis initium ita sonat:
Adde oculum propius, et nostras prospice chelas,
Ante sacraturus victrici lumina signo,
Si vis praesentem tuto cognoscere Martem.
Tum Biarcho:
Si potero horrendum Friggae spectare maritum. etc.
Caetera non persequar; cum constet
etiam ex Saxone omnes edita memorabili
pugna ad unum occubuisse; atqve
adeo ad mortem obstinatos, ut nemo
Regi superstes esse sustinuerit. In eo tamen
memoriae nostrae dissentiunt, quod
cum Saxo Hiorvardum Hrolfo superfuisse

p.174
tradatque istae acie occubuisse memorent:
Skuldamqve exiguo tempore in
imperium et opes fratris successisse; nec
felicius administrasse. Nam post exiguum
tempus Elgfrodius et Thorer Canipes
Vestro-Gothiae Rex cum ingentibus
copiis in Daniam profecti, se cum Voggo
duce exercitus, quem Regina Yrsa e Svecia
sub auspiciis (ut videtur) filii sui Eysteini
Sveciae Regis, miserat, conjunxerunt:
Skuldamque ex improviso, antequam
ad notas artes confugiendi copia
foret, adorti, captivam duxerunt, variisque
suppliciorum generibus affectam
morte mulctarunt, occisis quotquot ab
ejus partibus stare comperiebant, Regnumqve
filiabus Hrolfi restituerunt: quibus
vero postea nupserint, nusquam invenio
literis proditum. Divisum fuisse
regnum constat, nam in Scania regnabat
Haraldus Grandaevus Halfdani Strenui
pater, Ivaris Vidfamii avus, et Gudri�dus
frater ejus, et quidam nomine Hakius,
alibi in Dania Frodius Sextus Hraercki
Slaungvanbaugii avus. Sialandiam
tenuit Hreidar, et qvi eum occidit Hiorleifus

p.175
Mulierosus. Alibi regnarunt Eysteinus
et S�lvius de Niardeya. Jutiam tenuit
Heidrekus Ulfshamus. Consentaneum
tamen est, eas quibusdam ex his
matrimonio junctas fuisse. Discretis tumulis
Rex, singulique Athletae conditi
huic scriptori dicuntur, quod tamen cum
Historia Thordi Hredae et Landnama
non consistit; sic enim narrant. Vir
qvidam Islandus, nomine Skeggius, de
provincia Midfiordo cui praefuit Midfiordensis dictus, cum ab
expeditione piratica e mari Balthico in
Daniam rediisset, ad tumulum Hrolfi
Krakii aperiendum se contulit, subiitque,
et conspexit singulos sellis insidentes, gladiis
accinctos, omnique armatura conpicuos:
nec ultra aggredi ausus, ad adulandi
artem se contulit, promittens Regi
famam ejus se dispersurum, laudumqve
praeconia late celebraturum. Creditum
est, mortuos non solum posse mutuas
audire et reddere voces, sed etiam
laudum et posthumae famae cupidine duci;
id quod Hrolfus suo exemplo comprobasse
visus est: nam gladium Skofnung

p.176
Skeggio porrexit, quem ille muneris loco
summa cum alacritate accepit. Inde ad
Bodvarem conversus, ensem quoqve ejus
L�fium appetivit; qui torvo illum aspectu
deterruit, insurgere paratus. Verum
Hrolfo defensore non solum tutus evasit,
sed etiam Hialtii securi magnaque opum
vi potitus exivit. Fidem facit relationi
ipsius Skeggii in exponendo moderatio,
cum tanti facinoris gloriam suis viribus
non adscripserit: secus ambitionis suspicione
non cariturus. Confirmat quoqve
diuturna gladii possessio, quo quamdiu
vixit, usus est. Venenatus erat; capuloque ejus,
quemadmodum de Achillis perhibent,
abditum antidotum, Laxdaela vivum
lapidem appellat; quo vulnera ab illo inflicta,
caeteroquin omnem curam respuentia,
aegritudine repente sopita, sanabantur.
Cautiones in illo tractando observandae
erant; ne a solis radiis capulus
unqvam illustraretur; nec praesentibus
feminis educeretur; Evaginatus, sangvine
propitiaretur: id quod Skeggius adeo
anxie observavit, ut cum semel adversus

p.177
insignem athletam Thordum Hredam,
ad hospitem quendam, nomine Thorhallum,
diversantem, cum haut paucis
armatis moveret, auxiliisque affluentibus,
et interveniente compositione proposito
frustraretur, gladium, quem in
cassum eduxerat, praeciso capite infidi
Thorhalli, qui hospitem Thordum quantum
in hostem proditurus erat, ipsius sangvine
roraret. Eundem etiam filius ejus
Eidus, a cognitione juris juridicus dictus,
post mortem patris gessit, Thorkelique
Ejulfi filio, Arii Polyhistoris proavo,
eum ad occidendum Grimum quemdam
de Kroppio, ob caedem filii ejusdem Eidi
exulem, donavit: qui exulem quidem
uno vulnere sautiavit, sed viribus ejus
succubuit, donatusque vita, adhibita latente
sub capulo medicina, eum sanavit.
Ad ultimum cum in sinu Breidafiordensi
naufragio periret, gladius transtro alligatus
cum scapha ad insulam quandam expulsus
nomen ei de suo indidit, qvo
Sk�fnungsey in posterum hodieque usurpatur.
Post mortem Thorkelis ad filium
ejus Gellerem gladii possessio pervenit. Is

p.178
primum in Norvegiam navigans Sanctum
Olafum altera vice filium ejus
Regem Magnum bonum adiit, et inter
alia magnifica munera 12 uncias auri ab
eo accepit: Cumque in Islandia ad senectutem
usque remansisset, tandem in Norvegiam
profectus, inde Romam ad Apostolorum
limina, in reditu in Dania longo
morbo affectus, post adhibita aeternae
salutis media, Roschildae conditus est.
Illuc secum Sk�fnungum devexerat, nec
ejus recuperandi copia postea haeredibus
ejus unquam facta est. Atque ita in Daniam,
unde avectus erat, restitutus, apud
gentem illam remansit. Hrolfi Krakii
memoria ad omnem posteritatem celebris,
in aula etiam Granmaris Sudurmanniae
in Svecia Regis, reculta legitur;
cum ipsius filia Hildegunna in convivio
splendidissimo, assumto cratere argenteo,
meroque repleto Hiorvardum Regem
accessit, propinavitque ei ejusque comitibus,
hac verborum formula: Avete omnes
Ylfingi: memoria Hrolfi Krakii
dicatum esto. Refert etiam historia S.
Olafi Norvegiae Regis, eum, cum quaereretur,

p.179
quemnam ethnicorum Regum
potissimum imitari vellet? respondisse:
nec se Regum, nec hominum ullum
a vero Dei cultu alienum, sectaturum;
si tamen aliquem, salva Christiana religione;
mores certe et magnificentiam
Hrolfi Krakii aemulari velle. Unde apparet,
quam celebre Regis Hrolfi nomen,
quamqve prospera ejus fama et
posthuma memoria omni Seculo
viguerit.

p.180
INDEX RERUM
MEMORABILIUM.
kkk
Accipitrum certamen. pag. 150.
Adels Sveciae Rex 43. Yrsam sibi
matrimonio jungit 43. Regem
Helgium dolo interimit.s 1. Adelsis
elogium 35. Quomodo Hrolfum
Kraliium exceperit. 142. seq.
fuit Pythicis artibus deditus 148.
Hrolfi in campis Fyrensibus strategemate
superatur. 155.
Agnar Hroaris filius 26.
Agriares plures ibidem.
Anglo-Saxonum cum Hroare & Helgio
Synchronismus 26. seq.
Angli Danorum auspiciis olim pugnarunt
29.
In Anglia suos fiduciarios habuerunt Reges
Daniae 28.
Apparis, vid, Praefat.
Armilla una dimidium Daniae permutatum
22.
Ars Seidica seu incantatoria 11.


p.181

Augn Nordrii Regis Filia Hroari nubit
22.
Athletarum Hrolfi Krakii numerus, no-
mnina & ordo 167. Mors 173.
B. H
Bera Bodvaris Biarkii mater Sgo. Bior-
no Regis Hringi filio in Juventa fa-
miliaris ibid, cum eo diris devoto
consvescit 83. ad epulum ursinum a
Regina Hvita adigitur 90. Tres fili-
os, &ex his duos monstrosos, parit 91
Berserkorum descriptio 49.
Berserkorum Adelsis cum Svipdago pu-
gn� vari� 58. seqg
Berserkorum Hrolfi Krakii insolentia a
Bodvare Biarkio repressa. 129.
Biornus Biarkii pater 77. a noverca ad
incestum sollicitatur ga. Constantis-
sime renuit ibid, Diris devotus in
ursum tranformatur 83. cum Bera
in antro consvescit 83. Eam futura
edocet. 87. Capitur & occidittr 88.
B&odvaris Biarkii genus. 77. Nativi-
tas. 91. De Hvita vencefica ultio-
nem sumit 102. Ejus cum fratre Elg-
M3 fro-

p.182
E2 1
frodio colloquium 106. Hausto ex
sura pedis ejus liquore corroboratur
107. V. Praef.In Gothia pro fratre ab-
sente excipitur 109. Satellitio regis
Hrolsi se adjungit 1 14. Hottum li-
berat 115. Lamiam transfigit 122
Berserkos superat 129. Regem. ad
iter in Sveciam hortatur 132. In-
cendio fortiter erumpitj 150. Ejus
in ultimo pr�lio artes 169. Vit�
ejus epilogus a Saxone metrice ver-
sus 171. seqq.
C�nacula priscorum Regum qualia r 12.
Cibum denegare olim magnatibus inho-
nestum. 8.
KKK
Daniam fulso sugillat Joh Gorhus: 172.
vid, & Pra�fat.:
Danie Regum fiduciarii erant olim An-
qgli a.
Drifa Regis Hrolfi filia Bodvari Biarchio
an matrimonium data 131.
KKK
. . E. I
Ellgfrodius nascitur 91. a matre discedit
? 1,

p.183
:i ? S h-
NNNNN
KKK
ichai
Fodvatem Buurchium ft ex sit
KKK
ra pedis sui corroborat 17. V. Pr�t.
? cdbi Svecic� Hrolfi Krakii causa
& celeb ritas 159. /
KKK
Ftiodius Quartus. 1.
Erodine Quintus a. fratrem Haanum
scelerate opprimit ibi l. Kjus liberos
ad necenr qu�rit ibid & seqq, Vir-
iis artibus eluditur 5. 6. & seqq;
Veneficam ad eos prodendos condu-
Cit 1I I. iterum frustratur 12. in con-
vivio, auspice Reigino debitas par-
ricidii p�nas luet 18.
Ii Eyrensibus campis HEolf rakii cum
Adelse congressus & Strategema
1532. seg. H
] bKl 2L
G. : 28rr.. /
Generosi cogoomen Hialtio a Keaio i in
ditum, & qvare 1 31.
Gothoruri u ritus priscus inyege creando
96, Gladium alterius servare. van-
do subjectionis n nota 75.
M4 i Gla-

p.184
8e O)
nnnnuxui
CGladius Bodvaris quomodo tractandus-
v. Lofius. H
S&Sullinhialtius ensis 126.
BEH. e ?
Habrook regius accipiter 141. i
Hela, antiquorum Proserpina 16.
Halfdanus secundus a fratre Frodio quin-
to scelerate opprimitur 2.
Heidis celebris incantatrix a Frodio
QgQuinto conducta iI. ejus ars Sei-
dica ibid. seqq
Helgius & Hroar ad necem qu�runtur, 2
seq. artibus Virsilis absconduntur 4.
seq. nomina mutant 8. S�varem
comitem accedunt ibid. genus dis-
simulant 9. Dementiam simulant
ibid. de Frodio parricidii pnas su-
munt 18, i �i
UEelgius solus Dani� imperata 2. Olufam
Superbam uxorem poscit 30. ab
illa indigne tractatur 32. eam arte
circumventam opprimit 46. Yrsam
filiam Uxorem. ducit 39. eam dimit-
tit 42, Skuldam gignit 46. V. Pr�s
KKK

p.185
a' ( &
In Sveciam proficiscitur 48. Dolo A-
delsi interficitur 51.
Hroaris indoles a 1. Is Augnem Nordrii
Regis filiam uxorem ducit a3. Re-
gnum cum fratre permutat ibid.
Hleidargardus sev Lethra 74.
Hringus Uplandarum Rex 77. Ejus
secund� nuptie 79. Ejus filius
Biornus vid. Biornus.
Hrokus S�varis filius 22. Ejus indoles
ibid. Hroarem & Helgium de armil-
A sollicitat 23. Repulsam patitur ibid.
eam perdit 24. Pede truncatur ibid.
capitur & supplicium luet 25.
Hottus a Bodvare liberatus 115. Hialtii
nomen assumit r1a 6.
Hranius Krakium hospitio excipit ac va-
riis modis exercet 135. seq. Quis-
nam ille fuerit 158.
HROLFUS KRAKIUS nascitur 39. ejus
mores ac elogium 69. legationem in
Sveciam parat 73. Hleidargardum
instaurat 74. Hiorvardum astu sub-
jugat ibid. ejus moderatio I7. I27
130. in Sveciam proficiscitur 134.
a Hranio in via cum comitatu exci-
M5 pitur

p.186
?? O &
pitur & variis modis exercetur 135.
seq; aul� Adelsis pomposc adequitat
41. pomp� descriptio ibid. Vulcar
nium experimentum eludit ac ig-
nem transilit 148. Ejus in campis
Fyrensibus discrimen & strategema
i 154. scq. posthuma- fuma celeberri-
ma 177.
Hua Regis Hringi Reginazy - ejus in
privignum dira 82. Condignum supt
plicium de e ea sumtum 1 102.
mgialldus Starkadi alumnus: I.
rver W idfadmius 2 .
incendio perit Erodius Quintus 1 8.
Incendium esfugiunt Hrolfus. & athlet�
150
KK.
Krai us V. Hrolfus Kraius.
Lethra, v. Hleidargardus.
Lovius Bodvaris ansis describitur 14.
Lamia : a Bodvare transfixa 12 2 quid &
qualis illa f sucrit. V. praf.
Nor-
-ll /

p.187
?e ??
KKK
Nordrius Northumbri� Rex a 1. Ejus
f�ilia Augn Hroari nubit 22.
Oo.
s Ol�i de Hirolfo Krakio eestmonium
KKK
177. ?ll
Olufa Superba Saxonia- Regina 30, ab
EHelgio, in matrimoninm poscitur
ibid. illum indigne tractat 32. ab illo
deinde: opprimitur 36. Yrsam pa-
rit 37. Indigne eam educat ibid, a
thalamo Helgii separat a1.
KKK
Regum Angli� quorundam cum Da-
ni� Sy nchronismus 26. seq. Reges
Dani� olim Anglos habuere fiducia-
rios, 2�.
Reiginus Helgii & Hroaris nutritius 2.
eos ad ultionem stimulat 1I5. ejus
auspiciis de Frodio o Quinto prna
sumta 22. ;
Reigini Logogesphus - 17. D
KKK

p.188
�e s
KKK
De Saxicolis vid. pr�f.
Saevar Comes Hroaris &Helgii tutor 3 eq.
moritur 2.2.
Seaxonis cum hac historia harmonia 19.
seq. 156.
Seidica ars incantatoria II.
&Sofneprin quid 32.
Slculd� monstrosus ortus 45. seq. De eo
Judicium vid: in pr�fat. ea maritum
Hiorvardum adversus Hrolfum con-
citat 160. Bellum pr�parat astu ma-
ximoo 163. ejus insidi�e deteguntur
3 . Suppliciis male multata perit
Skoshurti descriptio 156. VE
Sovipus & ejus filii 54.
Svipdagus in aulam Adelsis admittitur
57. ejus cum Berserkis pugn� variae
58. seq. earum exitus 66. cum fra-
tribus satellitio Hrolfi inscribitur 71.
Thorer Canipes nascitur 91. a fratre Elg-
frodio quomodo exceptus 94. seq.
Rex Gothi�e statur� beneficio crea-
tur 97.
Wal-
..-

p.189
? ( ?i
: VW.
Waltherus hujus histori author. v.Pr�f.
Virfill abstrusarum artium scientissimus
4. ejus in abscondendis pueris calli-
ditas 4.5. & 6.
Voggus HrolfoKrakii cognomen imponit
& pr�mium accipit 147. ejus vo-
tum 148.
Xrsa nascitur 37. a matre Olufa Superba
ignominiose educatur 38. ab Helgio
patre abducitur, eique nubit 39. ab
eo disjungitur 42. in Adelsis thala-
mum transit 44. filio varia donat 152.
KKK
VIRO NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO
Dn. THORMODO TORFAEO,
S.R.M. Rerum Norvegicarum Historiographo,
Antiquitatum Septentrionalium Vindici felicissimo,
Inter complura Antiquitatum Monumenta Hrolfi-
KRAKII Historiam Latine edenti,
ita applaudit
Thorlefus Haltorius Isl.
Sic decet exanimes vita donare triumphos,
Nominaque infausto pene sepulta rogo,

p.190
Prisca triumphales stimularunt pectora laudes
Quae famae rabida deperiere fame,
Persvasit cumulos variorum mille laborum
Gloria, in extremos ambitiosa rogos,
Queis non Herculeis ausis, quo sangvine fuso
Emisti nomen, Dania nostra, Tuum?
Et quid sollicitus monumenta exemplaque tentem?
Totius numeri KRAKIUS instar erit,
Ille tuos quondam proceres caput extulit inter
Dania, dum melius non tibi numen erat,
Ille animos coelo famamque aequaverat orbi
Et decus & splendor temporis ipse sui.
Sed quae multa dies per plurima plaustra laborum
Condignis meritis nomen ad astra tulit,
Multa dies iterum miserando funere mersit
Et caries tanti roserat acta viri.
At tuus invenit calamus, THORMODE, medelam
Auspiciis cujus KRAKIA fama stabit;
Te sine, quam variis deluserit artibus ipse
Flamma vorax HROLFI nomine pasta foret,
Te sine clausa arvis st cespite tecta Fyrensi
Magnanimi Regis fortia gesta latent
Quas tibi, si nosset, vellet depromere grates
KRAKIUS, auspiciis qui viget usque tuis?
Crede mihi laus est famae: temereque pusillus
Nominis impositi praemia Voggus habet
SKEGGIUS accepit promissae munera famae
Hac, quod non tulerat viribus, arte tulit.

p.191
Pr�mia sed fatis prohibetur reddere iniquis
KRAKIUS; a grata posteritate feres.
Regificum cingat munus tibi brachia Vogge
Eximium fabricae nobilioris opus;
Delia sed cingat THORMODI tempora laurus
Et doctum circa ludat amoena caput.
Sit bene! Schofnungi servet de nomine nomen
Insuasa, caeruleis fluctibus apta quati.
At mea THORMODI jactet se nomine Thule
Quod pessum nunqvam fluctus et unda dabunt.
Concerlebret merito THORMODUM doctior Orbis
Patronum agnoscant rudera prisca suum.
Errores.
Praef. fol. 6, pro Aresum lege Aresium. Praef.
fol. 7, lege ex verecundia. Praef. fol. 12. pro
consverunt l. consveverunt, Praef. fol. 13. pro
praeterite l. praeeterire. Pag. 1. lin. 7. pro querit I.
qu�rit, p. 2. l.12. pro Deum l. eum. lin. 19. pro
Halfdaniana l. Haltdanina lin. 23. pro signa l. si-
gnia. P. 4. l.19. leg. & prope. P. 6. l.13. lege salve
Rex. P.17 l.20. post animadvertit l. Et jam ignem
parietes conceperant. P. 26. l. 6. pro plutima l.
plurima. lin. 16. pro sint l. sunt. P. 29. l.5 pro
merentur. l. meretur. P. 31. l.18. pro nuptiorum
l. nuptiarum. P. 40. l.25. pro celere l. celare. P. 47.
l.22. l. se exempturam. P. 50. l. 16, pro decursu

p.192
l. occursu. P. 54. l. 11. l. jam provectae aetatis. P. 61
l. 19. l. in ultionem. P. 70. l.3. post formidabilem
l. sceleratis implacabilem. P. 79. l. 6. pro declararuri
l. declaraturi. P. 81. l.6. pro obtinebatur
l. obtinuit. P. 84. l.10. pro perecrebuit l. percrebuit.
lin. 19. l. sequitur. P. 87. l.16. pro adolever
intintractabiles l. adoleverint intractabiles. P.96.
l. 19. post consiliis l. instruxit. P. 101. l.7. l. itaque et
aetati. P. 111 l. 1. post recusandis muneribus l. et
honoribus. P. 112. l. 17. pro interrogans deinde rusticus
l. interrogatus deinde a rustico p. 114. l.23
post subsumsit I. Bodvar. P. 116. l. ult. pro exitum
i. exitium. P. 124. l. 7. post longiore mora l. inanique
disqvisitione staretne ac curreret. P. 125. l. 1.
post ingenium l. sibi. P. 136. L.1. pro magi l. magis.
P. 146. l. 20. pro improperat l. improperabat. P.
158. l. 11. post felicitatem l. et cursum constantem.
l. 22. pro constiterunt l. substiterunt, P. 161.
l. 11. post vereretur l. conclusit. P. 164. l. 7. pro
aerorumque l. eorumque. P. 175. l. 10. post Skeggius
l.. de provincia Midfiordo cui pr�fuit. P. 176. l.
15. post capuloque l. ejus.
Hi sunt pr�cipui errores, qui Authore longe
dissito, vei Correctoris vel Typographi incuria
irrepsere, quos ideo emendare dignetur
Benevolus Lector.
Hic liber est impressus Authoris