p.1
C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
DE
RE NAVTICA
Libri IIII.
AD
Illustrissimam atque Ampliss. Inclytae
et fortissimae gentis Venetae
REMPVBLICAM.
BASILEAE,
MDLXXIII.

p.3
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI
AC DOMINO, DOMINO
ALOYSIO MOCENICO,
DVCI:
NOBILISSIMO AC SAPIENTISSIMO
SENATVI:
Amplissimis authoritate Patribus, totique
Inclytae gentis Uenetae
REIPVBLICAE
S. P. D.
VRBIS vestrae inicia, Illustrissime
Princeps: Senatus Nobilissime,
Patresque dignitate Amplissimi
ac Inclyta fortissimorum Venetum
Respublica: multi quidem
hactenus et monumentis Ingenij
doctissimis explicauerunt: et forma progressusque
atque incrementa Ciuitatis maxima, pari
studio solertiaque ac dicendi vbertate amplectentes
immortalem quandam rei maximae narrationem
transmiserunt ad posteritatem. Etsi autem
Historiae vniuersae insit plurima ad Virtutem ratio:
fortunaeque exempla in vtramque partem extent
omnino plurima: nihil tamen admiratione dignius
existimauerim Prudentia, qua rem initio

p.4
profecto tenuem, ad tanti luminis fastigium
tantamque amplitudinem incrementis sese continuo
promouentibus perduci sane ac constabiliri
contigit. In eo primas sibi vendicauerit diuinae
prouidentiae Consideratio: qua id omnino putes
effici: vt et quae commode vtiliterque exordiri
debeas constiterint, extemploque aperiantur cogitationi:
et quae foeliciter incrementa capiant,
externo liberata vindicataque calamitatis metu:
recta equidem via, rectoque prorsus cursu ad fortunae
destinatae culmen nominisque honesti claritudinem,
sine perplexitate aspirent ac progrediantur.
Ea vero etsi in omnibus quae voluntati Dei
congruunt, plana sit et manifesta ratio: in Rerum
tamen publicarum constitutionibus potissimum
conspicitur: in quibus non ea tantum quae humanae
cogitationis argumenta sunt primam quandam
in se transferunt mouentque admirationem:
verum ipsa etiam praesentiae Dei vberrima declaratio
non rei tantum nouae existimationem authoritatemque
conciliauerit: sed aduersos malorum
impetus et fiduciam improborum vel eludendo
cohibet, vel subuertendo impedit vel confringendo
aut prorsus abolet, aut actionum diuersitate
obruit et retardat. Huius aut et consilij et ope
rationis Dei causam non esse prorsus nullam, sed
et maximam profecto et cumprimis etiam commemorandam.
Cum enim ordinis ac disciplinae

p.5
retinendae causa Deus vrbes ac honestas Rerum
publicarum formas in humano genere confirmet:
sitque summus Ciuitatum vsus, pietatis conseruatio
et virtutum decus: odio autem huius studij
flagrare Sathanam, sursumque omnia ac deorsum
miscere certum sit: quis sibi dubitandum esse statuat,
authore ac patrono Deo et condi vrbes: et
honestos sustentari populorum coetus: in quibus
pietatis exercitia et virtutum vsus testimonia
sint amplissima de Deo deque voluntate Dei
approbantis hanc consensionem hominum: qui
se honestis vitae legibus, vt grata Deo faciant, in
vnam hanc ciuilem rationalemque frequentiam,
societatis consiliorumque et fortunarum communicationem
copulant et coniungunt: illorum autem
mores vitaeque instituta imitati alij, pari profecto
et ad virtutem ciuilitatemque opinione excitentur,
et actionis rectitudine ad dulcem quendam
officiorum ac honestae consuetudinis amo
rem culti permotique foeliciter impellantur. Hic
enim vberrimus est societatis ciuilis fructus: si
et ipse optime possideas habeasque, et alijs vel consilio
prosis vel praesidio commodes, vt et ipsi quam
rectissime possideant habeantque et rebus partis
sine contentionum acerbitate honesto quodam
ac placido virtutis vsu omnino perfruantur. Interea
sustentari diuinitus Respublicas: easque quatenus
perdurant, non nisi Deo protegente defensanteque

p.6
permanere. ei adscribendum esse si quid
quod rectum salutareque sit, aut tempestiue intelligatur
in imperijs, aut celeriter perficiatur [peficiatur ed.] inter
subditos, aut iudicio denique ac publica multorum
vtilitate sine fraude perplexitatibusque a gubernatoribus
administretur. Postremo ita demum
ruinas mutationesque ingruere atque imminere regnis:
si vel negligatur pietas, vel virtutum studia
contaminentur: vel soluatur disciplinae ratio,
vel aemulationis pestis in societatem admittat,
vel actionum norma non leges patriae, sed cupiditatis
ardor et priuate cuiusque vtilitates constituatur.
Denique si proprijs viribus subnixi, propria
quadam sapientia intumescentes Deum contumelia
afficiamus: cum non tantum de nobis
ipsi quidem opinari nos: sed et alios existimare
volumus, vel nolente Deo nostris id arbitrijs
nostraque voluntate posse perfici: quodcunque
tandem ita nobis animo est constitutum:
vt cum factum sit, vulgi etiam applausu
nostris certe viribus nostrisque adeo consilijs
ac prudente rerum deliberatione perfectum id
et gestum esse perhibeatur. Ita duplici omnino
via, humana hac praesumptione et incogitantia
delinquitur: altera quidem, foelicitatis persuasione:
altera vero, confidentia virium: in quarum
vtraque summa profecto inest ad periculorum
magnitudinem occasio. Et tamen eius etiam insaniae

p.7
comperta sunt exempla plurima, quae ex
historijs excerpta vtiliter considerari posse duco.
Quanta quaeso est Aiacis confidentia? de alijs
enim nihil dicam impraesentiarum: Quem profecturum
ad Troianum bellum cum Telamon admonuisset
hisce vsus verbis, Fili ad magnum
quidem et difficile bellum proficisceris. Deo itaque
auxiliate semper velis vincere. Nonne suadenti
ille ita locutus respondebat. Pater, Deo
auxiliante: etiam ignaui possunt vincere. Ego
autem confido me vel inuitis Dijs hanc victoriae
gloriam obtenturum esse. Tales sunt humanae
sapientiae praesumptiones, praesertim si
accedat de viribus et audacia persuasio: quam
vel vulgi plausus, vel gestorum magnitudo, vel
ipsa denique virtutis conscientia constabilire extollereque
posse videatur. sed intueatur iuuentus in
multorum exitus: prorsusque comperiet singulari
quadam calamitate affectos esse: qua non illi
tantum, quanquam serius fortasse, saperent: Sed
et alij eorum docti casu, de se profecto moderatius
humaniusque censendum sibi esse existimarent.
Rei igitur totius hanc esse summam dixerim: Ita
demum regnis rerumque publicarum dignitatibus
ac fortunae consuli: si et publicae vtilitatis causa
geri Imperium existiment: et Deo sibi opus esse ducant
ad ea quam pro Regnorum Reique publicae vtilitate
sustinent molestiam, sollicitudinem et deliberationem.

p.8
Cum autem tot iam seculis florere Inclytam hanc
vestram, Proceres Amplissimi, Rempublicam:
nec florere tantum, comprehensam moenijs et angusto
quodam loci, ceu murorum circumductionibus
incinctam spacio: sed perducta sane longius
ingenti prorsus dominationis ambitu ac lato
ciuitatis iure confirmatam esse videam: idque ita,
vt quamque vel externas saepe difficultates: vel internos
vicinorum motus senserit: nusquam tamen
aut cessisse eam tot fortunae saeuientis fluctibus:
aut Barbarorum iniurijs perturbatam lacessitamque
interna quandam admisisse corporis pulcherrimi
dissensionem: sed consilijs et semper valuisse
maximis: et concordi animorum vsu: fortique
ac sapiente bellorum cura victis pacatisue hostibus
ita demum eluctatam esse: vt non veterem tantum
dignitatem authoritatemque tueri ac retinere
etiam potuerit: sed et nouam quandam subinde
claritudinem ex rerum gestarum fama et consiliorum
rectitudine adepta sit. Equidem huiusmodi
illum vrbis vestrae statum ad orationis meae
caput, expendendum admensurandumque esse censui:
manifesto sane eius, quam initio complexus
sum sententiae atque asseuerationis argumento: ita
hanc vobis denique seruatam excultamque et propagatam
esse ciuitatis dignitatem: quod et publice
communem sane vtilitatem omnibus: et priuata
animorum religione quisque eam, qua sese Deo

p.9
approbare studuit, et pietatis et virtutum rationem,
sine contentionibus atque improbitatis cura amplexi
consectatique esse videamini. Hoc studium et maiores
vestros honore plurimo summaque semper admiratione
extulisse: et vos quoque, nostris hisce
qui temporibus authoritate praesidetis Reipublicae
amplissima, efferre, ornareque et commendare.
Itaque minime mirandum: si et quorundam odijs
saepe: et multis e diuerso bonorum laudibus exposita
sit haec ciuitatis vestre incolumitas. Nam
et inuident plerunque hij, qui aemulari cupiunt: et
suum tamen est virtuti pretium: adeo vt cum fortiter
praeclareque rem honestam facias: haud ita latere
eam Deus et fortuna sinunt: quin aliquot
semper excitent: qui non mirari tantum velint actionis
pulchritudinem: sed et extollenda laudibus, et
publico ceu plausu hanc virtutis dignitatem et iudicio
complectendam et oratione praedicandam sibi
ac commendandam esse putent. Multos autem
ex varijs orbis partibus adduxit fama Reipublicae,
vt huc profecti Ciuitatis vestrae statum dignitatemque
amplissimorum ciuium, ac ordinum imperijque
gradus, cultum et venustam actionum formam
cominus aspicerent: cum tantis illam laudibus
attolli predicarique ita demum quisque iure
quodam duceret: si ipse coram spectans, nihil
famae amplitudini praesentem rerum statum dissidere
omnino comperisset. De alijs nihil hoc in

p.10
loco dicam. Nam quod ad DOROTHEAM,
Inclytam illam nostrae Daniae Reginam, et sanctissimam
omnino mulierem, attinet: equidem testis
locuples est ipse Bembus vester, vir et dignitate
auctus maxima, et doctrinarum studijs laboribusque
publicis ita cognitus: vt cum aeterna viuat
vestre Ciuitatis gloria, verissimam profecto
habeat ex literarum monumentis laudem, et praeclaris
maiorum vestrorum factis Reique publicae
saluti atque incolumitati, huius quoque memoria
coniuncta sit et copulata. Nec dubito multorum
animis conspectu humanitateque huius Reipublicae
excitatis, haud mediocrem sane ad res
praeclare administrandas ordinandasque et occasionem
oblatam, et industriam iniectam esse: qui
cum florentissimum considerassent Ciuitatis vestrae
statum, equidem ex eo sibi quisque ad imitandum
sumpserit: quo maiorem vel rei domesticae
rationem, vel publicam administrationis
vtilitatem fulciri commendarique posse existimaret.
Illa res et mihi diu iam accendit animum: vt
hanc Rempublicam aspicerem. Etsi enim nostro
equidem consilio minime necesse sit magnarum
rerum curas suscipi: praeclarum tamen quiddam
arbitratus sum cum videre contemplarique hominum
fortissimorum coetum et societatem: in qua ea
esset virtutum, actionis et consiliorum forma:
quae quemque merito instruere prouocareque

p.11
posset ad imitationem: vt si aliqua omnino inter
doctos doctrinae ac literarum opinione praestaremus:
etiam illius non ignoraremus statum Reipublicae:
quae et diu virtutis gloria atque existimatione
floruisset: et eam tueretur in humano genere
authoritatem: quae et summa propter sapientiam:
et foelix propter rerum gestarum magnitudinem
haberi certe et commendari semper possit. Nam
nec illud a doctrinae atque ingenij cultu alienum
esse censeo, egregias aspexisse ciuitatum formas,
et ea quae in illis praeclara dignaque consideratione
obseruata sunt, communibus vitae institutis
et praeceptorum vsui ceu vitam quandam et agendi
normam tempestiue solerterque et concinne
posse accommodare. Cum igitur impetrata mihi
a clementissimo meo, et potentissimo Daniae Rege,
FRIDERICO II, venia in hanc ego profectionem
animo totus et facultatibus incumberem:
ne vacuus plane et, quod illi aiunt, a)su/bolos-GR
ad Reipublice amplissimos viros et proceres accederem:
hoc adornaui munus, quod nunc ego tibi,
Princeps illustrissime, Nobilissime Senatus,
Patres authoritate et virtutibus Clarissimi: et vniuersa
Inclytae gentis Venetae Respublica, offero:
eo sane animo eaque expectatione, vt id tibi
gratum acceptumque futurum esse sperem. Cui
enim quaeso hoc de re Nauali opus, quod placere
prodesseque multis cupio, honestius, rectiusque

p.12
et maiore e dignitate, quam Inclytae fortissimorum
Venetorum Reipublicae inscriberetur?
Cum ea nunc sit eius rei eiusque studij, semperque
adeo fuerit ita exculta pertractataque Ciuitati ratio:
vt cum in reliquis suo quodam Reipublicae
ac dignitatis fato superet: in hoc sane omnibus
seculis idque inter omnes Europae gentes et extructarum
vsu, et fabricandarum solertia, et ipsa
denique nauali disciplina, quadamque etiam actionum
ac nauigationis solertia ac dexteritate, merito
antecellat. Ne quid bellorum, quae haec tibi
interdum studia exacuerunt, necessitatem referam: a
quibus etsi damni etiam haud parum subinde Vrbs
experta sit, id tamen interea est beneficij atque accessionis
consecuta: vt cum gloria ob virtutem praestet:
etiam vsu exercitationeque hac militari, quae
maritimis in praelijs ac omni Nauigationis diligentia
atque assiduitate sustinenda fuit, merito et
diligentia, omnino predicari posse videatur. Id
ego non assentationis vicio turpissimo in ea gentis
Venetae amplissima illustrique Republica, tanquam
virtutis ac pulcherrimi imperij theatro protulerim:
sed cum ita res e veritate constet: equidem
quod verum esse sentio, referre ingenueque
confiteri non pertimesco. Etsi autem tenuius hoc
iudicari possit opus: quam quod summae Reipublicae
conueniat: si tamen rei magnitudo, quae
vel explicata est, vel praeuio hoc fortasse duce

p.13
obseruari comprehendique possit ab alijs, consideretur:
equidem spe ego ducor non prorsus ab
Amplissimi ordinis humanitate aliena, posse suum
et haec quoque reperire locum, quo inter
doctissima aliorum monumenta, vel vsu grata,
vel varietate iucunda vigeant et consistant.
Scio haec elegantius ab eruditis ciuitatis vestrae
Ciuibus et animo concipi, et ordine disponi, et
dicendi denique facultate perpoli explicarique potuisse:
vt qui media in luce actionum, et assidua
circa nauticas res cura operarumque laboribus
versati, maiorem rerum omnium noticiam habere:
et quo quodque modo, ordineque ac diligentia fieri
expedirique oportuit, solertia profecto et eruditis
digna exploratione, cognoscere prouidereque
omnino potuissent: Cum tamen hanc rem et
ego etiam fortasse non infoelicitate maxima attigerim:
eque ea quam supra retuli occasione, hoc
scriptum dedicarim Reipublicae: equidem ita mihi
de doctissimorum hominum iudicijs persuadeo:
vt quae agere perficereque illi potuissent optime,
ab alijs demonstrata excultaque mediocriter,
animo sint et censurae rectitudine haud etiam
inclementer approbaturi. Neque enim vel primas
lineas duxisse, si cocinne tamen artificioseque ducatur,
parum existimandum est. Et cupio certe ipsum
hoc vel ab alijs, si necesse sit, exponi copiosius:
vel si ipsi fortasse mihi videatur aliquid praeterea

p.14
debere adijci: comparata ex vsu ac peregrinationis
huius studio, noticia rerum, quae eo pertineat,
vberiore: equidem id adiecturum me recipio:
vt quantum fieri demum possit, elegans
quaedam et perfecta eius rei, artificij atque exercitationis
ratio consistat: inclytaeque vestrae Reipublicae
authoritate, iudicio ac comprobatione in
manus hominum doctorum longa quadam et
foelici, si id fata velint, successione perueniat ac
propagetur. Scripserunt hac de re Doctissimi
homines alij: magnamque huic negocio et lucem
intulere, et dignitatem conciliarunt: quorum omnium
labores et magnifacio et veneror: sed quia
hanc neque tractandi, neque dicendi rationem sequuti
sunt: spero nostras illis vereque doctis omnibus,
deliberationes et scribendi explicandique
Methodum, nequaquam improbatum iri: cum
potius nostra adiuncta aliorum studijs venustam
quandam et pergratam eruditis curam excitauerint:
vt et cognoscere singula: et, quod primum
est, tueri haec et approbare velint. Sed hanc ego
interea abrumpam de re pulcherrima narrationem.
Quae enim libri totius et varietas sit et series,
et complexus argumentorum: quaque materia
vniuersi corporis absoluantur membra: ex ipso
potius vsu lectioneque operis intelligi, quam
prolixiore quadam nunc expositione ostendi
ac commemorari volo. Cum autem saepe mihi

p.15
et id quidem multum de varijs Nauium exstructarum
vsibus dicendum erat in hoc opere: accidit
vt ea etiam occasione multorum quidem
populorum, vrbium, itinerum et Nauigationum
mentionem fecerim. In ea re ita industriam, labores,
sumptus et fortitudinem multorum laudo:
vt quae vel locis propria, vel gentibus domestica
esse putantur vitia, nemo hercle vna laudata
ea aut a me defensa esse putet. In id quidem cum
mihi minime inquirendum fuit: sane quod virtutum
studia extulerim magnifecerimque, vitio mihi
nequaquam verti debeat: quod et omnibus hominibus,
quibus tandem cunque etiam illis, sua
quaedam sit deformitas et in vitia consensus: et
Virtutem praedicari minime prophanum duxeris:
etiamsi cum hac haud raro aliqua fortasse vitiorum
seges pullulet: et quae tolli reprimique gubernatione
ac disciplina deceat, laetissimo quodam
ceu prouentu vberrime succrescant. Tum
vero nec collocandis hisce nec nominandis ordo
quidam a me scrupulosiore animi iudicio obseruatus
est: sed quod huiusmodi quidem in scriptorum
generibus, quae vtilitati, non adulationibus
et captandae aurae destinata sunt, fieri plerumque
solet: quo se quodque interdum ordine ingessit
cogitationi: ita collocatum insertumque illud
esse deprehendes. Oratio mihi saepe virtutibus
laudandis comparata est. In ea re non inuidia

p.16
disceptari de loco ac ordinis fortasse dignitate
vellem: sed inesse studium omnibus: quo quae
pulcherrima sanctissimaque demonstrantur esse
praedicatione: ea sibi quisque optanda consectandaque
et imprimis apprehendenda esse existimaret.
Fortis et honesta erat Lacedaemoniorum Responsio
ad Thermopylas: cum se de loco cum Thebanis
non moturos controuersiam assererent:
sed quocunque illi collocarentur loco, opera daturos,
vt honesti fortesque ciues reperirentur. Ita in
virtutum cursu, non loci dignitas aut praerogatiua
ordinis: sed contentionis alacritas et vincendi
desiderium omnibus excellentiae persuasionibus
antecellat. Postremo cum Belli huius quod
nunc Republica inuita, inter Selymum Imperatorem
Turcicum et Ciuitatem Venetam Reique
publicae confoederatos exarsit, mentionem his
in libris subinde faciam: etsi minime me lateat
Summorum Ducum, virorumque fortissimorum
nomina cumprimis celebrari rerumque capita
praecipua, et summam actionum omnium comprehendi
nominarique omnino debuisse: ne quid
eo in loco memoria deesset eorum maximi, quorum
industria, consilijs, fortitudine et periculorum
magnitudine res tantae gestae: tantaque victoria,
aeterna et Reipublicae et Confoederatorum,
Summorumque Ducum, consiliariorum et
fortissimorum militum laude, parta est et reportata:

p.17
cum tamen, et operi ea quidem in parte
modus statuendus esset: et serius allata sit vera
iustaque rei maximae narratio: et sarciendum id
mihi alio denique in loco duxerim, quod deesse vi
deri in hoc queat: equidem fortissimis summisque
Reipublicae et confoederatorum Ducibus, quod
actum iam a nobis est, placeat: qui cum ciuitatem
Venetam et florentem et saluam omnes esse
cupiunt, equidem et facti conscientia virtutisque
gloria excellant illi inter suos hodie: et hanc
meam erga ciues Amplissimos iudicij ac voluntatis
significationem ita approbauerint: vt cum
Rempublicam subinde a me laudari vident: se
quoque suoruque periculorum et victoriae socios
vna laudatos esse putent.
A te vero, Illustrissime Princeps, Nobilissime
Senatus, Amplissimi Patres et vniuersa
Respublica meritis tuis et recenti studio fortissima:
id vnice contendo: vt quae a peregrino,
sed amante interim tui tibi destinata consecrataque
esse vides: ea et placide suscipere,
et candide interpretari: quodque summum sit,
honesta haec et vtilia ingenij monumenta complecti
et amanter fouere velis. Scio tibi et animorum
cogitationes, et Reipublicae conatus omnes, tristissimo
hoc et periculoso iniusti belli vsu distrahi
et occupari: nec nunc magnopere vacare posse
literarum studijs: quae cum apud multos haud

p.18
raro spreta langueant: bellorum certe tempestatibus
apud omnes plerunque aut conticescant
neglecta, aut seposita interquiescant tantisper,
dum reducta restitutaque pace, etiam literarum
dignitas et vsus sine inuidia restituatur.
Nihilominus fiducia virtutis, Iudicij atque humanitatis
tuae fretus, peto vt haec tibi accepta esse
patiare. Nolui ego vacuus meae (vt dixi) erga
te voluntatis testimonio accedere: quam et publica
virtutis tuae fama: et illi saepe, qui Ciuitatis
statum Venetae antea aspexerant: et proprij demum
Mercatores tui qui ad nos interdum circumnauigatis
multis Europae gentibus accedunt: magna
mihi et constantia et consensu orationis auxerant
et confirmarant. Dulce autem est et gratum
Imperij Veneti Maioribus, dignitatem Rei
publicae, et virtutis famam bonis quibusque approbari.
Ego vero et hic Orationi huic nostrae finem
facio: et me Principi ac Patribus Amplissimis
commendo. Deus, boni omnis in natura
author, et saluam esse velit Inclytam fortissimorum
Venetum Rempublicam: et Ducem sapientissimum,
Senatum Nobilissimum, et omnes
dignitate patria Amplissimos Heroes in huius
Ciuitatis incolumitatem excitet, gubernetque:
et Consilia denique expediat, quae et paci prosint
et Rempublicam conseruent. Bene Valeat
Inclyta Respublica cui id ex animo precor

p.19
Vt, quae recta velit, fructuque ac laude sequatur.
Basileae XXII Februarij Anno
MDLXXIII.
Illustriss. Principi ac Duci,
Nobiliss. Senatui
totique Reipublicae
Venetae
Addictiss.
Cimb. Erasmus
Michaelius Laetus.

p.21
C. Erasmi Michaelii
Laeti,
DE RE NAVTICA
LIBER I.
Terra.
Nautica res, pelagique labor, tumidoque profundo
Insula sparsa, rates quae primum causa quis vsus
Extulit: Oceano quae praelia gesta, quisbusque
Moribus altisonos conscendit Nauita fluctus
Subseruitque liis, farcitque in lintea ventos:
Materies delecta siet, quae versibus addat
Quos mihi non dubios cumularit Phoebus honores.
Magna sequor, Latiisque nihil tentata Camoenis
Nec prius Ausonio perfecta poemata versu.
Et mihi nescio quo iam pridem impulsa furore
Mens auet aeratas in carmina mittere puppes:
Connixosque foros tabulataque mersa lituris
Dicere, et extantes calamis inducere malos.

p.22
Diuitis ingenij est leuibus dare certa liburnis
Nomina, et ingentes comprendere versibus ornos:
Insertasque trabes immensaque robora quercus
Iungere, et facili complectier arte carinas.
Non haec humanis res motibus ardet: Olympo
Venerit, ac supero mentem ferit aucta parente.
Cuius et auspicijs cum sit suscepta, feratur
Huc labor: et circum constent mihi pectora vires
Quae coelo placeant, vitamque in carmina mittant.
Christe Deus, generis nostri reparator, et istis
Maxime muneribus: si quid tibi nostra benigno.
Militet, aut gratos tueatur Musa labores:
Hos mihi conatus, et amoeni robora cepti
Perfice, sidereo numeris agitata calore
Influat ac seros recrearit vena nepotes.
A te principium Musis venit. imbue motu
Pectora nostra tuo facilemque ad maxima dextram
Sic age, vt haud dubio constent impendia fructu,
Nosque legant nullis obnoxia secla ruinis.
Tum tu Pierijs, Uenetum Respublica, semper
Uatibus aucta, sacris semper cantanda Poetis:
Inclyta gens seriesque patrum. cui stemmata longos
Illustrant titulos factisque recentibus ornant:
Hanc animis etiam curam tibi subde: Camoenas
Assere plaudentes, quantumque affundere possis
Lumen, et in tenues tua mittere numina chartas:
Tantum afflare velis nostris sacra robora Musis

p.23
Uera equidem medios inter tibi gloria fluctus
Surgit, et haud dubios nomen tibi crescit in vsus:
Dum tua virtuti sacratur fama, bonoque
Communi totos studeas impendere neruos,
Lucraque sub varias populorum mittere sortes.
Quae vel sola quidem primis via fontibus vrbis
Auxit opes, auctasque dedit sub nostra venire
Secula: et aeterno firmas transmittet honori.
Testor aquas littusque Padi fontesque Timaui,
Nympharumque choros: quae circum moenia vectae
Ingentes Venetum populo dant crescere laudes,
Augustumque iubent delabi in sidera nomen.
Non tua perpetuos parient tibi secla tumultus:
Obijcientve fero placidissima tempora Marti,
Illa dies aderit, qua tu eluctabere tantis
Gens invicta malis: tibi quo Bellona furentes
Tollat, et hos demum vagina immiserit enses.
Mutua tum Uirtus inter commercia gentes
Eriget: ac toto deductas ire profundo
Veliuolasque rates, missasque per aequora puppes
Donet, et hostili non presserit igne liburnas.
Profuerit certe non tantum commoda pacis
Tum spectare bonos: etiam meminisse iuuabit
Maxima commoto fuerint quae vulnera bello.
Dij tibi Libertas quae sunt optanda secundent:
Fortunamque Ducis, sacrique beata Senatus
Vota sub aeterna statuant frondescere Lauro.

p.24
Cumque hostes inter medios et acerba laborum
Semina versentur: pontoque ingentia, nostro
Quae pariant orbi latam perfecta salutem,
Experiantur: erit coelo pia cura tueri
Custodes nostrae fortissima pectora, vitae.
Nos equidem, tanquam si res nihil ista feriret
Vna alios, lentis inducimus ocia dextris:
Spectamusque procul quo se ferat exitus: ipso
Forsitan eventu, quo demum hunc sidera voluant,
Uel nil solliciti, vel non satis. vnica gentis
Inuictae virtus communem armatur in hostem,
Depellitque tuis tam certa pericula regnis.
Huic gratare: aliud si nil licet, hostis acerbi
Te moueat rabies, Venetae vt sis aequior vrbi
Semper: et ex animo cupias succedere, quo se
Quoque sutos vera sub Libertate tueri
Et proferre queat. nihil est subtendere, causa
Excludi tete, cum non excluderis hoste:
Qui tibi communis, nihil intermiserit vt te
Opprimat: immanes qua occasio mouerit iras,
Seque opportunis ostendant tempora bellis.
Sed quid ego haec tenui consector arundine? Dij dent
Hos inter riuos scopulique latentis arenas,
Inclusosque sinus,. Uirtutum semina multo
Crescere laeta bono: quantumque eventibus instant,
Tantum equidem solido meditentur publica fructu
Commoda: et inuictam seruet Deus arbiter Urbem.

p.25
Res praeclara quidem pax est: sed venerit vsu,
Nullus vt hanc pacem qui praelia nesciat, ornet:
Usque adeo haud sapimus. Sed enim Dux Inclyte summis
Aucte bonis, inter Mocenicos grata propinquos
Fama tuos: cui se iam pridem gloria vero
Intulit Heroi: Uirtus inscripta Camoenis
Copulat, ac solidos prudentia iungit honores.
Tum tu, pars populi foelix, diuine Senatus,
Magnificique viri, et Respublica nobilis, huius
Foeturam ingenij monumentaque seria totis
Assere pectoribus: quantumque per ardua possis [posiis ed.]
Bella, serenato Uatem complectere vultu.
Non tibi materies obtruditur aspera, diris
Effera nominibus. non hic Busiridis aras,
Antaeive domos, aut tecta Lycaonis, et quos
Audendo stolidos fregit Iouis ira Gigantes,
Permetuisse velis. nihil est feritatis in hisce
Uersibus, at Charitum veniunt aspersa lepore
Carmina, quae faciles inter mihi numina lauros
Sollicito dictant gratisque relatibus augent.
Non lites rixasve sero, non iurgia fictis
Molior articulis. ratibus delector, easque
Si qua fata sinant inductas versibus orno.
Haud reliquis mouear. nam sermo est purus, et Urbi
Quae sua sors Venetae possit dare laeta precabor
Liber, et in nostris sint vota secunda Camoenis.
Quin aliquando malis finem Deus explicet. esse

p.26
inuictos animis fas sit: quos aurea Uirtus
Iustaque quos patriis seruat sua causa triumphis.
A poto, rerum aggrediar primordia. sane
Si iustas animi curas meritosque dolores
Inijcio fas sit praemittier omnibus: hac me
Nequaquam inficiar cum primis clade moueri,
Quae late sacris incussa est foeda Camoenis.
Haud ignoro quibus iam pridem casibus vrbes
Magnificae cecidere: quibus deiecta ruinis
Inclyta funestos sensere palatia motus.
Res ea non etiam obscuris est prodita scriptis,
Et vetera egregias augent vestigia laudes.
Hanc animis famam Babylon submittit, et illi,
Troia quibus late perijt flagrantibus, ignes.
Aut quis doctiloquas olim miratus Athenas
Non coluit? tamen haec subito velut obruta luctu
Sensyt Urbs tristes sibi condi in viscera morbos,
Cel quibus euersa est, vel languet acerbius. Ipsa
Nec caret impulsu fortunae Roma, priores
Uicerit vna licet famae splendore: nec illi
Defuerit virtus: qua vel contraria sterni,
Uel sua non dubio fulciri milite possent.
Quin subuersa vides iam tecta antiqua, locoque
Excessisse domos: et grandes mole Colossos
Ardua praecipites traxisse in funera lapsus.
Haec alios persaepe quidem mutatio mouit:
Ut neque de superis quae sunt statuenda, sequantur;

p.27
Nec dent esse locum veris virtutibus, ast non
Prudentes etiam quo vulgus more, ruentis
Concussive malis fastigia splendida regni
Aspiciunt. alio mensurant pondere tantos
Fortunae casus, veraque e luce tuentur.
Non etenim temere nec inani prorsus ab vsu
Delabi ruitura putant: ceu caeca vetustas,
Quae plane ignaro statuebat plurima coelo
Mergier, et totas nihil id curantibus vrbes
Everti superis. sed magnis maxima causis
Culmina deijcier: cum vel Iouis ira, vel acri
Mortales vitio, series vel pendula rerum
Praecipitet summis comprensa palatia regnis.
Et tamen haec tali contingere vulnera mors,
Ut quanquam splendor, magnaeque potentia laudis
Forsitan excedat, maneant vestigia lucro
Non etenim spernenda suo: stet gloria quamvis.
Iam minor, ac aliquo se fulciat vsus honore.
Sic Babylon, sic durat adhuc tibi Roma. labascunt:
Culmina, sed variis perstant fundamina neruis.
Quaque licet veteri subdunt noua fulcra ruinae.
Non igitur luctum res haec parit. vna nitorem
Uilitas praesens cumulato munere pensat.
Quin fuerint quadam tales fortassis in vsus
Condita, vt haud etiam, subversa ea posse videri,
Afflictum doleas. Labyrinthi quanta vetusti
Ambagesque struesque fuit: sed commoda tanto

p.28
Quae demum ex opere, et tantis e flexibus essent?
Pyramides medio sublectas gurgite Nili,
Et Pharios struxisse duces mirata vetustas
Extulit, et vario perfectas iunxit honori,
Inscripsitque luto patuli miracula mundi.
Scilicet ingentes cum tanta licentia regum
Absumpsisset opes, celsosque extare Colossos
Iusserit, ac faciles tenuari in culmina metas:
Spectaclum populis tantum daret, esse sepulcris
Ingestos lateres cumulataque saxa Tyrannis.
Has vero multo post desciuisse: quod illas
Strauerit aut caries, aut crebro ex impete Nilus
Erasis equidem basibus confregerit, vnda
Dissoluente struem laxasque ferente columnas:
Quid demum est, cur tu cruciari pectora velles?
Ingenij sedenim monumenta perire, sacrasque
Inuolui Musas et scripta diserta tenebris,
Id sant luctu dignum veroque dolore
Esse putes. nec enim reparari munera nostris
Uiribus ista queunt: et habet sibi quisque quod vni
Sit proprium, atque alijs non sit commune Poetis.
De reliquis sileam. perijt noua gloria Uatum
Alcmaeon: late cui circum mollia Phoebus
Serpere laurigeros tribuebat tempora flores,
Et sua fata sequi famamque aequare Camoenis.
Vsus Pythagora perhibetur vt esse magistro,
Naturae vires occultaque semina mundi

p.29
Primus in hanc magno produxit acumine lucem
Monstrauitque vias, quibus haec vestigia rerum
Causarumque modos studio cognoscere posses.
Hunc equidem insigni, ceu fama est, Nautica versis
Descripsisse ferunt celere;que notasse carinas,
Nominibusque suis validas exquirere puppes.
Denique nauigijs formamque genusque modumque
Verbaque non dubijs tribuisse sequentia rebus.
Dij facerent tali superesse Alcmaeona scripto
Et nostras implere manus: fortassis haberet
Hic labor authorem certa quem lege sequatur.
Nunc genus haec totum nullis illustre Camoenis,
Non aliquo excultum studijs Duce languet, et atros
Obiectat Uati metuenda in pondera vultus.
Attamen haud fugiam tentare haec magna: dabit res
Et fortuna modum, tutis quo lintea ventis
Optatos portus propostaque littora prendant.
Principio faciles satagat quicunque liburnas
Moliri, aut celsas ab origine ducere puppes:
Non ea mortali tentare negocia tantum
Praesidioque operaque velit: rem sanus Olympo
Traxerit, et superis sibi iusta fauentibus ausis.
Foelicem quid enim spreto Ioue dixeris esse
Conatum? coelo num tu auersante carinam
Tendere, et immisso satagas compingere vallo?
Dijque Deaeque omnes, studium quibus ista tueri
Inferiora putes, caecam tibi pectore mentem

p.30
Eximere et stolido properent dare lumina cordi
Ut sapias. vel quid? primis vestigia tectis
Extulerisne, Deum nisi te clementia tutum
Seruet, et in placidos veniant tibi sidera gressus?
Et tamen in solido prolatam cespite plantam
Figis adhuc, tutosque teris tibi limen in vsus?
Quid censes, cum te congestis vndique lignis
Ardua veliuolas adigit mens fingere puppes.
Et tantas moliri operas? quid iurgia ponti,
Quid tempestates, quid aquas, quid ve aequoris aestus,
Quidve repentinos laesi tibi numinis ignes
Aut memorem subitos ignota in littora ventos?
Et tamen hos inter fluuiique salisque furores
Puppis eat: nec adhuc precibus dignabere coelos,
Offensamve Deum votoque ac thure piabis?
Desine foelices spondere in robora motus
Quae tibi magna paras, ni te Deus adiuuet, et quae
Prima paras primo patiare inscripta Tonanti.
Principe quisquis enim fundamina ponit Olympo,
Prouidet vtiliter, placidisque eventibus auget
Consilium, et rebus firmum subtendit honorem.
Contra quam fieri videas vbi plurima coelo
Adversante labant, atque irrita prorsus inani
Proposito excedunt laudem quin crimina vertunt.
Qualia saepe viros agitant insomnia, cum se
Magnifice extulerint. vel quis me denique fallat
Eventus? diti plaudunt mihi scrinia nummo,

p.31
Colluctorque opibus: granaria lata redundant
Fructibus et nullis errat prudentia factis.
Quidve clientelas? quid foedera? forsitan esse
Foelicem sine me liceat mihi. nulla labori
Defuerit fortuna meo. nec cessero, si quis
Meme etiam multis satagat rationibus in de
Excutere et vario pingat diuersa colore.
Haud equidem virtus magna est, si maxima coelo
Propitio peragas. Ita se cum stulta prophano
Uenditet ore, deos contemnit turba: suisque
Ipsa sibi remoram et contraria vincula factis
Iniicit, ac studio nil succedente fatigat.
Nam minimo superi subuertunt maxima vento:
Et leuis aura quidem est, quae grandes prorsus aceruos
Dissipat, ac stulto haec sapientia corruit ausu..
Ast humili claras tu res sermone sequare,
Et concede Dijs: quantumque in lumina tendas,
Auxilium superos tantum tibi poscere coelos
Et sperare velis. authoribus ardua diuis
Et facile expedias, quae tu pulcherrima tentes:
Et cum facta sient, fructu te laeta bearint.
Caetera non dubio moderetur Christus honori
Euentusque reget, conuersaque tristia flectet
In melius: ne quid frustra tentasse videri
Inclyta facta queas. nihil est confidere vanis
Promissis hominum. foelicem pacta sequuntur,
Afflictum fugiunt. tibi iacta sit anchora rebus,

p.32
Quae morsu duris sub tempestatibus acri
Prendat, et infracta seruet virtute carinas.
Coelo igitur patriaeque bono seruire iubebis,
Quod tu cunque tuis vrgere laboribus audes.
Si superi faueant, sese res promouet: omnes
Induit articulos, momentaque tristia vincit.
Aduerso sedenim si voluas maxima coelo:
Nil hominis studium, nil huic coniuncta labori
Cura facit: vanis plerunque euentibus ardor
Inprobus exspirat, factumque doloribus auget.
Non etenim ferri statuas mortalia casu,
Et nihil esse Deos. Dij sunt: et nostra potentes
Omnia dispensant, rerumque in fata tuentur.
Hos igitur caput esse Deos ceptique laboris
Propositique sinas: consulto magna Tonante
Prosper adi, et laetis decerne exordia rebus.
Proxima te moueat sapientem cura futuri
Optatique operis neruos expendere: quoque
Tanta facultates perferre impendia censu
Posse putes. nihil hic obueles seria fuco,
Nec te, quae nondum sors est tentata, titillet,
Sollicitis equidem articulis, et pectore multum
Res ea sollicito cum sit voluenda, labores
Excitat, et vario curas tibi ducit ab vsu.
Et tamen id certa fieri ratione necesse est.
An ne prius multo decuit te exquirere quantum
Re valeas: quantumque tuis conatibus arca

p.33
Seruiat, ac quantos tolerarint horrea sumptus:
Quam cum incepta quidem tibi tendat in aethera moles
Attollatque latus mediosque excedat in orbes:
Ulterius nequeat deducier? aufer ineptos
Ex animis sensus: et te metire, tuasque
Cautus opes solida rerum pensato bilance.
Uidi ego praeclare fatuos: quibus omnis in altum
Icarijs mens freta vijs spectabat, et ausu
Proxima sydereo sibi fingere culmina Soli:
Haud tenues tentasse operas: cepisse, proculque
A fundamentis duxisse sequentia. sed quid
Interea? plane id quod saepius accidit illis,
Qui portu excedunt ratibus, tranquilla secuti
Aequora nil validis armati in nubila remis.
Hos etenim a noto propulsos littore, cum iam
Pertica nequicquam fundi cedentis arenas
Stringat, et haud firmis insistat nauita contis:.
Fluctibus obsessos violentas aequoris vndas
Atque aduersa pati tumidosque horrescere ventos.
Mox nihil arbitrio deferrier. acta profundo
It ratis, ac varios tolerant subsellia motus:
Dum iactet mare comprensos: dum feruida circum
Tempestas subitos attollat in aera fluctus
Infundatque rati, patulaeve ingurgitet aluo.
Horror habet cunctos. interdum plura peribant
Corpora, nonnunquam si quis deus adfuit, alto
Ereptos prensa subito tellure videres

p.34
Talia caeruleos propter capere omina fluctus.
Dij maris, et si quae miseris mortalibus vsquam
Numina dextra fauent: ratibus meliora secundent
Et nihil his similes fundant in carbasa ventos.
Tum vero excelsos humano in pectore fastus
Stultitiamque doment: ne se mens effera multis
Cladibus inuoluat, cum vel superantia vires
Prendere posse velit: studium vel inutile tentet
Et sibi non solido figat vestigia gressu.
Sic monuit, sicco dum naufragus haesit et atros
Obuertit pelago rorantia lumina vultus:
Hortaturque simul, ne quis quae proxima linquat
Littora, et audaces decernat in aequora cursus:
Cui neque vela quidem, neque suppetat anchora, nec se
Aptati referunt iusta in subsellia remi.
Esse hominis plus quam stolidi sibi fingere, quos non
Interea fructus vera e ratione sequatur.
Plane igitur numeros et rerum cuncta tuarum
Pondera venturis aequata laboribus omni
Exquiras ratione: nihilque ingentia tentes
Culmina, si tenui subigas marsupia vinclo,
Plenaque sint nullis tibi proxima scrinia nummis.
Quin age vel populi sannas audire molestum,
Vel perferre fuit: medios cum sorte labores
Ridet et inceptum mordere procaciter audet.
Utilius fuerit quod nil cepisse ferare,
Quam quae cepta sient cogare relinquere, primas

p.35
Et cupias damnare operas, tibi plurima certe
Res ea non dubijs incommoda partibus addet.
Contrahitur famae labes, fideique prioris
Suspectam patiere notam: consortia vitent
Ulteriora tui, factisque illudere certent.
Tum vero tabulas et ligna fatiscere, crebris
Induci pluuijs, cariem sentiscere: iuncta
Soluier, ac structos collabi in pristina ventres.
Quin operas velut e manibus dilabier, et qua
Se lucrum ostendat manibusque animisque secures
Vertere, et haud dubios terebello inducere quaestus.
Interea hoc ipsum quod forte impendere posses,
Diffluit: ast animum tacito cruciaueris igne
Teque repentino dolor auctus acumine sternat.
Exitus hic vani plerunque laboris, et ausus
Ultima meta fuit: cum quis superantia vires
Tentat et e fragili se mittit in ardua neruo.
Quare expensa diu tibi sit fortuna, probesque
Quid vel ferre queas; vel quid tibi fata recusent.
Exploresque adeo quanta tibi Plutus in arca
Militet, ac quantis sint horrea laeta medimnis.
Nam celsas fabricare rates, structisque supremam
Addere posse manum, nihil his vt desit, aceruo
Uenerit ac diti res haec fluit aurea cornua.
Nec tamen haec solis ratio subducta carinis
Aut perfecta siet. quid enim? quam tempora late
Et quam iura quidem totam referentia vitam

p.36
Officiumque patet, tantum res ista monebit,
Consiliumque regat factisque ingentibus insit,
Fabula ne vulgo fias. en grandia quorsum
Euadunt incepta? casis consistat, in altas
Quem sua nequicquam virtus induxerit vrbes.
Nam quod vicino speres te sumere quicquid
In tantas impendi operas et et munera possit:
Id nihil est. dabit ipse semel fortassis, et id cum
Durat adhuc tibi sarta fides, nec fracta vacillat.
At quae deinde petas, vel sunt absumpta: vel istis
Ipse carere nequit, vel nulla fuisse queretur.
Et miserum est, cum tu molimina grandia pridem
Instituas, mendici instar nunc quaerere, quo rem
Perficias, equidem fatuos vicinia ridet,
Et cum nil sapiat sapientia, vapulat. ipse
Ergo tuas quantum possint se tendere vires,
Ante opus expendas. prudens metitur et omnes
Spectat in euentus, tacitamque examinat arcam
Et loculos operi veris rationibus aequat.
Solerti hinc quaeras animo tibi cautus amicum
Et fidum et solidum: cui circum pectora multus
Durat, et egregios se profert vsus in vsus.
Res ea multiplici redit in commercia fructu,
Et precium virtutis habet. tamen omnibus illum
Praetuleris, non quem periturae copia gazae
Unica commendat, nil caetera nobilem: cernas
Cui fallax vario cumulauit foenore cistas

p.37
Plutus, et haud tenui thesauros intulit vrnae:
Sed quem multa piae virtutis opinio veris
Laudibus apprendit: quem non foedissimus astu
Fucus, et elatae coniuncta superbia menti
In medijs populi sermonibus occupat. arte
Qui valeat: cuique hoc sapientis nomen honeste
Congruit, ac solidas vehit experientia laudes.
Hunc tibi propterea, si quid sapis, esse legendum
Seruandumque putes, dubijs ne rebus asylum
Desit, vt in cuius gremiumque fidemque molesti
Pectoris impulsus delataque tristia fundas.
Eius enim, poterant tibi quae perplexa videri,
Consilio expedias, illo suadente ferare
In tua lucra vigil. si quid premit, illius aedes
Confugium certo possis tibi ducere fructu.
Quin si quid laeti nonnunquam existat, habebis
Quem tu secure tantae virtutis et vsus
Participem reddas. hominum est plerunque malorum
Haec ratio, vt tristi tua cum tristissima vultu
Se plorare quidem simulant: tum laeta tuisque
Aucta bonis hilari quamuis videantur ocello
Excipere, et grato tibi plaudere gutture: vere
Attamen inuideant, nec quae tibi voce loquuntur,
Corde probant. crudele genus, cui sidera mentem
Cum donent, studium sceleratus firmat auernus.
Hunc habeas igitur tibi qui gratetur, et esse
Ex animo tete vera et virtute beatum

p.38
Expetat. haud talem facile est reperirier: et tu
Nil subitis moueare caloribus: vt neque mentem
Blandula verba tibi abstulerint, primusue suaui
Perfusus sermone aditus. multum illa diuque
Res versanda tibi est, prius huc quam denique totos
Advertas sensus, et amici in verba quiescas.
Ast explorando cum iam tibi vita fidesque
Constat, et egregijs praestantem hunc motibus esse
Perspectum satis esse putas: ita prende volentem
Prendier, vt solido retinendum duxeris asse
Hunc tibi, nec stultis scindas ea foedera verbis,
Sicut at aethereo nil Sole est pulcrius, atque hac
Nequicquam possunt mortales luce carere.
Sic et amicitiae vel prima est gl oria, vel re
Maximus vsus. habet quo te recreauerit ista
Nata Deo soboles celoque educta parente.
Multa etenim in vita perplexa oriuntur: at istis
Sic demum expedias tete, si forsan amico
Tali etiam vtaris: tuto cui credere possis,
Quas animo infundunt interdum tristia curas,
Dum tete exagitant et somnia mollia rumpunt.
Quos equidem hoc demum lucro velit esse beatos
luppiter, haud dubio cumulatos auxit honore
Difficilemque dedit plerunque eludere sortem.
Praestat amici equidem portum tibi ianua, sancte
Utier hac deceat solidoque astringere vinclo.
Postremo cum te res huc tulit aemula, puppim

p.39
Ut primo tentare velis educere fundo
Molirique basim, cui tigna sequentia totis
Nexibus incumbant, tabulisque imponere certes:
Ante locum capias oculis, vbi rite carinam
Tendere et hanc totam possis expandere molem.
Res ea solerti cum lumine constet et acri
Iudicio: tum magna quidem rebisque gerendis,
Atque operis pariet non caeco commoda lucro:
Aut quid habet, quod non prosit locus? inde frequenter
Creuerit vtilitas totamque impleuerit vrnam,
Maturatque manus et honestas promouet artes.
Prima igitur tibi cura locum decernat. eum
Opportunum etiam: qui non procul absit ab vndis,
Siue ea fluminibus, seu puppis dura struatur
Aequoreos aditura sinus pontoque feratur.
Uix etenim dici possit, quae commoda littus
Vicinumque tulit secum mare. promptius infers
Omnia, et appulso potes haec exponere lembo.
Seu tibi materies surgenti prima carinae
Importanda fuit: seu deducenda peracto
Puppis erat fundo: celeres vicina ministrant
Littora prouentus studiumque laboribus addunt.
Commoditas sedenim terra quoque venerit: huc si
Aut currus facile, aut celeres vrgere caballos
Tete posse putes. interdum plurima terris
E medijs vectanda sient. non asper et alte
In praeceps igitur tendat locus aequa ministros

p.40
Planicies beat, ac iumenta trahentia seruat.
Quin neque deformi sit terra obnoxia limo,
Nec demensa luto. res impedit utraque grandes
Huc rerum moles et grandia pondera ferri.
Sit solido quapropter humus fulcimine: constans
Sis terrae fundus, nusquamque absorpta fatiscat.
Sed faciles ferat accessus: vbi cura volantes
Incitat aequa rotas, adigatque in littora currus.
Haud promptum est huc tendere equos, vbi terra labo.
Immensum duplicat, nec amant iumenta reuerti:
Nec cogi interdum redeant vt territa, possint.
Opportuna igitur subigendisque obuia rebus
Planicies iaceat spacijs extensa secundis
Et multum complexa soli, qua proxima ponto
Terra sit, ac facilem dabit esse meantibus actum.
Quod si in circuitu perque interualla remoti
Consurgant montes: cliuosque sub ardua tollant
Sidera, nil prohibet media tum valle carinas
Tendier, ac facili celerare propidia motu.
Id caueas, aditu ne quid fortasse molesto
Aut grauet, aut animos minuat locus. omnibus vnum
Prospectum curis tibi sit, ne limpha labores
Obruat, effuso cum laxior imber hiatu
Defluat in valles, et sese huc colligat vnda
Laetior ac operas cumulato gurgite turbet.
Id quanquam semper metuendum est, maxima primo
Vere tamen clades plerunque accepta monere

p.41
Una potest, cura ne quid patiare remitti
Pectora, quae multo quam res euenerit, ante
Consulat ac subitas auertat cauta ruinas.
In reliquis ne quid detractum vallibus esse
Tute velis, sedenim vergenti in littora fundo
Commoditas petitur, quae totum iusta laborem
Promouet, ac celeri dat crescere mole carinas.
Terram igitur, fluctus paulum quae excesserit, aptam
Condendae sciat esse rati: sublimia vitet,
Uitet et haec, vbi se littus velut aggere tollat
Altius, inque sinum ceu robora structa recondat:
Obijciatque operas inter fluctusque liquentes
Arrectum dorso tumulum: qua commoda lembo
Nec via, nec celeri poterit ratio esse liburnae.
Haec prius admissis tollenda ligonibus esse
Dorsa sciat, sedenim cum constitit aequa meatu
Terra suo, iam tum poterit ratis incita duci,
Atque subire sutos cautissima machina cursus.
Quid quod et hic certo locus aut munimine septus
Aut custode siet. res hanc non vana requirit
Commendatue operam. vel inutile duxeris esse,
Omnibus huc aditus totumque patescere tractum:
Cel minime tutum statuas naualia diris
Furibus obicier: qui quae arrisere, vel atra
Iam sublecta manu rapiunt: vel nocte silenti
Hanc animis curam scelerataque pectora versant,
Tum vero ista putes infausto lumine multos

p.42
Aspicere, et minime foelici cernere vultu
Quae tibi cepta sient primoque vrgentur ab orsu.
Hos certa eventus docet experientia. nete
Haec igitur saeuis infecta Megaera colubris
Obruat, aut operi diro scelus afflet ocello,
Prospicias quantumque potes tua commoda firmes,
Occlusosque habeas in tanta negotia postes.
Ut nihil interea memorem quid ab hoste pericli
Permetuisse queas. vel te speculatur et omnes
Colligit articulos, alienaque facta videndo
Consulit actutum proprijs nusquamque moratur.
Cel forte audaci tentauerit ardua mente
Facta vigil tacitasque ferat sub robora flammas,
Subijciatque faces validosque instrauerit ignes,
Qui tibi materiam, congestaque pondera tollant
Ocius, ac tristi cumulent naualia damno.
Has equidem fraudes occulta pericula vites,
Dummodo tuta loco tendatur puppis, et istuc
Sit tibi cura frequens, septisque inclusa tegatur.
Haec ergo inijcio cum sunt perfecta: deinde
Id statuas, puppes non vno e fonte moueri
Simplicibusque vijs: diuersa iuuamina passim
Et varij coeunt tam celsa in facta labores,
Totaque res proprias partitur in omnia causas.
Praecipuis elementa tamen conatibus omnem
Hunc sibi subijciunt formaeque vsusque decorem:
Ut quaecunque sient iunctis perfecta tabellis,

p.43
Partim alia extulerint: partim sibi denique poscant
Caetera, et e proprio ceu iure haec condita voluant.
Id mirere tamen: quod quae struxere, priora
Pene etiam soluant: si quae violentia celsas
Huc adigat puppes cognataque corpora iungat.
Sed nihil ista sequor. rerum momenta per omnes
Expediam numeros: formasque et lintea ventis
Inferam, et in tenues ducam mansura carinas.
Terra nouas igitur surgenti prima Liburnae
Detulerit partes. genitrix ea sola futuram
Materiam cumulat diuersaque semina gignit.
Terra pilae similis medio librata sub orbe
Atque immota basi, cum sedibus ipsa moretur
Aequora multisonis circumflua motibus audit
Uoluier, ac tremulos inter sibi ludere fluctus.
Haec vetus illa quidem est genitrix, cui prisca vetusto
Nomine iura manent: cui doctus Apolline quamuis
Oscula perplexo Brutus tribuebat honore Ii
impleuitque Deum solerti oracula facto.
Huic nos vna etiam, si quid benefacta mouerent
Ingratas hominum diuina ob foedera mentes,
Oscula non tenui gratissima lance daremus:
Humanumque genus magnae sua vota parenti
Solueret, ac meritae non raro hac voce litaret.
Salue terra tuis onerata laboribus, vt nos
Cunque tibi ingratos ac numina nulla colentes
Inuenias: animosque parum praestare benignos.

p.44
Da prodire tuos nostra in solatia fructus,
Multiplicique velis succrescere publica lance
Commoda, quae toti veniant non tristia mundo.
Tu varias diti largiris ab vbere fruges,
Ac homines inter partiris munera: quae vel
Paucos nosse vides, vel si nouisse, salaci
Mente tamen raro veros amplectier vsus.
Interea nihilo sedenim minus omnia magno
Prouentu cumulas, numeroque accepta beato
Sic reddis fraudi non ut cultoribus esse
Officiumue fidemue sinas. das surgere culmos
Latius, ac gratam submittis in horrea messem.
Ceu tolerare quidem genitricem multa necesse est,
Quae sobolem gremio diuinaque pignora curat:
Cum nihil officijs, nil vero cedit amori
Quin quae iusta sient gnato praestarit, eique
Commodet haud duram varia in iocularia mentem.
Sic neque tete hominum magnam petulantia matrem
Percellit, rebus nihil vt moestissima nostris
Consuluisse velis. pateris tua damna simulque
Conniues ad facta virum: quae plurima tete
Turba sub impresso latitantem vomere scindit,
Ingratasque manus tam sancta in viscera mergit.
At quales nos cumque sis te pectore quali
Interea sequimur, nihil auersaris alumnos,
Nec tua dona negas: quantum sed in vltima mundi
Secula diuino tendis Ioue fota parente,

p.45
Tantum equidem vigili meditaris lucra colono
Et commissa auges: licet hic te cura laborque
Obruat, ac iugi minuat tibi robora cultu.
Dij tibi florentes supera in fastigia campos
Esse velint, nusquamque tuis sudoribus absint,
Nec tuus effoeta constet labor anxius aluo.
Ipse tibi meritis pro talibus annua soluam
Unta, nec ingrato pendas tua dona clienti.
Sic aliquis, terram dum forsitan vrget et omnes
Impensas lato diducit iure, precatur:
Et merito. quid enim? terra est, cui prima parenti
Officia inscribas: quod te amplectatur et aeuo
Consulat, ac veros tibi sese obstringat in vsus.
Haec patitur quacunque premis, quacunque fatigas,
Et tibi se fidam iusta in compendia seruat.
Tum si non alio poterat te iure mereri,
Hoc tamen et summas sibi vendicat: esse paratam
Se tibi, quae gremio (cum vitae nulla trahendae
Linea, nec dubio sit meta relicta labori
Ulterius) capiat, gratoque illata sepulchro
Ossa rediuiuis seruet iungenda medullis.
Hoc tete astringat iustissima munere tellus,
Obsequioque etiam placeat. ne lignea dicam
Robora, quae nostris indulserit sibus: vt se
Multiplici aequatam studio probet esse parentem.
Quisue etiam celsis plantauit montibus ornos?
Quis viridi florere coma? quis urgere pinus

p.46
Sidereas inter rupes? quis vallibus imis
Iussit agi fluuios: vbi populus alba tumentes
Incingit ripas leuibusque alludit arenis?
Libera dextra Iouis superumque immensa voluntas,
Cum nihil hic mundus, cum nil locus esset, in omnem
Extulit ornatum vitamque existere iussit.
Quo deinceps rerum cum semina lata volente
Durent, ac pleno tollantur in aethera partu:
Mortali curas, quid curas? plurima genti
Commoda mortali decernunt, ?vsibus addunt
Et quocunque voces certa in mandata sequuntur.
Nec facile est numerare, quibus latissima seruit
Terra bonis. nihil est quo sese extendere possit
Cura hominum, quo non meritos simul ardua fructus
Pandat et eximios tellus se flectat in vsus.
Praecipuum tamen hoc deducit ab ordine munus:
Qua sua ligna citis fulcimina puppibus, altis
Nutriat in syluis tantasque reuellat in artes.
Ut gemmas etenim fuluo rutulare sub auro
Aspicis, atque alacres vibrare in lumina flammas:
Sic hoc terra loco primas sibi prouida laudes
Uendicat: excelsas cum mittit in aequora naues,
Semotosque e locis grata in commercia iungit:
Ardua mirantur quidam monumenta: colossos
Suspiciunt alij. quosdam laudare metalla
Sectarique vides. at enim natura molesto
Abdidit ista sinu, mediaeque in viscera terrae

p.47
Abstrusasque vias et opaca silentia mersit,
Occultans: ne quid facili fortasse labore
ruta, sub faciles veniant producta bilances.
Aerio sedenim terrarum culmine syluas
luppiter extendit: circumque errare virentes
Mandat, et hos laeto frondere cacumine tractus:
Difficili ne quid, quod seruiat omnibus, et quod
Omnibus accedat, cumulatum sorte petatur.
Haec tibi summa igitur rerum sit cura liburnis
Materiem quasisse, prius quam forte carinam
Tendere, et in tabulas libeat tibi ducere nexus.
Haec tempestiuis collecta laboribus ante
Cedat opus. stultum est postquam cepisse ferare,
Sollicito primum tum pectore quaerere quo rem,
Quam temere te vrgere vides, absoluere possis.
At mihi quis syluas Quercetaque ditia, vel quis
Alta satis laudet superae fastigia terrae?
Res ea non operas hominum sapit, arbitror ipsos
Pene manum Diuos memori admouisse, nihilque
His sine diuinos fudisse sub aethera vultus.
Tum mihi perpetuo Dryades referantur honore,
Quaeque solo steriles mirantur Oreades ornos
Montibus in summis, teretes vbi surgere pinus
Fata dabant lataeque comas diffundere ventis.
Hic celeres Fauni Satyrique excelsa tenentes
Atria syluarum nemorumque cacumina seruant,
Et Phoebo terras vultu lustrante vagantur

p.48
Saltibus obscuri subtusque virentia degunt
Robora, nec gelidae subducunt corpora nocti:
Arboreos dirimunt nexus, studioque reuellunt
Implicitos nodis vultus, lentaque securi
Extantes ramos et membra superflua demunt.
Hinc ea protensis succrescens frondibus Ilex
Et formosa seges nemorum, cui canabis instar
Tendit humo soboles purisque stolonibus extat.
Mox loca perpetuo celebraueris inclyta versu
Quae multum diuersa iacent regionibus, vnde
Materies operi ratibusque futura petatur.
Et mirum est sparsisse Deos in singula tantum
Regna boni: vt syluas habeant vel cuncta, vel istis
Si careant, alio videas incommoda fructu
Sarciri, ac aditu peregrinam admittere puppim
Quae ferat in patrios aptissima ligna penates.
Ergo age quis Libani surgentes vertice Cedros
Explicet, ac digno referat sacra robora versu?
Credibile est illas ramisque ac fronde virentes
Excelsas agitare comas, ac cortice puro
Aerias aequare domos, et stringere vultu
Nubila nec tenues inferre sub aethera ramos.
Has equidem imperio florens regnique corona
Diuitias Hiram Tyrijs rex clarus ab oris
In Solymos transmisit agros, quo maxima seclo
Condier altitonans, et condita prima dicari.
Templa Palestino statuenda in colle iubebat.

p.49
Aut quid Caucaseos excelsa cacumina montes
Quidue pruinosi memorem iuga fron dea Tauri?
Qui medias Asiae fallaci tergore gentes
Diuidit, ac longo se pellit in aequora cursu.
Ille per immensos cvi cardinis orbes
Mensus iter varijs se flexibus inserit: atque hic
Nunc septem dextro spectat ceu crure triones,
Nunc notias laeuo dirimit pede feruidus vrbes
Occiduasque plagas aduersa fronte tuetur.
Credibile est totos terrarum adiungere tractus
Hunc voluisse, fretum ni se obiecisset, et alto
Euersum cursu Riphaeum egisset in orbem.
Interea Medos et Parthica regna, ferosque
Dum premit Hyrcanos et Caspia littora longo
Aspicit inflexu tumidoque vel vbere Persas
Circuit, oppositas Lyciae vel tendit in vndas
Cognatoue vocat diuina Ceraunia dorso,
Multiplices equidem fructus et plurima gignit
Commoda: foelici dum robora surgere tecto
Donat et ingentes attolli in sidera quercus.
Persepolim certe ac Babylonica culmina fertur
Expleuisse. velut florentes struxit Athenas
Pindus, et in totum sua pondera transtulit Isthmum.
Ausonias arces atque oppida clara triumphis
Apenninus obit: medio latissima dorso
Qui secat ac Latias hinc atque hinc diuidit vrbes
Difficilesque struit aditus: tantisper in altam

p.50
Dum minime dubio pertingat acumine Romam.
Aut quid ego Hispanos et Gallica praedia dicam?
Quas porrecta iugis discriminat ardua gentes
Pyrrhene aerijs vicina tremoribus: agmen
Qua duxisse ferunt, Latium cum strenuus orbem
Hannibal inuasit, cum iam prius igne Saguntum
Et fidos tristi violasset funere ciues.
Germanas rupes et saxa rigentia coelo
Quis nescit? tamen hijs syluarum frondea messis
Omnibus incumbit versatque cacumina ventis,
Et latas inter spargit sua munera gentes.
Res fama nota est, Hercynia maxima cunctas
Uincit, ab incerto cum prodita limite vastos
Explicat anfractus, spacijsque ingentibus aucta
Circuit ac flexu Germanas aspicit vrbes.
Inclyta non aliter quam cincta Bohemia muro
Saltibus integitur, medijs nemus incubat aruis,
Attollitque comas et frondibus errat amoenis.
Sic quoque sidereas diues Vallesia rupes
Alpibus aucta videt, lato circuum aggere cliuus
Prominet, ac tuta Sedunum valle recondit.
At medios inter montes interque rigentes
Coelo apices, inter pulcherrima denique Tempe
Aeternum molitus iter meat auctior vndis,
Auctior incessu Rhodanus: cui voluere lymphas
Numina non vlli fluuiorum laude secundas
Aut virtute dabant. grandi fastigia cyclo

p.51
Et syluis oppressa rigent, subtusque virentes
Aspiciunt campos et ditia praedia cernunt.
Montibus at summis errant diuersa ferarum
Agmina, Capreoli, Damae, Capricornus et Ibix:
Incertusque auium numerus, quas vsus et omnis
Commendare lepos diuinaque semina possunt.
Sed quid ego haec? tumido vicina Borussia ponto
Sarmaticique plagis, quas densas aurea syluas
Et nemorum quae regna tenet? quae ligna per omnes
Miserit hac populos? longum est numerare quid amplo
Deuehat acta mari, promatque sub oppida puppis
Quae varios lato mensurat in aequore cursus,
Et diuersa petit ventisque vrgentibus errat.
Haec est illa quidem virtusque et magna Tonantis
Gloria, qui varijs mortalia fructibus ornat,
Humanasque inter sic sancit foedera gentes:
Semper vt alterius sese vsibus altera posse
Credat egere, atque hoc demum sint mutua neruo
Foedera, et in longos conspirent littora fructus.
Hic syluae, veniunt alibi foelicius vuae,
Hic seges, hic aurum, Defectus, Copia mundum
Nexibus adstringunt: populis commercia firmant,
Accessuque rates et carbasa laeta perurgent.
Nec tamen aut Oriens, nec Iberia lata nec Indus,
Graecia nec magnas subiecta caloribus vrbes,
Materiae plus vellit agris aut montibus altis
Excisum varias terrarum mittit in oras,

p.52
Quo domus aut sacrae coeant in robora puppes:
Quam quae terra graui vicina Lycaonis astro
Rupibus insurgit, vastoque per ardua ductu
Fertur et ingentes aperit Nortuegia tractus.
Haec quanquam in boream cumulataque frigora tellus
Exeat, ac fines gelidam subtendit in Arcton:
Non tamen humanis quaecunque vel sibus esse
Aequa putes: merito vel quae mortalia fructu
Pectora sectentur iustisque laboribus optent,
Defuerint. prorsus ditissima littora, dites
Illa etiam montes et ditia rura tuetur.
Quid gemmas memorem: fluuijs quae lecta secundis
Corpora, iucundo penitus te blanda nitore
Afficere, et flammas iaculari in lumina possunt?
Unio non annos ita multos ante repertus
(Cum populis ius Bryske dares, et plurima tete
Antoni pietas cumulato inferret honori.)
Spectaclo late missis fuit. vt tamen Anglo
Oblatus Regi est, nihil is dubitabat cvis
Hunc opibus conferre. ita splendor et illa venustae
Mundicies formae coniunctaque pondera totam
Censura lancem totosque oppleuit ocellos.
Uidimus ipsi Adamantis opus, pulcherrima clausa
Pignora naturae totosque polita per artus
Et laterum veris efficta nitoribus: vt cum
Artificis vel docta manus, vel cura iacentes
Excitat igniculos, postquam angulus arte subactus

p.53
Constitit, ac radios oppostis explicat vmbris.
Has molitur opes tacitis natura cauernis
Qua celeres fluuij subiecta in littora magno.
Erumpunt cursu laticesque sub aequora mergunt.
Tum fragmenta quidem caecis auulsa latebris
Et tacitis resoluta adytis cum matre basique
Alueus in praeceps secum vehit, vnde sub auras
Haec patulas delata leui captantur arena,
Cum mare subsidit: minuuntque vel aequora littus,
Vel certe astringunt reuocatas flumina ripas.
Caetera quid dicam naturae munera? pisces
Squammigeros: pisces? quos late nauta carinis
Duratos vehit, ac celebres transportat in vrbes,
Inscribitque adeo pretijs et pondere vendit.
Sed sua Nortuagicis amplissima commoda regnis
Sic sunt nota, Deo res prorsus vt ista parente
Maxima proueniat. tum celsis densa ferarum
Agmina procurrunt passimque in rupibus errant
Aethereisque iugis: vbi nix aeterna rigentes
Inuoluit montes nemorumque cacumina mergit:
Hoc igitur summo terrarum frigore, summis
Montibus eximio subeuntes ordine syluae
Succrescunt. Diuum magna est sapientia quo se
Praesidio natura mouet. non omnibus idem
Fortunae vultus superis arrisit ab astris:
Nec parili semper tam vasta potentia lance
Pendet, et aequatos e sidere detrahit ignes.

p.54
Diuerso sua dona Deus partitur in omnes
Arbitrio populos. ceu sunt diuersa per orbem
Climata, sic varijs pene omnia regna locosque
Muneribus donat. res haec coniungere gentes
Una potest: cum mutua sunt commercia, cumque
Quo tu egeas alio productum exquiris in orbe.
Vitibus Ismarij montes tumulique falerni,
Creteusque exundat ager, grauibusque racemis
Vua Palestinos saturat tumidissima colles.
At Boreas mundi partes Aquilonibus altis
Perflatas hominum genus incolit acre, ferisque
Haud ita funestum vitijs, non dedita flammis
Pectora, quae vetitos inducunt moribus ignes
Luxuriaeque malum sceleratis temperat actis.
Sint tibi magna precor faciles Nortuegia Diui
Optatumque meet sidus: geminosque Triones
Aspicias medium plaustro strinxisse Draconem.
Denique supremis frondescat rupibus arbos
Glandiferae Quercus alto sacrata Tonanti,
Materiamque ferat naualibus. Illa beatis
Lux inscripta notis placidaque sit aedita coelo:
Quae nemus et densa memoranda cacumina syluae
Prima per aerios poterat dare consita montes,
Extantesque comis agitare in nubila ramos.
Haec est syluarum mercesque et gloria. Diui
Accelerant fructus, latitans dat crescere virtus,
Faunorumque manus surgentia robora tales

p.55
Inserit in numeros eaque in vestigia ducit,
Vt iam victa meent propereque sequantur in omnes
Quo tu cunque voces partes: seu iungere clauum
Mens siet ac totam nemori subducere puppim.
Seu proram celerare libet, trabibusque reuinctis
Condere diductum praelargo fornice ventrem:
Siue aptare foros tabulis rostroque minari
Et iuuet antennas tereti subnectere malo:
Transtraue moliri aut celerare sedilia nautis
Procerasque sudes legere et traducere remos.
Omnia suppeditant syluae nostrisque ministrant
Usibus, ac merito caeduntur robora fructu.
Quid quod et ista etiam mirari semina possis
Naturae, ac tacitas animo perquirere vires:
Quod quanto Arctoum propius concedis in orbem
Et Boream, ac geminis subiecta Trionibus arua
Perlustrare velis superumque exquirere mundum:
Tanto Querna minus rigidis obnoxia nodis
Ligna dari videas: curuisue horrentia ramis
Surgere, et implicito subtendere brachia nexu.
Canabis instar agunt: rectoque in sidera vultu
Ferrier ac grata se promere mole videbis.
Contra quam pluuium fieri prouectus in Austrum
(Si multas certe regionum aspexeris oras)
Comperies: vbi substricto se robora neruo
Valde equidem densant viresque caloribus augent.
Eduras certe Quercus, ceu cornua si quis

p.56
Lenta secet rigidisue velit dare vulnera saxis,
Deprendes. sedenim vasta cum saepius aluo
Pullulet ac grandes seges induat ista cothurnos:
Informi plerunque tamen sub sidera vultu
Scrupea membra edit. curuum est quod gignit, et ipsis
Aspersum nodis turpi subit aera libro.
Siue ea prima soli ratio est ten dentis in Austrum,
Seu calidi vis ista siet: quae forte vagari
Liberius deducta sinit quae robora cogat
Lege alia, quam quo densat sua corpora motu
Frigus, et aequatas diffundit in aethera frondes.
At minime his tantum (quanquam pars magna petatur
Hisce tamen) veniunt oris tibi ligna struendae
Quae sint apta rati. multis res sedibus ista
Vellitur, ac nostros late succrescit in vsus.
Omnibus anteferas Cyprum tamen: vna beatis
Quae pridem est habitata viris, quo tempore fasces
Primaque submisit Uenetae fastigia genti.
Huic ita natura consultum est insulae, vt omni
Materia exuberet: quam vel naualia celsis
Intulerint ratibus: vel culta palatia tignis
Moliri aut leuibus coniungere postibus ardent,
Nil igitur quicquam condendis puppibus vni
Defuerit Cypro: linumque picemque coloremque
Expedit, ac rigidam deducit ad omnia Quercum:
Infercitque rates opibus, dulcique Lyaeo
Munit et in iustos opsonia promouet vsis.

p.57
Vsque adeo foelix ea terrae est portio: quae si
Sub Libertatem reparari possiet, vna
Omnibus Europae populis amplissima fructu
Commoda praestiterit Venetamque beauerit vrbem.
Sed nihil ista sequar. Dij dent concordibus vti
Hos animis etiam, quos nunc contentio late
Dissipat Europae proceres: et pace sequestra
Huc demum niti: sese vt coniungere nexu
Aeternoque sacroque velint: quo pectore vincti
Communem totis mox tentent viribus hostem:
Confringantque manu sceptrum, quod triste Tyrannus
Pandit, et oppressis nunc Turcia gentibus auget.
Id si non fiat: sors pene adduxerit hostem,
Qui quod cognatis decesserit ensibus ense
Sarciet, ac fragili fortes e stirpe reuellet.
Interea meritis celebranda est laudibus illa
Quae pars tam saeuisse gentibus obijcit. aut quid
Denique venturum Turca victore putaris?
Sane equidem Europae seruata ob moenia genti
Sis Venetae studijs votoque obnoxius. illam
Si quae dura pati vellet fortuna: quod ipsum
Auertant superi, et meliori hanc omine firment:
Quid tandem eueniat Christum profitentibus oris,
Quid miserae Italiae, quid Gallis denique: uidque his
Una etiam populis, liquidi qui littora Rheni
Et turbata colunt multorum caedibus arua?
At sopor inuasit iam late pectora. Quantum

p.58
Haec Uenetum saluis Respublica ciuibus vna
Duret, et hostiles firma rate presserit ignes:
Tantum tuta putes Eurapae moenia, qua se
In Notias varijs procursibus asserat vndas
Adriacosque sinus et littora curua sequatur
Quod si et idem reliquis studium foret, omnia demum
Tuta forent, sedenim caecos priuata retardat
Flamma animos, ne quid quae sunt communia certent
Asserere et pulcros in lucra paciscier ausus.
Esse tamen superos et coelica numina credas,
Qui fatum meritis meritumque laboribus aequant,
Et qua iusta sequi studeas virtute tuentur.
Materiem sedenim non tantum Quercus et Orni
Expediant, Quernis etiamsi prima feratur
Gloria, nec simili contendant caetera laude.
Esculus, Ulmus, Acer, Pinusque et Suber, et Ilex
Fraxinus atque Abies, rigidaque propagine Cornus
Et fluuijs Alnus gaudens, et vertice Cedrus.
Omnia profuerint certosque leguntur in vsus
Materiemque ferunt, quae sese ingentibus olim
Commodet auspicijs ambasque expleuerit vrnas.
Quid quod et haud rectis semper datur vsus: inepta
Quae poterant alijs fortasse viderier, istic
Praecipuam cernas nonnunquam ducere laudem
Atque aequata manu spectanda in parte locari.
Dis, quantos igitur lignorum pondera vultus
tulerint? quid enim? nec lingua nec omnibus ora

p.59
Uocibus expedient: varios ita singula flexus
Et varias tribuent ventura in munera formas.
Curua, repanda, caua et tumidis extantia nodis
Et breuia et longa, et medio librata sub ictu,
Amplaque et exili tenuata in brachia forma.
Tum vero quaedam iam pridem aduecta iacere
Ut sint sicca iuuet. quaedam fortasse recenter
Utile sit caedi, crudoque e vulnere raptim
Ferrier ac dolabris virides submittere frondes.
Praeterea tempus momentaque seria dicam
Expediat quibus alta solo vel ligna reuelli,
Vel quae caesa sient toto iuuet aequore duci.
Omnia non equidem sunt omnibus aequa. nefastus
Iste dies operi fuerit, quem crastina fastum
Lux dabit ac placidum conceptis vsibus addet.
Ergo vbi se totos vaga Cynthia firmat in ignes
Aspiratque globo, numerisque increuit vt omnem
E coelo vultum reparataque lumina pandat:
Caedibus abstineas rigidaeque ita parce securi:
Ut nihil arborei foetus, nil seminis alti
Concidat, ac terras frondente cacumine tangat,
Materies equidem varijs ea tota ruinis
Exposita est: imo gelidos vbi cortice vermes
Nutriat, ac subito carie putrescat inani.
Astrorum siquidem vultus atque ignea coeli
Lumina, subiecti comitantur semina mundi
Inferiorque globus supero concedit Olympo.

p.60
Ut totos igitur se Luna accendit in ignes,
Et sibi paulatim rutulum vaga colligit orbem:
Sic incrementis augetur mollibus humor
Et vires e mole capit, medijsque medullis
Affundit liquidos numeroso pondere succos.
ruta sed totis postquam radicibus arbor
Concidit ac longos subuecta aptatur in vsus,
Emoritur, totumque manu succisa calorem
Exuit innatum lethoque fatiscit inani.
Interea humorem cum nil coquat, improba foedos
Putredo generat languenti in corpore vermes.
Quorum alij primo sub cortice motibus errant
Inscribuntque cauis extremas cursibus oras.
Ast alij carnem subeunt, penitusque sub imas
Intulerint sese funesto dente latebras,
Rodendoque vias pariunt et morsibus instant
Indomitis. genus hoc varias dat acumine strages
Multiplicique nocet per crebra foramina gressu.
Quapropter caedenda quidem tibi ligna putabis,
Humida cum minuunt ingentes aequora fluctus
Decrescuntque salo: tumidum cum deserit orbem
Cynthia et in minimos iterum se contrahit ignes.
Nec tantum Lunae vellantur motibus: omnes
Annorum spectato vices. non omnibus idem
Temporis vsus erit. Sunt quae succidere primo
Vere iuuet: Sunt Autumno quae rectius acri
Praecipitanda putes pariterque aptanda securi.

p.61
Quae laribus statuas firmisque immittere tectis,
Si primo sub flore cadant, cum se ardua gemmis
Induit ac folijs turgescit inanibus arbos:
Deteriora quidem fuerint fortasse: quod omnes
Auxerit humor aquas: subtusque latentia sese
Insinuent lymphis succosque in viscera mergant.
Ast impacta iugis domibusque inserta, madentes
Quo non distillans infundat pluuia guttas:
Sed fumo potius siccisque obnoxia ventis
Duritiem late poterint amplexa videri:
Haec culpanda quidem non sunt tibi ligna: coirint
Utiliter partemque operis sine clade tuentur.
At quaecunque salo grauibusque aptanda carinis
Materies velletur agris, vt caesa Liburnas
Augeat, ac tumidis sua robora fluctibus addat:
Hanc tibi non itidem capiendam Vere putabis
Sternendamque solo, tenui cum viscere gemmas
Forsitan extrudat succoque fouente redundet.
Sed post Autumnum, cum non sua germina tantum
Exuit: at totos percoxit turgida fructus
Maturoque dedit spectari semina ventre.
Quin vbi iam vires digestaque pabula rursus
Sumpsit, et a solido reparat sua robora partu:
Montibus exquiras (quid enim? cum vallibus imis
Quae venit, vmbrosis aut se regionibus abdit
Aut fluuios iuxta venturos surgit in vsus:
Et valeat minus, et minus vtilitate petatur.)

p.62
Arduus, et toto prensam conamine vellas,
Auulsamque selo rigida quadrare securi
Et solidos ferri properes sub acumine ramos
Tollere, nec duris cesses dare vulnera nodis:
Ut tandem aequato laterum velut ordine constet
Utilitas ligno, mensuraque certa futuros
Iam prodat numeros sperataque commoda monstret.
Ergo vbi nox lucem parili subuecta bilance
Aequat, et Arcturo Phoebus tegit astra nitenti,
Cumque ita paulatim progressus vtrinque Coronas
Iam medius claro rutulantes lumine cernit:
Caedendum robur, quaeque vsibus inclyta magnis
Ligna dari cupias: pelagique ad littora, denso
Cum iam terra gelu niuiumque algore tegatur,
Urgenda et forti res impellenda caballo est.
Ut tibi cum glacies excessit ab aequore, praesto
Materies congesta siet, quam nauibus inde
Exceptam tutis prudens naualibus addas,
Intulerisque locis: celeres vbi dextra Liburnas
Erigit ac firmas molitur acumine puppes.
At si nec pontus, nec te aequoris vnda retardet,
Cum proprios intra ceu rura domestica fines
Materies legitur: cum primum caesa recumbit
Strata solo, da ferre boues, da ferre caballos
Et bigis vrgere leues in pondera currus,
Subijciasque trahas, operasque impellere mandes.
Aequatis siquidem niuibus via lubrica promptas

p.63
Adiuuat vna manus. nec dici posse putabis
Momenti quantum glacies ferat. illa per omnes
Expediet tibi pondus aquas, per flumina perque
Duratos algore lacus, per stagna per amnes
Perque paludosas, si sic ferat vsus, arenas.
Haec igitur tantis nequicquam occasio rebus
Praetereunda siet. vigili tua commoda mente
Exequere, et magnis, quantum licet, actibus insta.
Quod si forte tibi succisis demere libros
Arboribus curae est, libeatque ita cortice prorsus
Detracto nudos aequare securibus artus:
Auratis spectes Aries cum cornibus annum
Inferat, ac primos huc vertat Apollinis ignes.
Tum certe incumbas operi. quod Vere redundet
Succus, et haud tenues sub cortice fouerit vndas.
Nam sudore quidem minimo tum carpere librum
Ut te posse putes, ita postea forsitan ipsum
Si conere, parum videas succedere: cum se
Fructibus insinuat, trahiturque in germina succus.
Mox etenim solidae lignorum blandula carni
Incumbit tunica, et lento ceu glutine stringit,
Siccior ipsa etiam et toto spoliata liquore,
Ut sua non duci per fila aequalia possit.
Postremo non ligna tuis accommoda tantum
Rebus habenda scias. naualia, plura requirunt
Una etiam et varijs opplerier vsibus ardent.
Sicut enim arboreas interdum exscindere tota

p.64
E radice comas lignoque aptare iuberis:
Sic tibi nonnunquam pingui quod ab vbere fluxit
Syluarum, aut medijs extrudit flamma medullis
Percoxitque rogo, scrobibusque latentibus haeret:
Ante quidem multo capias, operique futuro
Materiem primis quae seruiat vsibus abdas.
Arboribus resinae viscosaque flumina sudant
Cum tumidis cortex in aperta foramina rimis
Finditur, et puros natura vrgente liquores
Diuinasque vndas, et odora cadentia fundit.
Ast flamma subigente picem collegeris: vt se
Materies soluit, pinuque ardente per aestum
Liquitur, ac ductis impleuerit antra cauernis.
Hinc Lini seges et glomeratae Canabis ingens
Copia maturo succedat parta labore:
Quae pluuijs exempta locis in iusta quiescat
Tempora, et occlusis seruatam postibus abde.
Non tibi luminibus maior sit cura tuendis
Arcendoue malo: niuei quam stamina lini
Esse tegenda putes claustroque oneranda tenaci.
Namque ea cum varijs deseruiat vsibus, vltro
Expetit ipsa quidem tacito sub vecte recondi,
Et latuisse seris rapidasque eludere dextras.
Seu tenui iaceant diducta ea stamina filo:
Seu pertexta sient: seu non dum mollia sensit.
Licia materies, vbi corpore cruda recenti
Quo vel cunque voces vltro comitata sequatur.

p.65
Ultima sit chalybem primis industria curis
Et labor haud tenuis solidum conquirere ferrum.
Haec tibi non vili res est agitanda sopore
Ingenioque leui. melius desistere captis,
Quam sine veliuolas ferro tentare carinas.
Optima materies et duri copia ferri
E Ponti quondam venit regionibus, inde
Trinacrijs ductum venis, vt parte mereri
Hanc aliqua laudem vicinaque praemia possit:
Sic alibi praestans etiam telluris ab imo
Sublegitur fando validisque laboribus exit.
Norica quin etiam foecundas praedia venas
Solertesque habuere viros, cum prima per omnes
Augustus vulgat Romana palatia gentes,
Et regno claros sors extulit alta Quirites.
Seclorum spacijs minor est prouentus. abundat
Nunc varijs etiam Germania lata metallis
Et rigidum non vna coquit prouincia ferrum.
Quin alijs etiam populis vberrima sese
Uena aperit laetosque infert in praemia fructus.
Omnibus ante tamen #cellit ditissima regnis
Suetia: quae duris perflata Aquilonibus Arcton
Spectat, et excelso Boream de vertice prendit.
Haec equidem egregijs cum terra et rebus et vsu
Multiplici exundet: cum gentibus ardua virtus
Atque humana siet: nec mens sit languida priscos
Maiorum ritus libertatemque tueri:

p.66
Sane equidem argento non tantum diues, at ipso
Una etiam ferro multis iam profuit: atque hoc
Europae varias partitur munus in vrbes.
Hic Vermlandiacis Chalybem fornacibus alta
Percoctum virtute parant. Nec tota cauernis
Materies trahitur superasque leuatur in auras.
Quid mirere? lacu contis excepta bisulcis
Et fundo sublecta coit. mox ignibus ardet
Extergitque feces, purosque aspirat in artus:
Unde quidem constet diducti lamina ferri
Et massa impensis aequata laboribus exit.
Nec tu materiam tantum tibi contrahe, puppim
Qua fieri mandes totamque expleueris aluum.
Res alias etiam, velut instrumenta necesse est
Ante quidem inferri tacitis naualibus, vt cum
Aggrediare opus et dryocho fundamina tendas,
Iam praesto tibi cuncta sient. huc runcina, serrae
Et dolabrae, et terebella, sed et Cantherius, et quae
Artificum lassat redeuntes ascia dextras.
Quin vectes etiam et cacabus, cos, carbo securisque
Et traha, et vrgendis perplurima vascula lymphis,
Impulsuque grauem qui reddit malleus ictum,
Pertinet: addideris rigida cum forcipe limam,
Circinum, et aequando rectum quae explorat, amussim.
Denique quodcunque est quo non tardarier ipsas
Posse putes operas, magno conamine prudens
Intuleris. non semper habent quibus vtier ipsi

p.67
Artifices fortasse queant. naualia multo
Ex vsu constent, et agendis iusta ministrent.
Haec igitur multo ante quidem congesta reponas,
Sternere quam tumidae satagas fundamina puppi,
Aut ratibus moliri operas: rigidaue securi
Assula lenta cadat sonituque impleuerit auras.
Insulsi est hominis tum primum, vbi plurima toto
Machina succreuit tabulasque attollit Olympo,
Quaerere, quo iusta celeratam mole carinam
Perficias. animo grauis est ea cura, relinqui
Quae tibi coepta sient mediosque vrgentur in actus.
Quamuis multi etiam quae sunt vtenda videri
Sedulitate quidem poterint auxisse: quod inde
Ex alijs conscripta locis in iusta putarint
Tempora non dubijs transmissum euentibus iri.
Tu tamen hac vnquam non te ratione moueri
Consilioue sinas: vt non tibi protinus omnis
Materies conuecta siet, cum prima Liburnis
Admouet hora manus, operumque exordia tentas.
Lactatos vana multos spe vidimus, altos
Perdere conatus, naualia claudere: molem
Prouectam trabibus pluuioso linquere coelo,
Et sua damna pati remoramque inferre tabellis,
Multa locus: sed plura fides neglecta futuris
Usibus auertit. non ventus semper et vndae
Foelici aspirant nostra in molimina cursu.
Denique qui incertis confidere vocibus audet,

p.68
Ut temere sapiat, sic certa negocia vanis
Turbabit studijs animoque errabit inani.
C. Erasmi Michaelii
Laeti,
DE RE NAVTICA
LIBER II.
Ignis.
Hactenus auriferae contraximus ardua puppi
Robora: et haud tenui conuecta est tota labore
Materies, longe ante quidem quam tute carinam
Tendis, et egregios canthelia ducis in orsus.
Haec, veluti mater crescentem blandula natum
Uisceribus nutrit lepidosque absoluit in artus:
Sic sua venturis exordia prima liburnis
Sanguineosque halitus solidaeque volumina carnis
Donat, et in vastum confercit edolia ventrem.
Nunc te forma Patrem, studiumque ac munera docti

p.69
Artificis praeclara canam: quo principe laeues
Et coeant tabulae, et rimis aptentur hiulcis
Consistatque manu tandem sapiente Carina.
Nec tamen vlla prior fuerit tibi pectore cura:
Quam temere tentasse nihil. quapropter et vnum
Id moneo, et cunctos iterumque iterumque monebo,
Non tantas animo curas, non tanta decere
Te capere officia, et tam grandia in acta moueri
Ni tibi tota graues simularint pectora causae,
Et vocet vtilitas tanta in certamina mentem.
Sceuola scit, patriae quem plurima commoda terrae
Utilitasque manus calidis inferre coegit
Et torrere focis. humero maiora subire
Pondera, cum minime tam grandia ferre necesse est,
Ut fatuo res digna viro: sic tota subinde
Cladibus exspirat subitisque doloribus exit.
Ergo nisi vtilitas et honesti causa laboris
Mouerit, impensas rerum vitaueris, et te
Contrahe: ne seros pariant tibi facta dolores
Poeniteatque operis tristique agitabere luctu.
At si certa animum ratio ferit: ista necesse
Ut tibi sit monumenta sequi, tabulasque paratas
Iungere et a primo diducere fonte Liburnas:
Quod deceat fecisse virum, sudoribus insta
Praecipuis: reliquique nihil tibi feceris omnes
Ad numeros operum. tam sit tibi pectoris ardor
Explendo summus, quam non temerarius ista

p.70
Consectando fuit. vel fortis vtroque vel hocce
Languidior, si qua cessandum est parte, videri
Tute velis. nihil est tentasse ingentia si non
Perficias animo totosque expleueris ausus.
Quare vbi consilijs res est prudentibus acta,
Et simul vilitas tibi suaserit, ocius omnem
Experiare manum cedatque ignauia factis,
Et labor et meritae stimulent tibi pectora laudes.
Principio conere virum, cui plurima circum
Pectora consilij ratio est: cuique aurea virtus
Imperat ac celebri cumulatur gloria facto:
Propositis adhibere tuis: cui cuncta Magistro
Credere et haec operum mandare impendia possis.
Naupegum fortasse voces: si nomina Graijs
Usurpata, iuuet Latijs inferre Camoenis.
Hunc aetate legas equidem non prorsus inepta
Effoetisque annis, gelido cum membra sopori
Rectius aspirent senioque agitentur inani:
(Consilijs nisi quid fortasse adhibere Magistrum
Hunc libeat, cui res est cognita prorsus, et omnes
In formam Ueneres longa ob certamina constant.)
Nec iuuenem adducas, primis cui flaua cadebat
Barba resecta genis. nihil est grauitatis in illo
Consilijque nihil: rerum experientia languet,
Atque animum lusus alienaque plurima voluunt.
Hinc ingrata manus operi: cum taedia multis
Praecipitant animum studia in contraria curis

p.71
Abducuntque viro mentem, cum pocla sequatur
Obrutus, aut Ueneri tumidos indulserit ignes.
Quo quantum videas rem destituente moueri,
Certior ex vsu tandem iactura probarit.
Namque operas sibi linquier, aut committere tantas
Res alijs, sane multo est via regia damno,
Quae feret haud dubia foecunda exordia cladi.
Est alius medijs quem cursibus extulit aetas
Quemque animi vigor et studijs inscripta secundis
Cura beat: quem non solertem ganea primis
Floribus obtriuit nec inepto strauit amori.
Sed cum praecipuis operum feruoribus annos
Traxerit, ingenio claros atque arte Magistros
Sectatus: vero simile est didicisse, quod altae
Intulerit laudi factisque sequentibus addat.
Sobrietas animusque vigil: qui mente sagaci
Omnia perquirat, consideret, inferat, aequet
Prospiciatque prius, quam res agitanda sub ipsas
Poscitur esse manus. grauitas, constantia, sumpti
Cura operis, nusquamque oculos excludere facto.
Cui. animo lubeat molirier alta, pari
Sedulitate manus studio miscere fideli,
Et totas vrgere operas: cui cognita puppis
Uenturae facies, proprijsque sit obuia formis.
Integra quin sua membra viro spectentur, et artus
Haud mutili. nil nec plantis decessit et altis
Luminibus, rigidae nec sunt imbellia dextrae

p.72
Officia, et certa non desunt robora menti.
Huic opus et rerum facies quaecunque Magistro
Pareat, ad cuius coalescant omnia nutum,
Consistatque labos: famulis qui mandet, et vnus
Denique surgenti meditetur cuncta carinae.
Tu saltem videas ne quid, cum prima locentur
Fundamenta rati, subitisue caloribus erres
Consilioue malo: ne qua tibi forma modusue
Postea displiceat. leuis incipientibus error
Ingentes peperit ventura in facta ruinas.
Ast Prudentis erit veros quod prosit in vsus
Eligere, et prima certos ab origine fines
Ceu sua Naupego describere limina posse.
Ne tibi cum Celox opus est, incautius Holcas
Surgat, et excedant proprias impendia metas.
Tum vero auxilia et gnaras in talia dextras
Munera conducto iungasque ferasque Magistro:
Quo sua praesidio perfecerit exue mentem
Quae putet vnius tantum molimine grandes
In coelum moles excelsaque culmina tolli.
Res operas poscit. destruxerit vnus, at vnus
Haud itidem tabulis nexus induxerit, et quae
Surgenti impingas non firmet vincla Liburnae.
Excellat licet ingenio solersque laboret:
Non tamen omnibus is iam sufficit vsibus. vnum
Interdum tempus plures diuersa requirit
In studia artifices manuumque iuuamina poscit.

p.73
Nec tamen excedas numero. ceu maxima suadet
Utilitas, sic tute operas conduxeris. Inde
Cura sit, vt faciles animisque manuque valentes
Ingenioque bonos habeant Naualia Fabros.
Omnia qui ferro quae sunt agitanda receptis
Perficiant monitis delataque iussa sequantur,
Vulcano similes: chalybemque et ferrea massae
Pondera qui vastis fornacibus eruta versent.
Haec equidem pars pene tuae sit maxima curae,
Iudicio quae lecta siet. non omnis in istud
Venerit officium tenui faber auctus ab vsu,
Quique diu magnos non pertulit acrior ignes.
Non etenim satis est cudendo plurima ferro
Brachia lassari. Sit cura ea prima salusque
Omnibus ante quidem ponenda laboribus, vt nil
Infido prorsus coalescat forcipe: nullos
Haud satis inducta ceu carne relinquat hiatus,
Et penitus falso tabescat malleus ictu.
Dij quantum sceleris: quanta est iniuria ferrum
Languidius toto vel mergier igne, vel acri
Non exerceri sua per vestigia pulsu.
Credibile est superis iram spirantibus omnem
Saepe animis curam sic demum auferrier: vt quod
Ex arte efficerent nihil id respondeat arti,
Nec ferat ad iustas aequata sacomata lances,
Et mihi nescio quid maius fortasse videtur
Hic vitij: ferro si desint robora, quam si

p.74
Peccatur lignis: vbi vel neglecta, vel ipsis
Usibus abrupta, aut falso commissa, securi
Sic emendari, aut sarcirier omnia possunt:
Ut minus et damni intulerint, nec pectora curis
Afficiant, sedenim similis non linea ferrum
Admouet, id quantum diuersa ad iussa sequatur
Apteturque locis, solidum fiet. omnis vbique
Rima absit, claroque sonum det acumine nam quid?
Saepius haec equidem ratio neglecta carinas
Perdidit, ac medio laxauit in aequore puppes.
Adijcias igitur curamque et pectora fabris:
Qui si non prorsus formis tibi cuncta politis
Expediant: operam saltem hanc impendere certent,
Sic studeant rebus, ne rimas ducere ferrum
Aut spirare velint. incudibus acta rigescat
Lenis, et in solidum coeat noua lamina ventrem.
hic clauus vario diductus acumine multos
Diuersosque capit per adesa foramina vultus:
Et recipit celeres tenuata cuspide formas.
Nec dictu facile est, quot res ea sola figuras
Induat, obtusus, procerus, acutus et asper,
Et breuis, et tenuis, longusque, adpressus et acri
Stipite protensus: detortus, rectus, vtrinque
Dentatus, facili ne quid vestigia cursu.
Pone legat, tum quadrifido velut ordine quidam
Exierint, teretes alius concrescit in orbes
Aequatumque sinit decurrere in vltima ferrum.

p.75
His caput insertum est, his est ceruice reuulsa
Aut demptum, aut prorsus tenui sub vertice pressum:
Ut subeant totas sua per vestigia partes,
Et nihil humentes spectandum prostet in auras.
Nec clauos tantum sed tortas massa cathenas
Uinclaque nexilibus fundat coeuntia nodis.
Res ea non minimos aliquando paratur in vsus
Et tua non dubijs naualia fructibus auget.
Id faber insigni delatum in lumina facto
Exploret: ne quid vel hiando peccet, et altas
Concipiat rimas vitiumque foramine ducat.
Vel minus aequato prendat se lamina flexu
Decedatue modis nexuque herescat inani.
Artificis certe est obliquae recta cathenae
Uincula moliri, consertosque ignibus orbes
Iungere et in numeros formasque ita voluere spiras:
Ne tempestatum cum vi mare saeuiat, ingens
Turbo per insertos abrumpat vincula nexus,
Deijciatque freto laxetue impune rudentes.
Tandem opus accedat, quo non praestantius omni
Expediet faber ingenio dextraque sequatur:
Nec cui maiores meditentur brachia pulsus.
Haec cura, hic labor est: huc sese incudibus omnis
Inferat ac totos industria mouerit ignes.
Anchora formanda est celeri tutela Carinae
Praesidiumque rati. manibus nunc feruor apertis
Inseritur, validoque ignescit malleus ictu

p.76
Dij quantum curae est animis, quantumque laborum
Artubus insurgit. nunc nunc properate, facessas
Mollities rigidoque parent se brachia ferro,
Et matutinis veniant ad verbera dextris:
Insistantque operi, massamque per omnia cogant
Interualla nouis penitus concedere formis.
At prius hanc rigida quam tentes forcipe, certis
Machina sit suspensa modis: quae tota camino
Inferat, ac tenui versarit pondera motu.
Mox oculos adhibe, et validos intendito neruos
Exerceque manus. coeat massa omnis in vnum,
In solidum coeat pulsuque agitetur et igne.
Ille per alternos spiramina mutua ventos
Excitet, ac crebros cumularit follibus ignes.
Carbones alter subigat. stat fixus in altam
Ipse Magister opem. postquam aes candescit ab igne:
Machina deuoluit positisque incudibus aptat.
Accelerant operae. faciles se brachia tollunt
In numeros glomerantque manus, et caedibus instant
Praecipites. late spirantes ignea fundit
Massa faces, circumque micans se flamma per omnes
Egerit articulos et tecta caloribus implet.
Follibus incumbunt iterum. fornacibus alte
Ingeritur rursus ferrum: suspensa reducit
Machina, et hos facili superare dat arte labores:
Aptaturque oculus, summoque e gutture dentes
Explicat ac duplices in acumina diuidit vncos.

p.77
Post oculo inseritur geminato circulus vsu:
Seu quia transferri sic mollius anchora possit,
Seu rigidum tereti quod prendat ab orbe camelum
Detineatque rates tutasque det esse Carinas.
Ut satis extremo subijt calor igne, relatam
Malleus exaequat donec suprema peractum
Dextra opus absoluat plenisque stet Anchora formis.
Perfectam gemini, ceu lesbia regula, sensus
Explorant. quid enim? vel visus in omnia mergit
Se loca et in quasuis circumfert lumina partes,
Et nihil obscure coeuntia corpora lustrat.
Vel certe auditus, numeroso malleus ictu
Cum sonet ac crebros iterauerit ordine pulsus,
Haud dubio obseruat solidum systemate ventrem
Deprenditque dolos, et hiantia vulnera prodit.
Quod si tinnitu aut facili stridore per auras
Increpitet latoque sonus clangore feratur:
Densum opus id plerunque scias, nec inania subtus
Esse putes. sonitu sed si grauis exit ad aures
Impetus obtuso sterilique vigore fatiscit
Nec ferit arrectos gracili sub acumine sensus:
Protinus haec suspecta siet. da lumina circum
Ferrier, et totos rimabere sedulus orbes.
Deprensum sanet rigidis industria palmis
Artificisque manus. calidis fornacibus abde
Rursus, et incudi quantum potes, insere ferrum.
Haec summa est operis prima quod origine fabri

p.78
Expediant. nam quod perfectae postea naui:
Intuleris, ceu sunt tormenta enormia, Corui,
Lancea et harpijae gladiusque, et caetera Marti
Arma dicata fero, bellisque aequata gerendis:
Ex alia prorsus veniunt ratione, nec huius
Esse etiam generis, non huc spectare putabis,
Nec praestare truces naualia laeta Colubros.
Hoc sibi nam poscunt armamentaria munus
Quae ratibus vitam, quae pacem gentibus augent.
Quanquam alijs aliud populis placet. arbitror istud:
Ex vsu pendere boni: vt quod terra locusque
Et gentis ratio poterit suasisse videri,
Id primum sit cuique. animo sua commoda cernunt
Est quibus interdum rebus parere necesse,
Et fieri quae posse putant, ea posse laborent.
Interea stratae moles imposta Carine.
Excrescit numero: tabulasque adiungere costis
Naupegus properat firmisque astringere vallis.
Sed ratio varia est vterum compingere, quidam
Claudier asseribus primum fundamina mandant,
Eque suo ad summum perducunt robora fundo.
Diuersum quidam sed iter sectantur: et inde
A summis primum subiectam partibus aluum
Exorsi, rerum contraria vincla sequuntur,
Descenditque latus circumque immane latebras
Pangitur, et prono subeunt parablemata cursu.
Sed prior illa quidem ratio mage congruit, vltro

p.79
Quod subigat tabulas et se sustentet euntem
Aspiretque leui fastigia in vltima motu.
At duplici iungit Naupegus robora forma,
Connectitque suis coeuntia tergora costis.
Aut etenim clauis impacta tenacibus haeret
Materies lateri, totoque exercita ferro
Ligna per insertos subeunt aptissima limbos:
Cum noua transactae ceu cuspidis ora retundit
Malleus et gemino densatur lamina morsu.
Aut plane aequato sociandi margine ligni
Aptantur tabulae: quas non tibi ferreus vrget
Clauus, et in totas subigit minor iste Carinas:
Sed grauibus sane Hippelis blitroque rigenti
Tegmina costarum coeunt: teretemque per aluum
Insurgit moles firmoque stat ardua neruo.
Haec equidem longe est ratio tutissima: ne quid
Interea formae memorem decus. ardet in auro
Iaspis, et vt celeres in se conuertit ocellos
Aptatus digitis Adamas visumque moratur:
Sic nihil hoc melius spectatur in aequore, nil quod
Pulchrius esse putes: quam cum perfecta suisque
Partibus aucta ratis vitreas illabitur vndas,
Et sua per tenues diffundit carbasa ventos.
Non ita virginei diducta monilia fastus,
Non ebur et collo quae iuncta est gemma nitenti,
Aut tantum decus, aut tantae dant nomina laudi:
Instructis quantum capiat mare puppibus, vtque

p.80
Aureus aethereos illustrat Cynthius orbes,
Gloria sic pelago ratibus venit. inclyta ponto
Machina succedit, patrijsque extantia terris
Induit ac magno deducit pondera fructu.
Nauibus imprimis sed danda est forma. vetustas
Inde quidem in totas traduxit nomina puppes
Ut pro diuersa diuersas mole vocarit.
Et formam certe variauerit vsus: vt illum
Ultimus haud dubio monstrauerit ordine finis
Proque modo celeri veniet sua forma Liburnae.
At vero a nostris multum variasse carinis
Maiorumque rates et puppibus addita priscis
Instrumenta putes. aetas fuit ista beatis
Auctior ingenijs, cum virtus crebrior esset
Et minor efferret placidas petulantia mentes.
Molitique homines ingentia pene: Sed illa
Simplicibus tantum cumulabant robora formis,
Nec sibi tam vario catastromata pangere nexu.
Haerebant tabulae tabulis, vteroque subinde
Immenso vastam iunxit labor arduus aluum.
At transtris tantum remisque sonantibus acta
Res ea multa fuit. celeres ibi palmula cursus
Impulit, ac totas subigebant brachia cl asses.
Postquam succreuit cupidae seges effera vitae
Inuasitque lues et amor sceleratus habendi
Pectora: cum studijs audacia creuit: et omnes
Expleuit numeros, docuitque ingentibus et re

p.81
Multiplici instructis pontum sulcare carinis,
Et procul enormi decurrere in aequora puppe
Et tamen ista etiam meritas industria laudes
Assequitur, vitiumque decus virtutibus addit.
Artificis certe est animique in multa feracis
Hoc opus ingenio complectier, inque decoram
Iungere res tantas et stringere nexibus aluum.
Id saltem Naupegus agat, ne incautus opellas
Misceat ac dubio confundat fine Liburnas.
Haec igitur primis iam meta laboribus ipso
Protinus inijcio mentem regat vna: futuras
Oceanone velis fluuiisue aptare carinas,
Et tua per tenues deduci carbasa fluctus.
Quod maris haud simili tentanda volumina remo
Et subigenda putes. leuis est quae subruit amnes
Quaeque breues aditu subradit palmula ripas.
At maris et lati sunt ardua regna profundi
Atque ingens pelago crescit labor: omnibus illic
Ingenijs opus est animisque et viribus. istos
Haud facili Nereus studio dat carpere flores,
Atque offensa parum tibi tonsis aequora cedunt.
uis duram illius sortem, quis pondera regni
Explicet? Oceano prouincia cessit in omnes
Durior euentus, re vera est diues et amplas
Accumulat Neptunus opes, cornuque beato
Inserit humanis ditissima munera regnis.
Sed tamen ingenti res est coniuncta periclo

p.82
Ingentesque parit nostra haec in pectora cura.
Una salus miseris plerunque aspirat, aperto
Si sua vela mari iustis propassa Carinis
Pandere, et aequatis satagant dare lintea ventis.
Mens igitur primo formam meditetur ab orsu
Certaque venturam prodant diagrammata puppim.
Omnibus haud eadem ratio est: validissima bellis
Seruiat, ac densa constent ea robora Quercu.
Quae paci coeant et honestae sacra quieti,
Haud simili laterum cumulentur tota rigore
Nec vasto tantos includant vbere montes.
Quae res vna tamen monitus capit. aut quis in oras
Longinquas soluat, nisi sit firmissima puppi
Structura et grauibus rigeant catastromata vallis?
Nil latus hic imbelle iuuat. sint fortia saeuos
Quae fluctus tumida sub tempestate repellant
Seruarintque viros pretiumque laboribus addant.
Quin cum iam Pacis sit nomen inutile: postquam
Grassari liceat. cum sese impune proterui
Effundant turbentque bonos, et caedibus omnes
Afficiant populos infestaque et aequora reddant:
Quis culpet, ratibus si tu fortasse vehare,
In quibus et laterum rigor est, et idonea bellis
Instrumenta, tuos firmant tibi denique cursus:
Ut tutos capias quo tendis lintea portus.
Haec Naupegi igitur studium cum causa fidemque
Postulat: is quantum meditari pectore possit

p.83
(Si fieri pars prima velit dominusque probarit)
Huc ferat, vt iustae coalescant viscera formae
Seque venusto etiam comprendant mutua nexu.
Nam neque praestanti formam sine robore laudes:
Nec sine concinna memorentur robora forma.
Infido coeat si res praeclara Magistro,
Manserit vna quidem fortassis gratia, rerum
Commoditas certe perijt: cum quassa profundo
Et fluctus experta bibat iam sutilis vndas
Haerentesque leui diffringat acumine partes.
At si iungantur valido latera ardua morsu,
Amplexuque ratem commissaque brachia densent:
Si Venus et formis absit decor: improba tantae
Culmina structurae dilapsaque praemia dicas.
Hanc igitur vigili rationem mente Neorgus
Principio spectet. tum vero vbi sedula menti
Dextera succedat, remque aggrediatur in auras
Promere et ingenij tacitas aperire latebras:
Nitatur studijs animo concepta per omnes
Expressisse gradus: quantumque insistat agendo,
Tantum exaequatae diducat singula formae.
Insudetque rati conceptaque semina pandat:
Protinus vt tenerae statuit fundamina puppi
Aptauitque basim: laterumque intexere costas
Coepit et haud dubijs numeros extendere spinis:
Dispiceat certe tutas vbi ponere flammas
Possit et vtendam sarmentis pascere lucem,

p.84
Res ea nam certis mox seruiet vsibus: vt quo
Praesidio tabulas eduraque robora quercus
Sub quaecunque voces inflectere commoda possis.
Nam ratibus magnis et grandi tanta carinae
Tegmina quis iungat? non vis ea viribus vna
Perficitur. quid enim? certa est opus arte parique
Ingenio: vt quo te non vis tua duxerit, istuc
Te tua non dubio solertia pectore firmet.
Sarmentis igitur nitidum crepitantibus ignem
Praesto habeas: cui ceu sacro tua robora mandes
Admoueasque foco, tabulasque securibus ante
Aequatas operi flammis aduoluere certes
Et versare manu calidisque agitare fauillis
Tantisper, totos calor vt penetrarit in artus,
Internosque sinus occultaque viscera tangat
Innocuus, nulloque voret feruore medullas.
Miraris factum? tremulum lentescit ad ignem
Robur, vt in certos deduci postea flexus
Aptarique queat. mollescit ab ignibus humor
Et rigidos ponit calido spirante lacertos.
Cum veluti panem senioque situque resoluunt
Duratum flammae: tepido sic igne rigentes
Naupegus succos, et dura latentia mollit.
Ut satis impressum bibit aequa tabella calorem
Et rigidae posuit durata volumina formae
Inflectique potest: lateri iungatur: et acri
Protinus in tenuem figatur dente carinam,

p.85
Forcipibus comprensa citis ceu glutine: ne quid
Excedat motu gradibus, posituque vacillet
Frustratasque diu lassarit pendula dextras.
Mox celeri deuincta manu cum constitit, actor
Incumbat terebris, certoque foramina ductu
Naupegus lateri famulos inducere mandet:
Atque aperire vias, grandes vbi figere clauos
Possit, et haud dubijs ea stringere robora vallis,
Ardua succedit voto res. aemula magnae
Incitat ingenium virtutis imago iubetque
Et faciles vrgere manus, et plaudere facto.
Crescit opus: teneramque basim iam longius asser
Liquit, et in summas scandunt parablemata costas,
Excrescuntque [Excrescunque ed.] caua surgentes mole cauernae.
Hic proram cingit tabulis: hic culmine puppim
Molitur, speculoque aequatos inserit artus
Iustaque libratis glomerat subtegmina lignis.
Iamque adeo vastis sublimem molibus aluum
Plena carina tenet: famuli cum pone sequuntur
Malleolis linoque explent et cannabe rimas,
Insistuntque operi per hiulca foramina: claudunt
Ambages, quantumque patet iunctissimus asser
Aut diuulsus hiat, stupaque et fune retexto
Infercire student aditusque resegmine densant.
Nec minor ex alia iam pridem parte laborum
Materies spectatur, vbi aestuat ignibus ingens
Forte lebes calidamque picem flammisque subactam

p.86
Soluit, et ardenti liquefactam versat aheno.
Peniculis siquidem concepta bitumina molli
Spargit adacta manu, tabulasque perungit hiantes:
Costarumque sinus, tacitisque patentia rimis
Obruit, ac pingui laterum tegit ossa liquore.
Ne sua per tenues infundat regna meatus
Et totas Nereus facias subsidere puppes.
Me igitur ventrem ac primos perfecta rigores
Ducier in fluctus Pelagoque immittier optat
Densa ratis. properant famuli Naupegus in omnes
Quae vocat articulos, et robora tanta viritim
Subijciunt animis dextrasque ad iussa ministrant.
Nunc opus ingenio est, totaque opus arte: nec istud
Uiribus aut stulto peragas molimine factum.
Artificis fuerit tam vastae membra Carinae
Dimouisse loco, primisque e sedibus actam
Haud aliquo certe tam grandia corpora damno
Uoluere, et hos tantos ripis aduertere montes.
Quemue Hieronis opus Siculique ea facta Tyranni
Ignorare putes? ingentem dextra Liburnam
Struxerat, ac tabulis solidos induxerat artus
Grandibus inscriptam spacijs vteroque Chimaeram.
At postquam immensis perfecta laboribus alte
Constitit, ac latos aluo pandebat hiatus:
Immotas equidem tam vasta in pondera moles
Immotosque gradus in membra enormia fixit,
Ut duci nusquam mittiue per aequora posset.

p.87
Nil fabricator agit: quanquam conatur ab omni
Hanc vrgere manu, studium sed inutile perdit:
Una Syracusij donec solertia Uatis
Tollit opus, facilique dedit librata moueri
Arte loco, et molli se flectere pondera lapsu.
Multa igitur cogi nequeant cum facta beatis
Ingenij cedunt studijs, atque arte magistra
In quascunque libet deduxeris omnia partes.
Quare vbi succreuit molesque et forma Carinae
Ut ducenda siet pontoque aptanda liquenti:
Uiribus haudquicquam fidas, nisi viribus addas
Ingenium et placida tot curas arte gubernes.
Fissilis inijcio remouenda est assula. fundum
Lubrica fallacem praestat, ne ponere tuto
Fulcra queas: lateriue pedes subtendere possis
Aut palos inferre solo vinclisque tueri.
Asseribus terram mox sternas subtus, eosque
Ordine disponas, rigidam qua ducere puppim
Cura sit, ac motos proferre ad littora cursus.
Hinc teretes malos lignumque volubile firmos
Subijcias lapsus. funes res vltima poscit
Sic tibi consertos: alijs vt pellere possis
Ast alijs librare, vias dum affectet in aequor
Iam ratis, ac grandi succedat tracta camelo.
Ergo vbi venturo sunt cuncta parata labori
Concipias animo votum, precibusque Tonantem
Aethereum cumules coelumque iuuamina poscas.

p.88
Mox operi insistat cauto manus aemula ductu
Promoueatque ratem. trochlaeis ac funibus omne
Constat opus certaque manu, quae cuncta gubernet
Aequaritque agiles in transtra sequentia gyros.
Unum autem moneo, fidos te adhibere ministros,
Res quibus ista quidem nota est: quos ante paratos
Exercet similis tam celsa in munera ductus.
Tum vero insistas operi subigasque cylindros
Tantisper, moles dum prima in littora sese
Inclinet. quantoque magis subit aequora, tanto
Sit lapsus minor, et tenues substerne Phalanges:
Impulsus dum prona iuuet, dum machina sese
Subruat, atque aequo sufflamine mota sequatur.
Hic etenim celeres vrget Naupegus alumnos
Dispensatque moras, signoque et voce ministros
Incitat, ac certo mouet ardua viscera cursu.
At ratis ingreditur rigidis protracta camelis
Artificique manu. Uoto comitantur in omnes
Turba gradus, plauduntque animis et vocibus instant.
Donec in extremos iam machina prodijt artus
Aspiratque salo, priscisque e sedibus altos
Praecipitat lapsus, medioque stat aequore Puppis.
Dij maris, et liquidi mitissima numina Ponti
Nympharumque greges, vitreis quae plurima ludis
Turba vadis, volucrique teris tua lumina cursu:
Insolitae gratare rati. da labier vndis,
Foelicique moue deductam luce carinam.

p.89
Sic aliquis vocat ore deos: plauditque precanti
Tota corona viro. subitas vox sacra per auras
Insonat, ac moti spectantur in aequore fluctus.
Ipse etiam valido religatam fune Liburnam
Naupegus subigit, rigidamque ad littora proram
Vertit, et acta manu tonsillis robora firmat,
Gaudenti similis. tanta est fiducia cum res
E voto nobis, nostrosque aspirat in vsus.
Ipse diem niuea praesentem fronte celebrat
Atque operas aliquo reficit tum munere. certe
Naupegum Dominus vel honesta veste, vel auro
Donat, et huic tanto gratatur latus honori.
Postera lux niteat cum rursus adesse ministros
Imperet ac solitos Naupegus obire labores,
Acceleretque manus. illi omnes omnibus instant
Officijs, quantumque dijs opus acre secundis
Crescit et optatos ratis induit aerea vultus:
Tantum sollicitis operum sudoribus addunt,
Et glomerare manus superasque recondere costas,
Molirique foros tabulataque ponere, rostrum
Tendere et in totam sua iungere robora puppim.
Quis mihi iam proprijs signatam vocibus omnem
Explicet aut rerum formam, munerisque notarit:
Aut loca seu trabibus, seu lignis aequa dolatis
Prodat, et e molli referat mihi singula versu?
Iam stolus, harpa, ptychis, protensa repagula, sellae,
Atque acrostolium phalcisque oculusque parari

p.90
Incipit, et certis veniunt pritonaea columnis.
Quae moles operum iam denique restat in ipsis
Perficienda vndis: partes vbi cura supremas
Diuidit, ac toti mensurat iusta Carinae.
Terra rudimentis fulcimina strauit: at vndae
Extremas addunt diuerso ex ordine formas
Perficiuntque opus et pleno dant crescere ductu.
Credibile hic tamen est, facili coiisse Liburnas
Ingenio veterum et pingui creuisse Minerua:
Quae quanquam varijs constabant partibus, vnum
His ingens aberat pondus tamen, abfuit illis
Gratia, et immani tormenta furentia pulsu.
Nostra aetas rationem omnem numerosque modumque
Auxit, et in varias diduxit pondera classes
Inscripsitque operas titulis formaque diremit.
Cumque aedes vsu superent, ex aedibus istuc
Aemula signandis statuuntur nomina rebus,
Eque domo totas poteris cognoscere puppes.
Ianua, claustra, serae, limen, fastigia, postes,
Tecta, focus, paries, tabulata, coquina, caminus
Sella, penu, furnus, epibathra, exedra, canistra,
Aula fenestra, thorus, varijsque cubilia formis,
Carcer, et haud timidis aptata sedilia nautis.
Aut quae praeterea nunc maxima vincula portant
Istae ampla vastaque strues, quae corpore denso
Rijs coeunt seclis et ligna rigentia iungunt.
Utque alijs ornant excelsa palatia rebus

p.91
Et varias cumulant diuersa per organa formas:
Sic aliosque aliosque rati componere vultus,
Et rerum miros satagunt inducere flexus.
Feruet opus manibus celerique expressa securi;
Forma venit, summamque tegunt tabulata carinam.
Interea fabri puppimque et maxima prorae
Uincula dum peragunt laterumque superflua iustis
Exaequant numeris rostroque adludere certant;
Omnia Naupegus quaesunt externa perurget,
Procerosque aptat malos, rectissima ligna:
Quae lui primum subnixa cacumine densa
Robora materiae compactaque viscera pandunt:
Excelsas veluti pinus, quae montibus altis
Increscunt, superasque inter dant serpere nubes,
Et procul extantes mittunt in sidera ramos.
Hoc genus in malos, dium pater atque, hominum rex
Cum primum vasto sparsisset semina mundo
Ire dedit, rapidosque inter se condere ventos
Et cono inscriptos efferre per aera vultus.
Unde tibi pridem nauali strata recumbat
Materies tantis quae seruiet vsibus. hanc tu
Aequatam dolabris, ne quis tibi nodus in esse
Possit et antennis faciles decerpere cursus:
Mensuraque modoque pares. res vnica mentem
Sollicitet. quid enim? Malum si forsitan vna
Expedit arbor, erit tenui tibi cura labore
Hac perfecta, nihilque animo cruciabere: quod res

p.92
Ipsa modum formamque ferat, natura peregit
Hoc opus ac facili tibi rem deduxit ab) sit.
At si plura quidem ceu foedere ligna necesse est
Pangier, et plures astringi in vincula pinus:
Hic opus ingenio est: vt quod natura negauit,
Sarciat arte manus: multoque e robore malus
Crescat et in solidas coalescant plura medullas.
Haud extrema quidem moueat solertia mentem
Has iungendi operas. magna est et pene salutis
Anchora prima rati, valido cum dente mesodma
Adstrictos malos compactaque ligna praehendat,
At grauis hippelus, tum vincula dura tenaci
Has morsu pinus, atque hac coeuntia stringat
Tergora. praecipuo res est ea digna labore
Ingenioque pari. malo spoliata, per vndas
Iactatur puppis: miscetque doloribus omnem
Siue operam Nautis, seu rem rectoribus. atrae
Cum tempestates in praeceps carbasa malo
Confracto iaciunt, facie turbare molesta
Horribilique solent. nihil est rationis in illo
Consilijue malo. circum tumidissima saeuis
Ructibus vnda furit, lassataque corpora versat.
Hanc igitur Naupegus opem multo ante frementi
Obijciat pelago: robustaque vincula malis
Inserat, ac forti denset coeuntia morsu.
At malo partes variant: imamque vetusti
Dixerunt Pternam: medios Trachelia cursus

p.93
Antennis praebent, summis Carchesia nodo
Protinus aspirant, corbemque extantia portant.
Interea reliquis formam Naupegus ab omni
Dum celer arte parat tabulisque incinxerit aluum
Pontigradamque ratem, malosque exaequat eunti,
Et latera incumbens trabibus connectit acernis:
Ex alia properans contortos parte camelos
Restio molitur: qui quantos anchora funes
Et quantos puppis sibi flagitet alta rudentes,
Consilio meditatur, habetque hanc mente repostam
Effigiem et veros ea commoda vertit in vsus.
Prima fides operi: vitijsque doloque carere
Materiem. quid enim corrupta cannabe rerum
Efficies, quo tute equidem confidere possis
Praesidio, et rapidis opponere robora ventis?
Hanc igitur quoties mercabere, mouerit Argus
Lumina: at ingenium Pallas regat. hic neque fratrum
Gratia nec magni flectat te cura parentis,
Ut corrupta quidem quae sint, vel emenda putaris
Vel statuas miseris non fida iuuamina nautis.
Cum tibi materie consultum est, induat omnes
Restio conatus, artemque adhibere magistram
Nouerit ac solidos glomerare in vincula funes.
Dij quanto sudore fluas, quantumque laborum
Quotque exantlandos tibi noueris esse recursus
Procursusque [Procursussque ed.] simul? nihil alta papauera somnus
Sparserit, aut segnes ferat haec solertia dextras.

p.94
Utque tibi valido coeant serpente cameli.
A primis meminisse velim te ducere filis
Inijcia, ac teneras aptare in maxima proles.
Haud aliquo surgunt tibi splendida culmina fructus,
Si basis atque nouae fundamina molis inani
Infidoque velut statuantur lubrica fundo.
Prima salus operi, si prima haud victa labascant,
Nec grandi causam tribuant substrata ruinae.
Ergo vbi detorta iam constant cannabe funes
Et satis attractas agitabat restio cautes:
Protinus inducas piceis ea corpora guttis
Atque extenta lines. nec enim fatis arte manuque
Consilioque pari restes pertexere tota
Materie fuit ac densos vrgere camelos:
Ni quoque prudenter quae sunt confecta liquentes
Aduersus Pelagi studeas munire procellas
Aequoreosque dolos: qui, si pice lina carerent,
Protinus abruptis miscerent funibus vndas,
Excussasque darent subuolui in littora puppes.
Haec igitur prudens vt damna ingentia vites,
Quae plerunque suis ignauia fructibus auget:
Hijs medeare malis, cum tute bitumina mandes
Et gratam ilignis potare canalibus vndam
Restesque funesque simul validosque rudentes,
Et tibi quos peragit solertia fida camelos.
Ut primum spectant insertum littora malum
Firmatosque pedes sub acuto dente mesodma

p.95
Condit et ingentis comprendit robora ligni:
Protinus in sacros animumque et tota rudentes
Pectora conuertas: res haec praeclara meretur
Nomina, et artificem poscit solertia dextram.
Maximus haec equidem nautarum munera certo
Perficit ingenio, validisque rudentibus altum
Inserit e malo stringitque in vincula conum,
Subnectitque rati laterumque in margine condit.
At rostro malum protonus deuincit, et istas
Adiungit partes: circum diffusa rudentum
Materies serpit iustoque ex ordine pendet.
Quis trochleas, quis aperta lijs vestigia narret,
Quisue per ingentes deducat carmina flexus?
Tot restes tot dura iacent retinacula funes,
Tot commissuris impacta tenacibus haeret
Plurima materies certesque aspectat in vsus.
Quid quod per medios in summa cacumina funes
Suspendat sibi nauta gradus? ceu scala iacenti
Fixa solo tandem liquidas euadit in auras,
Progressusque virum supera in fastigia ducit.
Anchora postremo rigidis aptanda Camelis
Insequitur, validisque immittit funibus ansas.
Anchora quae prorae comes, et tutela Carinae
In latus obuersos suspendit ferrea dentes
Et spectanda iacet. Sedenim fortasse necesse est
Interdum plures vni decernere puppi:
Quas inter summo quae praestat robore Sacram

p.96
Nautica turba vocat: quae tempestatibus altis
Soluitur atque rates extremo fulcit asylo.
Iungitur huic medio iacti fulciminis index
Fune globus: qui quo iaceat laxata profundo
Anchora et occultos sub aquis demerserit vncos,
Monstrat, et a ratibus vicina pericula pellit.
Hunc solida quidam pinus ceu corpore [corpere ed.] denso
Conficiunt: alij vel adacto in vincula condunt
Vase, vel huc sartos connectunt restibus vtres,
E proferre docent vigiles in sidera vultus.
Saepe ea res magnos peperit pulcherrima fructus
Seu vitanda forent alijs sua damna Carinis:
Seu ruptas aliquando rates fune resoluit
Tempestas, grauibusque tument agitata procellis
Aequora et e tota puppes statione repellunt.
Tunc equidem certo globus iste latentia monstrat
Indicio, et quo se spacio grauis anchora mersit
Protinus ostendens aditus patefecit habendae
Rursus: et amissos iterum te ducit in artus.
Tandem etiam antennis succedat cura, manuque
Artifici coeant celsis in grandia malis
Commoda, et ingentes validae tendantur in vsus.
Antennas sedenim tereti connectere malo
Delphinum videas: volucri quem sphaerula condit
Multa globo, miroque capit sua robora flexu,
Et faciles tribuit supera in fastigia cursus.
Hunc vero attollit funis tractorius, altas

p.97
Qui rursum antennas primos demittit in orsus
Et placide circum tabulata quiescere donat.
Iamque adeo excreuit numerusque modusque laborum
Et dryochus summis aspirat in vltima labris:
Cum simul aduerso iam pridem ex ordine profert
Histiopegus opus: velisque inducere formam
Certat et aequato compingere carbasa iactu
Hancque etiam primis operam conatibus addit
Ut pice fila linat, calidoque bitumine mersis
Occupet extremi velorum marginis oras,
Et collata suat firmoque plicamine denset.
At vero limbos supremaque cornua veli
Funibus incingat, passimque inserta per ansas
Fibula venturis subseruiat vsibus. vncos
Quid quod et haud tenui ceu maxima munera fructu
Addideris? certa est sub tempestatibus altis
Uilitas, cum vela sinu distenta soluto
Contrahere et forti libeat tibi stringere neruo.
Tum certe primos hami reuocantur in vsus
Acceptantque ansas extremaque carbasa torto
Fune plicant, minuuntque sinus aurasque recludunt
Et nihil in medium, nisi quod iuuet, abdere ventrem.
Antennis igitur subtendunt vela: sed horum
Non vno pars omnis habet sua nomina ritu,
Nec veniunt parili memoranda ea corpora dicto.
Ordinibus distincta leues panduntur in auras
Acatiumque locus medium tenet: inde dolones

p.98
Et succurrentem postrema in parte locaris.
Interea corbem Naupegus in ardua mali
Culmina subuexit: lignumque imponere ligno
Certat et extantes sub sidera pandere malos,
Et formae hoc decus in superos proferre rudentes.
Cum simul internis perfecta laboribus omnis
Materies coijt: fingendis meta tabellis
Venit et excessit trabibus sua cura locandis.
Denique quid puppi vicinam tute canalem
Miraris? solido velut inclyta machina fructu
Occupat ista ratem gran desque paratur in vsus.
Collectas haurit sentinae amplexibus vndas
Et nocumenta bibit, vario quae attracta recessu
Iam procul in pelagus ceu diros fundit odores:
Nausea quae facili nonnunquam pectora damno
Turbat, et internos vertendo commouet artus
Uisceraque in genti ceu tacta dolore suburget.
Quin restes etiam tabulata per alta reponunt
Urgentes, leuibusque adigunt prymnesia spiris
Et sociant teretes ventura in munera chordas.
Tandem Nauarcho ne quicquam desit, honestis
Prospiciunt tectis: laetoque cubilia tractu
Moliti facilem dant ferre per aequora vitam,
Inscribuntque domos titulis et nomina iungunt.
Ultima cura rati succedit clauus: agendo
Qui facilis subigat tam pondera vasta, Carinam
Mouerit, ac iustis aequarit lintea ventis.

p.99
Eia age siderei quis munera tanta parentis
Aut memoret satis, aut merito satis aequet honori
Officijsue feret? Signum est mortalia summos
Haec curare Deos nostrisque intendere factis
Inferaque haec miti complectier omnia vultu.
Tum vero iusta quis dignum nesciat esse
Laude virum, tantas animo qui digerat artes
Perficiatque manu? validas qui in littore puppes
Condat, et haec auido mittat sacra munera ponto?
Credibile est diuum monitis superique Tonantis
Arbitrio tales deferri in pectora motus,
Atque animos implere bonis, dant sidera mentem
Ingenuam, donumque Dei res clara putanda est.
Ut clauum fixit Naupegus, in alta coronam
Culmina suspendit, gaudetque alludere sertis
Grataturque operi. medijs at fluctibus Holcas
Innatat, ac casus se spe confirmat in omnes
Commendatque viam superis, ac talia fatur.
Dij maris et coeli rector, Nymphaeque natantes
Tuque adeo Neptune, meos mihi prospera cursus
Perficite et placidos timidae date numina portus.
Non mihi lignorum quae firma est machina cristas:
Tollit, vt aethereos prae me stultissima ventos
Contemnam. at rerum cum norim foedera coelo
Meque meosque etiam commendo citissima cursus.
Et quae grata dijs ego vota amplissima fundo.
Foelices dent fata vias: mihi pone secundos

p.100
Nouerit vnda gradus. tum me pia numina seruent
Atque meis iterum superato ex aequore saluam
Reddant, ac laetos crescat mihi nomen ob vsus:
Augustaque ferant structam me sorte Carinam.
Sic ait ingeminans fatique ignara quieuit.
C. Erasmi Michaelii
Laeti,
DE RE NAVTICA
LIBER III.
Aqua.
Hinc maris et vitrei quae sunt amplissima regni
Littora: quos fluxus patitur vastissimus vndis
Oceanus: quo fonte leues Salsedo procellas
Induit ac variant operosos sidera motus:
Tum crebris cur auctus aquis neque Pontus inundat,
Nec quassat ripas oppostaue moenia sternit,
Exequar. egregio mens est obiecta labori

p.101
Si tu Phoebe manus perculsaque pectora firmes.
Te sine nequicquam tentamus magna Poetae,
Nec monumenta damus sero mansura Nepoti:
Sed tu CHRISTE Deus nostrae pars laeta iuuentae
Ingenijque ardor, radiusque et imago parentis
Aeterni, et studijs pars prima ac vltima nostris,
Hos mihi conatus magnique insignia facti
Perfice vota. tuo iam pridem numine celsos
Pieridum colles Tempeque virentia lustro.
Tu mihi quodcumque est operis quodcumque laboris
Das superare. equidem vel te sunt magna parente
Edita, vel nullo sunt aedita magna parente.
Tu Ueneto laudem populo, tu pectora Vati
Sufficis, vt Laeto veniant tibi grata poeta,
Longaque sit nostris obnoxia vita Camenis.
Ergo vbi progressus rerumque elementa tueris,
Oceanum tibi prima quidem cognoscere cura
Pectoribus subeat: quantumque vel arte vel vsu
Ingenioque potes salebras obtriueris, in quas
Incidere haud raro sectantem magna necesse est.
Forsitan et Ueneri merita ratione litabis
Supplicibusque Deam mitissima numina dictis
In tua vota trahas. Uetus est sententia natam
Quae ferat esse mari fluctusque animare liquentes.
Hanc comitem magni capias sudoris, asylo
Quo fretus tumidi vastissima littora ponti
Naturaeque vices, refluique volumina regni

p.102
Prendere coneris Pelagique recludere sortes.
Huius enim varia est natura vsusque situsque:
Cumprimis mirandus, et haud satis obuia motus
Regula perpetui: tacitis quae obnoxia causis
Distrahit immissos sua per vestigia sensus.
Raro igitur quenquam, veros monstrasse fluentis
Naturae fontes, latosue reuoluere ponti
Circuitus: aut quanta meet per climata Nereus,
Quae loca quot spacijs distantia regna sequatur,
Cum tamen aerios diuersaque femina tractus
Terrarumque sinus atque intima viscera multi
Ingenijs scrutati in apertos plura dederunt
Eruta conspectus: quaeque ante obscura fuissent:
Iussere expulsa penitus caligine cerni.
Hinc auri pondus Cuprumque ac grana nitentis
Argenti, lucem cepere: hinc optima stanni
Materies sese nostra in compendia magno
Effudit numero: hinc Gemmae prodire. virorum
Artificum studijs res explorata sub auras
Venit, et e latebris iucundos extulit vsus.
Aut quid ego aerios et lucida nubila tractu
Rettulero? nonne hic diuerso ex ordine formae
Multiplices agitant motus, variasque videri
Contingit species: quas mens humana sagaci
Uestigat studio caussisque patentibus addit?
Sic pluuias tenuesque niues trepidumque Cometem
Saltantesque aperit supera in regione capellas,

p.103
Fulguraque ac tonitru, ventisque volumina pandit.
Mox coelos ingressa aliud perquirit, et orbes
Sese inter confert numeratque ac digerit: inde
Mensurat spacijs, qui quantum extrema tuentur,
Tantum voce quidem grauiore sub vltima sese
Culmina distendunt, sonituque obscura feruntur.
Quin Annos mensesque polo, numeresque dierum
ducit: quibus aut longas dant frigora noctes,
Aut breuibus coeunt astricta repagula gyris.
Tum vero humanas ceu regna domestica vires
Explorare iuuat multos labor. organa motus
Atque operum causas animique latentia produnt
Semina et occultis in apertum fontibus vrgent.
Hoc igitur sese studio mortale fatigat
Exercetque genus. quid enim? pulcherrima res est
Naturae fontes atque incrementa tueri,
Haecque per humanas deprensa euoluere mentes.
At maris et liquidi quae sint secreta profundi
Semina, quae motus ratio, quae tanta saporis
Causa, ac quod tandem vitreis se misceat vndis
Numen et hanc gelidis ceu vitam fluctibus addat:
Haud satis expensa quisquam mihi lance peregit.
Sparsa quidem sunt multa libris, aliudque tabellae
Nunc aliud stringunt leuiterque attingere certant.
Ast nimium ieiuna suisque informia membris,
Nec penitus digesta ferunt: ceu multa necesse est
Ignorare viros, qui densis mersa tenebris

p.104
In lucem proferre student operumque labores
Praecipitant cursu, rerumque examina tollunt.
Me tamen interea nunquam sapientia Vatem
Sic agat: hac oculos cornicum prorsus vt acres
Figere laude velim priscosque notare poetas.
Multa per instabiles errabat turba magistros,
Incertamque diu meditata fauoribus auram
Constitit: ac quo quemque tulit sententia tandem
Inflexit mentem et prenso ceu fine quieuit.
Pythagoras lacrymam Saturno patre fluentem
Aequora tota vocat: coeloque in nostra venire
Regna putat, lapsuque sinus opplere iacentes
Et medias inter se ferre liquentia valles.
Ast alij terras primis sub fluctibus olim
Conclusas latuisse ferunt, vbi nullus ab vndis
Angulus extabat: quod circumfusa mearent
Aequora et expansis texissent intima lymphis,
Donec Phoebeis absumpta caloribus vnda
Deficeret spacijs coeloque coquente periret.
Hanc vero Notijs fortunam partibus esse
Inijcio visam: quod Sol ibi plurimus aestu
Ferueat ac lymphas directo sorbeat igne.
Extractos sedenim Phoebi virtute liquores
Aduectosque polo, mutatos protinus esse,
Atque elementa nouis auxisse calentia formis.
Sed minus in Boream Phoebo licuisse: calentes
Quod minus is radios et tela ardentia coeli

p.105
Sentiat obliquo regnum sortitus in orbe.
Hic igitur mansisse salum, nec ab aequore tractos
Humores celsi petijsse palatia coeli:
Sed nostros durasse lacus, durasse profundum,
Oceanumque suis etiamnum ludere ripis,
Impulsusque vrgere graues, terrisque minari.
Et tamen hac etiam Boream Schola prisca teneri
Conditione putat: similesque aliquando futuros
Esse dies, quibus aequata mare lance peribit
Uastatum flammis: resolutaeque corpora coelo
Misceat ac halitu tenues exspiret in auras.
Haec sua Democriti vigilem sententia mentem
Occupat: in numerum qui elementa superflua cogit,
Et triplici tantum mansura sub ordine dixit.
Post alijs aliud visum est. pars cingere terram
Atque ambire putant: veluti cum baltheus acres
Circundat lumbos inclusaque viscera stringit.
Pars vrgere sinus opplereque pondere valles
Atque informe latus terrarum obducere narrant.
Denique quid veterum fastidia sector, et omnes
Errorum formas agitataque dogmata pan do?
Res ea semper habet dubias in origine causas
Et tenebris immersa latet, penitusque per omnes
Implicat articulos humanaque pectora turbat:
Cum nihil hos tentare aditus sine numine Diuum
Et coelo monstrante fuit. Sapientia tristi
Obruta mole latet, puteoque immersa profundo

p.106
Effugit humanos inimicaque iurgia sensus,
Donec ab aethereis ceu pro dita sedibus altos
Explicet ingenio referatque in lumina nodos:
Seque adeo populis per honestas vindicet artes.
Tempus erat prima cum mundus origin e formis
Hijs equidem rerum coeuntibus intulit omnes
Structurae numeros: cunctisque aequata subibant
Membra locis, vacuumque procul natura creatis
Expulit ac plenis inscripsit partibus orbem.
Proxima sidereos tum cessit flamma sub ignes,
Infima qua Lunae vagabundos sphaera planetas
Finit, et extremos oculorum terminat actus.
Huc discreta deo Virtus sua maxima flammas
Detulit: innata quae cum leuitate ferantur
Sublimes, equidem nostri fastigia mundi
Vicinumque tenent coeli regionibus orbem.
Id vero corpus cum sit rarissimum, ab vllo
Prendier aspectu nequit. et tamen esse necesse est:
Seu propria sese forma sustentet, et ignem
Haud alio fas sit rerum fulcimine volui.
Seu se spiritibus subtilis et aris vndis
Intulit: atque istis succensis pene feratur
Vt calor in venis, liquido qui regna cruori
Iunxit et ex illa vitam statione tuetur.
Sane equidem dubiae sub concaua moenia Lunae
Dum penetrans adit ac superos se sistit in orbes,
Imperio late regnat, geminosque per aestus

p.107
Auxerit aetheream spiramina coelica formam.
Post ignem blandis prouecta caloribus aura
Occupat, ac medias cumulat farragine sedes.
Aura loci genius dubiaeque potentia vitae,
Cui natura dedit spacijs incumbere, qua se
Nequicquam duro mergunt terrestria lapsus.
Hic aer flammis clausus sed caetera claudens
Inferiora locum quem dat natura tuetur,
Crassior igne quidem, sed aquis subtilior: vt qui
Multiplici vegetet coeuntia corpora motu
Insistatque cauis per aperta foramina membris,
Et celeri prorsus complerit inania ductu.
Humor at ingentis moles vastissima regni
Cingitur aereo sua per fastigia tractu,
Inclusasque tegit sub aquarum pondere terras,
Circumdatque solum mergitque latentia ponto.
Namque ea compressae ratio est grauitatis, vt imo
Prorsus adacta sinu mediaque in parte moretur,
Firma basis, circum tendant vbi caetera gyros
Innixasque ferant centro coeuntia formas.
Haec fuit illa nouo faciesque et plurimus orbi
Rerum habitus, primis elementa vbi quaeque locantur
Ordinibus: quo tum quae rara leuisque fuisset.
Materies supero petijt loca proxima coelo
Et liquidos fertur posuisse sub aethere vultus.
Caetera quae grauitate forent memoranda, iacentis
Infima carpebant naturae regna suoque

p.108
Ceu fulcro subnixa pari libramine vastum
Sunt complexa globum nexuque astricta quierunt.
Sed quid ego haec? nec enim consector inania: nec quae
Abducant nostras, caeca ad compendia mentes.
Uilitas vero petitur. natura latentes
Inclusit terras: Sed vox diuina reclusas
Prodidit ac vinclis natura iura subegit.
Sic igitur pelagus veteri e statione recedit
Arbitrio magni victum Iouis: illius audit
Iussa ferox, tumidusque suo se limite pontus
Contrahit ac spacio multum distante secatur.
Quodque prius toto cinxit velut agmine terras
Iam mare diuersos reuocatum accedit in orbes
Ingeriturque locis, cumulosque in limina stringit
E propria veluti pulsum regione: situmque
Naturae mutans peregrina in sede moratur.
Interea mersum tellus caput extulit acri
Oceano, varijsque dedit se partibus alte
Conspicier, quantumque freto se exemit et vndis,
Nudatis superos tantum videt artubus ignes
Et faciem praetendit aquis: quo limite Pontus
Stringitur ac vanos in littora promouet ausus.
Quis sonitum illius pelagi, quis multa ruentis
Murmura, quis subitos diuersa per agmina cursus
Explicet aut iustis aequet miracula dictis?
Scilicet ad Superi nutumque ac iussa Tonantis
Credibile est propero circumflua mollia lapso

p.109
Excessisse locis: simul et statione relicta
Naturae, dicto violentas carpere sedes
Et minime proprio regnorum vecte teneri.
Dij quantos cumulos tumidique volumina ponti
Aspicere et quantos poteras aduertere cursus,
Natiuo sese cum Nerea regna profundo
Exigerent. rapido ceu quis proiecta volatu
Tela videt medias inter se condere nubes,
Et celeri nostros stridore eludere sensus.
Haud secus aequorei tulit impetus agmina regni
E proprijs reuocata locis. natura iubenti
Paruit ista deo: quantumque excedere mandat,
Tantum abit ac cumulo liquidas fastigiat vndas.
Ut satis eminuit depulsis terra procellis
Siccatasque dabat ventura in semina partes,
Intulit Oceano ripas Deus, atque per omnes
Littora circuitus et firma repagula duxit:
Opposuitque salo vectes, vbi mollis arena
Tot fremitus, tot dura maris certamina coelo
Principe sustineat nullasque pauescat ad iras.
Non igitur Mare natiuo iam littore grandes
Regnorum cumulos et opacas stringit abyssos:
Arbitrio sedenim magni Iouis extera mundo
Brachia subtendit peregrinaque moenia pulsat
Perpetuo clausum ceu carcere limina cuius
Sarta colat, nullaque dabit se luce reuerti
Atque iterum nostras inuoluere fluctibus vrbes.

p.110
Quas certe firmi tumidas fulciminis vndas
Haud mirere satis. res haec mortalis acumen
Ingenij superat: violenta sede liquentem
Materiem solido ceu pressam vecte morari,
Et nusquam tenues luctando exscindere ripas.
Haec igitur proprijs elementa grauissima formis
Totius in medio regnum sortita, quietem
Iuncta colunt pactumque Deo et virtute tuentur.
Exsi autem magno decessit pontus hiatu
Deseruitque locos tenuesque reliquit arenas,
Ut facies constet siccoque appareat orbi:
Spectaclo tamen haec digna est res vna: quod vsquam
Haud diuulsa strijs terrarum maxima cernas
Corpora ceu solui: quanquam vel montibus extent
Hic summis: alibi subsidant vallibus, et se
Multiplici varient qua spectant aera, forma.
Opposito siquidem rutilantis lumine Phoebi
Umbra cadit nullis vel fissa vel aspera rimis,
Fractaue nec teretes incidit linea vultus.
Ut certum siet esse globum, quem terra fretumque
Immotae subnixa basi duo corpora gignunt.
Id miror, liquidi cum sit miscerier, hocce
Non tamen et solui terrarum littora tanto
Humorum pulsu crebrisue fatiscere lymphis.
Certe is naturae si tantum motus inesset,
Haud diuturna foret liquido concordia ponto
Terrarumque iugis: sed sese vrgendo perirent

p.111
Mutuaque in subitas glomerarent vulnera mortes
Nunc vero melior formas natura creatas
Seruat, et imposito ceu limite stringit arenas,
Defenditque solum ponitque repagula lymphis:
Ne fera sidentes inuoluant aequora valles.
Quae bonitas autoris et inscrutabile mentis
Consilium aeternae, cum iusto lumine dici
Haud queat, id merito perfecerit: omnibus omnes
Ut grates animis sane amplectamur, et ipsum
Quod studio assequimur veros referamus in vsus.
Quid quod in externum totam maris accola molem
Internumque secet? duplicique e nomine late
Regnantis celeres diuiserit aequoris vndas
Adscribatque locis? Istud diuina vetustas,
Quod solidas ambit terras vteroque patente
Confouet, Oceanum motu ex constante vocauit:
Cum celeri subigat sese in vestigia flexu,
Alternetque vias cursumque in littora gyret.
Hic equidem vario populorum nomen ab vsu
Culturaque capit. geminas qui permeat Arctos
Et stringit septem subiecta trionibus arua,
E Borea Borealis aqua perhibetur, et acri
E glacie aeternis infestat littora crustis.
Hesperias sedenim prospectat Atlanticus vrbes
Occiduasque plagas: tumidis vbi fluctibus aequor
Ingentes cumulos et celsa volumina tollit
Infractum, cogitque graues sub motibus vndas,

p.112
Aequatoque sibi fastigiat ordine lymphas.
Inde sitas Notius pluuios porrectus in Austros
Exercetque teritque domos ignotior: vt qui
Dura Magellanis obiectet littora regnis.
Ultimus Eoo successerit Indicus orbi
In vastas diffusus aquas: vbi plurima lymphis
Materies cumulos fluitantis et ardua ponti
Regna tenet: lato Neptunus in aequore currus
Temperat atque istic multa ditione gubernat.
Hunc equidem toti Cyclum natura profundo
Inseruit: maius quo nil habet orbis, habere
Nec melius quicquam, si demas sidera possit.
Tantum vsus tantumque boni, tot commoda laetis
Terrarum populis, tot et infortunia gignit.
Vtque nihil rerum sileam: cui plurima lato
Insula sparsa mari gelidoque obnoxia ponto
Ignota est:? nihil Oceano diffusius ambit,
Seu solidam spectes diuersa in littora terram,
Seu sparsas passim gentes, quas multa per amplos
Insula circuitus externaque limina condit.
Proximus interno situs est mari. at illius haud se
Hoc natura modo spectandam proferet: vi quae
Non ita compressis circundata brachia terris
Pandat, et amplexu vicinas cingat arenas.
Cingitur illa quidem potius gremioque recepta
Clauditur, et tacitis comprenditur abdita ripis,
Littora passa soli, qua terra abscedit hiansque

p.113
Inducit lymphas Sinuumque in vincula mergit.
Nam veteres dixere Sinus, cum terra recedit
Parte aliqua ac intro subeuntes colligit vndas,
Infusosque trahit porrecta fronte liquores:
Maximus et toto dubio procul optimus orbe,
Qui medias terras et littora rupta columnis
Herculeis aperit, plenoque sub agmine pressum
Ingreditur mundum dirimitque amplexibus orbem.
Hic populos populis atque vrbibus eximit vrbes
Regnorum limes: quique Africa littora dextris
Radit aquis, fractaeque lauat Carthaginis arces
Et sua per Syrtes per inhospita gentibus arua
Niliacasque plagas circumfert brachia: donec
Iuncta Palestinae Phoenicia regna, minoris
Atque Asiae frontes et Colchica littora lambat,
Incuruetque latus, qua Phasidos ostia tandem
Uincat et extrema se sub Moeotide condat.
Europam sedenim stringit manus altera: cum se
Leua per Hispanas amplissima promouet vrbes
Et ripis infercit opes: vbi plurima fluctus
Prospicit in medios Prouincia diues et inde
A Gallis totos obiectat in aequora vultus.
Mox latus Italiae hesperium, Tyrrhenia regna
Occupat: ac quondam florentis menia Romae
Praeteriens longos in Brutia littora tractus
Eijcit, ac Scyllae iunctam legit acta Carybdim.
Inde vbi gyrato curuarat brachia lapsu

p.114
Adriacos ingressa sinus, pulcherrima cernit
Regna virum: quibus in medijs maris aestubus esse
Tranquillas sedes aeternaque tecta volebant
Numina,, et hac seros cumulari laude Nepotes.
Quis Venetum populos, quis fortia pectora, vel quis
Fortunam moresque breui ceu prendere scripto
Posssit et ingenijs tenui decus addere Musae
Res ea maius adhuc ventura in culmina pondus
Seruat, et haud dubijs transmittet honoribus vrbem,
Aspirat si recta deo et virtutibus ardet.
Hinc petit Illyrios et Dalmata praedia campos,
Epirumque legit Graecasque perambulat oras
Atque Corinthiacon hinc atque hinc alluit Isthmum.
Thessalicas premit inde plagas Macedumque colonos,
Et vaga Strymonios amplo capit aggere fluctus.
Mox Thracas superat gentes angustaque Ponti
Ora secat: quantumque means Aquilonibus altis
Adproperat, tantum vastos permensa recessus
Ardua Bulgaricis habitata cohortibus arua
Induit ac magno Russorum limite regnat:
Extremas donec complexa Boristhenis vndas
Terminat in Tanaim superisque Paludibus exit.
Alter at in Boream spacijsque ac laude bonoque
Communi, et simili diuersa per oppida forma
Gotthicus insurgit: qui Cimbrica littora vastus
Circuit, ac multis populorum collibus errat.
Hic etiam Europae soboles velut altera miros

p.115
Induit anfractus: quae tempestatibus altis
Obuia ventorum tristes horrere pro cellas
Cogitur, et varios sentire in funera motus.
Quis breuia et caecis latitantia saxa sub vndis,
Quis scopulos dubiasque vias et plurima passim
Sparsa pericla canet? minus est quod Musa loquatur [loqutaur ed.]
Inscribatque notis, quam quod Sinus iste dolori
Parturit ac caecis scopulorum flexibus auget.
Et tamen aeternis res constat honoribus: vt quae
Ceu murum populis tranquillaque gentibus arua
Praestat, et inuisos pro ie grassarier istic
Piratasue feros auctumue latronibus agmen.
Expertos sedenim nautasque et recta colentes
Officia haec tolerat: quantumque laboribus instant
Fortunae tantum melioris cursibus ornat.
Ergo vbi Nortuagicos soboles haec laeta recessus
Scagensesque inter cumulatis fluctibus oras
Ingreditur maiore freto, se protinus aequis
Littoribus sinuat, diuersaque regna frequentat.
Dextera Cimbrorum terras et multa vetustae
Oppida gentis adit, rutulum qua spectat in ortum
Chersonesus, et Eoo lauat aequore ripas,
Infusosque videt deuolui in littora fluctus.
Inde vbi Vandalicas processu contigit vrbes
Saxonicumque latus, curuo Pomeranica flexu
Praeterit arua legens. mox regna Borussica laetis
Pulsat aquis: ybi conferto sacra copia cornu

p.116
Succina grata parat dubijsque inspergit arenis.
Inde Gedanensem populum et Liuonica cursu
Rura subit: donec vicinis obuia Russis
Littora subtendat, pernixque Carellia lapsus
Occupet extremos metaque astringat euntem.
Altera Nortuagium quae pars concessit in orbem
Has primum gentes aequataque culmina coelo
Alluit. Haec equidem regio vastissima rupes
Exerit ingentes: quantumque excurrit in vndas,
Sublimi tantum se vertice tollit et altos
Intumet in montes, syluisque cacumina spargit.
Terra suis aliquando bonis et munere diues
Naturae: foelix etiam, quo tempore Regum
Inclyta cura fuit; sacrosque amplexa Monarchas
His patrias sensit pedibus calcarier vrbes.
Mox Hallandiacas aditu perlabitur arces,
Vardburgique videt nunc infortunia. furuis
Lux scribenda notis pulloque ferenda lapillo
Qua tanta est patriae Respublica versa, ruitque
Urbs ea, qua populi maior virtutibus quam
Nulla fuit: seu quis cultum formaeque decorem,
Seu mores placidos, seu quam mirere venustam
Mundiciem spectet commerciaque ampla sequatur.
Quin age foelicem, nisi quae fortasse repugnent
Numina, et haec etiam fatorum vota retractent,
Dixeris esse diem: quae vel subuersa reponat
Tecta virum: solidaque manu tot raudera tollat

p.117
Detergatque locum murisque recentibus ornet.
Aut si tanta quidem Respublica fraude peribat,
Non satis humana: vindictam sidera poscat
Quae, quae iusta sient, meritis sua praemia reddant.
Hinc se progressu mouet, Halmstadiumque relinquit
Oppidulum, duro quod belli tempore saeuos
Pertulit impulsus Sueonum: cum moenia coelo
Defensante forent nullis obiecta ruinis.
Semper honos, nomen tuum virtusque manebit
Cognita, et Halmstadios celebrabunt secula muros:
Quamque diu Suecis sint aemula pectora, nostris
Sit contra populis virtus: te Paule sequatur
Gloria, te meritis addet tua fama triumphis:
Inscribetque notis foelicibus acta, gerantque
Hanc a te partam Huitfeldica pignora laudem.
Sane equidem Ausonijs seruata ob moenia reddi
Ciuica consueuit: monumenta amplissima gratae
In populo virtutis, habet quae ex nomine laudem:
Quod patrios inter conferta pericula Ciues
Seruet, et hostiles a caedibus arceat enses.
Quis non tete igitur fateatur Paule coronam
Gramineam meritum, cum tantis oppida prisci
Halmstadij seruas animisque ac viribus? aut quis
Iohanni neget Vlffstando? qui fortiter arcem
Baahusum, parili cum Marte animoque valeret,
Asserit, ac magna subeuntes clade repellit
Suecorum proceres, nitroque sub aethera spargit:

p.118
Ille erat eximia dignus vir laude. velut iam
Hanc quoque frater habet summam: cui maxima Virtus
Fortunaeque gradus et mens inuicta modesto
Militat, ac veros Hacco meditatur honores.
Sed nihil ista sequar. locus est vbi plurima nostri
Temporis acta canam, monumentaque maxima narrem.
Aspirent si fata animo calamumque gubernent.
Postea se angustis iterum ceu faucibus arctat
Ingrediturque fretum celsos vbi Scania montes
In pelagus iacit, ac Kulebundas claudit arenas:
Incingitque cauo circumflua littora ponto:
Eoas iterum donec sinuata per vndas
Gotthorum sedes et regna valentia stringat.
Tandem protensos Sueonum petit incita colles
Alluditque locis, vbi sese Helsingia ripis
Obijcit et lata se mitit in aequora fronte.
Iemptica piscoso mox limite regna pererrans
Arctois aspirat agris. Tum Botnica lenis
Occupat arua means et terminat aequora, donec
Hinc Lappos atque hinc celeres premat obuia Finnos.
Haec equidem duo sunt Europae lumina, cunctos
Quae populos et regna beant: quibus ista Tonantis
Arbitrio data dona putes, vt plurima nostris
Usibus aequa ferant, et inundent commoda regnis.
Quatuor ast Asiae veterum monumenta notarunt
Scripseruntque Sinus: Arabum ditione teneri
Primum aiunt, latosque inter se condere montes

p.119
Notias spectare plagas, vnde omnis in Arctum
Funditur, ac varias procursibus alluit vrbes.
Hinc sua foelices deducunt thura Sabei:
Constipantque aurum: medias quod et inter arenas
Deprensum fuluo rutilantia grana colore
Prodit, et haud tenues fert in sua pondera massas.
Istinc Aegyptus spacioso peruia Nilo
Et latus opponit ripis, et littora saeuis
Fluctibus immittit spaciumque incingit arenis.
Hic Sinus in terras ita Pontem porrigit: vt iam
Pene etiam, exili distet nisi limite, Pontum
Attingat medium: solidos vbi torrida fines
Magna Asia prendit, breuibusque abit Africa ripis.
At diuina quidem metas Sapientia iussit
Esse mari: nulloque dedit laxata rescindi
Uincula, nec clausos aperiri in littora tractus.
Hoc mare Iudaicas fama est transisse cohortes,
Cum procul Aegypto sese extulit agmen, aquasque
Mandato vidit solidis increscere muris.
Persicus alter opes spectat Sinus, omnibus auctas
Littoribus, quantumque patet sub magna receptus
Atria terrarum ripisque tumentibus errat,
Tantum praecipuas attingit vertice gentes,
Circuituque legit fulicis praedia mundi.
Aut quis Chaldaeos, quis Susa, quis aurea Persis
Rura domosque canet? res est amplissima, si quem
Prisca iuuet studijs populorum regna tueri

p.120
Et conferre viros, qui circum littora passim
Incuruata colunt Bathanaeaque moenia seruant.
Oceano certe multum irrumpente recedit
Terrarum moles, spacijsque ingentibus ambit
Infusos latices atque aequora vasta moratur.
Tandem etiam Gangi superest Sinus. ille fluentem
Mox recipit pontum nigrisque allabitur Indis,
Et late sese diuisa in cornua fundit.
Credibile est isthic immenso pulsa recessu
Cedere regna locis fractasque fatiscere terras,
Seque inferre salum, tumidisque aspergere ripas
Fluctibus et regnum spacioso Gange tueri.
Ultimus Hircano qui clauditur aequore, metam
Constituit numeris. mirum est fortasse vocari
Inscribique Sinum, ponto cum longius absit
Et prorsus dulces tribuat sitientibus vndas.
Res tamen asseruit longa ceruice fretoque
Pertenui, magnum qui fluctibus alluit orbem,
Mittier Oceano, quas hoc mare postea lymphas
Accipit ac vasto terrarum littore seruat:
Vt Sinui formam praestet locus. Ille ruentes
In sese fluuios distento gurgite late
Accipit, ac plenos in viscera contrahit amnes.
Cumque per excultas populorum se arcuet vrbes,
Vberibusque soli geminis alludat: arenas
Immenso spargit circum sua littora tractu
Euxinumque aequat Clitarcho iudice pontum.

p.121
At vero dulcem praebere in pocula gustum,
Inde venit: fluuijs quod inundet pluribus, et se
Multiplices subigant magnis huc molibus amnes.
Diluit ista quidem salsos aqua mixta liquores
Naturamque premit, vel suauibus obruit vndis,
Vel virtute domat, vel amaros temperat vsus:
Ut minus horrescant austeras guttura lymphas.
Dij, quantos cursus quantumque huc fata laborum
Praecipitasse ferunt: dum se alueus vndique dulci
Induat omnis aqua: quantumque infundier vndis
Eueniat, tantum gremio freta Caspia totos
Excipere et fluuios, et aquis inferre sapores,
Quos iam lata bibant superantibus aequora lymphis.
Aut quid Iaxartem, quid atrocem gurgite Volgam,
Qui se bis decies et quinque per ostia ponto
Inserit Hircano fluuijsque ingentibus armat:
Uel quid Amazonijs vicinum tester Araxem,
Quid Gyrum memorem, quid denique plurima dicam
Flumina, quae facto velut agmine seque suosque
Exonerant cursus et aquas huc conscia voluunt?
Nec minor in populis ratio est: quae plurima littus
Turba colit circumque plagas et pascua lato
Circuitu tentat ripis vagatur amoenis.
Albanis primum iungunt sua rura Coraxi:
Inde Galactophagi Scythicis contermina regnis
Bactra vident. Tum pascentes Hircania tygres
Nutrit et extremis connectit limina Medis.

p.122
Hos natura Sinus infusaque littora terris
Principibus molita locis adiunxit et orbi,
Qua varias diuina dedit Sapientia gentes
Mutua semotis sectari commoda regnis.
Magna Deum nostros tolerat Clementia mores:
Conniuetque malis, auido quae plurima quisque
Perficit ingenio cumulataque crimina reddit.
Non igitur rerum minuit bona. gentibus amplas
Auget opes, quibus aequato ceu foedere sese
Coniungant populi, dum mutua lucra sequantur
Importentque suas aliena in littora merces.
O vtinam Uirtus deinceps sit maior, et eius
Sit maius studium: sapiant mortalia tristi
Pectora ab euentu. nec quod se mite feraxque
Ostendat coelum et terram prouentibus ornet:
Iccirco ingratum genus hoc sit. Numina magnis
Nos plerumque bonis cumulant: sed turpiter vsi
Nos plerumque bonis scelerato viuimus ausu
Atque aduersa dijs coelo prohibente tuemur.
Heu miseram vitae sortem mortalis, at illam
Sic superi emendant: situ monitoribus aures
Praebere, et diuis aduertere pectora tentes.
Sane equidem quaecumque Deo fortuna volente
Creuerit, et nostros veniat delata sub vsus:
Esse bonam gratamque putes. qui vincere certet
Fortunam, veris certet virtutibus. vna
Haec ratio est quae te victorem sedula reddat.

p.123
Nunc varias pelagi terras quaeque insula pontum
Multa tenet rapidosque inter iacet obuia ventos,
Hic addam et tenui memorauero maxima versu,
Oceano sparsas primum mirere Moluccas
Eoi sobolem Pelagi: quae multa per vndas
Fusa iacet, diues numeris et fertilis aruo.
Imaus hic duras obiectat in aequora frontes
Inspersos? mari scopulos videt, excipit istas
Iaua minor, propterque sororem littora tendens
Ardua Maiori diduci cornua cernit.
Mox sua Taprobanen circumdat linea, quae se
Explicat in vastos diuersa per arua recessus
Multiplicatque locos varijsque ambagibus ambit,
Haec illa est quae bis Soles bis frigora cernit
Insula: quaeque Elephantorum vastissima nutrit
Corpora: quaeque ebur et gemmas et aromata nostris
Urbibus immittit latum et partitur in orbem.
Tum Madagascar aquas inter proiecta ruentes.
Oceani curuum patitur latus: ardua frontem
Obijcit Aethiopum terris, propiusque calentem
Aegocerota videt dorsumque in littora pandit.
Insula Gorgoneas etiam complexa sorores
Cingitur ingenti Pelago, toleratque furentis
Oceani fremitus aestumque eludit inanem.
Aut fortunatas, prisca haec sunt nomina terras
Quis nescit? sant est laudanda industria, quorum.
Ingenio nostros res tanta accessit in vsis:
Siue ignota prius fuerit: seu forte recenti

p.124
Prodit inuento seque in tua commoda pandit.
Hic Hispaniolam, Cubamque et multa Columbo
Regna reperta legis: quae partim littora ponto
Cincta colunt, solida partim [patim ed.] tellure propinquis
Finibus excurrunt, tenui aut freta peruia tractu
Interagunt, breuibusque vis confinia distant.
Utque ego quae vero sint consona prodita narrem,
Sane ego nil dubito Americam, quantum illa per omnes
Oceani latices Notium contendit in orbem
Immenso ponti spacio prouecta, virentis
Esse soli partem: quae Florida terra sub Arcto
Panditur, et septem subtensa trionibus errat.
Ex illa ceu cauda Peru dependet, et inde
Ex Asia longis obnoxia flexibus Austro
Alludit, donec fulgentem luce Canopum
Spectet et oppositas nostris petat ignibus Arctos.
Id vero fas sit mirarier, vnde colonos
Insula multa habeat: quae cum longissima terris
Alsit et a toto semota sit orbe: feratur
Culta tamen studijsque vacet, morumque sequatur
Quas vel cunque vias gentemque e gentibus auget.
Multi equidem ex alia testantur origine natos,
Quam quo communi genus hoc mortale parente
Prodijt. ex ipsis igitur sibi sedibus aeuum
Ducere, et haud alias in semina noscere stirpes.
Diluuij nescisse malum: quo tempore Noah
Seruatus reliquum pelago subsidere mundum

p.125
Vidit, et absorptas in tartara mergier vrbes,
Implicitosque homines nullo prohibente perire.
At vero hoc temere, et cunctis sine legibus vnum
Asseritur. Nam diluuio genus omne peribat
Humanum. ast istuc successu temporis, inde
A priscis delati annis creuere sibique
Sufficiunt sobolem, natosque e Patribus augent:
Continuata viae progressio protinus ind
Ex Oriente genus duxit mortale, superbam
Cum confudisset Labij dispertio turrim,
Et merito sese soluisset lingua furore.
Namque istinc pariterque homines, pariterque ferarum
Brutorumque greges et copia prima volucrum
Se proferre, latus mundi per vtrumque sub Austrum
Pars abit, in Boream pars altera cessit. ab illis
Americo tenui prospectum est semine regno,
Ulteriora viris semper tentantibus. ast vt
Huc venere pedem figunt et sedibus aucti
Multiplicant sese moresque ex sidere ducunt.
Nec tamen hac etiam contenti sorte quierunt
Limitibusque manent: quaecunque est Insula terris
Obiecta et liquidos infert sub lumina vultus,
His petitur: cum nunc omnes, nunc quisque, relicto
Communi proprium studeat sectarier, et se
Tanquam fonte suos moliri in inferre Nepotes.
Nec dubium est, quin quae fiet Insula maxima lato
Hinc atque hinc Pelago velut interspersa, videri

p.126
Illam aliquo saltem terrarum culmine posse
Signarique oculis, qua se via prima per vndas
Explicet ac cursus ratibus dabit esse secundos.
Vix alia est tanto quae limite distat vt ipsa
Quae Zephyros inter Boreamque Islandia late
Prospicit, ac gratos deducit ab aequore pisces.
Huitsarco tamen hanc consistens rupe tueri
E liquido potes: interea cum luce serena
Huitsarkum a longe prendat Gronlandia montem,
Luminibusque notet culmenque e culmine signet.
At si quae ex alijs habitata est casibus: inde
Id venisse putes, quod tempestatibus acti
Interdum piscatores ignota petissent
Littora, et in medijs comprensi fluctibus oras
Nunc has nunc illas, quo se tulit impetus, essent
Delati. primis igitur cum lintea ripis
Subijcerent, fixisse casas paulumque moratos
Assueuisse locis: tumidas neque rursus in vndas
Tentandos cursus tentanda nec aequora remis.
Sic mansisse. vsu mollitas denique terras
Atque auctam numero sobolem: quae deinde parentum
Moribus aut melius quiddam aut sceleratius addit:
Quantum vel terrae moueat clementia, vel res
Ipsa animis subdat vel consuetudine firmet.
Hac igitur terra omnis habet ratione colonos.
Quaecunque a solido semota est corpore. natos
E se nulla viros gignit. Sententia semper

p.127
Manserit, esse homini semen coelestibus auctum
Spiritibus: quo se generis fundamina nostri
Fonte mouent. alia series nec origine constat
Nec veniunt iunctis humana haec pignora brutis.
Quanquam patre viro, bruta sed matre scelesto,
Olim ausu notum est, geminos ita denique natos
Esse qmares, vt vterque hominem vitamque referret
Humanum, nullo penitus discrimine: ne quis
E genitore neget formam plerunque, quod esse
Tete hominem eueniat, sic demum existere: mater.
Ut tenui saltem conceptum iuuerit vsu:
Materiamque ferat quae deinceps pabula nato
Reddat, et in iustos conceptum prouehat artus.
Et tamen id monstri simile est. natura repugnat
Moribus his, coelumque nefas et crimina damnat,
Supplicijsque ferit poenisque piauerit ausum.
Ast Archipelagi quis cinctas aequore terras
Dixerit? haud numeris locus est, ita sparsa per omnem
Insula se Pontum cumulato littore pandit.
De nostris loquimur. Uasto firmata profundo
Albionum populis habitata frequentibus, inter
Ingentes Pelagi fluctus iacet: Anglia cuius
Iam dudum partem vicinaque littora cepit.
Anglia, diues opum studijsque asperrima belli
Nec virtutis egens, qua se tueatur in armis,
Deijciatque feros coniunctis viribus hostes.
Dij faciant, populum ne quae discordia frangat.

p.128
Ne quid priuati gentem studijue odijue
Distrahat, aut animos dispar sententia vellat.
Sane equidem si quae maiorum gesta tueri
Cura sit, ac Ueterum libeat spectare parentum
Conatus: equidem foelici secula cursu
Haec tibi lapsa putes, quae Uirgine Principe tanta
Sub virtute fluunt tranquillaque culmina seruant.
Illa Deum complexa animis ita temperat omnes
Imperij curas, ita vincula cuncta beatae
Pacis in haud dubios inducit prouida nexus:
Ut vere magnis iam laudibus Anglia multas
Europae gentes haec ob fastigia vincat.
O vtinam sapias, nec te patiare prophanis
Unquam etiam studijs caeca in conamina pelli:
Internis vt te dissentio motibus istuc
Traxerit: vt foedo pacem stratagemate rumpas:
Turbandamque putes odijs, quae maxima prote
Uirgo pericla subit: florentem vt viribus, vsu
Excultam, ac laeto cumulatam fenore reddat,
Et patrias nullis submiserit hostibus vrbes.
Quin concede Dijs potius, manifestaque coeli
Argumenta vide: ne quid dubitaueris illam
Praesidis tandem sublimibus vtier, vt se e
Seruet, et hostiles virtute obtriuerit enses.
Sane equidem veteris si mundi inquirere fastos
Scrutarique velis, plane auctos omnibus esse
Comperies luctus, quibus Anglica culmina curae

p.129
Perturbare fuit: qui forte negocia postquam
Regibus obtrusere, Ducesque lacessere bello
Tentarunt, proprijs sunt tandem fraudibus ipsi
Subuersi et facinus scelerata morte piarunt.
Aut quid tu tali dubites pro Uirgine mortem
Excipere, et magnis etiam connitier ausis,
Ut sit salua? quod illi vni coniuncta suorum
Vita salusque siet. Studeas quapropter honestis
Anglia pectoribus Reginam ita cingere, ne quid
Ciuiles populi motus, internaque gentis
Vulnera permetuat. si post externa [extena ed.] necesse
Ferre pericla siet: nihil est rationis in illis,
Cur doluisse velit. quem iura domestica seruant,
Uix perdunt externa: nihilque horrescat ad arma
Alterius, sua quem firmum custodia reddit.
Quin exempla etiam si quid fortasse mouerent:
Aspice Margretam cui Dania paruit. illa
Imperii quantum et regnorum sceptrae tuetur,
Foelices dedit esse viros, populisque quietem
Praestitit ac bello violentos obruit hostes.
Ut vero fatis cessit defuncta, quid illud
Eximium virtute caput gratumque Tonanti,
Excepit cladis? quo se discrimine totus
Oppressit Boreas, quae nata pericula regnis?
Foemina, cura Dei est: si quae fortasse Tonantem
Curat, et e veris implet virtutibus aeuum.
Hanc cum multi etiam studijs vel perdere certant

p.130
Vel differre dolis, Superi auxiliantur: et illud
Infirmum genus et contemptum saepius, auget
Laudibus ac gratis plerunque euentibus ornat.
Elizabetha igitur, cui sese huc vsque parentis
Aetherei fauor inclinat, cum candida spectat
Ina Deos animumque gerat sub corde virilem,
Confidat superis, rupesque interrita mentem
Consilijs subdat, nec quicquam cedat acerbis
XMaultorum studijs. aderit Deus alta colenti
Numina, et ipse vias victricibus explicet armis.
Tum vero et sortem quamcunque adducere cwlum
Et fortuna velint, euentu fortis et ausu
Expectet, magnae sibi laudis conscia: vel qubd
Impietate vacet, rel regni commoda spectetc,
Uel castas animo sic sit complexa Camaenas:
Ur virtute quidem melius nil duxerit: vni
Cui sua praesidio famamqiie et pectora iungat.
Et potiora quidem speret: cum coelica rectum
Fata sciat, quamquam exagitatum saepe tueri.
Sed cesso. libuit medijs inserta libellis
Nomina complecti, nostrisque inducere Musis
CElizabetham: vt cum tudhat bene velle mereri
Pe cunclis, portumque adeo se praestet honestis
Aonidum studijs, et amet dicenda poetis:
Illustri spectanda loco rutularit: et vna
Cum claris enetum populis sanctoque Senatu
Has inter puppes aeterndque scripta legatur.

p.131
Et nunc illa quidem Albionum pars optima terris
Regnat, et egregio moderatur acumine, quam sors
Obtulit, ac vero distinxit limite gentem.
C aetcra Scotus habet rigid is gens aedita Pictis:
Pralia sueta sequi cum se ferat vsus, et acres
Adglomerare manus patriamque ac rura tueri.
Quin age circuitu latos Hibernia campos
Hic complexa, feris innoxia pascua diti
Explicat aruina, gregibusque ea gramina pandit
Quae multo latum distendit sumine ventrem.
Inde iacent etiam numero q5ac limite sparsa
Orcades. Hinc miro Farenses colle bonbque
etundant, vario quae sectae corpora tractu
Continuos dirimunt infusa per aequora montes.
Ultima Parrhasias hlandia spectat in Arctos,
Sub Caurum porrecta gradus: non diuite tantum
Laeta solo, cum vel caecis occlusa cauernis
Sulphura flaua coquit mixitisque extrudit arenis:
Pabula vel laetis pecori gratissima pratis
Fundit, et oppletas inuestit gramine valles:
At vicina etiam solidos cum littora pisces
Nec numeris nec mensura certisue feren dos
Nominibus stipat, ratibusque immittere certat.
Prouentu siquidem vario cum excesserit, vno
Hoc vincit tamen, et cum ulato pi ce redundat /
Aucta opibus fortesque animis com plexacolon os
Cuius et in Notios quae pars iacet obuia ventos

p.132
Aestuat aeternis per aperta foraminaflammis
Eructatque globos cinerum, trepidoque boatu
Hecla tonans inter sparsa pice idera lambit.
Sed quid ego Oceanum late sequor? illius yndas
Illius et populos et cinctas aequore terras
Quis canet? immensum est Pelagi decus: attrahe tandem
Cela manus clausosque sinus et regna sequare.
Ergo vbi progressus Cades superaueris, et te
Interiora vident iam tendere lintea ponto:
Plurima sub leuam sese Insula firmat, et altae
Adiacet Europae cognataaque rura tuetur.
Sors ea prima fuit Balearibus: inclyta fundae
Cens vbi se studio et iaciendis strenua pilis
CEminus exercet, posite qi in praemia signo
Haud dubijs metam satagit contingere dextris.
Haec sunt multiplici quae regna cuniculus olim
Infestasse malo fama perhibetur, et in quas
Tela manisque feras Latis praestare Qunircs
Corsica dehinc Tuscas spectans e fluctibus vrbes
rata racem iferis extrudit vina corymbis
Exundatque mero. Solea vestigia tandem
Sardinia ostendit: quae quantum inclusa beatis
Littoribus iaceat Sardoo obnoxia Ponto:
Tantum Afros Latiosque inter se terminat orbes
A equoreosque videt pulsare ea littora fluctus.
Haec neque terra lupum patitur, neque triste venenum
Sentit: at insigni laetissima subijcit aruo

p.133
Pascua necsauis aspergit gramina succis.
Xox Siculiripas et inhospita limina regni
Puppe leges. iacet Oenotrijs obnoxia quondam
Terra viris: vbi tartareis imposta cauernis
Ignibus Aethna furit flammisque perennibus ardet.
Fertilis hinc Melite pan dit iuga montibus, aecri
Laeta manu iuuenum, duros quae funere Turcas
Reppulit, atque recens in Cripsit sanguine bellum.
Sant autem Uirtus hic factis edita famam
Spargit, et ad seros veniet cum laude Nepotes.
Quid Corgyrenses Cpiri in littore dicam?
Quidile Ccphaeleniam? quid Uysis regna diserti,
Paruam Ilthacam, at magnis olim conatibus auctam,
Auctam armis meritoque viri constante cel ebrem?
Huctibus hic etiam nedi nemorosa Zacyn thus
Tunditur, Hic Strophades Tegenusaque lenta, etthera
X ultiplicesque aliae circum sualittora tendunt,
loniumque explent numero mare, Craecia qua se
Et Peloponnesus madidos efsundit in Austros,
Obicctat latus pelago fluctus moratur.
Creta louis magni generosa nobilis vua
Cretaeo iacet am plasalo: qua Dedalus olim
Dicitur incluso struxisse palatia Tauro,
Et nimium caecos cumulasse in munia flexus.
Hanc vbes centum, monumenta illustria quondam
Incoluisse ferunt: belli quo tempore Trotam
Aui scelus aut fatum seriesue obnoxia coelo

p.134
Intulit in cineres, strauitque libidine muros.
Tum sua Phoenices propter maestissima Cyprus
Interiore iacet pelago. Rhodus inde profundum
Hincatque hinc tumidis patitur mare flu ctibus, omni.
Re quondam foelix, nunc saeuos passa Tyrannos
Exulat, ac tristi premitur ceu harbara vin clo.
Quidde ego Carpathum, quid Cyclades ordine dicam
Plurima quae Aegaeo dispersa est insula ponto?
H ic Paros, et Naxos, C ythnosque et Amorgus et Andros
Coa, Claros, Pathmos, Mycanos, Samos inclyta, Syros
Et Tenos, et Delos, medium quae dicitur orbis
Fixa tenere locum: tantumque Oriente relicto
Hesperias spectare plagas, quantum inde recedens,
cois infert iterum sua limina regnis.
Id Ioue monstratum prisci memorare, volucres
Qui postquam coelo geminas emiserit, ortis
Alter at Hesperijs vt deuolet alter ab oris,
Aequato tandem iunctos hac sede volatu
Consluisse moram finemque laboribus. inde
Asscrtum tandem est medio sub vertice mundi
D eliacos campos et parua ea regna locari.
Hinc Chius, hinc Lesbos: hinc aspera fluctibus Imbrus
Tassus et aetherea Lemnos ditiss. ima terra,
Alque Euba citos pelagi quae passa refluxus
Diues ab Euripo mutarier aequora cernit.
Eximijs igitur regnis Euxinus abundat
Pontus, et has lato complectitur vbere terras

p.135
Excisosque freto dirimit per littorae campos:
Natura ludente mari, cum iungere posset
Limina et insolidos haec stringere corpora montes.
Nunc age Cimbriaco disparsas aequore terras
G otthanique sinus sobolem dicemus, et oras
Praecipuis auctas diuersa in semina donis
Foecundumque solum: dites vbi prata coloni
Et sua farra legunt plenasque dat Insula messes.
Primum igitur nostro cum peruia limina Ponto
(Qua se Nortuagicis obiectat montibus alto
Scaga mari, et dubias sub fluctibus abdit arenas)
Puppe tenes, rutulumque petis loca sparsa sub ortum:
Clessariam primo tibi sors dabit. illa coquendi
Purgandique salis studio cum se exerat, amplo
Cimbrica rura bono magnisque. fructibus auget,
Cum sua Viburgum demensa feruntur in vrbem.
Hinc sese infestis ostendit Anhaldia ripis
Aduerso metuenda mari: S copulique latentis
Nota malo: qua saepe rates impingere ventis
Naufragiumque pati iactumue vrgere necesse est:
Ni solers gnarusque loci latitantia ponto
Damna gubernator multo ium norit ab vsu,
Deflectatque ratem, studioque pericula vitet.
Mox Cauro vectis apparet in aequore diues
Insula: maiorum studijs quae cognita priscae
Nomina laudis habet: pingui quod fertilis aruo
Insata multiplicem reddat Sialandia messem. j

p.136
Hanc circum vario sparsas curuamine terras
Ambituque iacere dedit natura. S. uperbam j
Ostendit primum fcunda Fionia gentem
Ingenijsque animisque altam: cui cura leposque
MNailtus inest faciesque nitent et corpora praestant,
Hanc Tassus, Suinaeque solum pulsataque multis
Fluctibus Umma videt. lacet hinc Lollandia glebis
XNollior, ac facili laudata prioribus aruo.
Falstria vicino quam spectat ab aequore.celsam
XMox coelo videas inferre cacumina Monam
Tergordque alta sequi rupesque attollere ponto,
Et procul immani fastigia mittere dorso.
Hinc Amagerorum campos Salisholmia tractu
Prospeit cvo. teretem mirabere Huenam
Hessoliamque simul.tum Scyrum vectus et Helmam
Praetereas: donec post paruam Enelagia Tundam
eterat obliquum pelago caput. Illa parandi
Gnara salis medijs eiecta fluctibus alga
Nolitur cineres: pasti quibus ardua porci
Tergora condieris: ne quid putredine vicla
Deficiant: lacet hinc sacris cbelonia syluis
Cognita. Sed quis te cultam Samsonia vatum
Praetereat? quid enim? medio vetus insula ponto
Ardua sluctisonis obiectat brachia ripis,
Infusumque salum sub tempestatibus altis
Frangit, et in tutos immittit carbasa portus.
Insula culta viris, priscisque obnoxia bellis

p.137
Mutua cum premeret patrios iniuria reges
Cognatasque manus in amicam mergeret aluum.
Opportuna quidem vectandis illa maniplis
Terra iacet: duplici cum promontoria colle
Hinc atque hinc medijs regnorum spectat ab vndis
Rosnensesque casas Helnesiaque arua tuetur.
Arcibus illa aliquot tellus rigidissima quondam
Multis tuta fuit, veteris quae nomina famae
Seruat adhuc structura: locosque ea raudera complent
Sacra viris: qui nec maiorum vomere sedes
Nec violant saeuis monumenta extantia dextris
Hic Brattenspurgum patrij vestigia belli,
Et Uespurgiacos mirabitur aduena muros
Aequatasque solo rupes, et mersa ruinis
Culmina: deiecto quae lata per arua nitore
Ingestos olim silices et saxa ferebant,
Eximiosque dabant attollere in aethera vultus.
Scilicet incerto properant mortalia casu
Et firmae nil sortis habent. quae clara vetustos
Conspexere dies ceu praecipitatata molesto
Turbine voluuntur lapsumque ruentia ducunt.
Sordida deterso capiunt sua lumina coeno
Fulgoremque eclade petunt. Deus vtraque miro
Temperat euentu. breuis est quae maxima spondet
Hora viris, duro cum sint obnoxia fato
Inque suas iterum cedant collapsa ruinas
Hinc humiles tendit pelago Langlandia campos:

p.138
Quos vlira tum sparsa mari quam plurima passim
Insula se pandit: quae curua per aequora multos
Sustinet impulsus rip4sque incingit arenis.
Aut quis piscosam lustrans mare nesciat Arram
Quisue Alsam, Polamque breuem? Foemaria pingues
Dilatat glebas tritici bonitate. deinde
Rugia, b orgholmum: tandemque Oelandia regnis
Addita Gotthorum. postremo fixa recessu
Terra iacet pecorum diues Cotlandia: cuius
Et varios casus, et inexplorabile fati
Usgeniis pondus si quis miretur, atrocem
Fortunae sortem et mntuenda volumina cernet.
Illa quidem subito quondam velut aedita partu
E medijs emersit aquis, instarque nataniis
XNensuram pilei superas produxit in auras
Denudatque solum. tum subsidentibus vndis
Littora promouit sparsitqute per aequora ripas.
U ver populis habitari cepit, in illam
Gotthica translata est soboles: quae stinpe parique
Succreuit numero tantisper, vt extera tandem
Quaerere regna foret varias compulsa per vrbes.
Hinc clara emporio Cotlandia floruit: ast iam
Eveteri multum posuit splendore, iacentque
Nersa suis iterum nunc culmina celsa ruinis,
Atque exhaussta gemunt opibus, fatumque sequuntur.
Haec super Oceani terris, sparsisque profundo
Littoribus, Salsos pelago quae causa liquores

p.139
Miscet, et ex acri ceu terminat aequora gustu,
Inquiram. non me neque dura calumnia Vatem,
Nec rixae impellant: t non quae recta locuti
Sunt etiam veteres, mihi consectanda putarim,
Et iam nota probem. dubijs res ista loquelis
Feruet adhuc, nullique satis ceu prensa Mineruae
Sollicitat mentes atq- vlteriora moratur.
Credo ego primaeuo rerum a fundamine salsos
KKK
Hos pelagi fluctus, et amaro existere gustu
Nerea regnagraui fo rtassis iudice tantum
C ensurae expediam. quis enim ceu mersa ten ebris
Intulerit luci? satis est si consona vero
Perficiat tandem tusae labor. Optima res est
In dubijs ea prima sequi, quae carpere iusta
Haud aliquis ratione potest. qui condidit, ipse
Nouit opus rerumque aditus et prima tuetur
Semina.mortali fas sit nescire deorum
Consilium, et minime factorum reddere cunctas
Posse operum causas. Nam qui rationibus vstae-
C ontendunt terrae salsos inferre sapores
Oceano, quamuis aliquam fortasse videri
In medium poterint rerum deducere causam:
Haud tamen in metam collimant prorsus. at istos
Error agit. Quid enime? miscerier hum ida siccis
Igneque torreri terras solidamque peruri
NMateriem: quo se tandem sapor abdat amaros
In gustus acresque ferat sitientibus vndas:

p.140
An satis Oceano persuaserit, aequora salsos
Propterea fluctus austeraque regna tucrie
Unde etenim flammae vel adustio prima recenti
Protinus exarsit mundo? producta per omnes
Incedit natura gradus spacioque mouetur,
Nec sua praecipiti complerit munera lapsu.
Denique percelli si nostra caloribus arua
Torrerique putas, ita rem tua verba sequuntur,
Extantes pelago terras atque obuia coelo
Culmina stnarres et aperta cacumina dicas.
Nam quae tota latent cumulatis obruta lymphis
Aequoressque obducta vadis, ybi densa marini
Regna tegunt fluctus in clusaque viscera mergunt:
Nil ea tuta pati null bque calescere Phbo
Credibile est. obstant grassan ti frigora calo
Imp ediun tque astus nimios: nec in aequora totis
Permittunt facibus superos penetrare calores,
Aut coeli rapidos pelago miscerier ignes.
Nox aduersa gelu reficit: quae moesta priorem
Oceano formam natiudque iura reducit,
Frigoribusque itcrum veteres maris induit vndas.
Tum vero sluuios denso quis in aequora ferri
Nesciat impulsu? vastum est quod fluctibus agnen
Irruit in Pontum, praecepsque sub ardua tendit
Regna sali gelidos vbi misceat alueus amnes j
Oceano, penitusque algen tis murmura regni
Seruct, et aeternum ponto det in esse rigorem.

p.141
Praeterea obliquis sua per vestigia Solem
Contingit plerunque rotis incedere: cum se
Efferat in varios sinuati tramitis orbes,
Diuersoque premat coelorum culmina tractu.
Non igitur facibus pugnarit in aequora rectis
Immittetue freto radios, qui lege modoque
impulsuque ferant calidis rata fulmina lymphis.
Sed minor obliquo virtus, minor actio Soli eft,
Ingentes Pelagi quam qui feruoribus vndas
Implicet, ac calido penitus submiserit igni.
Ut nihil humorum viresque et acumina dicam,
Quae simili prohibent terras virtute peruri
Quas mare cunque tegit fluctuque inuoluit amaro.
Quapropter qua tangat humum condatque sub vndis
Oceanus, nullis coelorum et lumine flammis
Torreri sinit, aut violento exurier aestu.
Tum vero inclusis quae saeuit flamma cauernis
Sulphureosque halitus incendiaque effera voluit,
Radendo il in Pontum congesserit, inde
Hic sapor ambustis infecerit aequora crustis.
Siue qubd ista salem tinctura haud auxerit: vndas
Siue qubd haud etiam cunctas ita mouerit, vt se
A dulci celeres in amara volumina vertant.
Elatebris igitur nihil effluit, vnde saporem
C ontrahat Oceanus subigatque in viscera salsum.
Qui vero extantes supra mare forsitan vri
Torrerique putant terras, atque inde calore

p.142
Subuulsas partes erasaque corpora paruis.
Difflunijs quocunque m odo delabier, et se
In mare praecipiti fluitantia voluere motu:
Ingenio certt indulgent, et magna secuti
Desiciunt. nostrae haec ratio est virtutis, et alti
Conatus. tamen haud nihil hij dixisse videri
Tum poterant, dubias certa experien tia si non
Euertat causas obscu rdque dicta refellat.
Nam locus excessit nusquam statione, minor nec
Uisitur et nullo tenuantur vertice montes,
Nec iuga diffluuijs abssum ptafatiscere cernes.
Quidie etiam limum, quaedam quem flumina denso
In mare nonnunquam subuoluunt gurgite, dicam?
Quas quisquis feces gustando exploret et omnes
Exigat ad sen sus, nec adustum inferre palato
Peorcipiet, salsum nec prodet lingua saporem.
Tcerrea materies vehitur, quam flumen ab alueo
Egerit, ac totis extrudit in aequora ripis.
Torrida non igitur vel adusta resegmina pontum
hficiunt. alio deduci fonten ccesse est
Salsa maris, quacunque equidem ratione per vndas
Sparsa sient, vitreoque dabunt se sfundere regno.
Sane ego consusi quondam vestigia mundi
sita reor: mixtis lementa vbi cuncta fi iguris
Sese inter massa pugnabant clausa recenti,
ommunes agitare vices: contraria cum se
Intulit aduersis natura laboribus vifit

p.143
Frigida cum pugnant calidis, humentia siccis,
Seque iterum miro sociant cocuntia nexu.
Hos igitur melior postquam natura tumultus
Sustulit, ac variam dirimunt noua faedera litem,
Flamma petit coelum, tellus fucunda resedit
In medio: circum mollis sua littora pontus
Per varios flexus, per tot discrimina tendens,
Elutas clementorum, purgamina massae
Totius, occulto ceu rerum semine prendit
Relliquias seruatque atque omni in corpore faeces
XNaiscet, quo demum sapor iste increscit amarus
Et salsus: qui siue omnes subeuntibus vndas
Spiritibus constet: seu qua ratione quibusde
Praesidijs alijssibi continuetur, haberi
Sanem exploratum nequeat, tamen arbitror ipsum
Esse opus aetherei mandataque prima Tonaniis:
Qui veluti terras poscebat semina: pisces
Aequoreo iussit cumularier vbere: coelis
Imposuit lucem, noctesque diesqj diremit:
Sic mare salsorum fontem iubet esse: regique
Hanc vndis animam, quae ponto est maxima. nam quid
Diuisas alio censisset nomine lymphas,
Quam quo fo ree prius dictaeque auctaeque e fuissent:
N quod praeterea munus iunxisset aquai
F luctibus, atque alios id confirmasset in vsus?
Hanc is congeriem mare cum vocat, inde vocato
Extitit aeterno ducenda ex ordine virtus:

p.144
Quae non deficiet, quantumcunque auferat omnis
Aut Phoebi calor, aut hominum solertia iugi
Pene labore salem. Namspiritus intus agendo
Semina prima fouet: quae cum mandata sequuntur
Factoris, iam exhauriri nequit vnda, nec vndae
Incumbens virtus, occultdue semina tolli.
Non alio res tanta venit vel fonte, vel si,
Quocunque inflectas Sophiae ad parablemata mentem.
Cum certum siet, inijcio salsugine tinctum
qsse mare et ponto ceu vitam salsa tueri.
Haec ratio est, nihil immundi cur vnda marisque
Pertulerit sinus: extemplo sed in alta cadauer
Littora putrescens adigat, summisi e natare
Fluctibus, et nullo faciat subsidere fundo.
Anne etiam impressos agitatio crebra sapores
Auxerit? haec nusquam Oceani consistere lymphas
Ociaque alta sequi, nec aquas sinit esse quietas.
Continuo sed agi motu, quo pignore salsoss
Noultiplicat fluctus, et amara volumina densat.
Denique conseruat liquidas salsugo procellas
Et motus, ne quid putrescant aequora: quod tum
Hortassis fieret, si res immota quiete
Perpetua dulces tantum gustantibus vndaus
Offerat, ac salsos penitus nescire liquores. I
Ergo quis aeterni satis admirere Tonantis j
Consilium? magna est diuum sapientia, qua se
Pectoribus sinuant nostris, et commoda diti j

p.145
Lance per humanas spargunt redeuntia gentes.
Quid vero? si quis nonnullam fluctibus hisce
Ex mineris causam, et late tingen tibus vndas
Esse putet? non ausim equidem ceu vera profari
Ista etiam. nihilo tamen id minus arbitror omni
Haud ratione quidem, rerum si singula spectes,
Posse carere. nec id frustra est salsugine totous
Interdum fontes riuosque enascier. altos
Quin etiam montes, ceu marmora grandia ferre
Et praestare salem. pars terra est ergo salinis
Obsita, et ex adytis lambendo eradier ista
Semina contingit: quae motu inferre sapores
Et virtute solent. rem non affirmo: Camoenis
Hanc ego solerti censendam lance relinquam.
Hic amnes fluuiosque addas:; quo fonte, quibusque
Praesidijs tantos in secla vberrima cursus
Exantlare queant, ripisque manentibus vndas
Unluere perpetuas dulcesque effundere lymphas.
Res ea multorum curdsque et sedula torsit
Pectora. nec dubium est plures, ne vera sequantur
Simplicibus descripta notis, obscura procaci
Fi inxisse ingenio, mediam vt lustrasse Sophia
Atque imos penetrasse sinus, to te3; videri
Ex Helicone queant latices aspergere musis.
Hinc ea spiritibus sub aperta foramina missis,
Aereque in tenues resoluto et flumina guttas,
Unda venit: solidum quae praebeat amnibus orsum

p.146
Materiamque fluentis aquae, semperqute man entes
Gignat, et aeterna fontes scaturigine seruet.
Quae quantum vero sententia prisca repugnet,
Natura vel testevides. mirabere forsan I
Huc tandem caecosanimorum impingere motus,
Et quae falla sequi manifesto in lumine posse.
Ingenij sedenim quid non dubitantis et acti
In praeceps studi tentarit cura? capessunt
Obscuris multi ceu facta per ardua laudem.
Ducitur et certe plerisque ea gloria, si quod
Perplexum cernunt, defendere fortiter audent.
Omnia, res certa eft nascuntur flumina ponto,
Quaesibi per tenues et hiantia claustra meatus,
Aut molita vias aut hercle secuta, feruntur
In nostrum magnis delata impulsibus orbem.
Esseque nil fluuios vitrei nisi pignora regni
Et natam Oceano sobolem: cui plurima subtus
UInda scatet, quae se terno de Gurgite late
Excit, ac stabiles submittit in aethera cursus.
Utque innixa basi tellus iacet, actaeque nusquam
C edit, at in so lidos suua pondera colg artus
Atque immota manet: Sicmens diuina liquentis
Oceani molem per aperta foramina volui
Iussit, et haud dubios telluri immittere fontes.
Hos agier pellique vndis lateque vagari,
Et ripas proferre dedit, quacunque ruendo
Apperiat sibi lmpha vias motuque feratur.

p.147
Ipsa quidem humanam cum scirent numina sortem,
etUq. necess e pforet cunctis animantibus vndas
Praeberi dulces et pocla recentia fundi:
Hoc sane pacto fluuios a corpore magni
oluier Oceani patulasque exire sub auras
lussere: aeternis vt cursibus vnda meando
Inferret dulces sua per vestigia lymphas.
Et certe haec fluuijs satis vna est causa, mouendo
U sese subigant, iugique b fonte perennes
Continuent lapsus superasque ferantur in auras.
Haec etenim magni est opulentia maxima coeli
Haec superum manus, et diuorum prima potestas,
U suasydereo rata sint mandata parenti.
Et tamen in rerum si quis fortasse tueri
lura modumque velit, causam quoque dixerit esse
Hanc mundi formam: quaecum sese aequa rotundos
Induat in vultus teretesque asviret in artus,
Omnia sunt sursum, quantum tu lumina cumque
Intuleris mundo, Superumque palatia cernas.
Quod pedibus calcas imum est, opposta iacebunt
Omnia, tantisper centro dum vindice limes
In duo supremos aequalia diuidat orbes.
Haud igitur mirum est gelid os enascier amnes
Et loca certa sequi, cum forsan origine multum
Excelsa superaque fluant: vbi prima cauernis
MNcateries sese patefacto fonte recludit.
Hac auras postquam semel est ingressa, ruendo

p.148
Se subigit, quantumque loco natura meatus
Librat, et in certos astringit flumina tractus,
Oceano tantum submissa liquentia pergunt,
Seque sibi extrudunt, lenteque accliuia captant.
Denique cum vacuo non sit locus, actus ab alto
Alueus Oceano spacijs se promouet, antra
Perficit, ac diti fluuiorum gurgite regnat.
Sicut at inijcio liquidos mare prouomit amnes
Inque nouos pulsu fundit sua viscera foetus:
Sic patrium repetunt iterum mare flumina. ceu nos
Ggnit humus grecipitque sos: vbi fata ferendo
Uicimus, ac dubias clauserunt funera noctes.
Et tamen t nusquam tumulis excedere terras
Mutarique vides: fluuuijs ita littora nusquam
Perrupisse ftetum, subuersade limina cernis.
XNMiraclo certe rerum, nisi pontus easdem,
Quas prius effudit, cumulato gurgite rursus
Deuoret altus aquas, priscosque relata sub orsus
Flumina continuis I oxia motibus addat.
Nam quod propterea mare non exundet: ab illo
Quod sua perpetuo s ol pabula subuehat igne,
Et vapor assiduus coelestes scandat in orbes:
Materies qua multa salo ratione modeque
Decedat: spacijs ne forte excreuerit, et se
Effundat ripis oppostaque littora rumpat:
Frigidius sane est, quam cui submittere sensus
Ceraque dicta velis. sedenim mare littus et orbis

p.149
Claustra locumque sui constante ex limite seruat:
Quobd quantum accedat fluuijs subeuntibus istuc,
Tantum hac excedat, terram cum pontus hiantem
Permeet, ac iugi cumularit inania farto.
HMas natura vices aeterndque regna fluentis
Oceani, primis exorsa aetatibus vrget:
Urget aquas, pelagoque amnes detrudit, et inter
Plurima terrarum spiramina, perque cauernas
Perque vias, perqute acta mari velut ostia mergit,
Continuatque suos per operta forumina motus.
At ver longa plerunque ambage proculque
Detrusis in caeca vijs fastigia cum se
Exonerent ymphae, varijsque meatibus instent,
Uissceribusque soli ceu percolata ferantur
Humina: nequicquam dubium est, quin purior vnda-
Tundat aquas, salsosque ima tellure sapores
Exuat ac positis tum dulcia fucibus extent.
Non etenim ex alio fulix natura fluentes
Principio molitur aquas. fons omnis abyssi
Oceanus fluuios e se ceu germina fundens
Parturit aeternis obnoxia cursibus ast hos
Non dubium est varis latebrarum flexibus intra
Terrarum am bages, et caeca errantia ferri,
Curuatisque vijs non centro alludere: sed se
Sub laterum costas obliquo prorsus hiatu
Ingerere, extremas donec progressa ferantur
In cussus metas, patefacto vbi ianua claustro

p.150
Deducit fluuios nostrumque emittit in orbem.
Quod si quaedam etiam peregrino infecta sapore
Zecidat enasci: ceu cum gustantibus acrem
Alueus humorem, vinoue et alumine tinctum
Praebeat: aut pingui cum se vn da hitumine, vel cum
Flumina su lphureo gradientia mittat odore
hta locis contracta putes, per qua amnis in auras
Tendit, ut in nostrum pro peret liquidissimus cerbem.
Cum salsum posuit, fluctu peregrina capaci
cxtern osque bibit clausa in tellure sapores,
Quosque solo recipit gustanti prodit odores.
Nec scio an vllo etram rerum magis ordine ludat
laturae ratio: tantum est discrimen in vndis,
Tantum secreti laticis, tan tumque benigni
Notus: vt nusquam videas cessare, beatis
uin mortale genus plerunque effectibus ornent.
Ille sitim sedat, verum asperat iste: colores
Hic variat, solidum cogit lapidescere lignum
Alter, at alter aquis quaecunque rigentia mollit.
hiic succensa necat, flam mdsque extinguit: at idem
Non prius ardentes incendit lumine slammas,
Aduersoque suos sub acumine promouet ignes.
Quae Ggemmas, quae grana vehunt quid flumina dicam?
Aurum Ganges alit, dat idem Tagus: inclyta Rheno
Materies olim, priscisque nitebat arenis.
Tandem quae crebros generarit causa recessus j
Accessusque maris: refluique occasio ponti

p.151
Quae siet, et quantos patiantur littora motus,
Scire iuuet. Sedenim res ista feracibus olim
Ingenijs, quamquam curque ac arte valerent,
Imposuit: latet obscuris inscripta tenebris
Tota, nec in cunctas descendunt pectora causas.
Cumque alijs aliud visum est, dubitatio mentem
Turbat, et incertis se agitat sententia dictis.
Una est, humano quam prendere lumine possis
Ingenijque bono. reliquas nescire, decori
Sic datur, vt veram interea mortalia laudem
crea m
Intulerint superis constetque scientia coelo.
Exrgo vbi se nostrum vaga Luna reslectit in orbem,
Oceanique domos et regna fluentia linquit,
Commouet exortu pontum, radissque stupendis
Incitat, ac stabili concusserit aequora motu,
Xciraris fortass vices et certa liquentis
Iura sali: Sed tu tantas in corpore causas
Lunari ponas, quantas inferre necesse est
Ingenijs cunctas quod adhuc nemo extulit. ast hoc
Principio constat vereris sententia dicti.
Imperat humorum liquido vaga etnihia regno
Et totis dominatur aquis: ceu Phoebe calorem
Tu regis, et pleno al corpora semine mittis.
Quos igitur motus et quanta volumina coelo
Perficit, obliquo graditu rdum Luna sub orbe:
Hos humor sentit sequiturque potentia magnae
Ardua naturae est, simili quae ducitur: vt se

p.152
Propter amicitias opera ad communia, tanquam
Si conserta foret nexuque ac foedere prendat.
U primum co se cardine Qetnthia tollit
In superas prouecta plagas, adducit ab ipso
Exortu pontum, et plenis dat crescere ripis
Tantisper, summa dum spectet ab arce, meantem
Diuiduatque diem. Sedenim cum frena resoluit
Praecipitatque moram curruque extrema volanti
Captat, et Hesperias aditu se mergit in vndas,
Subducit pontum secum spacijsque remotis
Pellit, et aduerso minuit caua littora pulsusu.
At vero infernis cum se intulit aemula regnis
Luna, pari videas incen dier aequora mole
Atque iterum in similes diffundere littora ripas.
Occiduo siquidem se cardine rursus in altos
Pontus agit fluctus celerique tumescit ab aestu
Increscens, imi donec fastigia coeli
Occupet, ac toto medium se sistat in orbe.
Hinc iterum mare subsidit refluoque fatiscit
Oceano, variatque vices et tempora mutat
Tantisper, molles dum sese Orientis in auras
Explicet, ac solitos referat Proserpina gressus.
Haecque adeb aeternis series firmisiima constat
Articulis, quantumque omni se promouet vnda,
Insistitque salo tumidosque recurrit in aestus:
Perpetuas tantum feruoribus incita leges
Seruat, et haud dubios pelago dat crescere fluctus.

p.153
Qubd senas motu variet e pontus in horas,
Seu fluat ac grandi cumularit littora regno
Maultiplicerque salum terrisque pauoribus instet:
Seu tumidas refluo sub gurgite sorbeat vndas
In qj suas iterum reuocauerit aequoraripas,
Et magno varias terrore redemerit vrbes.
Nec tamen aestus aquas momento prorssus eodem
Incitat: in tardas agitatio promouet horas
NMensuratque diem: cum segnius aquora sem per
XMotibus aspirent suaque in vestigia tendant.
Luna etenim proprio variat rata limina motu
Et celeres progressa gradus sibi prorogat ortum.
Quapropter tardis equidem subuecta quadrigis
Alternansque horas crescenti tempora ponto
Non eadem statuit: spacio lentescit et vndas
E custodito lympharum carcere soluit.
Denique non Lunae est eadem similisque facultas:
Si tenui, aut pleno lustrarit lumine mundum.
Naior inest radijs dubium complentibus orbem:
Et maiore quidem virtus sese exerit igne.
Quo si Luna die pelago vicina mearit
Iungaturque omni pluuijs virtute planetis,
Auctor aestus erit, qui se mage tollet in auras
Excedetque modum. Quobd sispirantia ewlum
Flamina submittat ventisque furentibus vndas
Implicet, ac fundo penitus freta verrat ab imo:
Haud dubium est certae congesta pericula cladi

p.154
S urgere: quae infandos mundo paritura dolores
Percellunt tristi miseras formidine gentes.
Tum vicina colunt resluo qui menia ponto
Agqgeri usque dom os et pascua laeta tuentur:
Inuigilent curis seque in sua commoda seruent
Solliciti: ne quae perruperit aestus et omnes
Deijciat tumulos: cum limina structa rescin dat
Inuoluatque solum pelago: penitusque iacentes
Obruerit campos et aquis sata florea mergat.
Qualia iam late popul orum damna vetustas
ommemorat, ceu quae Batauae tristissima genti,
Et qua Phrysonibus populoque ea rura colenti
Quae latus Oceano obyciunt, iam saepe molesto
Euencre vsu: totas dum cladibus vrbes
Afficit, ac terras immanibus implicat vndis.
Ar vero tenui sise induat igne, calentes
Dum Phoebi radios et regna perusta sequatur
C ynthia: non grandi cumulat se mole profundum
Et minus insu rgit, ripisque minoribus extat.
Quas aliquan do vices refluique volumina ponti
Cum Macedum princeps Alia spectare subacta
Chellet, et e proprio fluxum ceu fonte tueri:
Indiacos adijt populos;et inhospita circum
Littora delatus non vano tanta periclo
Sedulus explo rat pelagique incendia discit.
Nobile magnanimi pectus Ducis ardet honesti
Noticia: quantumque ausu belloque feroci

p.155
Regnorum fines pomeriaque ardua tendit:
Tantum equidem rerum studijs curaeque putauit.
Aesse indu lgen dum: ne cum victricia late
Arma seratim agnae desint pul cherrima menti
Lumina, quae reguum cumu latis fru ctibus ornent.
Haud easprincipibus ratio est, quae sordida vulgi
Pectorau deformes ple runque accendit in vsus.
Altius ire bonis libeat perque omniu ferri
Culmina fortuna, dum Marti Pallada iungant,
Im arilesq- deos parili ratione sequantur.
Salue magna Deum soboles, quaecunque potenti
Cum sis aucta gradu fatoque vtare secundo:
Aonijs etiam curae est tibi ferre Camoenis
Praesidium, et fasces doctrinae immittere certas,
Ingenijsque faues. Stultum est disiungere, quod lex
uod superi et rerum pulcherrima fdera iungunt.
Turbari interdum bello contingit honestas
Immanique feroque Deas: sed Pallada vates
Armiferam laudant: quae cum Dea pacis haberi-
Expetat: in medijs quaerat tamen ocia castris,
Seque adeo impauidam sub pellibus aurea firmet.
Suadet Alexandro noscendi cura supremos
Terrarum fines atque vltima visere mundi
Littora: vt Oceani refluas exploret arenas,
Atque immane freti roburque volubile cernat.
Cur ea non alijs etiam persuaserit, vt se
Musarum comites, et honestis artibus esse

p.156
Patronosque patresque sinant: cum principis esse
Officio clarum nullus non expetat? aut quid
Si doctrina nihil magnos commendet, d ipsis
Pene etiam brutis magnos differre putabis?
ctsi saepe quidem eueniat, maiore profecto
Hos niti virtute, quibus minus acer Apollo
Estudiss poterat velut indulsisse videri:
Cum sese humanos facilesque ad maxima praestent
Quae claros deceant, quae magnos laudibus ornent.
At quis Alexandro non primas deferat? Unus
Qui vix e manibus doctum ponebat Homerum
Ingenijiie bonis cessit: licet aspera belli
Conditio varias plerunque in pectora curas
Ingerere, et mentem percellere tristia possen t.
Quin vatem memorant hunc sub ceruice repertum,
Cum fatum Princeps subijt, geliddque solutus
NMorte, venenatis perfregit viscera guttis.
lulius in medio bellorum clara tumultu
Scriptaparat. Sedenim quos gratae Tullius arti
Intulit ac studijs cumulabat Marcus honores?
Et tamen ingenti flagrabant tempora bello
F lagraban tque dolis, et seditione graui
Arserunt incensa rogo, cum nulla beatis
Aut loca tuta forent, aut oppida tuta Camoenis.
Sed tua quis Uatum pulcherrima facta silere
Rex FRIDERICE potest? quis non te bella secutum
Haec diuturna sciat: quibus ardua Suecia latee

p.157
Tunditur: interea patrio dum fulminat igne
Illa etiam, et quantum potis est noua vulnera pellit?
Et tamen in medijs bellorum his aestubus, acsi
Nil ageres aliud, Doctrinae ita denique curam
Sollicitusque foues totusque amplecteris: vt iam
Aeternos Musis sumptus et prima Lyceis
Incrementa, tuos inter spectanda Nepotes
Sic digesta dabas, sic laeta salaria condis:
Ur quantum imperio superet tibi Dania: quantum
Fructibus excellat, meritisque sit aucta triumphis:
Tantum etiam Aonijs siet artibus inclyta, quo se
Interea, tua dum celebrarit facta decusque
Perpetuos inter spectandum iactet honores,
Praesidio veris memorandam laudibus ornet.
llla quidem in Boream cum sit porrecta, latendo
Ha ctenus obscuris ceu Uepribus haesit. at vt te
Est Regem sortita, caput plane extulit: vna
Re faelix: qubd te victorem viderit, atque haec
Praestantem sacris aeterna salaria Masis.
At vero cum tu hac meditando expendis, et omnes
DDigeris articulos conceptaque maxima voluis:
Quid tibi consilio, quid vero profuit vsu,
Oxorumgeneris decus et pars prima, Camoenas
lpse etiam amplexus diuino Petrus honore:
Doctrinas cum norit honestasque asserit artes:
Nec sane ignotum est, et erit tamen amplior huius
Posteritas testis: sublata vbi vera locuto

p.158
Inuidia tempus poterit plausisse videri;
Et niibin sacrum iaculari dira Poetam.
Haec Reges studia, hij mores, haec cura Tyrannos
Prima decet, minus est armis excellere, vera
Quam pietate Deum et tali virtute mereri.
Quin nisi prin cipibus sit cura am plissima Musas
Alseruisse: scholis inferre salaria, doctis
Prospexisse manu miseram ful cissse iuuentam:
Et releuare, quibus paupertas aemula saxo
Tergora curua premit, lapsumque propinqua minatur:
Quis durare quidem aut acie consistere possit
Valde etiam perplexa? vbi cum mens prendere summum
Certarit, neruis excedunt roboraine quid
Nitendo perstent sperataque culmina prendant.
Tum sublata quidem multis Bona publica regnis
Priuatos vss priuatdque lucra sequuntur:
U tenui in miseros veniant iam lance. potentes
Quanquam detrectent munusque vsumque docendi:
Arm suppudeat tractare Scholastica. Quare
Principibus sit cura viris, ea sacra tueri
Celle Lycaea, quibus diuinae Palladis artes,
Doctorumque adeo coetus, florensque iuuenta
Scruari, et iusta poss. it ratione foueri.
Exemplis etiam tete patiare moueri,
Ur quae iusta sient, libeat fecisse. quid Anglos,
Quidi e Palatinum quid Saxonis inclyta facta
Augusst memorem? cuius iam multa yoluntas

p.159
Cum studijs est iuncta pijs, vt plurima Masis
Praemia decernat do ctisque salaria praestet.
Quisie Heidelbergam florere negauerit? aut quis
Non Basileam etiam et doctrinae clara celebret
Lumina? iam Uenetum quis cultam nesciat Urbem
Vicinamque Pado Paduam non efferat? haec res
Principibus nomen, toti sua commoda genti
Humanae attulerit. Sint Barbara magna: sed hocce
Interea Europae decus, vt non parua putabis
Emolumenta: quibus pietasq- ac aurea virtus
Crescat, et aeternam populis det surgere laudem.
Nec tamen ista fequar prolixo maxima ductu.
Hoc sane affirmem: dignas succesibus Urbes
Esse omnes: dignos et laudibus esse Xonarchas
Qui sacras hilari sectantur mente Camaenas:
Sex discunt ipsiseu rem profitentibus augent.
Quae coelo facias non aduersante, secundis
Perficias studijs. certes conatibus: ast hanc
Quaesit iusta, tuis metam undoribus adde.

p.160
C. Erasmi Micha-
elii Laeti,
DE RE NAVTICA
LIBER IIII.
Aer.
Tandem etiam nostris successerit aura carinis
Et statione ratis procul extrudatur. at istum
Phoebe laborem etiam coelesti numine firma,
Et mihi fulices aspira in lintea ventos.
Hactenus in primo noua limine constitit: ast nunc
Cedendum portu tentandaque regna profundi
Sunt maris, et varijs lustrandum cursibus aequor.
lre iuuat, pelagoque rates inferre, proculque
Desulcare fretum nec enim mihi grandia nullo
Robora stent fructu solidis connexa tabellis.
Usibus immittas opus, et cape praemia longi
Sollicitique laboris. adest Deus aequa petenti:
Et quae iusta, iuuat. Unum te Musa monebit,

p.161
Atque vno implerit geminatis vocibus aures:
Pectora quae recti non sunt sibi conscia, quantum
Tute cauere queas, tantum cauisse videri
ci vitasse velis siue ipse sedilia tentes
Scandere: siue alios studeas inferre Carinis
Et tua fallaci committere carbasa regno.
Ut sua pectoribus causa est: ita lumen in vndas
Prospicit: ac saeuis obuertit lintea veniis.
Dij faciant, vnquam ne quae vesania cogat
Hoc stupidos sentire homines, nescire Tonantem
Facta animi, et quod alis concluso in pectore crimen
Ignorare: alia quam nos, secreta bilance
Explorant superi securis obruta sape
Pectoribus scintilla iacet: quam rite fauilla
Postea dimota patulas mare prodit in auras,
Iudiciumque animi inquirit mentisque recessus
Ingreditur, scelerumque modos et cuncta nefandi
Criminis acta truci prorsus mensurat erymni.
Hijs animis pelago abstineas, quacunque ferare
In pontum causa velisque insistere tentes.
At verb recti sumens sit conscia tutos
Promptus adi fluctus. nihil est horrescere pontum
Si tua secretae non damnent pectora culpae.
Ergo age quae celeri formamque modumque Carinae
Causa dabit, quantumque boni constructa per omnes
Expediet numeros quantesque paretur in ysus,
Ag grediar memorare, Dijs authoribus istos

p.162
Et fluctus superabit et hanc mihi Cimba quietem
Perficiet. Sedenim primas quicunque Carinas
Extulit, ac pelago sorm is allusit apertis:
Credibile est magnis subnixum pectorafatis
Propitios habuisje deos, superique Tonantis
Indicio validas vrsisse per aequora puppes.
Non haec inuentis hominum nituntur et arte
NMortali. Diuum cura est, et proxima coelo
Gloria. saltem o perum fines et maxima cerne
C ommoda, et aeternos refer haec in lintea fructus.
Haud dubium primas capiundis esse Liburnas
Piscibus in sentis. qo sign o, quou e magistro,
Quote modo, quo adhuc res non sit cognita, vatem
Dicere nec promptum, nec decertare necesse eonst.
Credo ego tanta rudi fastigia prorsus ab orsi
h nostras venisse manus fortassse beatas
Fortuna monstrante vias, vbi maxima paruis
Edita principijs venturae plurima moli
Semina, non dubio iecit redeuntia lucro.
Aut quis quaso neget, tranquilla per aequora trunce
Posse feras volucresque vehi? fortassis inhasit
Scis Coruus, siue Ursus, aquisque ferun tur apertis
Et medios inter pergunt animantia fluctus.
Cel trabibus pueros primum insilisse, leuique
Assere delatos: Aut textae vimine crati
Insedisse homines, quos ista occasio tantum
In vitae lucrum atque imitanda in facta moucbat:

p.163
Et secum. quid enim? solidisne per aequora quenquam
Ferrier arboribus? non, si iam denique fudus
Hac iter vrsis agit, pateat mortalibus vndas
Semita per medias? num conditione fruantur
Deteriore homines, quum bruta? cauissne subires
Quam solidis melius? sic se incitat iste: manusque
Tanquam operum iamiam meditari exordia cogit.
Cum, moranulla, citis fortasse securibus apte
Ligna aliquis cauat, aut tabulas molitur acernas
Com pingitque ratem: tentatque per aequora naui
Inuebier, positoque metu tranare per vndas.
Littora transinisso tum denique callidus amne
Ista petit, gaudeetque tuens et puppibus instat.
Alc fortass e alius facti nouitate stupescens
Percu lsusque monet ripis vicina tucri j
Et ventos metnisse marisque horrescere fluctus,
Nec nisipacato deducere Sole Carinam.
Haec igitur primum patulas occasio puppes
Intulit in lymphas. post aucta est cura, simulque HI
Increuit pondus, mox grandia robora pangi
Cepta per humanas quae reddant commoda gentes,
Siue ea Noah pater primaeui gloria mundi
Iungere ligna fuit supero perd octus ab orbe
NMandatoque louis: quo mundum tempore, vasto
Subsedisse freto demersaque praedia narrant.
Seu Graij proceres, et humo delecta iuuentus.
Argolica, primae statuit fundamina moli

p.164
Aptauitque trabes vtero, tabulasque refecit
Dissectas clauis, atque aerea vincla subegit:
Cum primum educto sulcarunt agmine fluctus
Internos maris, et pontum tenuere furentem
Alcidesque grauis, lasonque et turba pelasga,
Aurea dum quaerunt Phryxeo vellera bello.
Sed quid ego haec veteris primaeua exordia mundi,
Quidile obscura sequor? quaecunque occasio puppi
Hanc primum formam digestaque culmina iunxit:
Propitio certe posuit fundamina coelo
tilibusque dabat succrescere rebus honorem.
Nec dubium est superis rem fortunantibus inter
Has venisse manus, diuisque authoribus altas
Se firmasse rates, impostdque vela Carinis.
Quanquam prima rudi plerunque exordia motu
Inijcium magnis praestare in maxima rebus:
Exiguo ceu lata videse fonte cieri
Humida, et ingentes fluuijs inducere ripas:
Immissumie solo granum succrescerefructu
NMultiplici, plenas et in horrea fundere messes.
Eigo vbi se tabulis facili coeuntibus arte
Induit in primos diuersa per oppida vultus
Nautica res: homines illexit praeda, per vndas
Quae capienda fuit, tumido se credere ponto:
Aut fluuijs lentare rates, dum forsitan vnco
Squammigeros studeant, aut reti fallere pisces.
(ommoda res: grandised quae coniuncta periclo

p.165
Alternat sortes, aduersaque tempora seapue
XNonstrat, et haec rursus meliori luce serenat.
Denique post agros, et amoenae frugis honores,
Nil piscatura melius, nil dulcius.aut quid
Commemorem pelago natum genus: vndique quod lse H
Xiscet aquis, nostrisque cibos et fercula mensis
Intulerit? tamen haud omnis fert omnia pontus,
Nec fluuijs sem per, quod viuit in aequore, viuit.
Utque alij certe communes amnibus, vna
Aequor amant pisces: ita plurima copia stagnis
Gaudet, eta salsis penitus se subm puet vndis:
Qusterasque adeb vitant haec agmina lymphas.
Nam fluuios Lucij dulce;que sequuntur arenas:.
Cum ponti fluctus et amaras semper Asellus
Expetat omnis aquas: totoque sub aequore branchas
Mouerit, ac duplici tranet vada caerula pinna.
Tum certe ratio capiendis piscibus yvna-
Esse nequiit. grandes alio conamine Cetos
Aggrediare, leues alio concludere Scombros
Te decet, ac alio Lucios comprendere vinclo.
Retia parua premunt minimos: sed peruia magnos
Inuoluunt: quantumque excedunt corpore, tanium
Capturae variant diuersa per organa ritus.
Instrumenta etiam diuersis plurima formis,
Artifici confecta manu stadist futuris
Apta sient. alijs hamo nassaque atenti
Insistas. aliosnudo subduxeris vnco.

p.166
Hunc calamis hamum suspendas. ille iacentes
Perticibus raias primis venatur arenis
Impressoque fodit latissima viscera ferro.
Retia tum vario diducta foramine multas
Exquirunt formas. Sedenim neque fila, nec ipum
Nateriae genus in quasuis tibi proderit vndas
Capturaeque valet facili mollissima lino
Conficies. stupa nonnunquam vtare leuique
Cannabe: nonnunquam horrentes intexere setas
Et potes, et calamos tenui demergere plumbo
Et librare dolos, aut tendere piscibus escas.
Quin etiam cernas halecis imagine plumbum
cfsormasse manus operi: cui immittere funem
Turba solet: quo perceleri ceu turbine tracto
Forma- volat, mediasque inter sete prodere lymphas
Haleci similis.mox huc se inferre volatu
Squammigeros videas, falso et dare vulnera pisci.
umque hamum fallax extremo in fine recondat,
Id fieri spectabis, in hunc persaepe natantes
Labier: ac celeri correptos vulnere pisces
Haerere, et vario deduci ex aequore morsis.
Interdum branchas prendens capit. iste sub aluum
Figitur: hic glabro subsidit tergore: caudas
Uncus at isteferit. tanta est variatio, cum se
Piscibus innumeris circumque natantibus hamus
Xisceat, ac vario minitetur vulnera cursu.
Iucundo certe spectaclo, vbi plurima merces

p.167
Et pretio tenui, et magno venit incita fructu.
Haec immensa quidem superi benedictio coeli est,
Humanas cumulant qua mitia numina gentes,
Et miranda ferunt mortali pabula vitae.
Nec lino tantum et reti, sed vimine passim
Insidiantur aquis: corbesque ansasque valentes
Conficiunt spiris, certoque volumina gyro
NMulti agitant, aptantque vadis et flumine mergunt,
Quidam etiam vario circundata ligna recessi
Flexilibus co nserta vijs, palbsque rigentes
Aequatesque locis non alto immittere fundo
Consueuere: quibus labyrinthi more natantes
Impediant pisces caecoque in limine prendant,
Astuti. nec enim solertes arduafallit
Spes et cura viros. nocturno ea sidere multum
Dexteritas ratioque iuuat: sed littora tantum
Et ripis vicina colit: non illa profund. O
Seruit, nec tumidas pelagi se firmat in vndas.
Denique non facile est monumenta ea tota referre,
Aut signare modos: varias ita forma viaeque
Ambages cumulant et pectora fru ctibus implent.
Adde etiam multis proprias iam gentibus artes
Esse, quibus pisci capiundo retia magnis
Usibus expediunt, alijsque alijsque subinde
Nituntur studijs cu rdque feruntur opima.
Nec tamen est eadem cunclis industria: sane
Dant aliss alijpalmam.quid tempora taniis

p.168
Usibus apta rogas? glaciem pertundere quidam,
Uerriculoque solent praedas includere: tristi
Quando hyeme vtuntur, medioque in frigore duras
Eercent operas lucro qi insistere certant.
Aft alijs Aestas, alijs Autumnus et acre
Cker placet. haud etiam quouis se lumine pisces
Ostendunt omnes. stata sunt sua tempora multis,
Se quib us in numeros confertaque in agmina cogunt,
Et dextras praeda et lucro marsupia complent.
Has sentit praeclara vices Randrusia, diues
Oppidum, et ingenuos inter pars optima C imbros,
Cui Cudius ripas et prata virentia tendit.
Temporibus siquidem certis sua certa natantum
Sunt genera, et varios alternat copia pisces,
In menses digesta: quibus noua semper in vndas
Succedit species numerumque prioribus addit.
Has Ueneti ciues etiam, ceu cognita fama est,
Experiuntur opes: varijs vbi piscibus aequor
Prastat: et in proprios veniunt propria agmina menses
Capturdque beant et opimis sibus vrbem.
Sed capiendi artes variant. his aera probantur
His Corbes. Sepes alij defigere certant,
Et sua iam forti sunt nota Catysia Cottho.
Quin nihil hic etiam proprijs non puppibus esse
Tendandum credas. ratibus piscatio certis
Perficitur: qubd et bhis reti venantibus vltro
Commoditas fluat, ac dites excrescat in vsus.

p.169
Nec dubium est lintri primas deberier, haec res
Edita sim v icibus tam grata in munera sfi rmis
Humanos inter successit prima labores,
Abstrusae nibul artis habens: licet vsibus alre
Surgat, et hac tumidas vincat ratione Triremes.
Nam quae ligna quidem facili depressa securi
Alque exhausta cauo spectas su bsidere ventre:
Haec certe fluuijs, et mollibus insuper vndis
Apta putes: leni quoties tibi spiritus aura
Admittit blandos tranquilla in flumina lintres.
Inde Scaphas Caulumque habeas, quae pondere quamuis
Exiguo coant et prima exordia firment:
Opportuna tamen sunt ista laboribus: vt quae
Et facile impelli, et subduci in littora possunt.
Quid Cimbas memorem? sedenim Lenunculus hisce
Usibus accedit, varia est fiducia qua se
Nauibus immittit piscan di gnara iuuentus
Retiaque in multas capturae accommodat artes.
Art vero tumidos ob i dem qui munus adurgent
Oceani fluctus, totdsque per aequora versant
Piscandi fraudes certoque incumbere lucro:
NXaiores interdum etiam deducere puppes j
Munera ad ista solent: vbi forte minoribus obstant
Aut tempestates agitatdque flamina ventis:
Aut iuuenum numerus, quos se coniungere certa-
Nonnunquam ceu lege putes, vt tutius altos
el tolerent fluctus, operum vel motibus instent

p.170
Et rate communem sectentur in aequore praedam.
Quid vero referam geminas in littore naues
Interdum statuisse alios: quibus omnia cauto
Sunt perpensa animo cre cuntq. negocia curis?
H iss equidem maior cum ripis manserit: vt quae
Res ferat, ac magno transuectet pondera ventre:
Acceptosque viros in tecta paterna reportet:
Interea excipiunt Horia, quod retibus alto
In pelago prendunt, delata lucra frequenti
Excutiunt motu cumulumque ex vsibus augent.
Nec cessare etenim: donec vel tempus et ipsa
Anni etiam ratio, vel vasa impleta, vel escae
Admoneant abitum, vel cessans praeda sequentes
Deserat, vt nullo iam laxent retia fructu.
Hoc igitur tenui inijcio res tanta, sub vsus
Prodijt humanos. coelo auspice vita per omnes
Officij numeros et lucra per omnia sese
Suscitat. ingeniss praestant m ortalia: sed nil
His etiam niti est, supero nisi magna parente
Tentes, et lucrum loue te fir mante sequare.
Proximacausa rates pel ago molitur, et amplos
Promouet in numeros: cum vasta per aequora gentes,
Diuersos satagunt regnoru minuisere fines
Seque inferre solo, nostris quo d partibus vnda
Distulit, ac patrio transfu sa diremit ab orbe.
Huc quia nequicquam tendunt mortalia: cum se
Soluit aquis pontus vitreoque e gu rgite late

p.171
Aestuat, ac motu faciles agit impete cursus:
Ni celeri veniant peregrina in littora puppi:
Causa rates statuit tantosque aptauit in vsus,
Coniunxitque latus lateri, formasque Carinis
Intulit, ac recta finxit ratione Liburnas.
Quo tu praesidio longinquas hospes in oras
Transieris: mediasque inter dare vela procellas
Et tutus te ferre queas: seu bruta morentur
Dna etiam, seu tete homines comitentur, et inde
Littoribus patrijs vicina in regna vehare.
Ast alios aliud pelago committit. honesti
Causa subest plerunque, iuuet cur aequora remis
Tentare, et lon gos interdum carpere flexus.
Foedera, contractus, lustrandi plura voluntas,
Tum fuga, tum merces, quas proxima littora mittunt
Aitque amor: aut virtus per se laudanda, qubd istas
Atque istas etiam plerunque accedere terras
Expetat: vt merito constet vicinia fructu
Cognita vicinis: nec sese ignota per omnem j
Infundant vitam cumulentque erroribus aeuum.
Finibus hijs variae meditantur commoda puppes,
S. ubseruitque viris numero ratis aemula, fo rmas
Quae ratione sali, portusqute aut fluminis arte
Induit, ac faciles se lubrica pandit in vsus.
Illa vias molli delassat in aequore: nec se
Bellorum signis, nec vi, nec motibus armat
Insolius. placida mortales accipit aluo

p.172
Inque locos defert, fuerit quo cursus, et alto
Annuat Oceano rerum pater: vnus et vndas
Qui regit, ac multa pelagus virtute domarit,
U transire quidem pontumque impellere possis. j
Hanc igitur communem operam praestare C. arinas
Nualtiplices videas. interdum conficit istud
Lembus iter: Sed et interdum res acta Liburnis
Aspirat ripis cu rsuque pericula vincit
Perfecto. quid Pontones memorauero? Celox
Has etiam partes, Cercurus, et ardua lignis
Mouerit Hippago. Sedenim transuectio Cimbis
NMulta frequensqj solet peragi: quod et ista secundis
Cursibus apta siet flectique celerrima possit:
Et simul aequatis hominesque et bruta tabellis
Deferat. Huc etiam cuicunque est nomen ab Actu,
(Dummodo non Longas etiam iunxisse libebit)
Pertinet. vcunque est vel fo rmis ampla, vel ipso
Uentre minor, certamque potest apprendere rerum
Sarcinam, et in ceptos firmare in pondera cursus.
Ultro equidem citroque meant: superare profundum
Et populos vectare, et amicas iungere gentes
Conantur: pulchresque iuuat decerpere fructus
Humanae, quantum patet in sua commoda, vitae,
Faderibusque coit sociasque amplectitur vrbes.
Huc remi, contusque et pertica lon gior, vn cus
Et vela, et si quae sunt instrumenta minori
Nauigio, spectant: quae si maioribus vna

p.173
Conueniunt: alio tamen ordine, robore, forma-
C ompetere, et tales transferri reris in vsus.
Tandem alios monstrent tibi carbasa mollia fines,
Cum mare ventosis obiectum aliquando procellis
Pacatumie terunt: auido quibus aequora lucro
Sectari, et gratas studium est conquirere merces.
Cumque ego confitear superis authoribus hosce
Cumprimis vsus patefactaque commoda mundo
In nostras venisse manus: tum nauibus amplas
Hijs etiam formas impactaque ligna Carinis
Dixerim, et haud timida cumulata ea pondera dextra.
Crescit opus tabulis: quantumque aptatur in vndas,
Difficilesque petit diuersa per aequora cursus,
Maiori tantum se robore sfirmat, et acres
Induit in neruos spaciumque ex vsibus auget.
Cum veluti praeceps subiecta in pascua torrens
Ag geribus ruptis se infundit, vt obuia lapsu
Proterat, ac fusis subigat pereuntia lymphis:
Contret autem agricolae patulos conantur hiatus
Ingestis lapidum cumulis atque aggere denso
Obftruera, atque iterum veteres inducere ripas:
Dum cumulis cumulos, dum moles molibus obdunt.
Haud aliter tumidis seuumque furentibus vndis
Opponend a fuit cum vastior vbere puppis
Et maior: tum subpaclis rigidiima clauis
Quae foret, ac solido semittat in aequora nexu.
Haec tempestates toleraret machina, ventos

p.174
Vinceret, ac merces tuta in statione locaret.
Nec nego siderei tutelam operamque Tonaniis
Esse, rato puppes euadere in aequora cursu,
Et pelagi salebras superare et flumina posse.
Sed tamen et diuum munus fateare, Carinis
U studio primum tenues accedere formas,
Sic maius deinceps increscere pondus, et arte
Intendi moles atque aerea vincla parari.
Exili subeas cum littora proxima lembo,
Non tamen et longas regnorum tutus in oras
Persimili venias vectus rate. cursibus obstant.
Xul ta tuis, ventique graues suuaeque procellae
Et tempestates aduersaque flamina, qua se
Aeolus infundat pelago, tremulasque Carinas
Notibus af fligat perplexaque pectora turbet.
Quidie hyemes referam? quidiie aestus? multa fatigant
Exercentque viros, qui lucra sequuntur, et inter
Horribiles vitam fluctus pro sorte pacisci
Quaerendisque solent impendere mercibus aeuum.
Crandior hac igitur causa ratis intulit alto
Carbasa lata mari solido quae corpore maius
Ferret onus: pelagique minas et plurima ponti
Iurgia depressis superaret firma procellis.
Quo certe Boreas Notio se copulat orbi
Praesidio: ac Oriens commercia plurima regnis
Explicat Hesperijs, seque in sua commoda voluit.
Cumqj iter impediat terris sors aspera du ci,

p.175
Nec satis uut tuto diuersa per oppida merces,
Aut opportuno transferri limite possint:
Consulit humanis culum rate fructibus: vndas
C um sulcare docet, mediisque insistere ponti
Huctibus, ac celeri pelagus tranare Carina.
Longo equidem partes dirimuntur cardine, lon gis
Littoribus distant: pedibus nec adirier arua
Tuta queant, procul Hesperijs quae ditia regnis
Submouit Ganges, et Eoum sparsit in orbem.
Has igitur committit aquas, haec littora iungit
Inscribitque virum studijs subigitque Carina:
Quae simul ac validis instructa rudentibus alto
Nauigat acta mari conceptaque flamina portat:
Diuersos hominum mores sua rura colentum
Cursibus explorat, variasque citiima merces
C onuehit, ac magno populos beat ardua lucro.
India mittit Ebur: etoceos dat Tnolus odores,
Castoreum pontus, Chalybes sua brachia ferro
Exercent, molles conuectant thura Sabaei:
Balsama Syriacis tantum conduntur in oris
Et ferro concisa fluunt: vbi lamina rimas
Intulit, ac molli descripsit vulnera libro.
Asserit Aegyptus calamum teneramque papyrum,
Et Crocodileos mittit procul vnica ventres.
Quid memorem quantos igitur loca singula fructus
Et quae grata fserant mortali lucra coronae?
Nec gentem, nec regnagraui subiecit Olympo

p.176
Altitonans: cui non, quod magnum dicere possis
Eximiumque, dari quiddam spectabis edque
Natura clarum, meritae vt se condere laudi
Possit, et has nostras inter celebrarier vrbes.
Et Boreae sua sunt non infima dona. proind
U bona coniungunt populos: ita permeat Ortum
Hesperus, et tumidos Aquilo transuectus in Austros
E relucra petit, damnis obsistere certat.
uod siomnes etiam vel haberent omnia terrae
Cel nullae nihilihaud equidem commercia gentes
Humanaecolerent. Nunc qua res deficit, istic
Principium existit magnique fauoris, et alti
Officij. cocunt igitur consortia lucro,
Et quae quisque potest alieno commoda regno
MNolitur. verum est, conniti quemque petitis
cxundare: sed est multo flicior is qui
Accipit, ac iustos accepta expendit in vsus.
MNMaxima pene mari iacet Insula: circulus alto
Qua bis subuectat Phoebum temone, paresque
Noctibus esse dies, ymbrdsque dat ire sinistras:
Insula diues opum coeloque asperrima, si quem
Uel calor immensus, vel aromata odora fatigant,
Et feriunt auidos nimio spiramine sensus.
Samatam veteres dixere: vbi plu rima Ganges
Oftia Brachmanno fundit mari, et actus in Ortum
Eftusumque sium distentdque littora gignit.
Haec quantum campos numerosaque prata per amplum

p.177
Promouet Oceanum: quantumque per aequora crescit
Cincta mari, latisqule tumet vastisma ripis:
Tantum opibus ditiqule simul velut aucta metallo
Luxuriat, nostroque immittit plurima mundo
Quae tu grata vehas, titulisque accepta corones.
Quis Gemmas, quis opes, fuluique quis explicet auri
Diuitias? Sedenim fructusque ac herba decoro
MNultiplicique solum conuestit germine, qua se
Zingiber abscondit, longeque sub intima mittit
Regna soli: cautis vbi turba ligonibus altos
Cespitis anfractus mersasque explorat arenas.
Extracto virides discindunt protinus apta
Falce comas, et humo rursus glebaque reponunt
Nescio quid paruum, quo postea segminc radix
Crescat, odoriferis et compleat arua medullis.
HicPiper, hic Gemmae veniunt: et Eburnea diti
Pondera mole leges. pulcherrimus Unio conchis
Extrahitur, quas lata freto capit insula ripis
Eximias ma nasque: adeo v congesta subinde
Ostrea pressantem radijsque et acumine Phaebum
Auertant populis ceu tecta domestica: cum se
Opponant flammis, et et tela ardentia pellan t.
Denique vicinis etiam regionibus omni
Prouentu iussit rerum pater optima gigni
Xunera naturae. Nux hich Cyristica slo res
Ceu sobolem complexa viret, ramisque tenellis
Pendula luxuriat placidisque caloribus auget.

p.178
Quid Cinnamomum referam? quae plurima libro
Subtracto legitur pubes, cum dextera lucrum
Annua decerpat, ramisque viren tibus instet?
At similes reficit frondes, anneque sequenti
Quae recisamanu fuerant virgulta reponit-
U salicem nos falce comis spoliamus: at illa
Restituit multo praesectos agmine ramos,
Naturaque iterum facili sua damna resarcit.
Huc ergo Hesperijs iter est iam prgpibus inde
In nostras, quaecunque Oriens habet optima, terras
Perueniunt delata, rates hys sibus instant,
Hijs seruire vides. Deus haec in munera celsas
Ordinat, ac miti seruat bonitate Carinas.
At vero si quam fortassis in aequore cladem
Percipis: hanc nostris diuum succensa voluntas
NMoribus intulerit: qui cum ridenda sequaris
Munera fortunae pelago te prendit, ut istic
De toto tecum iusta fortuna bilance
Decidat: quantoque velit tete asse beatum
Seruari, medijs expensum fluctibus aequat.
Quod si interdum etiam patiare atro ciu ponti
Naufragus imperia, et madidis sis hospes arenis
Eiectus pelago, et fluitans ignota requiras
Littoranil dubites paenam hanc conatibus esse
Praeteritis, animi secreta vi pandat, et actus
Expiet, ac tacitas abstergat in aequore so rdes. j
Quanqua humana tamen nonnunquam incuria magnas

p.179
Ipsa sibi subuertit opes: dum freta Carinis,
Negligit aut Superos, aut clauum ign ara gubernat.
Salue aequor spacio um vndis, pulcherrima regna,
Facundumque salo.merito tua iura decore
Dis cumulata velint, dum vasta per aequora tendens
Imperat Oceano, et tacitas perlabitur vndas
Neptunus seni or: motisque tumultibus addit
Arbitrium, et quantum sit fas attollere fluctus
Limite decernit, ventisque imponit habenas.
Sis falix faustumque bonis, mitiqse procella
Cinge rates, placido amplectere dulcia vultu
uae tibi solliciti fundunt libamina nautae.
Da facilem populo cursum, qui Thetidis vndas
Sulcat, et externis quaerit sua commoda regnis.
Tu potes ingenij secreta latentis et imi
Peoctoris ingressis tacitas penetrare latebras
Iudicioque viros simul explorare: quid acri
Scilicet ingenio studijque, malique bonique
Quisque alit, et quantum scelerato in pectore versat.
Dij tibi fortunent fluctusque et littora regni,
Adijciantque salo ripas: pretijsque redundent
Aequora, et haud dubias referant placidissima merces.
Grandia Cetorum ludant hic corpora: ludat
Congrus, et aeterno cumulentur semine pisces,
Ac foelix captura siet: populisque secundet
Retia fluctisonis Trivon spaciatus in vndis,
Et fieri quae posse velis eus actibus addat,

p.180
Denique fata rates, oneri quaecunque vehendo
Nomen habent, tantis immittunt vsibus.aetas
Illa prior mundi, cum rerum gnara beatas
Exerceret opes, et mercatoribus amplas
In sua lucra vias, et amicas panderet oras:
Haud tamen enormi tendebat dorsa (arinae,
Nec superare modum ratibus dedit. apta coibat
Materies numeris, sed quae mediocria tantum
Robora compegit, tenuique erat ardua neruo.
Ut verb accreuit mortalibus aemula magni
Cura operis, pariterque animum sceleratus habendi
Ucit amor, studiumque fuit compendia longis
Quaerere littoribus certasque exquirere merces:
Nauibus accessit pondus, quibus omnia tandem
Praesidijs, quaecunque forent externa, sequantur:
Intulerintq- amplo ditissima commoda ventri.
Nam tenui magnum lucro obiectasse laborem:
Expensasque graues parua in commercia duci:
Et sorti pretium, et studijs subuertit honestis
Arbitrium. grandes igitur nunc ire (arinas
Cura molesta facitne lucro desit. at omnes
Implerit num eros, auidumque inferciat orbem.
Tum nostris ignota quidem maioribus olim
Noulta fuit tellus: nec in vltima climata mundi
Soluerunt nautae peregrinaque regna petebant.
Nunc eapversa vides. nec enim iacet angulus quam
Cognitus, insanos si fas accedere nautas,

p.181
Quo non humanis itum est conatibus? ortum
Hesperis norunt. Astrictum frigore pontum
Explorant Notij. Boreas contendit in Austrum,
Extremumque legit ratibus caput: vnde sub ortum
Spes bona iclitagao illectat agitque Carinas.
Omnia nunc curis hominum cessere. Columbo
Principe, Uesputioque NMagellanoque et Alonso
Serranoque soli pars multa est cognita: qua se
Hesperus ingenti ceu cardine dissitus Austro
Obijcit: aut Oriens ignotas explicat vrbes,
Ignotisque vijs nostrum se iungit in orbem: j
Ergo vbi iam studijs hominum, varioque labore
Semotas aperit distanti limite terras
Aut fatum, aut varis onerata industria curis:
Haud equidem miror grandi compage coactas
Desulcare salum ferrique per ardua naues.
Olim nemo quidem nisi tempestate secunda
Portubus excessit ratibus, pelagumque tenebat.
At nunc aduersis etiam dare lintea ventis
Xtens inuicta iubet, pellitque per inuia remos.
Non calor immensus, non frigida nubila turbant,
Auertuntie animos hominum: non sidera, curae,
Non scopuli, medio neque saxa latentia ponto:
Nec via longa mari, neque dissita littora tardant,
guo minus Oceano proposta insana furen ti
Obijciant, animisque deos coelumque fatigent,
Et fera non dubio tentarint aequora cursu.

p.182
Aduersos igitur nunc experiuntur in vndis
Spirituum cumulos sauosque tumultibus ignes.
Quae mihi prima quidem causa est, cur vnda phaselos
Exigat ingentes et corpora maxima duci.
Tum vero insolito labuntur secula ritu,
Et vetus excessit faciesque et gl oria mundo.
Nunc Hyemes aliae: nunc Uer: nunc denique Messis
Autumnique dies, prisca quam aetate fuerunt
Maiorum: sauis nunc tem pestatibus aequor
Conuulsum furit, et rapidisfreta versat arenis.
Uque adeo postquam insolitas mortalia curas
Pectora traxerunt: veterumque a more fideque
Auersos habuere animos van umque sequuntur:
Insolitos etiam Diui statuere laberes,
Et funesta iubent delabi secula mundo.
Improba mens hominum nihil haud molitur, et orbem
Peruolitat, tentatque aditus penetratque latebras,
U falix sict: ac studijs feruentibus omnes
Induat articulos laqucaridque ampla bearit.
Ait contra superi obiccere furoribus altos
Sudores; sopenque vijs posuere: dabdntq
U qui magna petit, magno petat arduus ausu:
Disficilesque habeat tam lauta in munera cursus.
Sic igitur celsae dicuntnr in aequora naues,
Et vastae moles vierum, fortesque rudentes
Robordque haud: lio quam diune salua fauore
Praesidijsque poli: quantum manus aemula cunque

p.183
Sollicitat nautas, curaque affligit inani.
Quid varias rerum merces, quidiie aurea dicam
NMunera regnorume Deus est opulentia: cum se
Nutua confirmant humanae in foedera gentes.
Cumque alius homines aliudi aliudque requirant
Diuitiasque vno nonsemper fonte sequantur:
Inclyta naturae mirari dona, parique
Relligione decet superas nos ferre per auras.
Quisue Orientis opes feruentique obuia coelo H
Nesciat aruae Deum labor est, vbi clara redundant
Regna bonis: variosque ferunt commercia fructus
Coniunguuntque animos populorum, et foedera seruant.
Sunt alijs aliae merces regionibus. aut quid
Uersibus ista sequar? tenuem dedit Anglia lanam
Et dat. ea est etenim falici copia regno,
Et diuturna fuit, semperque manebit. Eoi
Rebus vt exundant pretiosis climata mundi::
Sic sua certa quidem Boreae sunt commoda. ferrum
Suetia diues habet facilique parabile dextra,
Et Quprum, Librumqte leuem. dat Lappia pelles
Praecipuas, solidos mittit Nortuegia pisces,
Et genus eximias maculoso tegmine Lynces.
Pania multiplici scaturit pinguedine. Nil hic
Optan dum quodcunque siet, natura requirit:
Nec dedit enormi languere palatia damno.
Aucta bonis superat multis Germania. priscum
Roburerat Gallis. Hispania regnat, habetque

p.184
Uasta salem, et vario lustrat vada caerula cursu.
Aut quid ego Italiae cultissima regna. quid vrbes,
Littora quid, portusi e canamec iam nulla per orbem
Nomine vel maior: vel opum splendore feratur
Pars melior, tanta est naturae industria: tanta
Uhertas rerum popul isque trequentia. Cel quid
Nunc ego Parthenopen? quidue inclyta moenia Romae
Laudaro? maius nihil his estvrbibus. adde
ltali varias inter porrecta ruinas
Littora, et eximiam defer sub lumina gentem:
Inuenies valuiss animis, valuisse bonorum
Usibus, et celebri valuisse ad maxima laude.
llla boues, aprosque feros, laetasque bidentes
Nutrit, et innumera farcit nemus omne volucri.
Aut quid ego ingenijs, quid factis plausero? tum quas
Illa vrbes habitat, quos addit in oppida muros
Quis canet? Italiae lata est possessio, qua se
Aut labor, aut virtus, aut rerum copia fundat.
C atera quisque suo pro more expresserit. vna
Nantua praecipuo veniat mihi semper honore
Dicenda, et nostris sit flos et fama Camoenis.
Aut quas stellarum positus, quae lidera coelo
Praesedisse putes: cum Mantua parua Maronem
didit in sacram sanctissima pectora lucem?
Credibile infanti est huic vni ingentia cunctos
Afflauisse deos: opus esse nec vnius illum,
Omnibus aeternum qui diuis condat honorem.

p.185
Quisite etiam ingenium sibi vendicet illius? an non
Phoebus Apollo: decus Vatum, et sua proxima Musis
Gloria? propitio veniunt quo magna parente
Quae durent, solidasque ferant in carmina laudes.
Quae Ceneri partes? animam dare versibus, vt se
Insinuent tacitis suadela atque arte medullis
Et placeant. Magnus quid luppiter ipse? sequatur
Ut Uates quae magna ten t: seu deligat acrem
Materiem calamis, magnos seu vita XNonarchas
Xirari, et rerum fastigia pren dereccertet.
Quid reliqui plerunque omnes? quid denique, praeter
Inuidiam? ne quae virtutem ignauia foedo
Obruier torpore sinat. Mars bella ministrat,
Mercuriusque modum sectandi plurima pandit.
Uni Saturno cui Gloria displicet, aeuo
Compagem abrumpit, partesque has Luna secundat.
At vero haec uperis postquam sunt edita, solus
Extitit humanae seruator gentis, eique
Cum plausit, vera sacrum vtilitate Maronem
Induit, ac gratae Comitem dedit esse iuuentae:
Quob vitam fructus, quo fructum vita coronet.
Huic nos, si tamen et clara inter lumina quicquam
Nos sumus, ac aliquo consistimus ordine; TAti
Debemus, quodcunque sumus: cui quicquidab arte
Quicquid ab ingenio poterit proficiscier, vni
Deferimus: qui sic meditamur grata Camoenis
U sua sit Laeto semper Maro gloria Cati, j

p.186
Et nostrum decus Andino sit fama poctae.
In reliquis quae magua quidem miramur. et esse
Laudibus extollenda putes: qubd laudibus esse
Aequa velin t facil esque ferant in praemia Mtusas.
Prastiterit, quod semper agit, Florentia sacris
Aonidum studijs quae sunt optanda: colatque
Exemplum stirpis Xediceae, et culmen auiti
Sanguinis exorn et: verisque et honoribus instet.
Tum priscae virtutis agat *rraria sese
Testem: et cum meritis excellat laudibus, istis
Naiores addat, cum quae sint recta sequatur.
Praecipua tamen extu lerit ratione C amoenas
Estensi pro more: quibus res ista Monarchis
Sic semper cordifuit: vt vel sola putari
Posset ista domus: quae laudibus, aere manuq
Promoueat sacras ad maxima culmina Musas.
Aut cui Senensis Respublica diues, et illa
Musarum mater non nota Bononia? Dij dent
U Latio virtus sit magna ac sedula regno:
Inscribatque suis non vana en comia faslis.
Quid placidos Uenetum mores, quid honesta Senatus
Pectora, quidise artes monumen taque seria dicam?
Cens ea pene rates nunc vnica promouet, istic
Instructas naualis opes laetamque videbis
Materiem, do ctdsque manus et gnara futuri
Consilia, ac magnis aequata im pen dia fa ctis.
Urnilnl et Musas memorem, quas in clyta gens haec

p.187
Sic colit: vt maius nil duxerit artibus esse
Ingenuis: quo se nostro Deus intulit orbi
Praesidio, ac veris virtutibus auget honores:
Opto equidem incolumi latos rate visere fines
Hijs populis, certamque Deo monstrante salutem
Assequier: totis dum se victoria remis
Inferat, ac placido moueantur lintea vento.
Craecia non minimis exundat fructibus: amplo
Obuia terra mari, quae saeuis quassa procellis,
Ingentisque mali cumulos experta, Tyrannum
Suslinet, ac verso fatorum cardine languet.
Heu quantum a veteri vel libertate recesiit
Ciel studio: cum Flamminis vox aurea mastos
Graecorum populos victo dedit alta Philippo
Ocia sectari, priscosque reducere iusit
In theatrum vultus, repa rareque legibus vrbes.
Tum flixinunc pressa gemit, patiturque ferocis
Aspera iussa viri, lacrymasque e luctibus auget.
Quid memorem Aegypiii, quid Syros, quidile perustos j
Sole Afios? nulla est populorum natio, quae non
C ommoda certa parit nostresque emittit in vsis,
COmmun esque operas iuuat, et se suscitat vliroo
Officijs. aliquas autem sub pramia merces
Explicat, ac ratibus non vana impendia reddit.
Insula quinetiam vario disparsa profundo
Gignit opes, quibus externos in foedera ciues
Pertrahat, ac celebri coniungat pectora quaestu

p.188
Optima quis nescit Creteis vina corymbis
Nascerier? inferno velut actum gutture su lphur
Ostentant Siculi.ratio est diuersa per omnes
Terrarum populos: aliudque aliudque deorum
Cura dedit, quo se coniungant pectora nexu
Conso cientque manus et mutua lucra sequantur.
Huc igitur studijs itum est: huc fluctus et aura-
Seruit, vt impulsas coelesti folle Carinas
Deuehat, ac varios subeat ratis aemula portus:
Nutandisque secet furiosum mercibus aequor.
ld superi tantum pacataque numina curis
Perficiant hominum: minima St sub clade frequentent
Hos alij portus. Sedet hij quoque littora passim
Ulteriora legant salua rate: cunctaque rerum
Semina conspirent, seque in sua commoda mittant.
Ultima nunc memoret celeres mihi causa Liburnas,
cxpediatque rates pelago, quibus arm a Gradiuo
Decertanda ferant supremam in Carbasa laudem.
Haec sunt haud tenui referenda negocia versu:
Aethereo si quem mens exstimulata calore
Suscitet in magni memoranda volumina belli.
Non etenim paci tantum diuina Carinis
Materies legitur. bellis instructa gerendis
Puppis eat: quantumque manu tabulata coirint
Et constent solidis catastromata fortia lignis:
Tantum pellendis deseruiat hostibus. iste
Nauibus extremo descendat finis ab vsu,

p.189
Praecipuamque ferat disposta in transtra coronam.
Dij quantum laudis, quantumque salutis haberet
Hoc mortale genus, bona si sua sciret, et esse
Tranquillum, ac studijs curare domestica posset.
Nunc externa sequi labor est, et summa voluptas
Turbatis inferre faces et unera rebus.
Hinc belli virus, vetitique licentia ferri
Pugnarumque fluunt cumuli, caedesque cruenta,
Et deplorandae fortuna obnoxia morti.
Centibus accendunt plerunque incendia gentes
Et populos populi inuadunt: rectumque fatiscit
Saepius, ac sanctos turbat violentia fasces.
Cum veluti alueolis peregrina examina pugnas
Exitiumque mouent: gratos cum propter odores
Dissideant animis, et mutua vulnera tentent.
Exoritur clamo rque ducum, fremitusque sequentum
Hortan tirque manus celeres, atque vltima captant
Consilia, et forti lacerant fera pectora hello.
Scilicet effuso discordia tanta cruore
Pensatur: quantumquue animis feruentibus irae
xcrescunt, tantum stragesque et praelia morti
Funera dura parant, factisque fu rentibus vrgent.
Urque alias aliae sternunt, ita tota vicissim
Agmina sternuntur, variatque potentia sortem.
NMutua discordes perimit contentio: Victor
Unncitur, ac diris pars caedibus vtraque cladem
Sentit, et ingenti constat victoria damno.

p.190
Sic sua mortali statuit natura colono
Fadera, quae studijs vani, pasepeprophano
Irrita conatu facimus: subitoque calore
Rumpimus optandam, tanta est violentia, pacem.
At caput inproprium facinus plerunque redundat,
Authoresque premit scelerum labor. Optima vitae
Xortalis res est, pacis decus: omnia propter
uam tolerare bonos deceat mala. Nauibus ergo
Hic etiam finis laudem parat: illius vsu
Ludit, et ingentes variat fortuna tumultus-
Id saltem meminisse velis: bella omnia poenas
Esse: nec has orco frustra Deus excit Erynnes.
Nec tamen et cunctas bellorum dicere causas
Iuste fidese sinit. ratio est diucrsa mouendae
Litis, et e varijs contentio rebus inundat.
Interdum virtus, interdum subdola bellum
XNens parat: interdum slultis e motibus ingens
Existit clades, veniuntque pericula regnis.
Sunt animis fatui quidam, quibus esse beatis
Cum liceat, temere perrumpunt ocia: dextras
Sanguine perfundunt: gelidumque in viscera ferrum
Aergeres et inuiso properant dare nomina bello.
At diuum soboles pax est: cui militat orbis
Desuper aethereus, coeelique potentia seruit.
XMensuraeque bonum. XMarsest violentus: at artes
Pax fouet, ac placidis confert sua praemia Musis.
Interea quas tu bellis immittere puppes

p.191
Et proferre velis, solido coniungere nexu,
Ac firma fulcire basinitaris et arte.
Hic opus ingenio est et re, quae impendia ferre
Larga queat, magnisque nihil conatibus aere
KKK
Alsistat, mediosue re inquat cassa labores:
tsua deformi cumulet tentamina risi.
Ergo vbi iam excessit natali puppis ab aruo
Insistitque mari: toto sua fortia pandat
Robora complexu: nihil est ambage remissum
Praeteritumque nihil. stant omnia firma suisque
Partibus expleta, et nitidis aequata Carinis:
Cum tibi prima siet tam forti cura Liburnae
Tormentis armare rates, et plurima puppi
Instrumenta quidem proprijs aptare sub oris.
MXachina principio mittendis commoda pilis
Torquendisque globis, lateri adiungatur aperto:
Siue rotis, siue appensis agitetur habenis,
Siue cauo iaceat subnixa in vulnera ligno.
Haec res Tartareis quamquam sit fontibus orta,
Exeosasque habeat tam magna in praemia causas:
Cum tamen inuidia nigrique furoribus orci,
Usibus increuit: quaeres amauerit hostem,
llla tuas etiam vallauerit ardua puppes:
Uictricesque ferat magna in certamina dextras.
Heu barathro quantum licuit, quantumque Sathanae
Eumenidumque dolis, quo tempore sulphura nitro
Nscere humanum iheit genus, illa tenebris

p.192
Mersa dies nigro semper carbone notetur
Inuisumque habeat ventura in secula nomen.
Res ea virtuti prorsus contraria clades
Perficit, Ut tamen admissa est. iam maxima virtus
Duceturisi quod tibi struxerit hostis, et omni
Exitium sub fraude parat: tu rursis in hostem
Certere, et haud timida satagas dare vulnera dextra.
Sollicitis igitur tibi cura ea motibus omne
Expleat ingenium: Tormenta vt bellica iungas
Puppibus his, I ongasque velis munire Triremes
Praesidio: quo, si faueat fortuna, premendis
Hostibus haud aliud maiores prostat in vsus.
Urqu e nihil caeca constet tibi mente, priusquam
Machina torquendis quaeseruiat aenea pilis,
Aggrediatur opus, rigidamque armare Carinam
Ceperit, immani tentetur puluere: qui cum
Corripiat flammas et se difsundere certet,
Opposito cum forte globo stringatur et are:
lras intus alit saeuitque volubilis ignis
Dilatatque gradus spacioque tumescit, vbi arctis
Materies ea rara locis incensa prematur.
Ut verb ingentes peperit violentia flammas,
Immensum furit: ac rumpi tormenta necesse est
Propelliue globum subitoque per acraferri.
Quis sonitum istius motus? quae Musa tumultus
Horribilesque canet vicina per arua fragores?
Dis tantas mundo seclisque aucrtitepestes.

p.193
Aut si dura pati genus hoc mortale necesse est,
Mollior hoc series fatum regat: aut sua magnae
Pramia virtuti rata sint: hostemque sequantur
Funera, quae poterat confracta pace mereri.
Utque ita non dubia res est expensa bilance
Et sua Tormentis iam virtus constitit: hisee
Nauibus impositis fidos adhibere ministros
Proxima cura siet, qui rem tractare, suisque
Partibus exequier proferreque commoda possunt.
Xox instrumentis alijs harpago grauisque
Coruus, et impacto succedat lancea ferro,
Impositae columen galeae: quibus aemula certi
Dextra operis lapides adiungere sueuit, et apto
Sternere saxa loco: ne quid manus erret, in omnes
Cum se conatus pugnandi flamma resoluat,
Telaque praecipitans ventura in funera poscat.
Interea sua certa viris ceu tecta putentur
Ordinibus distincta: velut cum exercitus ampla
Planitie medijs castrorum partibus, aedes
Quisquesuas molitus, habet quo cespite quisque-
Consistat: paritqu nihil confusa vagansque
Turba mali. haud aliter classi praefectus honestis
Ordinibus dirimat sociorum corpora: sedes
Attribuat signetque locos, quibus vsque morari
UVulgus et arma velit, tenuemque agitare quietem:
Distribuatque ratem meritis et commoda penset.
Res ea multiplices pariet cautissima fructus:

p.194
Nec dictu facile est quanta vtilitate colatur.
Promptius of ficium Nautae, et sua praelia miles
Perficiet: seu quae to rquendis cura Liburnis,
Seu belli ratio celeres vrgere maniplos
Usa sit, et fortes optare in tela phalanges.
Quin etiam ordinibus titulosque ac nomina iungat,
Discernatque viros dubia non classe: vocari
Hoc melius pacto, pugnasque capescere possunt.
Dnum autem moneo, primaqueiid lege monebo
C orporibus ne quid pascendis desit: ab isto
Omnia principio faciendis commoda rebus
Proueniunt. alacri saliunt praecordia motu,
Quae laeto subtus capiunt sua gaudia ventre.
Demade sunt etenim recte haec quoque dicta Magistro.
Ipsa equidem ratium prora panem esse priorem
Quo viuas: frustrque salo te inferre Carinas,
Iusta laboriferae si desint pabula genti.
Qubdsi difficiles olim experiare locorum
Fortunaeqiie vices: atis est discrimina quemque
Tum tolerare: famem siet vt nonferre necesse
Hic etiam, cum vel possit tibi panis haberi:
Uel labor hoc ingens nequeat sine munere duci.
Coelica nil melius dant numina farre. beatis
Hec est cura dijs, nihil vt mortalia largo
Deshtuant spolientue bono: quantum aurea fas sit
Astra viris donare, quibus sua militat astris
XNens etiam, et grata prendit data muncra lance.

p.195
Prima igitur tibi vota sient pro pane.facessat
Segnities: facilesque industria sedula palmas
Sic regat, vi C crerem non auersatus honores:
Supplicibusque Deam hanc precibus sub tecta reponas.
Si quid praeterea obsonii stiparis et escae
NMultiplicis: veluti si pinguis tergora porci
Iam fumo durata: vel acri forsan amurca-
Perfusas carnes, piscesue, aut caetera iungas:
Factum operae statuas pretium: fructumque laboris
Tum capias, cum fluctisono ratis aerea ponto
UCecta, nequit patrios facil i conamine portus
Accipere: et cu ltas iterum se ferre sub vrbes.
Seu tempestates p rohibent excedere regnis
Neptuni: siue hostis iter statione secunda
Impedit, ac saeuos redeuntibus obijcit ignes.
Utcunque ista tibi res mentem fulciat, id tu
Perficias: duplici panis ne coctus ab igne
Desit, et eximiae frangat sera robora gen ti,
A rdoremque animi extinguat: cum brachia vires
Depositura labant, victisque pericula constent.
Mox quo tute sitim minuas, haud segn ior omni
Exquiras studio. Cetus est pru dentia vino
Ceu munire rates: curamque hanc tollere Bacho.
Sed neque cuncta Deum gens hunc cognoscit. et hunc si
NXNaxime habere virum pul cherrima praedia poss nt;
Haud tamen expediet crebros inferre sub vsus
Hoc genus, et certos flammare ub ignibus ignes:

p.196
Ac reuocare sitim, et duplicare incendia ventri.
Aegypto memorant vsumqu modumque repertum
Hunc stomacho ardorem quo possis tollere. lymphis
Hordea mixta coquit: percolatumque liquorem
Spiritibus spumam late extrudentibus, acri
Ceu fermento agitat: totosque intrare sub artus
C wlestem mira donat virtute calorem.
Quo subitis operante quidem feruoribus, ipso
E motu faces subigit, gratumque saporem
Uindicat, ac Lupulis rem fortunantibus auget.
Exceptum vasis obscura in sede recondit:
Quo neque Sol radios, neque totam Cynthia lucem
Intulerit, calido nec sit locus obuius igni.
Frigoribus sedenim moderatis constet. in illo
Durat, et assiduos liquor hic seruatur in vsus.
Hunc aliae morem gentes populique secuti
Inuentis cumulare modos, formamque er omnes
Ducebant numeros, artemque ex artibus augent,
Materiesque simul ratioque extensa coquendi est,
Et Cereris swlix retinet cereuisia nomen.
Hanc inferre Deam properesque ac condere puppi:
Si qua erit aut animo cura, aut quae copia facto,.
Nancisciqiie queas: neque te fortasie locorum
Asperitas, tenui vel messsi obnoxia tardet.
Ite sitim potus non tantum pellit: at inde
Ebrietus etiam existit: sila rgior haustus
Obiectet gelido fum osque habitusque cerebro,

p.197
Correptosque graui sensus caligine mergat.
Quod ne quo pacto, ne quaue libidinefiat
Prouideas. quid enim? potandi crebra voluntas
Et consueta lues, exhaurit vasa, merumque
Prostituit: quantumqu e dies absumit inanis
Laetitiae, vt venis cumulet turgentibus ignes:
Uenturae tantum cladi, geminisque querelis
Effera dicta struit, lam entaque tristia gignit.
Quod si interdum etiam puras res snadeat vndas
Libare, et gelidis sitientia pectora lymphis
Asserere, est longo quae nota molestia bello:
Et perspecta viris, quos vel pulcherrima virtus
Cel sors infaelix varios obiecit in enses:
Hic equidem solers animum regesubijce flammis
Indomitos latices, lupulosque immitte, parumie
Furfuris. haec etiam firmandis viribus, etsi
Pertenuis, ratio est. laedit minus intima, cum se
In venas spargit et hiantia viscera complet.
uin alij arios halitus, et blanda subinde
Sacchara vel lymphis miscent: vel grata seorsim
Ori indunt: qubd et hac aestumque sitimque leuari
Protinus arte putent: quod verum est s tamen ingens
Non etiam tete magnos labor vrget in vsus,
Nec sese immenso patefecerit ardor hiatu.
Hic opus est etenim pleno cratere, molestos
uo sitiens artus cumulatis proluat vndis,
Infundatque aluo frigus cum temperet aestum.

p.198
Quo quae pocla loco potius sumenda putarim,
Haud facil f expediam.Uino capit auctius ardor
Incrementum. at enim puris sunt frigora- lymphis
Sic iuncta, vt medio sint ventri noxia: et inde
Immanes spargant stu pefacta in viscera morbos.
Extremis amota iuuant: vbi Bromius vndas
Temperat, aut cocto pandit se gratia Zytho.
Et tamen haec etiam tali moderamine prorsus
Sumenda est censura: aliquid fortassis ut ipsa
Cel natura quidem, vel consuetud o volenti.
Concedat. quid enim? Lymphis assuetus, an vsum
Lympharum damnet? nec enim damnauerit: vno
Quo melius forta ehabeat: mutatio ni se
Ualde etiam lente pocla in contraria vertat.
Consuetis siquidem nihil est iucundius: his si
Non etiam prorsus ratio, aut natura repugnat.
Uttibi prospectum est victus bonitate: forosque
NMachina su ppleuit, passimque instrata Carinae
Se formidandam venturo obiecerit hosti:
Utque manus hominum validasque bonasque morari
Et tecum perferre vides communia vitae
Officia, ac celeres immittere in ardua dextras:
Cura suprema siet cataphractae hostilia puppi
Iungere signa: quibus patriaeque animique videri j
Argumenta queant: quo tu conamine, quoque
Proposito peragas susceptdque praelia tentes.
Tum vero accendi cumpectora saepe necesse est

p.199
Cantibus, et subiti veniant e carmine motus:
Cornua militiae signum Nauarchus et alta
Tympana substituat, sonitumque accommodet armis:
Horribilique viros fremitu in certamina mittat.
j Quid Medicum sileas, qui vulnera deligat P acri
Hic opus esse manu, claroqibe opus esse Magistro
Duxeris. Hunc equidem si praelia forsan adibis,
Haud patiare virum supera inter tela morari:
Aut pugnas tentare manu, partemite laboris
Suscipere, ac tumidos arcere a nauibus ignes.
Infra vndas, infraque salum, subtusque tabellas
Tutus agat, cautoque habitet secreta cubili:
Quob neque saua adigant funestas sulphura mortes,
Nec lita pila citis immittant vulnera membris:
Ardua praesentem donec res poscat. at istic
Offficij nullas tum partes deserat. inter
Ire redire manus, interque meare phalanges
Maud dubitarit. adest rectum fortuna sequenti
Euen ussi regit, null bsque pauescit ad en ses. j
Hunc in honore etiam deceat versarier: vt qui
Pharmaca laeta gerat: quibus aut in funera vitam
Xollius exsoluat: du bio aut funere vitam
Liberet: aut fractos iubeat solide cere nexus,
Et luxata cauos referat tibi membra sub orbes.
Nunc etiam subitae quidam pietatis amantes,
Praeconem verbi coelestis in ardua secum
Tendere bella volunt, pugnisque. adstare cruentis:

p.200
Longe alio, veteres quam quo d more solebant
Supremas tentare manus, et cernere sferro.
Illi etenim tota pietatem aetate secuti,
Nil formidabant quo tandem tempore duram
Oppeterent mortem: quaile v statione vocati
Exuerent dubios humani corporis artus.
Ast animum nunc prima subit reuerentia cli,
C um nos cura- premit, vitaeque extremus agen dae
Terminus incertos reddit morientibus orbes
Aethereos: cum nulla feram solatia mentem
Erigere, ac mortis lenire pericula possunt.
Urcunque id sibi quisque paret, fateare ministrum
Utiliter duris comitem se adiungere bellis:
Qui consolando praecordia firmet, et intus
Perficiat certam verbo medicante salutem.
Iamque manus celeri imposita est extrema Carinae,
Cum se commendet superis fiducia. ponto
Puppis eat, mediosque inter det carbasa ventos,
Et causae merito, sinon siet improba fidat:
Hostil esque vocet dura in certamina classes:
Largior inuiso bellum succrescere partu
Progenieque fera. Pax est optanda quietis
Ingenijs: S edenim furiosi pectoris iras
Xars domat, ac stultos com pensat clade furores.
Ergo vbi decreto tellusque ac aequora bello
Ardescunt: curae fuerit deducere classem,
Quam regere imperio et velis propellere possis,

p.201
Remorumue bono. nihil est maiora parari
Nauigia, aequatis quam quae to rquere lacertis
Et proferre queas, ventisque agitare secundis.
Quorsum etenim ingentes nodosaque robora quercus,
Ingentesqu etiam syluas, et montibus aliis
Eruta ligna vehas? labor est immensus, et omnem
Exsuperans hominumque fidem pretiumque repensi
Sudoris, coeunt tali cum pondera nexu:
Quae neque trusa loco, neque flamine pulsa moueri
Aspicies: quaeque humanis nihil vsibus addant
Eximij potius quin damna immania reddunt
Si cedant hosti: i tristior aura furenti
Dexjciat pelago sterilique illidat arenae.
Talis erat quondam Ptolemaeo structa Tyranno
Puppis, in enormes quae pondere creuerat artus
Tantisper: nihil vt ponto vel ducta moueri,
Uel sese humanos subtendere posset in vsus.
Ergo age, mensuram rebus decerne, nihil qj j
Ultra efferre modum, supraque extendere vires,
Aut aequare velis superis. pulcherrima virtus
Est Modus. hic certo describit maxima fructu,
Et quibus indigeas accommodat vsibus vsus.
Est tamen vtilitas quae suaserit altius ipsum
Interdum robur, catastromataque ardua duci:
Quod facile haud fuerit subiecta e valle tumentes
Scandere monticulos supraque ascendere colles:
Et bello fessos fastigia in ardua niti.

p.202
Cum tamen vsupera liceat regione minores
Deturbare loco: grauibusque insistere saxis,
Et iaculis implere manus, et trudere victos.
Qua certe causa stiliter fortasse parentur
Paucae aliquot magno in numero: quae lege mod 0q
Formarumque bono superent. Praetoria quam se
Uindicet in molem, totoque evertice supra
Emineat, cunctasque inter sit maxima puppes:
Si ratio ferat, ac tantos res approbet vsus.
In reliquis tennisse modum tutissima res est.
Denique si beat quae sunt pulcherrima iustis
In seripsisse notis, laud areque maxima fas sit:
Regia sane equidem res est, ratis ampla suiisq
Firmaforis: nihil ornatus cui desit et altae
S. tructurae: quaeque hostiles terat obuia classes:
Ac meritum celebres populorum nomen in oras
Xittat, et aeternam pariat non territa laudem.
Hoc claram primas memorant statuisse Corinthum
Fine vrates, altoque vagas egisse Triremes:
Cum (orcyrensim ouissent praelia terrae,
Naualcsque manus vicina in regna tulis ent.
Has etiam Samiss Aminocles vrbe C orintho
Aecitus promouit opes: qui robore puppes
Quatuor extruxit Samio, primasque reliquit
Centibus hijs: versam cum iam tria secula Troiam
Asspicerent leuibus velut insedisse fauillis.
Iones hinc medium ratibus tentantibus aequor,

p.203
Hinc Siculi valuere, acres valuere Pelasgi
Pho censesque viri: quorum tenuere Nepotes
NMassiliam, et forti Lybiam domuere phasel o.
Temporibus creucre rates: ten uiqu e rudique
E fundamento moles fuit addita. longas
Uno omnes pene ore vocant. ea proxima primis
Cura fuit patribus, nomenqu e inscribere remis
Ordinibusque quibus cum pelli machina posset,
Hoc equidem numero discrim en adepta, ferebat
Ingentes factis titulos; pontumque secabant
ctvaria fatum tentabani lege Triremes. j
Quidie ego Craecorum pugnas, quid plurima gentis.
Praelia gesta mari deductaque carbasa dicam?
Quid Xerxis classem qua non instructior vlla
Intulit Aegeo funesta pericula ponto,
Oppleuitque salum ratibus: pelagoque cathenas.
hijcit, ac celeri constringit littora vinclo.
Stultus, qui indomitam Neptuni principis iram
Offficio placare studet, Deus iste Tyrannos
Punit, et iniustos animorum destruit ignes.
Hanc igitur duplici quassatam clade Pelasgos
Attriuisse feruntipartem mersisje profundo,
Partem agitasse fuga, cunctas turbasse, leuigqg.
Momento affctam pepulisse ex aequore classem.
Uque adeb humanis nihil est aut viribus, aut re
Nitier incautis. miscet fortuna dolores
Multaquue dura struit: quae cum Venere, fatentur

p.204
Iudicio plerique Deum venisse, superbas
Qui voces hominum scelerataqu pectora sternunt.
Tum verb et superis facile est, ingentia saepe
Robora pertenui tantum subuertere dextra,
Artque insperatam ferre in pia vota salutem.
Prin cipe gens igitur cum tanta Themistocle bella
Conficeret, patria laudemque ac ocia terrae
Intulit, ac Graecas cumulauit honoribus vrbes:
Et Salamineo clara est victoria bello.
An'ne Aegos sileam potamos? vbi maxima summi
Principis, eximio stratagemate cognita virtus
Enituit? Dubia est hominum fortuna, n ihilque
Propositi constantis habet: ruitura vagatur
Per praeceps: quantumqi e aditu fastigia rerum
Prendit, et in dubios sese confirmat honores:
A solido tantum fundamine cedit, et altas
lam pridem fraudes, mutandaque lumina voluit.
Euehit, vt perdat risumque in funera vertat.
Id ne Urbs vna quidem magno satis Attica signe
Edoceat? nihil hac teto pene altius orbe
Cum foret: humanos inter quae celsa labores
Dicere facta queas, titulisque ornaresuperbis:
U quae vera deum sedesque et cura fuisset
Musarumque domus, diuinaque regia clarae
Palladis, et doctae schola suspicienda Mineruae:
Quaeque etiam rigid os murum se obiecit in hostes
Barbaricdsque manus: cupidam cum lata salutem

p.205
Argolicis grato pareret certamine regnis.
Attamen ingentes commoti numinis iras
Sensit, et amissa sub Libertate peribat.
Quaeque olim victrix ratibusque virisque potita est
Imperio maris, et celebres statuisse triumphos
Ua sit, ac laudum titulis ornare Nepotes:
Lysandro pugnante ruit, classsiemque duce;q-
Perdit, et euersos Spartano tedit hanore.
uid Rhodios memorem? nam Mithridate Tyranno
Et turbantefietum, vicindque regna premente,
Instruxere rates: pelagoque inferre Triremes
Dieresque parant: totoque expellere ponto
Aggresmagnam patriaeque virisque salutem
Principe Damagora capediunt virtutis adepti
Nomen, et eximias propter certamina laudes.
Attalus haeredes Romanos scripsit. at idem
Cum Macedum saeuo tentaret marte Tyrannum:
Nauali celerans hello ratibusque secundis
Depressit tumidi classemque virosque Philippi:
Etlate toto regnabat in aequore. quamuis
Incauto nimium dum victa furore perurget,
Discrimen subijt, quo victus pene videri
Posset, et hostili cessisse in littora pugnae.
Sane equidem dubio victoria pene trophaeo
Incertos peperit facta ob contraria plausus.
Quid Latiae referam studiumque et praelia gentis
Extructdsque rates: cum iam Carthago petenda

p.206
Aut delenda fauit? vel cum Pirata proteruus
Immensumque furens pelago turbandus, et omni
Depellendus erat Sardoi littore regni?
Res ea Pompeio meritam pene vnica laudem
Artulit: Hemiolos qubd fregerit hostibus: atque hac
Securos etiam re iusserit esse Quirites.
Hic etiam Antiochi bellum memorabile, quosse
Romanos contra medijs armarat in vndis,
Pertinet: hoc ipso referendum denique, ne quis
Infractam Ducibus mentemqu e animumque negarit:
Aut non Ausoniae quae sunt amplissima genti
Deferat, ac Latio summos adscribat honores.
XNrum autem est fato rem dispensan te, per omnes
Seclorum aetates ita Martia praelia volui:
U non defuerint silli sua plurima genti
Robora, quocunque haec constare ex ordine coelum
Et fortuna dabat, patrieque aequabat honori.
Cunctae semper habent aliquid, quod dixeris esset
Praecipuum. numero liceat factoque tueri,
Quae sua sit populis studia in paleorrima Ulrtus.
Hunc alacer plerunque animus sustentat: at illum
Sobrietas, rerurn sic ordinat vsibus: vi cum
Urribus haud vincat, poterit tamen ardua claro
Uincere consilio, hic celeres in praelia motus,
Hic lentos gressus, at pectora firma. ruendo
Hic se praecipitat: cunctando fregerit hostem
Altier, et, yt bellum posito trahit impete, vincit,

p.207
Congrediendo aciem multi experiuntur: at istis
Pro more est sese fugiendo vlciscier. vt nil
Armorum genus, et populorum plurima dicam
Quae fortes etiam subigunt stratagemata gentes.
Una Ducum semper vario spectetur ab vsi
Uirtus: quae clo veniat cum firma parente:
NXirum est, se quanto vel promouet arte, vel vsus
Crescit, et innatos quanto ordine concitat ignes,
U prosint.equidem si quis fortase latebras
Has animi vero depingere lumine posset:
Proh quantas stud ij formas, quae lustra citatae
XNentis, et incensi quas demum pectoris artes
C ongestosque animis cuneos, hic quemque putaret
Aesse reperturum? nihil est conferrier hisce
Caetera magna. equidem vincit speculatios qua quis
Insidias hosti ponat, quibus agmina vincat
Ingenijs, quanto stratagemata vellicet vsis.
Et sua per dubios firmet vestigia gressus.
In coelo memorant aduersos saepe planetas
Mutua virtutis sublidere foedera. Sed quid
Ista etiam noceat demum tibi pugna, voluntas
Quanihil impediatur: et est rationibus ipsis
Sic locus, vt menti sit libera palma, licetq-
Quod libeat? sedenim Ducibus certamina fonte
Ex alio veniunt:; vbi non fecisse licebit,
Quodlibeat: totis sed agendi tota facultas
Uiribus excedit; cum se rationibus acri

p.208
Obijciat ratio plerunque examine: vel cum
Nunc aliam trudit, sua nunc fallacia sese
Munit, et aduersum se quilibet vrget in hostem.
Proh animi studia et vigiles in funera mentes.
Cum 4 eaiam penitus poteris pren sisse videri
uam facile excutier tete con tingit, et omnes
Amisise vias, quibus aut consistere posses,
Aut fugere? an ne aliquot paria exacuendo paren tis
Deduxit tibi cura Det: quae pro rsus haberi
Conspectum fas ante siet? fortasse Saulem
Opponas Dauvidi, atque hos in limine primo
Constituas.nam quos iam secla priora ferebant
Eximios, nihil huc transferrier attinet. aut quis
Hectora non etiam commissum nouit Achlli?
Ceu Macedum regem opposuit fortuna Dario:
Persea ceu Emilio. Aeneam sibi Turnus ouando
Deposcit: veluti Pompeium Iulius hostem,
Fabritius Pyrrhum: Tygranem iusta Lucullo,
Et sua Flaminio tumidum praemit ira Philippum.
Quid moror? Hannibali cum Scipio maximus esset
Obiectus, virtuti omnes sors extulit vrnas:
Appenditque rata pretium sub lance. priores
Alt vero partes Latio cessere fugatur
Hannibalac celeres tradit Carthago liburnas.
Antiocho sedenim postquam se in pacta Tyranno-
lun git, et A usoni aePwnus creat al tera gen ti
Praelia; cum clah praefectus in aequora bellum

p.209
Pertrahit, ac veteres, si quid fortuna secundet,
Ucisci casus, R omanque culmina tentat:
Scipio deligitur, qui contra educere classem
Debeat: acsi quid vel virtus inclyta, vel res
Ipsa boni tribuat, Remam tueatur et vrbem.
Commissa pelago pugna fatum impulit venam
Hannibali, et latas excussit in aequora sortes,
uertitque virum: Latios victoria toto
Extulit asse Duces: primisque est Scipio bellis
Nagnus, at his etiam nunc tandem est maximus armis.
Sic quocunque manus, quocunque iter. Hannibal vrget:
x vno sibi fata viro condiue premiue
Cernit, et hac sese victum virtute fatetur.
Plant equidem oppositas natura has aemula lites
Induxit. nec enim dubium est, quin vnus in vnum
Praecipue armetur: quo tanquam cote vel acres
Limando morsus capiat laudemque sequatur:
CUel Nemesi incensus maiores vltor in ignes
Incidat: ac fines transgressus facta resoluat.
Uincendoque ruat, et spesibi funera firmet.
Praeterea Actiaco certatas littore pugnas,
Praeliaque oppositis tunc edita nauibus esse,
Quis nescit? sane hic Pontum celebremque videres
Feruere Leucaten, magnique ad Caesaris arma
Intremere, et cunctas metuisse aduersa liburnas.
Excussus votis Pharias Antonius vrbes
Aegyptumque petit fugientem Regia coniunc

p.210
Subsequitur: qua Romanos vt victa triumphos
Eludat, diro serpentum vulnere mortem
Consciscit: fatoque aut tetri carceris vmbras,
Aut longos luctus indignaque taedia rumpit.
Denique quis cunctos bellorum dixerit ignes,
Con aflictusite canet medij maris: accola multo
Quae sudore geri praeter sua commoda vidit?
Quis Siculi classem populi, S amiasue Liburnas
Phoenicum queque trabes, Aetoliaque agmina narret:
Aut haec nostra ferat Libycas in scripta Carinas?
Scilicet ingenti Pontus ceu laude redundat,
Gestorumque operum merita virtute tumescit.
U nihil Euboeis, nil Corcyrensibus esse
Qcladibusiie potest hac fama maius: honestis
Qui sua iam pridem decorarunt nomina bellis.
Quid circa onetae studium naualia gentis
Exim lasque rates popu li. qui dpraelia dicam
Quae pridem exten dunt Ueneti pomeria regni?
Ila equidem illustri Respublica laude redundat,
Aeitr fam am cumulat factorum mole: vbi gratae
Pramia Urtuti non desunt. gl oriacrescit
ofi cio, et sacras gens in clyta promouet artes:
In sutit dijs, et spesua tecta coronat.
Nec tantum grauibus res est ea publica bellis
C lara: sed hospitijs et honesto moribus su
Innotuit populis: quos huc pia fama beatae
Attrahit vrbis, et hos, fortissima moenia, Ciues

p.211
Aspicere, et rerum commercia cernere mandat.
Indicium R egina fuit, cui nostra ben ignae
Dania parebat: cum voto obstricta secundo,
Prima salutaret metuen dae limina Romae:
Inferretque pedes Latio, comitata Maritum
Qui Solymos adijt longinqua pericula muros,
Aut aditurus erat, si quid licuisset honesto
Proposito. S edenim cum forte reuertitur, vrbem
Dorothea ingreditur castis comitata puellis
Illustrique choro: celebrique excepta Senatu
Principibusque viris, habita est, quo more decebat.
Reginam, Cenetae placidissi ima pectora gentis
Et sentire fidem: Marcello principe, cui tum
Publica res commissa fuit. fert praemia virtus
Aeternamque gerit studia ob gratissima laudem.
Dijfaciant florere bonos, et prospera firma-
Tendere fata basi.laus est fecisse benigne,
Et sua venturis memorarier acta Poctis.
Quin nostris etiam res Nautica gentibus olim
QUalde exculta fuit. neque enim minus agmina Dani
Praecipuasque rates et firmae robora classis
Oceano intulimus: seu res fortassis in Anglos,
Seu Callos tentand fuit: seu denique multo
Quae vicina forent detersimus aequora remo.
Saepe equidem placidos crudelior hostis et ira
Peorcitus accendit. sape est iniuria quae te
Mouerit, interdum contentio vana quietos

p.212
Excitat, ac subito multos velut implicat igne,
Existitque lues regnorum et fun era supgunt.
Nonnunquam incertum est quo demum praelia fonte
Orta fluunt. Sedenim tum diuiuum magna potestas
Hoc mortale genus certa in ludibria mittit:
et alijs alios punit. communiter ire
In punas et damna iubet commercia Martis.
Quis magnum Frotonis opus, terrestria bella:
Quis ductas pelago classes ignorat, et illa
Praeclari monumenta operis: quibus arma ducesque
Hunnorum, et celsos Orientis fregit honores?
Scilicet immenso res est perfecta cruore
Impensisque virum, quibus inclyta pectora Virtus
In pugnas armare dedit, dominumque tueri,
Et rigidos gelidum non expallescere ferrum.
Aut quid ego Haraldi fatum memorabile dicam
Ringonisque dolos: aciemque vtrinque coactam
Multiplicesque virum diuera in funera mortes?
Ille equidem regum multo clarissimus acri
Im perio Danos et honesto more gubernat
Impauidus: Senio confectum donec et annis
Deturbare Nepos vitaque expellere certat.
Nec res effectu caruit. concurritur: et se
In Brauellinos fundit Victoria campos,
Altern dtque vices: Sueonumque amplexa Tyrannum
Haraldo vitam tristi sub funere mergit.
Interea haud dubio classem molimine Danus

p.213
Educens, numero pelagusque impleuit, et omnes
Opposuit vires.at cm fortuna recedit,
Non acies tantum sed ponti robora secum
Intulit in Sueones, auxitque ea regna triumphis.
Denique quid magni memorauero bella Canuti,
Suenoniasque rates? quid clari praelia dicam
UValdemari: cum vel nostri pomaeria regni
Dilatant, seuos vel se vlciscuntur in hostes,
Depelluntqute suis rigidos ceruicibus enses?
Sclauia scit, Russique feri, Liuonia, Gotthi:
Et quoscunque graui tentauit Dania Marte,
Imposuttque tributa viris: aut pace sequestra
Alsseruit socias manifesta in commoda gentes.
Quantum autem ad veteris longissima tempora mundi
Attinet, haud equidem minima virtute putarim
Nortuagios valuisse viros: quibus ista gerendi
Est belli ratio: t terra cum pene vetentur
Agmina moliri ac acies extendere, ponto
Rem plerunque gerant, classemque in praelia mittant.
Gens ea sidereos inter colit aspera montes,
Ingenijs non tarda, manu nec vilis: et ipso
Armorum studio, cum virtus esset in armis,
Postremas inter non commemorata phalanges.
Nauali certe meruit certamine laudem
Et saepe, et varios contra cum constitit hostes,
Confligens: quocunque tulit fortuna ruentes
Al ternatque vias, et praelia caedibus auget.

p.214
Nauibus at longis ita rem conantur: vt vno
Ordine remorum S. calmisque aequalibus altas
Aerea puppis aquas rostroque extante secarit,
Impuleritque latus lateri, et de puppe simulque
E prora duplici pugnarit acumine: stratas
Uix isto poteras seclo reperire liburnas.
XMulta autem clarae sunt illius ardua gentis
Praelia: fluctisoenum quae gesta per aequor auitos
NXaiorumque animos et fortia pectora pandunt.
At nullis virtus nituit conpelbiur vndis,
Quam cum Vandalicis delatus ab vrbibus, inde
Trygsonius Suecos, hinc Danos pertulit hostes:
Amborumque rates ita sustinet vnus: vt istum
Certere vela fuga victor con spexerit. ast hunc
Ceu contemnendum sibi duxerit esse: qubd eius
lam pridem fracto fortunam in cedere gressis
Dixerit, ac nullo iactatum sciret honore.
Sed quid ego haec iam prisca sequorc si tempora spectes
Nostra etiam: fuerint, merito quae pectora laudes
Cumprimisq- canas. Doriam quisn esciat? aut si
Nostra tibi libeat, quae sunt praeclara, tueri:
Quid maius Seuerino habuit, quid fortius omnis
Dania? non illi sete quisquam im punc proteruus
Obiecit: seu forte manu, seu sraude dolisque
Tentabat nostris inferre pericula regnis.
Hunc tu propulsum grauibus Florentia sfatis
Cum rapis audacem, et poscentem praelia sternis:

p.215
Ipse quidem subijt mortem: tibi gloria facto
Creuit: in hoc etiam merito celebranda, quod illi
Tute viro bustum fieri sic iusseris: vt nunc
Dormiat hoc falix Hetrusco Norbius antro
MNultiplicetque vrbi decus, et virtute coronet.
uid vero? Herluffum, Trollorum e sanguine, nunquid
Nusae etiam sileant? fuit hic vir strenuus, armis
Hisce recens notus, magno quibus ardua sese
Regna afflictabant, cumulareque vulnera bello.
Hic alias cum se fortem prasfibat in illa
Praecipue pugna specimen tamen extulit: acri
Qua Maglosa manu lenibus depressa sub vndis
Intulit iniectos Neptuni sedibus ignes.
dlla tuas inter rigidissime Suece Carinas
Uiribus et magno superabat robore: sic vt
Hac Danos sola prosterni posse putaris:
Perculsosque metu toto tibi cedere ponto.
Et certe haud minimo tentasses maximafructu
Saepe etiam: sinon Herluffo autore subissec
Baggius has nostras, quibus est delatus, in vrbes.
Sed non humanum est flici prospera semper
Prendere vota manu: veniunt sua tristia ltis
Xixta.nec est homini fortuna ita blanda, secundis
Ut rebus semper queat acssuccessibus vti.
Quanquam quid plores, quem sic mors abstulit: vt cum
Praeclare gestis sit gloria iuncta? dolendum
Quin potius statuas ita- demum viuier: vt iam

p.216
Si vera ratione putes, tibi vita pudori
Penb sit, ac nullo migrent tibi secula fructu.
Ille autem egregio valuit vir acumine, nullo
Territus impu lsi: quem pust conflictus atroci
Nauticus absumpsit perstrictum vulnere, quamuis
Uctorem: aac late fundentem caedibus hostem.
Ergo dies aliquot tantum cum vita superstes
Esset, et adduci non posset vulnus: honeste
Ceu decuit, vitamque atque haec terrena reliquit,
Pro patria occumbens: tam facto clarus et armis,
Quam larga ditique manu promptissimus: vt qui
Cum multis etiam conferri iure Monarchis
Hac virtute queat. ille est, qui tanta Camoenis
S. ubsidia, aeternum serae potienda iuuentae, et
Herlufiholmensi pariter mansura Lyceo,
Decreuit. cui se facto largissima coniunx
Aut sane authorem, aut sociam dedit esse: beatis
Orta parentibus, et studijs ad maxima nitens
Ipsaetiam: ne quid Goiorum desit auitis
Laudibus: at diti potins ceu lance bearit,
Quas propter diti superabat lance, Camoenas.
uin nihil hic etiam magnis Naualia Suecis
Culta, silenda putes.gens est ea plurima ponto
Strenua: cui circum virtus praecordia laeto
Constitit aucta bono. Regi, cum iusqu piumque
Ex aequo populis statuit, fidissima. nussquam
Impellenda minis, nusquam terrenda periclis:

p.217
Quin libertati nitens vel iura vel enses
Mouerit, ac vitam pro laude paciscier ausit.
Sane equidem quo se nunc bello Dania, quo se
Suecia multiplici lassabat acumine, Urtus
Est Sueonum conspecta: mari qui seque subsque
Egregios praestare viros: dum saepe per vndas
Nunc hoc nunc illo fortes certamine Danos
Exercent. equidem humani nil pectoris illis
Ingenij; deest. paulo maiore feruntur
Ambitione: sed haec virtutem haud obterit: vt quae.
Uirtuti potius vel condimenta, vel vsum
Adferat, ac rigidis occasio gentibus extet:
Ut quae clara sient vera e virtute sequantur.
Nam sic magna quidem cupere: t virtute relicta
Haec cupias, non tam ambitio est, quam summa putetur
Stulticia: helleboro quae vel purganda, vel acri
Fuste domanda siet. deceat rationibus vti,
Quas monstrat Virtus et Numina iusta probarint.
Interea non me reticere ingentia Uatem
Exs externa siet. sint clara domestica: sed sunt-
Illa etiam maio ra: quibus Deus inijcit hosti
Immani frenos, pretiumque paciscitur orbem.
Sane ego cum Uenetos atque haec prasentia spebto
Praelia, quo se nunc gens vindicat inclyta bello,
Et Libertatem coniunctaque iura tuetur:
Cumque hostes, odiumque, inimicaque tela, grauesque
Intueor numeros: cum denique foedera nostris

p.218
Condita, cum socios, cumque omnem sedulus appa-#
ratum, et res animis quibus est tentata, manuque
C onsilioque rates etiam, et quibus Sa ministris
Prafectisque, quibus Ducibus Respublica sese
Hostibus obiecit: tum quo victoria motu
Quo pretio petitur, totus considero: prorsus
Huc meme Uatem tulerit sententia: v isto
Non aliud maius cuncta inter secula bellum
Arbitrer oppositis conflatum viribus esse.
Non ego vel Xerxem, vel Athenas nescio: nec quae
Cuertere grauem Lacedaemona praelia. nostris
Attalus est musis notusque DPhilippus, et acer
Iulius, et victus subitis Antonius armis.
Ast eapraesenti si quid conferre periclo
Fortassis libeat: lusumque iocumque fuisse
Dixeris, ac tenui com missa ea robora neruo.
Hoc vero bellum, si quid Virtutis auitae,
Si quid consili aut magni conaminis vsquam est,
Unum habet. huc vires Asia: huc fera Thracia neruos,
Huc Craeci puppes: Aegyptus et Africa turmas
Contulit. huc si quid Solymanno a principe partum
Congestumque fuit: nummi, tormenta, Carinae,
Tela, manus, animi, studium, contentio, caus,
Incubuit.tam longa quies hos denique fructus
Exctulit: hos reddunt infida silentia motus.
Contra autem Uenetae Respublica gentis honesto
Acilitat officio: quanimque vel ara, velenses

p.219
Expedit, ac sacro firmat rem faedere, tantum
Obsistit: totasque infert in praelia vires
Perrumpens. nec enim laeuia aut ludicra petuntur
Praemia. de magno regnorum limite certant:
Et libertati quae sunt sua iura tuentur.
Id Superi donent: Uenetos florere honorum
Usuu hominum semper: semperque excellere claris
Cuibus: Heroum qui imitati facta superbum
Crudelemque adeo generisque ac sanguinis huius
Nostri hostem exscindant: et fortiter arma capessant
Pro patria, ac studijs satagant proferre salutem
ommunem. quid enim? Uenetae est industria gentis
Et labor, et magnis sunt iuncta pericula factis,
Ingentesque adeo sumptus et cura: quibus tu
Ceu muris iam lentus agis. cum limina seruat;
Tute intus sub pace latens sine clade metuque
Ocia sectaris. nec adhuc dignabere voto
Tutores? propriam qui vitam impendere certant,
U tibi salua sient, quae tu tibi salua precaris.
Astingrata quidem est hominum pars maxima: qui quid.
Bella ferunt cladis: pariunt quos arma dolores,
Ignorant: saeuis qubd nec pars vlla periclis,
Nec fuerit membrum patientis tristia regni.
Ettamen esse etiam quosdam fateare, bon osque
Et fortes, magnis qui animorum motibus istuc
Respiciunt: Uenetasque manus populumque modestum
Commendant Superis, votoque sequuntur agentes.

p.220
Multa autem eueniunt sectantibus arma: nec omnes
Incolumi redeunt vetera ad tentoria vita.
Hos morbi absumunt: hos frangunt yulnera: quosdam
Hostica tela necant, multos rapit vnda fam esiue
Aut vario clades subit inter praelia casu.
A: st quocunqueimodo, quacunque ex sorte pericl um
Urenerit: est facto sua Cloria iuncta. tamets
Hos ego praecipuis tollendos laudibus esse
Cantandosque putem: quos vel victoria laetos
Rettulit in patriam: vel si fortasse necesse
Occubuisse fuit: pugnantes fortiter aestu
in medio patria pro libertate vouentes
Seque suosqj, bonis rapuit mors aequa: dabatque
Exemplum reliquis, quo laudem ac bella sequantur.
Sic Barbarigum fama est cecidissexvirum, qui
Consilijs suasit, fuerant quae recta: manuque
Fortiter vsus, iter coelo sibi struxit: et altam
Transm isit laudem, victuram victor in vrbem.
MNe reliqu os reseram: quos vel fortuna sub isto
Conslictu strauit: vel res hene gesta secundo
Reddidit euentu. peperit sibi pramia Uirtus,
Quae durent. Cumque hac memorant de laude minores:
Maiorum casus et fortia pectora narrent.
Sed quid ego haec? veteri Deus et fortuna Tyranno
Infestoque hosti, muros obiecit auita
Subnixos virtute: quibus Respublic laudem
Maiorum acceptam studijs tueatur: eo que

p.221
Quo primum cepit, duret sub principe. cels;
Auspicijs cli, C hristoque authore beatas
Inter aquas creuit, ratibus res prima secundis
Aucta, etiam ratibus seruan da est denique Quod si
Iste Asiam, Europamque simul commouit, et Afros
Oppressamque trahens Ag yptum exciuit: vt vnam
Nec male commeritam, nec acerbam gentibus brrbem
Obruat, ac Latio cumulet noua funera regno:
Iniustene putas fieri, Respublica sise
Praesidijs quacunque via, quocunque labore
Muniat, ac tutos reddant pia fadbra ciues?
Uerum est, euentus coelo pendere: sed hic ne
Interea tibi quid desis, et coelica suadent
Numina: et est ratio, quam non subuertier arte
Posse putes.magno certanti praemia constant:
Sed constant tamen. et conanti fortiter, ipsum
Et decus, et virtus, et fata aequifsima firmant.
Tu vero quicunque procul semotus, ab aura
Hanc tantum famam longisque relatibus hauris:
Id potius niti votisque animisque fideque
Et pietate velis: supero haec vt bella Tonanti
Commendes: ne quam Uenetum Respublica cladem
Haud tolerandam adeat: ne cesserit hostibus. ast se
Pro toto hoc nostro fliciter asserat orbe,
Et nihil auersi veniant ad classica venti.
Caetera perficiet Christo duce nescia Uirtus
Labier, et claros post adductura Triumphos.

p.222
Denique iam structis sunt multae puppibus Urbes
Late etiam notae: quod vel commercia, vel rem
DBollicam et arma colant vel vtroque ex ordine nomen
Inscribant fastis, pontumque ob lucra sequantur.
Sant equidem si quis Cenuensia carbasa longis
Retrb etiam studijs, priscaeque aetatis in vsus
Intueatur: erit dubio procul vnde fateri
Hos ratibus valuisse queat: quo tempore laetos
Orbita deduxit sua per vestigia cursus,
C oniunctosque animos socijs, et amica ferebant
Pectora. pust vbi se mediam contentio saeuis
Intulit, ac mentes diuulsit tetra colubris:
Res possum delata, nilnl consistit eodem
Amplius aequa gradu. minor inde potentia magnas
Interdum peperit diuerso ex fonte ruinas.
Qui sapit, oblatas fortunae vbistrenuus an sas
Corripuit, multo nitatur acumine, ne quod
Se prendisse putat vel agendi more vel vsu
Haud satis ingenuo subuertat. ea omnibus vna
Casibus est ratio, vt si non sapientia nexus
Inijciat, rem ordque graui constrinxerit hoc quod
Fortuna donante capis: maiore subinde
Impete subuerti cernas, quam denique partum
Congestumque fuit. lenta est progressio, cum quid
Decernunt tibi fata: citos priuatio cursus
Explicat, ac celeri procunibunt racta ruina.
Quod pariunt tibi mille, ferun tque laboribus anni:

p.223
Hauserit vna dies. veluti cum machina paruo
Soluitur igne, cui pangendae plurima vix sunt
Secla satis. Quod Dijtribuunt, virtus rite ministrat,
Hoc durat, verasque infert in pramia laudes.
Quin ratibus praestant Hispanica littora, cum se
Multiplici expediunt diuersa per aequora classe:
Ignotasque petunt semoto elittore terras,
Et sua sape gerunt propter commercia, bella.
Tum verb et Galli, cotique Anglique beato
Ante quidem cellunt studio maris: aequora cum vel
Exercent bellis, vel merces puppe sequuntur,
Externasque adeunt spacijs distan tibus vrbes.
Hoc equidem seclo Danis naualia longe
Exuberant ratibus. Quid Lubecensia dicam
Oppida pulcra? colit gens haec quoque prima Carinas,
Multipliciqusae studet proferre haec commoda lucro.
Urbs ea non vlli caedit splendore, bonique
Communis fama. tanta est industria, tanti
Conatus: reddant vt moenia clara, nihilque
Quod Ciues lata cumularit sorte, relinquant.
Etenui cepit rerum fundamine sed se
Huc yirtute quidem promouit, vt omnibus vna
Nunc praesstct: nostri quae spectant littora regni,
Uicinasque colunt, foedusque ac iura tuentur.
Sane equidem hoc quod triste recens exarsit et ipso
Funcstum motu: quo se iam Daniabello
Et Sucones, ccu collisis af fligere neruis

p.224
Certabant: magnis Lubecum viribus et re
Egregia praeclaram operam nauauit: eoq
Fadere cum Danis sic conspirabat vt vsin
Profuerit, quantum res ponto est acta: simulque.
Aestatis blando perduci tempore posset.
Opto autem firmis complecti mutua sese
Littora nostra bonis: quantumque hic Cimbricus amplo
Se sinus extendit diuersa sub oppida cyclo:
Totus amicitijs iaciat fundamina. qubd nec
Urbibus expediat nec Regnis, Marte quietem
Soluier: aut tumidis quassarier ocia bellis.
Quid Dantiscanae studium memoraro iuuentae,
Quidie viros sane egregios, celebremque Senatum
Praestantesque animos? maris hij quoque plurima lustrant
Iam loca, nec tenui gens haec colit aequorafructu.
Haec vrbs a Danis o rta est maioribus. hisee
Penem quidem seclis, primum quibus intulit orbi
Huic sesee nostrae reparatio public vitae; j
Uirgineumque sacro mundat spiramine ventrem.
Circiter ista quidem Dantiscum prima locauit
Fundamenta: quibus paulatim excreuit in hasce
Quas nunc pan dit opes con gestdque tecta tuetur.
Perplexos quan quam fortuna asperrima saepe
Obiecitie gradus, cursumiie retardat eunti:
Et varios inter dat surgere culmina motus.
Sed sortem vin cet, qui fortiter instat, et aequa
Luctatur ratione.aderit, qua magna minores

p.225
Luce ferant: aliquaque sinant communibus vti
Conditione bonis. nec semper presserit is, qui
Nunc etiam afflictos poterit pressise videri.
Cel virtus rumpet: vel coelum vicerit. omni
Peccatur mundo. nec qui nunc regna virosque
Obtenebrant mores, poterint consistere: si quid
Consistat tamen, et sibi non sua funera gignat.
UValde opportuno Dantisci munia sese
Explicuere loco. sit fas durare colentes
Recta viros. nihil est Regi vel dignius vi,
Vel maius titulo: quam dites ciuibus vrbes
Imperio regere, et claram frenare iuuentam.
Sed Libertatis ratio est, quae moenia condit,
Atque alacres reddit facienda ad lucra colonos.
Cum nihil a seruis distat res Ciuica frontem
Blanditiae produnt, sed mens inclusa, dolori
Xilitat, ac gl adijs resecanda hac tristia suadet:
Sit saltem, vires quae sola occasio pandat.
An'nectiam Ham burgum fas sit mihi dicere? sane
Ubs ea non minimis excellit mercibus: alta
Qubd superet fluctus et amans secet aequora puppi.
Propenso sedenim fabrilia nautica motu
xcolit, ac quoniam locus opportuna ministrat
Littora, vicinis et se dent obuia regnis:
MNulta importari, multa exportarier inde
Acidit, ac longos ferri in commercia fines.
Illa etiam procul Islandas vrbs amula terras

p.226
Uisit, et Oceani perrumpens iurgia, late
Puppibus excurrit: Scagasque euecta per vndas I
Interiora sinus Cotthani viscera tentat.,
Interdum Danos, interdum Suetica lustrat
Littora: et e varijs dilatat mercibus vrbem,
Quas istisque istisque petit gens sedula regnis.
Dantisco sedenim plerunqu aspirat. ab Albi
Integra prouentus ratio est: qubd is alueus acri
Subnixus fluuio Boihemica regna relinquat, j
XCisn ensesque fatiget agros: atque inde citato
Gurgite Saxonicas labendo excurrat in vrbes,
NMoultiplici inflectens redeuntia brachia g yro:
Hamburgi donec lepidissima tecta videndo
Praeterit, ac rapido se mergit in aequora lapsu.
Non tamen hic nullo fluuius dilabitur vsu
Fontibus a primis, patrisque e saltibus: omni
Exundat rerum lucro. pulcherrima secum
Ligna vehit; seu quae validos naualia malos,
Seu fortasse domus aequissima tigna requiran.
XMaulta means circum perlabitur oppida, ripis
Nunc hic, nunc istic deradens menia: quo se
Valde opportunum vectandis mercibus offert
Centibus obsequio: Hamburgum quas actus in vrbem
Deferat, ac vario iungat commercia flexu.
Inde iter in Batauos facile est et caetera ponti
XNXaxima regna: quibus nunc vrbs Hamburgica multis
Commodat officijs, et rem conatibus auget.

p.227
Quin vero ex Anglis postquam huc translata feracis
Enmporis ratio est, ingentia lucra suasqq.
Stipat opes: ratibus cum primas deferat, et se
Mercatu satagat peregrinis iungere regnis.
uid qubd et armorum penitus non sistat ab ysu:
S'in quid forte necesse siet, vel ciuibus enses-
Stringier, ac uhitis defendi moenia bellis.
Vel ponto res dura geri, res sancta Carinis
Debeat, ac toto praedator ab aequore pelli.
Utroque vrbs pridem faelix conamine late
Fortibus innotuit factis. testantur in ipsum
Stortebeckerium confecta negocia: cui cum.
Praedari libuit, libuit tum ciuibaus isti
Uincula piratae contraria tendere. nec res
Aduerso superum tentata est numine. vicit
Conflictu Hamburgum, praedatorique cathenas.
Inijcit, ac victo caput a ceruice iubebat
Tollier. Utque etiam non desint caetera laudi
Ingenuae, doctos pretio dignatur, eosque
Et colit, et magnis conueshit honoribus.illa est
Cui pridem celeber cumulabat rantius vrhi-
Nomina clara. qubd Hisstorijs et regna virosque
In Boream versos, et Uandala littora multo
Complexus splen dore siet: cui Phoebus Apollo
Ingenium praestans, quod prendere maxima posset,
Sic dedit, yt facili comprensa extollere cripto
Sufficiat. post, hanc deuenit inus in vrbem,

p.228
Et docuit: vir multiplici sic cultus ab arte,
Ut decus cinffciumque aequarit honori.
Huic informandae sociumque alacremque iuuentae
Prastabat sese: qui sacro Delius aeuo
Ac operum meritis, primas tum pene gerebat
Inter honoratos cultissima lumina patres.
Quem tria lustra suis geminata laboribus vnum
Sic iunxere: nihil Schola maius vt ista Nagistro
Hoc habuisse queat: qui sacras moribus artes
Intulit, ac pretium monstratis artibus auxit.
Etsi autem fatis iam pridem is cesserit: vrbs haec
Attamen egregie multos habet omnibus amplos
Doctrinae studijs: qui quae didicere, tueri
Et proferre queunt. gens est ciuilis, habet
Humanos propter moresque et pectora laudem.
Nam quae foro tute deduxeris, onnia prostant
Non ita difficili, ceu multa per oppida, nummo.
Quanqua hac parte tamen Lubecum vicerit: atque hoc
Rostochium: at cunctas Stetinum: Dania cuius
Exsuperat laudem: minimo qua viuitur. ast quid
Haec ego nunc tenui consector magna labore?
E coelo populis benedictio creuerit. ipsis
Adscribas superis quae sunt amplissima. Uirtus
Res et grata: sed haec coelo sine vindice nusquam
NMagna erit, at clo semper sub vindice magnaest
Atque alit in quosuis tutissima pharmaca casus.
Sunt aliae nostris vicinae gen tibus vrbes

p.229
Multae etiam: simili quae commoda laude sequuntur,
Et varijs adeunt terrasque ac regnaCarinis.
Sane equidem mundos commercia plurima Belgas
Exercent: lateque rates et lintea certant
Proferre: et medios inter scopul bsque sinusque
Saxaque veliuolas satagunt deducere puppes:
Usibi lucra parent, nitidisque penatibus addant.
Gens est mundiciem spectans: virtutis et alti
Offfici custos: non aspera moribus: artes
Quxae colit, ac patrijs olim fortissima bellis,
Ausonijs etiam non cessit sponte TIyrannis.
Ergo Brabantinos ciues, Flandrosque benignos,
Et Batauos studijs cultos quis nesciat? vna
Omnibus est, validas quae prima industria puppes
Explicat in pelagus, lateque excurrere ventis
Mandat, et optatas deducere in aequora merces.
Nec minor est, cui se Dauentria pulcra labori
C ampensisque adeb Respublica consecrat. ipsum
Urbs Suollensis agit: priscisque obnoxia rixis
Brema, vel Emdenos quae gens co lit amula muros.
Omnibus his studium est pontum lustrare, citasque
Commoda in ampla rates, firmasque aptare Carinas.
Idque etiam vtiliter faciunt. Dij iusta secundent
Nauibus, vt magno soluant sibi lintea fructu.
Tum quis lucra etiam pepulorum multa sacrasque
Ignorarit opes: quas gens habet omnis, et omni
Communes alijs studioque et acumine reddit?

p.230
Hac pars multiplici sese explicat ordine. nec iam-
Procliue est tenui comprendere singula versu
Quae memoranda forent. alia nos ista sequem ur
Musaetiam, aut alis post me dicenda relinquam.
Interea breuibus terrarum littora spectes,
Et quae quodque ferat nostra in compen dia, cerne.
Nec dubito, vitae solum si forsitan vsum
Intueare: suae quin natio plurima vitae
Sit satis: ac hominem quae terra eduxit, eidem
Pabula sufficiat, sic conuenientia: vt istis
Suauius, externo quam vitam ee munere ducat.
Ast cum vita quidem, nisi commoditate fruatur
Sanv aliqua, ac laetis assueuerit aemula rebus:
Haud ita Bruto etiam multum fortassis ab vsos
Difserat. (haec etenim patria tellure ferente
Pabula sectatur: nutritaque corpora solo
Gramine confercit, limphisque rigentibus implet:)
lecirco natura dedit coniun gier vrbes
Urbibus, ac populis populos Deus intulit: vt iam
Non solum sit vita sed haecsit dulcior: et sit
Humanis etiam cultissima moribus: artes
Offficiumque colat, communia lucra sequatur:
Etsub amicitiae fines, pia pectora stringat.
Haec demas: iam nil vitam est vixisse reuulsas
Afspicies partes, quas pridem in fad ra, verum
lunxerat ac certis firmarat legibus vsis.
Propterea humani nequicquam moris et aequi j

p.231
Defuerit studis iussit PDeus alta Carinis
Littora perquiri: quob sese homin esque ratesque
NMercibus intulerint: vbi dando atque accipiendo
Communes reddant studijsque ac gentibus vrbes.
Post vbi succreuit vel habendi plura voluntas,
Wel lucri ratio mentem impub omnia late
Scrutari, et quosuis immittere mercibus vncos:
Continuata quidem est ratibus via: pontus eunti
Praebet iter, variosque aperit lustratio portus.
Sic ignota quidem nulla est iam terra sub ortum
Subque Austrum, et septem subiecta trionibus arua-
Hesperiasque plagu et littora cuncta cavinis
Itur, et haud dubio sequimur vaga lucra periclo.
Prima autem merces ratio distraxit, auito
Cum pro more quidem res permutando, bilances
Aequatas tulimus: cum Tauro forte bidentes
Redduntur, Lepori mutatur Calceus, Ursos
Anseribus pensas: aedes armenta sequuntur
Et porcis gladios, et pannos piscibus aequas.
Quid Uinigratum referam dulcemque liquorem?
Quae genus aut aliud vini, aut frumenta rependunt,
Auit salis allati pretio par copia tollit?
Multa erat illa quidem priscis, transsatio. Ceu res
Durat adhuc Lappos inter Biarmesque leuesque
Scricfinnos, qui non alia mercantur ab arte:
Quam quo maiores mutandis mercibus vsus
Innotuere.locum statuunt congressibus: istuc

p.232
Vel Dani accedunt, vel proxima Suecia, vel qui
Teuthonicis habitant vicina ad littora regnis.
Ut venere, leues ponunt ex ordine merces,
Exiguique adeo pretijiceu fila, rigensite
Ferrum: quo silicis collisa fronte micantes
Eliciunt flammas ignemque in fomite prendunt.
His et acus linumque addunt, telamque trilicem,
Et specula, et vittas, cretamque aut lanea grossis
Intertexta modis, vel aromata prima salemie
Aut vilitantum cocuntia gausapa villo.
His positis, aequa mutando lance receptant
Quas cupiunt merces, quas expetit aduena- pell es
Ingenti inscriptas pretio: Martesque Sabell bsq
Atque Lupos, Qulpesque crucem plausumque ferentes:
Rangiferos, Alcesque citas, niueos Melanuros
Exuuiasque Ursi, et maculosa tergora Lyncis.
Haec sunt ex illis ommercia gentibus. vtque
XNirere, haud etiam praesentes talia Lappi
NMutando expediunt. procul excessere, latentque
Quisque suis plerunque locis.merx obuia cunctis
Et patet, et nostris capiendi est aequa facultas,
Dum iusta reddant, quae reddunt omnia, lance.
U ratio expleta est mutandi exposta, reuerti
Adsua contendunt nostrique illique Sed illis
Non etiam simplex studium estineque protinus esse
Haec sibi grata sinunt, quae sunt ita reddita. nam cum
Quisque redit, propridsque aquo sub lumine merces

p.233
Et prius expositas, et nunc pro more receptas
Exigit, ac parili libramine comparat: istic
Sane equidem insurgit solers contentio. nam si
Aequatas prorsus mutando existere sortes
Et gestum nil fraude vident, laetantur: et ipso
et vsu capiunt animumque et gaudia Lappi.
At sibi siimpositum fallaciter esse: queruntur
Condemnanitque dolos, atque interuersa bonorum
Plurima lucra gemunt. incensa furoribus audax
Turba igitur penas scelerato a sanguine poscit:
Insequiturquae viros animo, longissima quamuis
lam loca prendentes, veterique ex arte tru cidant.
Haud iuuat ad centum miliaria abesse: latent qubd
Hos loca nulla feros. non quem defendere muri,
Non fo rtuna potest, series hanc prisca parentum
In natos artem studioso detulit ausu,
C ontinudtque gradus. nihilest conarier hocce
Euitare mali. fugias licet, et licet omnes
Exsuperes terras, montesque et culmina scandas,
Lataque multiplici obiectes licet aequora passus
Te tamen apprendit securum Lappus, et arte
Conficit, ac certae mittit tibi spicula morti.
Sicnihil est egisse dolis, quibus ista proinde
Est hominum lex nota, aliquid mutantibus addunt
Supra etiam sortem: ne quid fortasse videri
Esse datum minus, et non iusta lance repensum
Possaet. his equi dem vel permutatio, vel res

p.234
Est lucro: nec enim miseris fiducia Lappis
Est pensanda dolo: sanem ipsis rebus adhaeret
Fraudati labes pretij: quod plurima damno
Noxa piandasiet: cum merx contermina culpae
Diffluat, ac lucro malefactum penset inani.
Hic igitur vetus et prisco mos cognitus orbi
Con suetusque fuit, rerum commercia late
Perficier mutando. at postquam Nummus in vsum
Cenit: inaequales vt certa pecunia partes
Aequet, et in iustum deducat pondera pondus:
Quae prius est pecudum numero perfecta, sequenti
Arbitrioque vsuque hominum, legumque vigore
Transiit in nummos rerum exaequatio.morem
Auxit commoditas; vt nunc mutatio pene
Cesset, et expositas contraxerit Emptio merces.
Ista prior mundo facies gratissima nostris
Exftpirat seclis. studio uaesisse e metalla
Nitimur, ac rutulo nelus nunc omen in auro est.
Lydi autem Nummum primi excudere. deinde
Centibus est alijs celeres ita ducta sub vsus
Haec ratio: vt cunctis iam dira pecunia regnis
Imperet, ac totas in foedera miserit vrbes.
Nunc igitur medio sese commercia Nummo
Late amplectuntur: quantumque Europa per omnes
Littora circuitus pontoqiie obnoxia voluit:
Tantum equidem laetas aequata pecunia merces
Transsert ac pleno dat ius subiure fruendi.

p.235
Multa autem rerum varijs est copia regnis
Quas alijque alijque petunt. Vinumque salemque
Hispani mittunt. eadem dat Gallia. Panno
Anglia luxuriat: Carbones Scotia gignit:
Suecia dat ferrum: Pisces Nortuegia: solers
Multiplici artificum studio Cermania vincit.
Una est quae cunclis excellit Dania rebus:
Quaeque adeo cunctis impertit gentibus, vnde
Commodius vitae traduci munera possunt.
Nam diues segeti prouentus in omnia sesse
Diffundit loca: foelices habet vna Colonos:
Qui quantum assiduis sibi lucra laboribus augent,
Tantum possideant. non hos iniuria, non vis
Laeserit vlla: uis domini sunt rebus, easque
Pro lubito isseruant, au in commercia ducunt.
Nillia multa bouum nutrit: quos lata quotannis
In populos cite Rhene tuos et proxima mittit
Oppida: qua Batauis tendunt tibi cornua regnis
Est totos subigit flix penuria Belgas.
Quin et equos, quorum pretium est et maxima virtus,
Suppeditat late populis. haleca per omnes
Distribuit terras, et Asellis vna- redundat
Praecipuis, S combresque agiles, Luciosque voraces
Condit, et optatas em ittit ad extera merces.
Soli autem Baccho tellus non paret. at illum
Ex alijs vectum regionibus accipit: v quem
Multiplici populorum opera, et sudore paratum

p.236
Perque tot aequoreos et longa pericula fluctus
Perductum, pretio mediocri acquirit: eam seu
Creta dat, Ausonijs seu venerit vua ulcrais:
Aut vehat ad nostras exculta Colonia gentes.
Cum nobis satis est: reliquum vicinia late
Accipit, ac diti cumulantur moenia villo.
Aut quid ego Italiae cultissima regna, quid vrbes
Quidue hominum praeclara canam, quae muneratoti
Ilam pridem mundo late innotuere? vetustas
Huc Orientis opes, Milesia vellera fatum
Intulit, ac Tirijs intincta coloribus ornat.
Serica non Seres tantum iam pectere. Genua
Lu caque et eximijs superans Florentia muris.
Tum solers Cenetum populus, tum proxima primis
Parthenope: ipsum agit ac multo se suscitat vsi
Maultiplicatque manus et honestas explicat artes.
Ur nihil ista hominum commercia longa, proculque
Amotas terras et dissita littora narrem:
Quae Uenetum plerunque rates sic denique cursu
tultiplici subeunt: vt quae ditissima, quaeque
Optima, et humanis sint vsibus aequa Carinis
Conuehere, et toti satagan t partirier orbi.
HMHuc igitur Gremmas et aromata gratad, liquores
Con gess t fortuna sacros, quoscunque sub ortum
Graecia sparsa colit, blandisque extrudit arenis.
Denique Phanices, Aegyptum atque Africa rura
Puppe legunt, sed et Armenos, Solymamque iuuentam

p.237
Et Babyloniacos, et Persica regna, colonos
Hospitio excipiunt: vt sint commercia, cunclis
Quo prosint studio populis: quo denique vinclo
Curopae gentes et mutua pectora iungant.
Haec nunc bellorum turbari munera fusis
Conquerimur lacrymis: sed spem Deus auget, honesto
Bellorum euentu finiri haec tristia posse /
Et pacem reparari animis et faedera condi:
Quo sua sint Uenetae commercia libera genti.
Sed non ista quidem narrando persequar. omnis
XMaxima mundus habet quae prosunt omnibus: haec si
Munera solerti poteris ratione, vijsque
Consilijsque sequi: quae rerum in lucra sagaci
Colliment studio: populis et egentibus aequent,
Quas non forte leui transfers discrimine merces.
Quod contra fieri videas, plerunquae molesto
Exspirat damno: cum vel tibi tempora, vel res,
Uel locus obsistat. stupidi est incerta sequendo
Prendere velle. alijs alia arrisere: quod hisce
C onuenit, est alijs ingratum gentibus. astas
HMHas commendat opes, Cer has sibi poscit: at istas
Quaerit hyems, duplicique ferens impendia nummo
Pensat, et ee grata veniunt congesta hilance.
Hinc frumenta vehas: hinc aurum. at plurimus istinc
Defertur Bacchus. ratio est incunda volenti
Ex vsu mercarierivt quae tuta sequatur
Nouerit, ac iustis aduertat pectora rebus.

p.238
Haec mihi propterea fuerant dicenda: qubd istas
Una etiam plerumque rates, quae carbasa bellis
Tendunt, ac liquido Martem super aequora versant:
Reddita cum populis pax est animique quicrunt,
Exemptas tanquam vinclis ad munera pacis
Certier, acgrato vectandis mercibus vsu
Transferri videas. quid enim? quae tela virosque
Instructos armis, hostilia pila ferebat,
t prius ho rribiles vtero circumtulit ignes:
Iam posita feritate salo pacata vagatur,
Et pacis transportat onus, Triticumue Legumenis e,
Aut pingui certe confectum lacto hutyrum.
Atque alias quascunque etiam dant littora merces
Ulteriora: quibus sub mutua foedera mundus
Et sub amicitiae conspirat vincula. nec iam
Gratior Oceano res labitur vll asecund O
Quam quae puppis eat ventoque ac flamine, pacis
Nuncia: quae populos inter commercia late
Proferat, ac nullis turbauerit aequora bellis.
uin bellorum etiam ratioque etfinis haberi
Debeat is: pacem suboriri posse, simulque
Humanas inter consistere fd era gentes.
Sed cesso pacem discluso Marte reducant
Numina, et Aoniis sint praemia sacra poetis.
Unum est, quo tete caucas stratagemate vinci:
Quo cum multi etiam sunt victi, multa profecto
Supplicia, et variosensere in pramia luctus,

p.239
Quanquam autem vetus est, et nostro plurima seclo
Congeries: Dolus an Uirtus, quis in hoste requiret?
Sic tamen ingenio victor persuaseris: vt non
TZe vicisle etiam, ni vincas laude, putaris.
Nam vicissse, Deo teste est vicisse probante.
Quo si quid vincas non disponente: profecto
Non vicisse quidem, verum amisisse ferare. j
Prima igitur tibi curasiet, sivincere certes,
Uevirtute quidem vincas. non suaserit illud
Forte etiam vtilitas: at Gloria suaserit. vnam
uam si conando scelerate amiseris: illud
Quod reliquum est nulla redimas nuce. Quare age, si quid
Forsitan hostis agat, quo tu capiare: caueto
qNe capiare. animo vigilandum duxeris; vt quas
Struxerit insidias: multo certe ante putabis
Posse strui. quae siratio est tibi cognita, pene
Uceris, et fraudes laudanda fraude repellas.
Nam fraudem struxisse licet: si fraudibus hostem
Nitier, ac turpi fama est contendere bello.
Hoc vero est quod agunt, cum iam certamina: vel si
Non etiam fuerint certamina proxima, sed si
Uilitas fortasse aliqua id suasisse videri
Possit: vt expediat stratagemate ludere: mutant
Signa rati: falsisque ornant Catastromata bullis,
Aut armis sese, quae sunt aduersa, colorant.
Nam via nequitijs triplici haec se promouet ausu:
Seu cum signa quidem variant: siue arma leuese

p.240
Mutantur clypei: seu Symbola vera suaeque
Centi etiam propria hostiles aequantur in ignes:
Et numero tormenta quidem quo aduersa fragorem
Incutiunt, parili sonitu pugnaris: eoque
In tua transtuleris deceptas retia puppes.
Quae res nocturno plerunque est apta labort
Insidijsque Igitur prudens consiste, tuisque
Ne quod rebus iter poterit nocuisse, videto.
Uque nihil temere admittas: ne tute Camelos
Moueris, exquirat nisirem tibi C imba, feratque
Cui constent populo, cui constent Symbola genti.
Astexplorata tibi re quod forsan agendum
Duxeris, id tali peragendum limite ducas:
U temere admittas rerum nihil, hostibus instes
Si potes, et ratio tibi suaserit aequa. quod ipsum
Si fortasse etiam nequeas, absiste: velisque
Quod te posse putes. Nocturnos denique vites
Conflictus. luci debentur sijha quae si
E primo sixgar onto tibi laeta: Tonantem
Indue pectoribus. post quae tu hostilia spectas
Agmina: ninumero sic vincant denique, vt vno
Non etiam numero, sed rerum pondere vincent:
Haud metuas tentare. aliquid tentasse decori
Et virtutis habet. conanti Iuppiter omnes
Saepe etiam valuas magno patefecit honori:
Et quam non speras tribuit victoria laudem.
Nec quod te numero superaucrit hostis, agen dum

p.241
Propterea haud statuas. numeris non vincitur, est res
Et fortuna, Deo quae vincit iudice. Si te
Causa animat, plures ne quid metuisse phalanges
Aut horrere velis: tamen hic fortasse necesse
Si pugnare siet. saltem id vitaueris, vt non
Incingi tete cautis patiare Carinis.
Id caueas: si quid fortasse aspexeris, an non
Paucae aliquot primum. post plures denique tanquam
Si fessae excedant: fugere aut iam velle videri
Incipiant. tibi protinus haec suspecta putetur
Vulsio. Tu limis igitur quid denique agatur
Prospice.si nullo fugiant velut ordine tete
Impellente, ratesque alioque alioque minentur,
Et nihil e certa quod prendas lege, sequantur:
Contemnas, quantumque potes tua commoda inurges:
Submissis aliquot, simulent qui praelia, limbis.
Non etenim tali consistent turbine. Quod si
Forte fugam meditantur: at hac ratione, Carinas
U circumductent, et cornua densa meando
Conseruent, lente iter et sua lintea tendant:
Ne capiare, caue. prorsus tibi funera puppis
Haec struit: ac aliquo certat stratagemate. sed sit
Haec tibi cura bono et rerum satagenti: vt honesto
Et vigili existas commissa in munera sensu.
Haud tibi cuncta quidem ceu Musis posse referri
Depingique putes. ratio est tibi sape petenda
Erebus: quantiimque potes tibi sidera firmis

p.242
Nexibus, et firmo superum tibi iunge Tonantem.
Id serues vnum: ne quod tibi forsitan alter
C onsilio apperiat, contemnas protinus. audi
Sane alios etiam: et quae sunt proposta, benigns
Excipias animo: quanquam diuersa sequare
Forsitan, et proprio constet sententia motu.
Saepe quidem haec rerum collatio profuit. vsiut
Consilium expendas, vsum moderatio firmet.
Postremo existat tibi maxima cura, sinu'ne
Acescopulos inter tibi res fortasse geratur:
An lato sit agenda mari: qua cuncta sub omnem
Con ospectum prostant, et aperto v littore tete
Aut socij, aut hostes meditantem praelia cernunt.
Nam criptis siubusque etiam ceu faucibus esse
Pene aliquid audis coniunctum duxeris. ast quae
In patulo fiunt, potcrint fortasse periclo
Pene vacare illo, cui se dolus inserit. esse
Solertem deceat, cui se fortuna supremo
Inclinet moderata Duci: qui bella ministret
toelix, ac veris haec vsibus arma sequatur.
Denique quem talem finxit natura: sagact
U non ingenio compren dere possiet hostis
C onsilia, et quantas is versat acumine fraudes:
Hunc tibin equicquam, nisi res fortassis habendum
Altera decernat, classi delegeris: vni
In duperato ri cui pareat omnis, et inter
Praecipuos primus proceres spectetur. honestum

p.243
Id vitae officium est; sed cui non omnis et omnis
Protinus aptus erit. Genus hic S. apientia vincat,
Si tamen hanc fulix etiam experientia, et audax
In bellum manus, et popularis Gratia firmet.
Sane equidem coniecturis praestarit, et vsius
Sic valeat rerum: plane hunc vt miles in epre
Nil tentaturum statuat, quem forsitan isto
Complexus studio est. et fidus amauerit: et se
Huic nihil auersocommittet in ardua sensi.
Qua sese intulerit magnis Dux iste periclis,
TZen taritque vias quibus hostibus instet: ini llas
Unet etiam miles sese intromisserit, vt qui
Praefecti studijs, cura et virtute putarit
Incolumen sese rediturum denique. tantum
Praesidi Qux vnus habet: quocunque sferatur
fortuna, et dubios inter se misceat enses.
Quin disciplinae ratio siet aspera: ni quid
Interdum vitae meritum fortassis honeste
Suaserit, aut tolli poenas, aut mollius istas
Inferri: si quem vel forte occasio, vel re
Ira etiam maior poterit mouisse videri:
U legum metas, et iusta repagula rumpat.
Procliue estmagno in numero delinquere: cum vel-
Eemplo noceas, vel te violentia tollat
Transuersum, aut subitis fseruescant pectora amimis:
si H sh se. P i 4
Quaetete abstulerint, mentemque in crimina voluant.
Hanc igitur partem sapienter prendere certes,

p.244
Ut quantum magnis liceat sine motibus, isti
Uel sant intendas, vel laxes pondera neruo.
Tandem etium mores Nautarum, et plurima gentis
Istius acta: quibus diuini muneris vsum
Perficiunt, tristes inter dum laeta pro cellas
S epon dent, et gratam ratibus dant esse salutem,
Adijciam. Dij quid varij discriminis hic se,
Et quid Iudicij. si cui fortasse liberet
Omnia sub viuis haec ferre coloribus: orbi
Intulerit? tanta est animis fiducia: tantum
NMoribus est discrimen, et ipsis vsibus vna
Mixta lues. adeo hoc hominum sese ordine duris
Utilitas vitijs, et damno commoda iungunt.
Nec tamen omnibus est eadem sententia Nautis
In vitia. egregijs non pauci moribus isto
In numero veram capiunt e munere laudem:
Alque bonos inter gratissima nomina seruant.
ct certe adniti deceat, quacunque ferare
Cenditione: quibus tu denique cumque tabellis
Inscribas titulos, rebusque insistere certes:
Ut quae iusta bonos comitatur opinio, de te
Posssit haberi etiam: quantiu mque ex sibus auum
Censendum ducis, tantum sis gratus ab vsu,
Quem virtus probet ac censura aequisiima laudet.
Nec magis id vitio Nautis datur, esse malignos
Quam magnis etiam dandum est id Regibus: aequa
Centibus haec pendet cunctis censura bilance.

p.245
Quanquam culpandum studio maiore putabis:
Si sua destituat summos moderatio: quos vel
Disciplina bonos: faciles vel plurima virtus
Reddere: vel duros exempla inflectere possent,
U veris patrio studijs aequentur honori.
At miseris sors est Nautis minor. Aque nihilsit
Pent aliud: sane ad vitium res vna subinde
Ualde etiam impulerit, quae Conuersatio prauis
A'primis est iuncta annis: quod rarius istud
Dispenset fortuna, bonis vt iungier ipse
Posssis: et vitam meliorum v iusiibus ornes.
Haud igitur mirum est, si Nautis multa subinde,
Non imitanda sient. minimum eft lita corpora tuipi
Ferre pice, et tumidas propter sordescere puppes.
Res eanec culpa, nec digna est laudibus. Unum
Reprendi merito deceat; plerunque salutis
Oblitos vacuam pietatis fwdere mentem
Exerere, et nullis diuorum iussibus angi.
Quin verob et vitae lucem, mortisque tenebras
Aequali semper mensurant lance. vagantur
Hos inter sluclua morcs ex aequore traxint,
Et quocunque iubent deuolui fata, sequuntur.
Aspera gens, nullo cum se rectore teneri
Ordinibusque videt. tanta est iniuria, tantae
Dirarum furia: tot iuramenta, tot altae
In pugnas et bellae faces tot iurgia, tanti
Concursus. turba est immania pleraque spirans,

p.246
Nilque perhorrescens. vesci, potare: suisquse
Indulgere malis petulans: cui lingua ferumque
Pectus idem sapiunt. quid enim? coniugia, spon sas
Ac sobolem: aut si quid dederat sors vlla relinquunt
Perrumpintaque fidem sataguniqu excedere pacto.
Dormire, ac vigilare pares in lumina motus
Hijs inferre solent. nihil est rationis in illis:
Nec clamoris egent. truculentos esfera vultus
Gens mouet, ac lacera deturpat veste pudorem:
Quin plerunque nouis etiam rumoribus vrbes
Et populos terrere solet, dat surgere fumam
Fluctibus, ac tenues in maxima suscitat ignes:
Tam ficti prauique tenax, quam nuncia veri.
Et tamen haec eadem, tot passa opprobria: tantum
Aitqexperta mali diutsque virisque subind. e
Gens exosa, boni causa est, et prima secundis
Anchora rebus. inest aliquid quod laude vehendum
Dixeris, et clara dignum mercede probaris.
His sine Nauarchus quid enim perfecerit 2vtse
Cum vitio Uirtus miscet? velut edita partu
Una et stirpe forent, studis ita mutua iungunt
Pectora, et alternas adigunt sub vincula sortes.
Scorpius immani perimit nonnulla veneno,
Prostern itq- boues simul, et mortalibus infert
etsitium sedenim claros ea bestia fuctus
Ex alia ceu parte vehit: quaeque inficit iclu
Accelerdtque luem, succo iuuat.ista malorum

p.247
Temperies certo naturae constat ab ii
Faderibusque coit. Nautas plerunque proteruos
Efrenesqiie, aliud commendat laudis asylum
rilita;que suis iam cognita fru ctibus ornat.
Haec est nauigij pars optima: quaeque Carinas,
Quaeque viros, rerumque strues, et celsa reducit
Carbasa: et optatos dat transtra reuisere portus.
Cum tempestatum desaeuit in aequore feruor:
Prasidium a nautis petimus. spes illa timentes
Sustentat, laeti quam dant in pectora nautae:
Quaque etiam firmant animos, et fidere mandant.
His equidem melius nihil est: seu mercibus aequor
Nutandis sulces: seu bella in grata sequare,
Im pellasque ratem fi uctusqui e refrin gere certes.
Ila quidem in quasuis puppimque ac lintea partes
Flectere turba potest. si sint obliqua procellis
Obuertenda, leui momento obliqua suburgent,
Deterguntque inus: ventosque remittere norunt.
Alt sirecta suis Carchesia flatibus auges,
Protinus in rectos subtendunt cornua motus
Antennasque lys sua per vestigia firmant.
Quod si forte loci vel certa angustia: vel si
Tempestas cogit rapidis concedere veniis,
Aet ferri quo dura vocent te flamina: nunquid
Nautarum manibus non stringis carbasaus unes
Welorum tendus, certasque immittis in ansas?
Denique subducunt, attollunt. viribus instant,

p.248
Nec studijs parcunt, quoties fortuna periclo
Ludit, et ingentes pelago dat crescere flummas,
Accenditque minis, pontumque furoribus armat.
Id moneo, ac si quid possit mea Musa, monebit
Semper, et has cumulet ventura in secula voces:
Nebellum, bellide vsus, aut arma sequare,
Si liceat tibi pace fruis siiniuria tete
Non ita magna premat, meritosque accendat in enses.
Moulta equidem toleranda viris sapientibus esse,
Atque animo versanda putes. Patientia fructus
Tum capit: immani cum se pars effera damno
Affectum queritur, bellique incommoda narrat.
Bis sapit, inijcio quisquis sapit. Exue mentem,
Quae nihil aduersi metuat, sors errat, et omnes
Temperat articulos, rerumque voluminafingit.
U tamen haud facili tete patiaris in arma-
Pectore propelli: res est ea saepe diuque
Expendenda prius, quam te huc tuus ardor et ingens
Impetus extrudat, pugnasque accersere mandet.
Sic si te violet crudelior hostis, et omni
Faedera consilio, sacratane iura resoluat:
Conditioque siet pacis sublata: facessat
Segnities, damnesque moraminec lumina coeno
Perfundas, sedenim quodcunque vel arte, vel vsu
Eximioiie potes rerum stratagemate, bello
Intuleris: quantumque potes conatibus insta:
Consiliumqe hosti impedias, et pectora turbes. j

p.249
Turbato spacij ne quid concesseris, vt se
Colligat, in nullo tibi sit mens fracta periclo:
Sed votis animoque pari da crescere famam
Xilitibus. curas lato dispellere vultu
Et sedare velis. miti super omnia coelo
Pectora sacrabis, superosque iuuamina poscas.
Nil equidem humanis est fidere viribus. ista
Iam pridem multos insania strauit: Olympo
Successus venit, ac claros dant astra Triumphos.
Haec mihi de tota surgentis mole Carinae,
Deque omni rerum structura, operumque labore
Nattalique manu: tum quos pangantur in vsus
Veliuolaeque rates, subigantque per aequora cursus:
Dicta sient. Animum victuris Phoebe (Camoenis
Dapater, ac nostris Cenium sudoribus adde.
C 2mque acies inter medias, et plurima belli
Funera versemur: classemque excedere portu
Numina dextra sinant: voto comitabor euntes
In sua lucra vires. Dij laetos pace reducant,
Aut pacis saltem pariat victoria causas:
Sic fari iustum sic claudre carminafas sit.
Xe vero claros inter si fama Poctas
Asserat, ac aliqua statuat mihi nomina laude
Qua viuam, et sacris sim pars non dura Camoenis:
Hos equidem Superis referam cumulatus honores:
A dscribamque Deo quae sunt amplissima: faustis

p.250
Vade auibus Liber et nostrum fer nomen in orbem,
Uenturosque inter sis emula cura Nepotes.
Consistasque etiam fato: manibusque terare
Doctorum, et facili rata sit sua Cratia Musae.
FINIS.
Nota, Fol. 200. vers. i5s. pro Barbarigu, lege Barbadicum. Quod ex
recens edita hac de re a doctissimo Iohan. Contareno historia, obseruatu est.
BASILEAE, PER THOMAM
GVARINVM. M. D. LXXIII.
Mense Martio.