Kofod Ancher, Peder
Lex Cimbrica
Lex Cimbrica antiqua lingua Danica, variis lectionibus, versione Latina, animadversionibus et interpretamentis illustrata, autore Petro Kofod Ancher, S. R. M. a Consilii Conferentiarum, Professore Juris Civilis in Universit. Hafniensi. Hafniae, Anno Reparatae Salutis MDCCLXXXIII. Impensis Gyldendalii impressa, et Lipsiae apud Proftium in Commissis.
This text is part of the 'Nordic Neo-Latin Heritage Corpus' published by the Centre for Danish Neo-Latin, cdnl.dk
License: Creative Commons Attribution-NonCommercial 4.0 International License (CC BY-NC 4.0)
3
CODEX JURIS JUTICI
Repetitae lectionis, nuper revisus, castigatus et puriori Danico sermone
donatus a Christiano ejus nominis qvarto, Rege Danorum,
et a Regni Senatoribus, in arce Koldingensi die 14 Augusti
Anno 1590.
PROOEMIUM
Legibus Regna fundanda sunt. Verum si qvilibet suo
contentus, cuiqve item suum tribueret, legibus minime
opus foret: veritatis tamen qvam legis scriptae potior ratio
habenda est. Ubi autem de veritate dubitatur vel disceptatur,
legis est investigare qvid verum justumqve sit.
Nisi in republica leges vigerent, eo plus qvisqve possideret,
qvo magis aliena ad se raperet. Qvapropter leges
omnium utilitati constituendae sunt, qvo viri justi, pacifici
et innocentes jure fruantur ac pace a), injusti autem et
flagitiosi ex praescripto legis condemnentur b) et a malefico
5
proposito absterreantur. Aeqvum certe est, ut qvos
timor Dei et justitiae amor ad vitam frugi pellicere neqveat,
hos castigatio metusqve magistratus et patriae communiter
receptae leges in officio cohibeant, contumacesqve puniant.
Lex erit honesta, justa et tolerabilis, ex consvetudine
Patriae, apta et aperta, ut ab omnibus mens ejus intelligatur;
nec ex re unius cujusqvam sancita et scripta,
sed omnium regni incolarum utilitati accommodata. Nemo
qvoqve contra jus a rege latum, et a populo receptum,
sententiam feret, sed juxta illud omnes judicandi
sunt. Qvam Rex dedit legem, populusqve approbavit,
illi derogare vel mutare absqve omnium consensu fas non
est, nisi expresse contra Deum sit.
Officium Regis Procerumqve regni est, jus dicere,
et justitiam administrare, viqve oppressis succurrere, ut
sunt viduae, patre orbi, peregrini atqve advenae c) et inopes,
qvibus utplurimum vis fit: item curare ut mali homines,
qvi vitia virtutibus emendare nolunt, regno careant
d). Facinorosos enim cum opprimit ac perseqvitur,
7
ministrum se Dei, legisqve custodem profitetur. Et
qvemadmodum Ecclesia per Pontificem et Episcopos gubernatur,
ita et regnum qvodlibet a Rege et Magistratibus
a Rege constitutis administrari par est, legibusqve
defendi: hinc omnes regni incolae Regi obedientiam et
submissionem debent, et Rex vicissim omnibus pacem
praestare tenetur. Meminerint qvoqve omnes hujus mundi
viri Primates, Deum simul cum imperio ac potestate
qva eos armavit, Ecclesiam sacrosanctam in omni discrimine
tutandam eis commisisse. Si autem immemores officii
et negligentes fuerint, nec ut jus est administrent,
omnipotenti Deo in die novissimo rationem reddent, qvod
sua culpa, dum rebus praesint, Ecclesiae libertas, vel Pax
publica turbata comminutave fuerit.
Sciant item, qvicunqve hunc Codicem viderint, vel
praelegi audiverint, qvod Waldemarus secundus e), filius
Waldemari primi f), et Divi Kanuti Ducis Ringstadiensis
nepos, cum regno annos 38 praefuisset g), et a nato Christo
9
numeraretur a. 1240 proximo, mense Martio, hunc
librum componi curaverit, jusqve Danico idiomate, qvod
hic, conscriptum, consilio filiorum suorum Wordingborgi
promulgaverit, praesentibus Erico Rege, Duce Abele,
Domino Junker Christophoro, item Ovidio h) Archiepiscopo
Lundensi, Episcopo Sialandiae Nicolao, Ivaro Fioniae,
Joanne in Hedeby i. e. Slesvicensi, Gundero Ripensi,
Petro Arhusiensi, Gundero Wiburgensi, Joanne Wandaliae,
nec non consilio tunc temporis optimatum omnium
totius regni.
LIBER PRIMUS.
CAP. I. Qvinam filius hereditatis capax erit.
Puer Christo per baptismum insertus, heres esto, alias
non: si autem dubitatur, uter diutius vixerit, mater an
filius, puerve utrum vivus baptizatus fuerit, an secus;
potior erit sententia pro baptismo et hereditate, qvam in
contrarium. Idem et de patre, qvod de matre tene: qvod
cognatis adscitis (Kionsnefn) comprobandum erit. Cognati
nominandi, sunt viri duodecim intra tertiam generationem,
et eodem in districtu (syssel) habitantes. Ejus est
nominare, qvi reum defert (sichter) modo ne adversario
11
suo manifesto inimicos nominet. Tres recusare reo absqve
juramento licet, qvorum in locum tres alii sunt nominandi;
tres item alios jurejurando duodecim virorum
virorum rejicere potest, qvod adeo ipsi sint infesti, ut in
judicio ipsi adsistere non possint i).
CAP. 2. Formula, qva utitur infantem qvi baptizat.
Id qvoqve sciendum, cuinam baptizare liceat k), et
concepta verba qvae baptizando proferat: infans enim
Christo nomen dedisse non censetur, nisi in nomine Dei
Patris, Filii, Spiritusqve Sancti ablutus sit. Haecqve erit
formula baptizantis: Baptizo te in nomine Dei Patris, et
Filii, et Spiritus Sancti. Mulier, dum maris copia haberi
potest, infantem ne baptizet: nec nisi aqva ablui
infans debet.
CAP. 3. Si uxor, marito defuncto, se praegnantem dixerit,
de eo si dubitatur, qvomodo inqvirere oportet.
Mulier post mortem mariti se praegnantem professa
manebit in possessione bonorum indivisorum 20 septimanas:
post inspiciant honestae foeminae, an uterum gerat,
nec ne. Si praegnantem deprehenderint, maneat porro
in possessione, donec partum ediderit. Nato autem puero,
13
tanto a morte patris intervallo, ut liqvido constet, eum
defuncti mariti filium non esse, mulier rependat primo,
qvicqvid a trigesimo post obitum mariti die e communi
accepit, dein ultra dimidium facultatum ne capiat, altero
dimidio heredibus mariti delato. Attendant tamen legitimi
heredes, una cum honestioribus mulieris cognatis,
ne illa possessiones inutiliter dissipet, nec id, qvod suum
non est, alienet: nihil enim vendere aut qvovis modo alienare
potest, praeterqvam in victum et justam sustentationem,
famulorumqve mercedem.
CAP. 4 Proximus heres qvisnam.
Filius superstes patri et matri succedit, vel nepos.
Nepotes autem ex filio ad hereditatem avi et aviae admittuntur,
perinde ac pater eorum, si in vivis esset, admittendus
fuisset, similiter et eorum liberi donec existunt, qvi
ex avo aviaqve descendunt. Ex filia nati liberi ad hereditatem
vocantur, qvemadmodum ipsorum mater, si viveret.
Qvotqvot tandem l) nascantur, hereditas siqvidem
devolvitur m), dum nati supersint. Nepoti, cui nec mater,
15
nec frater sororve superstes est, succedit avus et avia. Frater
sororqve fratri et sorori heredes sunto. Frater qvidem,
qvandocunqve cum sorore concurrit, sive ad successionem
patris vel matris, sive fratris vel sororis, bessem accipit,
sororqve trientem.
CAP. 5. Qvantum qvisqve succedendo capit.
Masculus in omni hereditate dimidio plus qvam foemina
capit, praeterqvam si divortio ex Jure Divino et SS.
Ecclesiae constitutionibus n) facto, conjuges ad liberorum
successionem vocentur: tunc illa aeqvaliter cum ipso admittitur,
item cum filio et privigno, qvando simul ad hereditatem
concurrunt. Deficiente fratre et sorore, patruus
et avunculus, amita et matertera, fratrumqve et sororum
liberi aeqve proximi sunt, inter eos, perinde ac si omnes
fratres sororesqve essent, familia dividitur, ita tamen, ut
mas duas partes, foemina tertiam ferat.
CAP. 6. Mobilia, deficientibus liberis, qvomodo
dividuntur.
Si forte matrimonium sit absqve liberis, tum, altero
conjugum mortuo, aedes, suppellex et praedia coemta,
duabus ex aeqvo partibus, inter superstitem et defuncti
heredes dividuntur. Liberis vero exstantibus, si
moritur mater, admittitur pater cum liberis, aeqvaliter
17
cum eo qvi plurimum capit, filio scil. si qvis est, vel, filio
deficiente, cum filia, in praedia patrimonialia uxoris, similiter
et in omnem suppellectilem, si qvando cum liberis
suis, qvi familiam erciscere, et ab eo discedere velint, divisionem
instituit. Ex praediis autem coemtis nihil accipiunt
liberi, anteqvam Patri succedunt o). Mortuo autem
patre, superstes cum liberis mater in praediis mariti
partem non facit, in coemtis autem aeqvaliter cum filio,
si filius superest, vel cum filia, filio non exstante; similiter
et in omni suppellectile (boschab) succedit. Communione
autem inter maritum et uxorem manente si praedia emunt
liberis non intervenientibus, mortuo alterutro dividuntur
praedia emta perinde ac suppellex. Si autem marito sit
filius, uxoris scil. privignus, hicqve cum illis in communionem
admissus, praedia in communione emta, mortuo
qvo eorum, ut reliqva suppellex dividuntur; tamen, si
prior noverca decedit, retinet praedia hoc modo in communione
cum filiis emta, ad dies vitae suae, ipso autem
mortuo, inter omnes ejus liberos in communione, licet
diverso ex matrimonio, tanqvam reliqva praedia paterna,
distribuuntur. At si pater prior diem obit, superstitibus
privignis et noverca, privignus portionem suam ob communionem
ex praediis emtis praecipit, dein omnes defuncti
19
heredes in semissem cum uxore vocantur: portio
tamen, qvam privignus praecepit, paternis praediis accensetur,
qvaecunqve enim praedia maritus emerit, sive in
communione cum liberis, sive minus, ea omnia Paterna
appellantur, sola portione, qvam uxor capit, excepta.
CAP. 7. Patri integrum non est, liberis masculis
bona materna denegare.
Filios post mortem matris in communione cum patre
manentes, ubi decimum qvintum aetatis annum impleverint,
pater invitos retinere neqvit, si cum bonis maternis
ab eo discedere velint. Filia autem paterna tutela minime
se abdicare potest, anteqvam ei alium legitimum tutorem
constituat, nisi ipse adversa valetudine, senectute
forte vel furore impediatur p), vel alteri se venundet q)
fledforer. Nam cum seipsum tueri neqvit, alterius tutor
esse non potest. Ubi qvid horum evenit, proximus cognatus
tutor erit, nisi bona sua dissipaverit. Agnati tamen
in tutelae munere cognatis praeferuntur.
21
CAP. 8. Fratri non licet sororem, qvamdiu ipsi placuerit,
innuptam apud se detinere.
Frater nubilem sororem pro libitu secum habere non
potest. Si autem frater, vel qvis alius cognatus, cujus
mulier in tutela est, eam ob proprium qvaestum ultra 18
annum domi suae retineat, a cognatis autem sufficienter
probetur, eam commode satis elocari potuisse, reliqvorum,
qvi proximi sunt, cognatorum munus est, id Regi
deferre, tunc eorum consilio Regi integrum est eam apte
despondere. Qvia enim bona paterna amittit, cum, spreto
propinqvorum consilio, ipsa sibi maritum eligit, igitur
nec propinqvis fas est eam, ubi legitimam aetatem impleverit,
diutius detinere. Si qva virgo octodecim annorum,
viduave, tutorem in judicio legitime monuerit, ut se nuptum
collocet, tutor autem id facere recusaverit, si postea
se prostituat, non ideo bona amittit. Tutori tamen competit
actio ob zonam solutam leyeruiide.
CAP. 9. Si moritur filius in conmunione cum patre
et matre.
Filius r) in communione cum patre et matre denatus,
pro non nato habetur. Filio autem post matrem
defuncto solus pater succedit, sive materna bona a patre
accepit, sive minus, etiam superstitibus fratribus
23
sororibusqve. Sed si pater prior moritur, mater cum
fratre et sorore superstes non nisi aeqvaliter cum qvo filiorum,
vel cum privigno, si qvis est, admittitur.
CAP. 10. De Heredibus extraneis, Udarffuinge i. e. qvi
portionem ex hereditate paterna vel materna sibi
debitam acceperunt.
Si qvi sunt heredes extranei, qvi ex omnibus bonis
partem suam acceperint, mortuo aliqvo in communione,
bona omnia, proinde ac si omnes in communione degerent,
dividuntur, postea defuncti portio inter omnes heredes
distribuitur.
CAP. 11. Qvomodo qvis fratrum vel sororum ex hereditate
plus capiat qvam alter.
Cum filius ex priori matrimonio s) succedit fratri ex
uno latere t) simul cum matre, qvotqvot post nascuntur
fratres sororesqve, primogenitus ille, qvandocunqve patri
vel matri succeditur u), praecipit sibi qvicqvid ex hereditate
fratris sororisve ex uno latere obvenit.
25
CAP. 12. De Filiof. in communione.
Si filiusf. peregre mercaturam exercens pecuniam
acqvirit in communione cum patre, bonisqve nondum
divisis v) mortui patris hereditatem petit, omnia in commune
conferat, alias non admittitur x). Si vero uxorem
ducit ex communione, vel sui juris y), et locuples sit,
nihilominus mortuo patri item matri succedit.
CAP. 13. Si Filiusf. uxorem suam inducat in commumnionem
cum patre et matre.
Si filiusf. ducta uxore, eam domum parentum suorum
deducat, bonis tamen uxoris in commune non illatis,
eo post mortuo, sive liberos reliqvit sive minus, illa praeterqvam
qvod in commune intulit, nihil capit: maritus
enim ipsius, dum pater et mater superstites sunt, nullam
bonorum partem sibi vendicare poterat, nisi qvid illi seorsim
in manus traditum. Sed ex ea suscepti liberi remaneant
apud avum et avium, ejusqve demum defunctis
heredes sunto. Si autem non constet, qvantum illa intulit,
27
pater cognatorum jurejurando id faciat, qvantum
ipse voluerit.
CAP. 14. Qvid pater filio vendere, i. e. qvovis titulo
in manus tradere potest.
Pater, dum ipse et mater in vivis sunt, nihil filio peculiare
dare potest. Sed si uni liberorum qvid dederit,
reliqvis idem negare fas non est. Sed si filius, cui qvid
datum est, suscepto filio ipse moritur z), nec avo, nec
cuiqvam alteri integrum est revocare a nepote, qvod filio
suo avus dedit.
CAP. 15. De Dote, Hiemfaerd.
Qvum pater filiam dote data in matrimonium collocet,
vel filio, cum uxorem ducit, qvid in manus concedat,
id mortuo patre et matre ipsis pro legitima portione erit a).
Sed si eo non acqviescunt; conferant datum, et fiat divisio
uti juris est. Si vero conferre nolint, hereditate arceantur.
29
Porro si dubitatur, an omnia collata sint, nec ne, reus
cognatorum jurejurando se purget. Si vero emancipati
portione a patre data acqviescunt, reliqvi heredes eos ad
conferendum b) cogere neqveunt, exceptis praediis tantum
rusticis. Filii partes potiores sunt in obtinenda communione
et hereditate c), qvam qvi eum removere velint.
CAP. 16. Si fratrem frater ad aeqvalitatem obtinendam
vocat.
Si fratres sororesqve omnes superstites sunt, omnesqve
eorum portiones haereditariae indivisae, cuiqve si lubet
alterum ad dividendum convenire licet, sed ita, ut qvilibet
suam discretam noverit portionem, aeqvalem reliqvorum,
qvod fiat duodecim cognatorum jurejurando, qvod
31
aeqvius melius non potuissent. Sed si inter diversi matrimonii
liberos lis oritur, consangvinei designent praedia paterna,
materna et coemta, uti ipsis visum fuerit. Si vero
matri non convenit cum liberis, qvaenam sint paterna, qvae
materna, arbitrio cognatorum matris statur, nullum enim
liberis inde praejudicium, si matri superstites fuerint. Similiter
lex esto, ubi patri cum liberis suis controversia a est,
suis si militer cognatis pater rem dirimat.
CAP. 17. Arff beder Arff, i. e. hereditatem lucratur
hereditas.
In omni divisione, hereditas ab utraqve parte si obvenit
magna vel parva, confunduntur hereditates. Si autem
ab una tantum parte hereditas delata est, illi qvanta
illata est praecipua debetur, idqve Cognatorum jurejurando,
an non in commune illata sit, evincitur a).
CAP. 18. Si de bonis mobilibus inter fratres sororesqve
non convenit.
Si diversi matrimonii liberi de suppellectile e) dissident,
33
cognatorum jurejurando utrinqve conferant e), nam
ultra fratrum sororumqve divisionem, cognatorum arbitrium
non admittitur.
CAP. 19. Si frater major natu in communione cum reliqvis
fratribus et sororibus uxorem duxerit.
Ubi plures fratres sororesqve in communione sunt,
si major natu reliqvorum tutor uxorem ductam in communionem
fratrum sororumqve induxerit, exqve ea liberos
suscipit, fratribus et sororibus adultis et tacentibus,
filius aeqvalem portionem cum thiis suis accipit. Si autem
fratres et sorores legitimae non sunt aetatis, aut sexus seqvioris,
legitimam qvae in judicio standi personam non habent,
nullum iis praejudicium ex liberis fratris in communione
natis fit.
CAP. 20. Si qvis viduam, nondum divisis bonis duxerit.
Vidua uxore ducta anteqvam ei portio facta est, si
liberi extant, nec vitricus in communionem recipitur, neqve
in judicio palam denunciatur in communionem eum
admissum esse, qvandocunqve instituatur divisio, sciant
liberi cognatorum jurejurando, qvantum vitricus attulit,
35
et tantundem sibi praecipit, dein suppellex inter eos, prout
in communione erant, anteqvam vitricus foret, dividitur,
nec ipse praeter uxoris is portionem capit.
CAP. 21. De Filio naturali.
Filium naturalem pater legitimaturus in judicium
ducet, palamqve filium suum esse pronunciabit, eiqve in
Jure cedet, qvantum ei dare vult, et qvod cessum fuerit,
obtinet filius, nec amplius. Sed si eum inter legitimos
adsciverit g), nulla donatione insinuata, dimidiam portionem
cum legitimo capit. Legitimo autem nullo superstite,
legitimatus coram judicio patri in solidum succedit:
verum si ex hereditate patris qvidqvam obtinet, etiam ad
fratris sororisqve successionem aeqvaliter cum legitimo admittitur,
nisi pater in judicio expresse cavit, ut contentus
sit eo, qvod ipsi in manus tradidit, nec tunc qvid amplius
morte patris vel fratris accipit.
CAP. 22. Soli patri fas esse sibi filium facere.
Qvem pater sibi filii loco adoptavit h), eum nemo
improbare potest, nec ei, qvi ipse sibi filium non adscivit,
qvisqvam filium obtrudere potest (giore ham barn),
praeterqvam legitimi heredes; qvem pater in judicio rite
37
legitimavit, si damnum dat, id praestare tenetur illius nomine,
perinde ac filii legitime nati i). Sed si filius naturalis
nondum legitimatus occiditur, materni cognati integram
multam, exclusis paternis, et patre ipso, capiunt.
Si vero suo fato fungitur, mater ei succedit, vel ea mortua
cognati materni, excluso penitus patre.
CAP. 23. Hereditas et debitum qvomodo petantur.
Qvi hereditatem vel creditum a morte cujusqvam
petere vult, compareat ipse vel alius expresso ejus mandato,
die trigesimo, vel proximo post die juridico, si in eadem
civitate k) habitant. Si extra civitatem est, terminus
erit sex septimanarum [septimanorum ed.]. Si vero extra provinciam l) Land,
competit annus et sex septimanae Dag och Jambling. Sin
a Rege evocatus est, postqvam reversus fuerit domum,
intra tres septimanas m) hereditatem et debitum perseqvatur.
Si vero justam emanendi causam, communiter
39
approbatam n), nullam habet, nec legitimo tempore, ut dictum
est, hereditatem, postqvam delatam esse scivit, petit; is,
qvi hereditatem occupavit, juste se eam possidere legibus
defendet o). At si legitimi heredes intra septimum gradum
non sunt, nec die 30 comparent, haereditas aestimata
honestis personis custodienda per annum et diem committitur.
Si ne tunc qvidem hereditatem qvis petat, Rex
servandam occupat, donec verus heres appareat. Nullo
autem legitimo herede comparente, Regi cedit hereditas.
Annus et dies censetur annus et sex septimanae p).
CAP. 24. Si qvis sciens adulteram ducit.
Qvi adulteram sciens in facie Ecclesiae ducit, exqve
ea liberos suscipit, sive res innotuit Ecclesiae SS. sive minus,
liberi illi legitimi sunt. Si vero ex jure Canonico
divortium fit, bona mobilia aeqvaliter inter eos dividuntur,
uterqve enim malitiam suam novit. At si illa sola sibi
adulterii conscia, non ille, re palam facta et divortio secuto,
41
relicti liberi portionem nanciscuntur maternam et
apud patrem remanent, eisqve defunctis pater solus, exclusa
matre, succedit. Idem jus obtinet, si pater sibi adulterii
conscius fuit, non item mater, tunc liberi apud matrem
manent, illaqve sola, excluso patre, morientibus
succedit cum fratribus et sororibus defuncti. Qvod si autem
liberi nulli sint, facto, ut dictum est, divortio, adulterii
conscius vel conscia, qvanqvam minus in commune
intulit, qvam innocens, tamen non nisi qvantum attulit,
capit. At si reus ditior fuit, innocens tamen dimidium
accipit.
CAP. 25. De Liberis Adulterinis.
Ex adulterio nati, patri non succedunt, qvamvis iis,
qvantum maxime in bonis habeat, palam actis intervenientibus
donavit, nisi ante mortem qvid illis in manus
tradidit. Sed si cui Naturales Liberi sunt, qvorum matrem
legitimis nuptiis pater sibi postea copulavit, ii omnes
legitimi fiunt, qvanqvam antea procreati sint omnes.
Mancipium qviqve alterius jugo se dedit flaedforing, et monachi
claustrales, hereditatis capaces non sunt.
43
CAP. 26. Si in multo aere alieno qvis moritur.
Si obaeratus moriens omnia bona sua, qvo crediti
causa securior sit, clericis vel aliis committit q), legitimis
heredibus 30mo die hereditatem adeuntibus, omnium debitorum,
qvae petuntur, incumbit solutio, vel defuncti
nomine per sacramentales purgatio. Hereditate autem
non agnita, creditoribus pro facultate honorum respondeat
is, qvi bona securitatis causa accepit
CAP. 27. Concubinam qvamdiu habere licet.
Qvi domi suae concubinam habet, cum qva palam
cubitum it, clavesqve illi commissae, et una eademqve
mensa propalam per tres hyemes utuntur, illa legitima et
vera uxor censetur.
CAP. 28. Tutor qvinam esse potest.
Impuberum tutor, mortuo patre, erit frater legitimae
aetatis. Hoc deficiente, avus admittitur. Si nec avus
45
exstat, ad patruum tutela defertur. At nec patruo superstite,
avunculo locus est. Si horum nullus est, proximus
cognatione tutelam subit. Agnati, i. e. a patre cognati,
praeferuntur cognatis in tutelae munere, si gradu sunt aeqvales
et recte administrare volunt. Si autem male tutelam
gerunt, Rex tutorem iis dabit, qvem velit. Rex enim
omnium tutor est, qvi legitimo tutore destituuntur. Prodigus
tutor esse neqvit.
CAP. 29. Mulierne suorum liberorum bonorumqve
tutrix esse possit?
Mater, qvamdiu pupillis suis sociata, non aditis secundis
nuptiis vidua permanere vult, liberos ei subducere
non licet, legitimus tamen tutor eorum praedia (Jord) servet,
et si qvis litem movet, legibus defendat, servato tamen
matri fructu omni inde proveniente, de qvo illa pro
libitu disponit. Matre autem secunda vota adeunte, liberi
transeunt ad legitimum tutorem, nisi adeo tenerae sint
aetatis, ut matris auxilio carere neqveant, i. e. non impleta
septima hyeme, tutor tamen bona liberorum apud matrem
remanentium, nupto vitrico, custodienda recipit,
47
solutis matri nutriciis et alimentis. Porro si mater paupertate
pressa, dum liberi cum ea sunt, propriae praedia
alienat, pretio in omnium utilitatem verso, ipsaqve post
nubit, vel liberi elocantur, qvanti fuerint praedia distracta,
tantum ex suppellectile nondum divisa praecipit. At ex
illorum praediis non fit compensatio, nisi qvae coemta habeant,
tunc inde aestimationem suorum praediorum illa
accipit.
CAP. 30. De Vitrico et Privignis.
Ad privignorum tutelam non amittitur vitricus, nisi
proximorum cognatorum consensu, tamen durante tutela
vel secum in communionem eos recipiet, vel aestimatis
bonis r), eorum tamen praedia vel aedes alienare illi non
licet. Cui tutela alterius committenda est, is in bonis, et
qvidem proprietario jure (med fuld eyendomb) s), tantum
possidebit, qvantum in suam tutelam recipit, qvo illi sit,
unde damnum resarcire possit, si qvid ex bonis pupilli pereat
vel consumatur. Si vero dissipat ultra qvam ipsi in
bonis sit, tutor esse neqvit. Attendat tutor, qvantum
in victum pupillorun assignatum est, reliqvum eorum
49
rationibus referat. Sed si in jure, consilio cognatorum
certo determinatum non fuerit, qvantum ex bonorum reditibus
qvotannis in eorum utilitatem cedat, integrum iis
erit, ubi ad legitimam aetatem pervenerint, exigere qvantum
maxime ex bonis et fundis provenire potuisset: Tutori
tamen tertia redituum pro onere et expensis debetur.
Nullus tutor pupilli praedia alienare potest, neqve patri
neqve avo post obitum matris liberorum praedia distrahere
fas est.
CAP. 31. Qvinam tutor esse non potest.
Monachi et Clerici, i. e. sacerdotes, diaconi et subdiaconi,
in foro laicorum tutelae munus subire neqveunt.
Villicus et mancipium et qvi alterius jugo subditus (flaedfort)
arcentur ab omni tutela, utpote qvi nec sui juris
sunt.
CAP. 32. Om flaedforinge, i. e. de his qvi se una tum
omnibus bonis suis alteri dedunt, hac lege, ut sibi ad
dies vitae victum, defensionem, omniaqve necessaria
praestet.
Qvi se alteri subdere gestit, ei nunqvam poenitere
licet. In judicio autem se dedere oportet. Qvi mancipium
51
habet, vel dedititium accipit, pro eo respondeat.
Si dedititius proprium dominum vulnerat, ipse dominus
vulneratus noxam solvat. vi alteri se dedere vult, is
prius se una cum bonis suis in jure iis offerat, qvi alias ei
successuri forent: qvo omisso, eum in libertatem vel sub
suum jugum vindicare licet. Si qvis dedititium asserit,
cum in judicio res acta non est, hic ipso jure absqve omni
probatione liber est. Uxorem qvi habet, nisi ea una cum
ipso se dedat, vel adeo decrepitae sint aetatis, ut ab Episcopo
ipsis seorsim vivere permittatur, deditio irrita est.
Cap. 33. Uxor qvomodo ducenda est.
Uxorem qvi ducere vult, stipuletur sibi a patre, vel
filio, si legitimae aetatis sit, vel a fratre. Horum nullo exstante,
a proximo petat cognato, sed consensu et voluntate
mulieris. Si vero cognati nulli sint, roget mulier,
qvemcunqve voluerit, ut se despondeat. Si vero adeo
proximi illi sint cognati, ut legitimi tutores habeantur, ut
puta pater vel frater, nepos ex filio, avus, patruus, avunculus,
et absqve eorum consensu maritum sibi eligat, bona
ipsius retinet, qvamdiu ipsa vivit, nisi aliter iis visum
fuerit. Si vero per vim ipsi stuprum infertur, non ideo
bona amittit.
53
CAP. 34 Praedia qvis alienare potest.
Dominus praedia sua, cui libet, vendere potest, modo
tribus diebus juridicis ea obtulit proximis cognatis, sibi
heredibus futuris. Paterna agnatis, materna cognatis offerenda
sunt. Sed si alienaverit nondum rite oblata, proximis
cognatis alienata revocare licet, ipseqve poenae nomine
solvat actori tria didrachma t), Regiqve tria. Si vero
venditor rite oblatum asseverat, duodecim sacramentalium
jurejurando se purgabit.
Cap. 35. De Fundo uxoris.
Praedia uxoris marito alienare non licet, nisi ipse aeqve
bona habeat, et ex ea liberos. Sed distractis praediis uxoris,
si alia emit maritus, ex emtis ipsa compensationem
accipit, dum sufficiant. Emtis vero vendita superantibus,
reliqvum inter heredes dividitur. Si minus emtum
qvam venditum, ex patrimonialibus mariti praediis uxori
satisfit.
CAP. 36. Qvo aetatis anno minor praedia sua alienare potest.
Masculo nec vendere nec qvovis alio titulo praedia
sua alienare licet, anteqvam decimum octavum aetatis annum
absolverit. Foeminae autem nunqvam, nisi ita ad
55
inopiam redacta, ut in victum ea distrahat: tunc consilio
proximorum cognatorum ea vendat? tamen non ultra dimidiam
argenti marcham qvotannis. Viduae vero consilio
proximorum cognatorum praedia sua vendere ac permutare
integrum est, Si maritus distrahit propria praedia
pro oneribus matrimonii sustinendis, uxor nihil refundit.
Sin, ex necessitate, sua et uxoris. praedia maritus vendit,
cessat actio, nam ex utriusqve substantia vitam sustinere
tenentur u).
CAP. 37. Ubi praedia rite alienantur schioedis.
In judicio, non alibi, insinuanda est praedii venditio,
i. e. in foro ejus herredae, in qva praedium situm est, vel
in foro districtus syssel ting , vel totius provinciae, vel coram
Rege: publicum enim in jure factum instrumentum
tantam vim obtinet, ut nec sacramentales contra id
admittantur.
57
CAP. 38. Publicum juridicum instrumentum qvodnam
censetur (tingsuidne.)
Publicum fori instrumentum id est, qvod integrae
fidei viri in judicio praesentes se vidisse et audivisse testantur.
Pauciores qvam septem viri forum agere non debent,
et totidem viri plenum fori testimonium constituunt.
Praedium ecclesiae donatum si venum it, emere potest,
qvicunqve voluerit: omnes enim Christiani invicem
pro fratribus habendi.
CAP. 39. De Legato ad pias causas ab uxore facto
(Siaelegifft).
Uxor vivo marito, ex eoqve liberos habens, ad pias
causas legare neqvit, ultra qvam maritus consentiat. At
si de legato ad pias causas litem movent monachi, vel qvi
alii, maritus sacramentalibus se purgabit non ultra promisisse,
qvam modo confitetur. Liberos autem ex eo si
nullos habet, facultatum suarum semissem pro anima sua
uxor legare potest.
CAP. 40. Si maritus venditis propriis praediis, eorum
pretium in aliorum emtionem non vertit.
Si maritus praedia sua numerata pecunia vendit, qvam
in aliorum emtionem non collocat, qvantum in praedia versum
59
fuerit, praedium esto, pecunia autem reperta pro
suppellectile habetur. Sed si maritus prius vertit suppellectilem
in praediorum emtionem, post distrahit propria
praedia pro victu suo et uxoris, emta qvae extant, cedunt
in aestimationem patrimonialium v). Sin pluris sint emta,
qvam vendita, inter heredes omnes dividuntur. Sin
minoris sint emta, ex suppellectile reliqvum suppleatur;
si nec suppellex sufficiat, sibi imputet.
CAP. 41. Si qvis rem alienam vendit whiemmelt.
Praedia qvi vendit non sua, iis evictis, pretium restituet
venditor, poenaeqve nomine tres marcas solvet emtori,
et Regi totidem, eo qvod non suum alienavit. Porro
qvi alteri praedia vendit, per proprios cognatos proximos
ejus possessionem tueri tenetur, donec per tres hyemes
emtor possederit, legitima enim praescriptio non absolvitur
ante tres annos: post emtor propriis cognatis eam
tueatur, nisi litem movet is, qvi tempore venditionis non
fuit sua aetatis, vel foemina tunc legitimo destituta tutore,
vel qvi tunc extra patriam abfuit.
CAP. 42. Si praedia incerta mensura venduntur x).
Praediis venditis, si i inter contrahentes non convenit,
61
an plus minusve emtum sit, si emtor per tres hyemes fuit
in possessione, in foro non interrupta, venditori non datur
repetitio. Lite vero ante tertiam hyemem mota, ad
testimonium fori recurrendum, hoc deficiente potior est
causa vendentis.
CAP. 43. Si qvis is se emisse dicat non modo fratris, sed
et sororis praedia.
Si qvis a fratre, tam ipsius, qvam sororis praedia
emisse praetendat, sorore nondum nupta apud fratrem in
communione manente, nec publico instrumento portione
cuiqve designata y); venditor purgabit se, non nisi propriam
portionem alienasse. Purgatione vero deficiente,
trium marcarum poena afficitur, salva sorori sua portione:
nisi tutor ipsius legitimus vel ipsa eam alienavit.
CAP. 44. Praedia qvomodo defendenda.
Praedia non nisi Sacramento cognatorum defendi juris
63
est. Sed si cui cum Ecclesia lis est de praediis, ultra
marcam argenti ex justa loci aestimatione valentibus, Veridicorum
de eo arbitrium est. Praedium autem marca
argenti vel minoris valens, si paterf. (bonde) possidet, ad
cognatos, hanc in rem nominatos, litis dijudicatio attinet.
Ecclesia vero possidente, aedituus z) una cum spectabilioribus
paroecis, duodecim simul, jurabunt praedium
vel esse Ecclesiae, vel minus. Qvicunqve qvadraginta annorum
praescriptione munitus est, contra eum Ecclesiae
non competit actio. Ecclesia autem si triginta annos qviete
possederit, actionem excludit.
CAP. 45. Si de finibus pagi vel agri metati dissidium
nascitur.
Qvi agri metati, Boel dicti, partem aeqvo minorem
se habere qveritur, totum Boel mensurae subjicit. Si vero
unum Boel alteri inaeqvale est, totius campi mensuram
agere oportet.
CAP. 46. De agro exsorte, Ornum.
Si in pago ager exsors habetur, ab antiqvo, lapidibus
vel palis, fossave, terminus ei speciatim positus esse
debet, hujusmodi autem agrum una cum pago non metiri
65
licet, toti enim pago detrahit. Si autem controversia movetur,
utrum sit ager publicus Ornum, an in patrimonio
privati en deel a), siqvidem inconditus jacet, possessor cognatorum
jurejurando asserat suum esse Ornum, nec inter
pagi incolas dividi debet. Si vero saxo, palis, fossave non
sit limitatus, mensurae subjiciatur.
CAP. 47. De Finibus agrorum domus angularis juxta
pagum communem b).
Villa extra pagum in campo condita, divisis omnibus
singulisqve agris pratisqve, si lis oritur, qvantum ad
villam, qvantumqve ad ipsum pagum spectat, probatio
iis incumbit, qvi pagum inhabitant: iisdem, si visum fuerit
villam illam sibi damno esse, eam revocare licet, modo
damnum sit intolerabile. Si autem migrare recusant,
statuatur iis in jure dies redeundi. Cui si non parent legitime
67
moniti et condemnati, Regi multam solvant. Sed
si tres annos absqve interruptione judiciali aedificia possideant,
cessat actio de migrando.
CAP. 48. Si in agrum qvis habitatum it.
Qvi e pago communi in agrum (Vong) emigrat,
qvanqvam in suo aedificat, tamen vel per proprium fundum
habeat sibi actum (forthe och faegang) absqve damno
omnium possessorum, vel in communem pagum remigret.
CAP. 49. De mensura agrorum funiculo instituenda.
Funiculo mensuram ruris agi petenti recusare non.
licet. Qvi particulam terrae specialiter emtae (stuf eller seerkiob),
sibi in agris pagi vel eorum parte aliqva asserere vult,
mensura admissa santum habeat, qvantum autor parensqve
suus habuerit, nec cuiqvam desit, nisi cui deesse oportet,
i. e. venditori: potiorqve ejus est ratio, qvi mensuram
offert, qvam qvi declinare contendit.
69
CAP. 50. Funiculo qvomodo mensura agatur.
Funiculo mensuram fieri qvi postulat, prius in judicio
qveratur de damno, sibi inaeqvalem confini suo partem
esse, minusqve qvam oportet, petatqve funiculi ope
aeqvam conditionem. Tunc ipsi ejusqve adversario, dies
praefinitur, id est proximus dies juridicus, si in eadem
herreda habitat. Si vero extra herredam domicilium habet,
terminus erit dimidius mensis. Qvi ad judicium
provocat, reum citari curet qvinqve noctibus anteqvam
judicium instituatur, per duos homines ad domum ipsius,
iidemqve in placito eum legitime vocatum deponent.
Vocati si compareant, decimus qvintus c) iis in foro assignatur
dies ad mensurandam terram, de qva controversia
iis est. Boni integraeqve fidei Scabini nominentur, qvi
intersint, et testimonium exhibeant, an reus aeqvum offerat.
Hi in placito referant, qvid die statuto actum sit,
71
et secundum illorum testimonium vel instituitur mensura,
si opus est, vel adsessorum arbitrium sententia judicis confirmatur.
Sed si statuto die, data excusatione, reus vadimonium
non obit, alius dies nominatur. Ultra tertium
autem terminum, non admittitur excusatio, praeterqvam
si valetudine adversa lecto detentus venire neqveat, vel
negotiorum causa absit a Rege demandatorum, vel extra
patriam peregrinetur a), vel ad majus judicium vocatus
sit, praediave sua eodem die peremtorio defendere debeat.
Hae in omni actione sunt legitimae excusationes: Post litem
autem contestatam, nullum impedimentum auditur,
praeter solum morbum et peregrinationem. Possessoribus
omnibus dimensionem in jure approbantibus, frustra unus
et alter postea reclamat.
CAP. 51. In vestibulo forthe aedifcare nulli licere.
Vestibulum e) aedificio occupare nemini fas est, vestibulum
enim commune est. Qvantum qvisqve in pago
73
possidet, ejus vestibulum si qvis minuit viola atqve, eo certe
nomine agere licet. Omnibus in pago praediis submaenianis,
vulgo toffter f), tam antiqvis qvam juratis, suum
erit vestibulum. Jurata hujusmodi praedia dicuntur, cum
omnes possessores particulam pagi, qvae absqve aedificio
est, occupant, ex agro submaenianum toffte facientes, sed
ita, ut ex eadem parte jurata vestibulum qvoqve constituatur.
Qvi extra pagum communem habitant, sibi vestibulum
ex suo faciant. Porro omnibus possessoribus e
pago antiqvo emigrantibus, si unus remanet, hujus potior
habetur ratio, si eos revocat, qvam ut eum illi pellant,
nisi nimis diu tulit tacuitqve, nempe intra tres hyemes
lite non mota. Deserto pago antiqvo, id qvod olim
vestibulum erat, in pagos agrosqve metatos tanqvam reliqva
terra a distribuitur.
CAP. 52. Qva de re duodecim jurabunt possessores.
Inter praedium incultum in pago vel prope pagum,
tofte, et vestibulum forthe, inter toste et agros, inter sylvam
75
et agros, inter portiones agrorum et omnia eorum capita,
nec non viam regiam, duodecim possessorum jurejurando
locus est. Si autem in eo pago duodecim non habentur,
e proximo pago evocandi sunt, donec numerus suppleatur.
Qvicqvid hi duodecim legitime vocati, in termino
rite in judicio praefinito, juraverint, id firmum ratumqve
erit. Si in diversum abeunt, eo stabitur de qvo major
pars in ea causa consentiat. Si autem sex diversum ab
aliis sex juraverint, tres iis jungantur, et qvam sententiam
duo horum approbaverint, ea stabitur. Si saepius arbitri
nominati fuerint, priorum arbitrio statur. Qvilibet pagi
habitator vestibulum sibi actumqve g) vindicare debet et
potest, modo per tres hyemes qviete aedificium h)
possederit.
CAP. 53. Si sylva unius, alterius agro confinis est.
In confinio sylvae et fundi diversorum, sylva domino
debetur, qvousqve rami impendent radicesqve ex
currunt: nisi publicum est; tunc Regis est terra, sylva
privati.
77
CAP. 54. De Permutatione i).
Invitum nemo ad permutandum cogere debet.
CAP. 55. De divisione solari, vulgo Soelschiffte k).
Si divisio fieri debet praediorum pago adjacentium,
qvam solarem dicunt, qvilibet possessor tenetur in agris
qvibuscunqve possessione sua cedere l), excepto agro exsorte,
ornum, vel particula speciali ad Ecclesiam pertinente,
Lirkestuf, vel a qvo alio specialiter emta, non extante
memoria, cuinam detracta sit. Portionem agrorum,
in qva talis particula est, nec augere nec diminuere licet;
post mensura praediis in pago incultis incipit, nec cuiqvam
id impedire licet. Porro, si per alterius aedes cuiqvam
portio fit, habitatore migrare nolente, actori jus
est, ex alia ipsius terra incondita, ubicunqve ipsi visum
fuerit, aeqvalem portionem eligere. Similiter obsepire
oportet m) fundum coloni, ac illud, qvod ipse dominus
villae habitat, nec non fundum prope villam segeti servandae
destinatum, et in qvo aedes conditae, anteqvam funiculo
modus statueretur. Sed si qvis in alieno tugurium vel
79
qvam aliam domum aedificavit, dominus areae, non nisi
post latam sententiam judicialem et tres terminos, id destruere
potest. Si vero aedificans primo termino tollit aedificia,
et legitime probat, se in suo aedificare putasse, absolvitur.
Sententiam autem si exspectat, tria solvat didrachma
domino, Regi qvoqve tria. Qvemadmodum inculta
in pago praedia dividuntur, similiter et reliqva terra:
Idem jus obtinet de sepibus removendis, qvod de tollendis
aedificiis.
CAP. 56. De Viis publicis.
In qvemcunqve pagum merito ducant viae qvatuor
antiqvitus constitutae, eas nemo prohibere vel exarare n)
debet. Qvi autem deteriores fecerit vel impediverit, condemnatur
Regi in tria didrachma, et eas in pristinum statum
probe reducat. Per cujusqve pagi territorium regiam
viam aperiant possessores in eo pago habitantes. Si
autem nimia in via occurrant impedimenta, paludes forte,
amnes majores et similia, tota paroecia, si opus est, ponti
struendo laborem sociabit. Sed si totius Herredae via est,
concurrat tota Herreda ad sternendum pontem, stratumqve
conservandum. Nemini fas est, viam juratam, ducentem
in civitatem, judicium, littora vel sylvas, impedire
81
vel claudere. Via regia o) lata erit ulnas 14; vestibulum
autem forthe 12 orgyias p), vel. ad latitudinem
qvam omnes possessores voluerint.
CAP. 57. De Molendino exstruendo.
Molendinum nemo de novo aedificare potest, nisi cui
sit receptaculum aqvae alveusqve, ita tamen, ne alterius
prata agrosve inundet, nec per refluxum moletrinas, ante
hominum memoriam structas, inutiles reddat. Moletrina
absqve interdicto et inhibitione cujusqvam facta,
cujus legitimam praescriptionem acqvisivit aedificator, per
cognatos suos sibi sciat aqvarum cursum, locaqve per qvae
currant, receptaculum alveumqve et arcam. Legitima
praescriptio sunt tres inundationes 9) absqve qverela. Lite
mota ante conditam moletrinam mittantur in rem praesentem
inspectores, ut constet, an in suo vel alieno fundo
stagnet; nemo enim invito domino terram ejus inundare
debet, nec in alieno fodere, vel domum struere.
83
CAP. 58. De diverticulo piscibus capiendis structo
Fischegaard.
Eadem lex, qvae de molendino, etiam de loco piscibus
capiendis concinnato, piscina, obtinet. Aqvam
divertere non licet ab antiqvo rivo, nec ab aliena piscina,
nec a fundo alterius.
LIBER SECUNDUS.
CAP. I. De Veridicis, Sandemend.
Octo erunt veridici in qvaqve Herreda, duo in singulis
qvadrantibus (fierding), tamen non nisi unus ex qvaqve
communitate, nec ex qvaqve paroecia. Qvilibet in
eo qvadrante, cujus est veridicus, immobilia possidebit,
ad minus jure societatis, felligs bryde, non autem colonus.
Eos removere r) nemo potest, nisi pejerando bona sua
committunt, vel plus aeqvo in mercedem eqvorum exigunt.
Nemo autem in eadem herreda judicis simul et
veridici officio fungi potest.
85
CAP. 2. De qva re Veridicorum admittitur
jusjurandum.
Veridicorum est de homicidio, membrorum mutilatione,
stupro vi illato, de vi publica, heruerk, termino
agrorum, magkeschiel, de vulneribus, item de fundo ecclesiastico,
cujus pretium dimidiam argenti marcam superat,
et de nexu s), baand, jurare.
CAP. 3. Ubi jurabunt.
In placito provinciae jurabunt veridici de homicidio,
de stupro mulieri per vim illato, de vi publica, de membrorum
mutilatione, item si qvis sui juris aliqvem per
vim alio abducitur. Sed in Herredae placito jurabunt de
praediis Ecclesiae, laico litum movente t), de vulneribus,
et de termino agrorum in eadem Herreda, ubi praedia
sita sunt.
CAP. 4. Veridici qvomodo constituendi.
Regiis literis in foro ejus Herredae, in qva veridici
erunt, renunciandi sunt, praefectoqve regio juramentum
87
praestabunt hunc in modum conceptum. Ita se deum adjuturum,
qvod non mercede, non cognatione vel qvacunqve
gratia in officii juramento secus facturus sit, qvam
qvod sibi justissimum verissimumqve visum fuerit.
CAP. 5. De Mercede eqvorum veridicis debita.
Si convicti fuerint veridici, plus aeqvo mercedis
eqvorum nomine accepisse, publicatis prius omnibus bonis,
officio dein removentur. Justa autem eqvorum
merces omnibus octo erit dimidia argenti marca, qvam
licet unus exigit, tamen inter omnes veridicos distribuatur.
Veridicos qvi evocat, sive ex animi ipsius sententia,
sive contra eum, sive nihil penitus juraverint, mercedem
tamen eqvorum solvat, qvam eodem in placito,
ubi juraturi essent, testatione publica exigant, post eo nomine
actio non datur. Si autem mercedis eqvorum solutio
ultra differtur, condicere licet actione de raptu, Ranssdele.
CAP. 6. Qvando juraturi sunt veridici.
Persecutio, qvae adscitis veridicis fit, minori spacio
qvam sex septimanarum non absolvitur, tres enim reqviruntur
dies juridici, et inter qvemqve mensis dimidius.
89
Primo die exponat causam damni et incommodi, de qvo
qveritur, tunc u) terminus dimidii mensis statuitur, citanturqve
veridici, in tertio placito actor nomen rei edit x),
reus respondet, testesqve producuntur, qvod veridici ad
jurandum legitime vocati sint, tuncqve sententia fertur,
qvod jurare debeant. Post latam sententiam jusjurandum
detrectare non possunt, nisi sub poena amissionis omnium
bonorum. Veridici et Ransnefninger, qvi legitime ad
qvamcunqve causam vocati sunt, qvoqve anni tempore
jus dicitur, pronunciare possunt, latrones enim et fures,
pacisqve publicae violatores, securitate nunqvam gaudeant,
nam nec qvenqvam securum permittunt.
CAP. 7. Veridici si invicem dissentiant.
Cum inter veridicos non convenit, qvod pluribus
placuit, eo stabitur, nisi octo honestiores optimaeqve fidei,
ejusdem loci viri, una cum Episcopo censuerint contra
91
jus et aeqvum fecisse, alias multam solvent x). Sed si
omnes similiter juraverint, verum tam liqvido falsum, ut
omnibus palam sit eos pejerasse, forte si qvem alterius homicidii
reum fecerint, qvi tamen tum, cum caedes patraretur,
in ea urbe y) vel regione non fuit, tamen bonis
omnibus multandi sunt, veritas, enim stricto jure potior
erit, skal vaere rigere och kierere end louen. Si autem plurima
incolarum pars eos non arguit, cum omnes idem juraverint,
id ratum erit. Porro si veridicorum qvidam
die juridico jurent, reliqvis in eo placito non praesentibus,
fiat eorum excusatio, qvod vel nesciverint eum terminum,
vel legitime fuerint impediti, tum proximo post
die juridico jurent, vel iterum eorum fiat excusatio, ut
dictum est. Sed si tertio die juridico, a qvo reliqvi juraverint,
jusjurandum non praestent, bona omnia amittunt,
modo in provincia fuerint, nec adversa valetudine
lecto detenti.
93
CAP. 8. De Homicidio.
Si qvis occiditur die Jovis ante meridiem, vel qvo
anteriore die, et proxime seqvente Saturni die provinciae
placitum agitur, in hoc rem deducant defuncti cognati 2).
Si vero caedes fit post meridiem diei Jovis, exspectent alterum
forum proximum.
CAP. 9. Si accusatio legitime non instituatur.
Si indicium legitime non fit, nec ut juris est in foro
provinciae persecutio instituitur, post accusare non licet,
nisi venia a rege impetrata. Rege autem in integrum
non restituente, accusatori superest tantum pecuniaria homicidii
statuta poena, ter scil. octodecim marcae nummariae,
vel res ejusdem penitus pretii, vel si reus inficias it,
cognatorum jusjurandum. Si vero is, cui accusatio incumbit,
legitimo tempore a) perseqvi nolit, nec intra annum
et diem veniam accusandi a rege impetrat, rex sua
sententia ad multae solutionem reum confitentem admittit.
95
Factum autem si negat, cognatorum jurejurando se tueatur.
Accusatore autem omnia, qvae dicta sunt, contemnente,
regis est delatum reum, ejusqve cognatos immunes
pronunciare, actionibusqve iis absolvere. Vindicta
siqvidem privata prohibita est, bolesag schal ingen ued andre
baere b).
CAP. 10. Si rex accusationem restituit.
Rege accusationem restituente, actor in foro provinciae
notum faciat, se regiis litteris caedis defuncti cognati
persecutionem obtinuisse, et eodem foro de cognati
homicidio qveratur, proinde ac si proxime praeterita septimana
mortuus esset, et deinceps accusationem perseqvatur,
qvemadmodum supra de homicidio dictum est. Regium
autem diploma, qvo accusatio restituta est, si tribus
diebus juridicis occultatur, exspirat.
CAP. II. Qvinam veridici adhibendi sunt.
Ubicunqve locorum caedes perpetrata, sive in urbe,
sive ruri, ubi ubi sit, ejus loci veridici, in qvo homicidium
commissum est, jurabunt. Eadem lex est de omnibus
rebus, de qvibus veridici jurare solent.
97
CAP. 12. Qvomodo jurabunt.
Veridici si qvem ad pecuniariam poenam admittendum
putent, deum testentur eidem illatum fuisse vulnus
ictumve c), aut coactum vitam suam, suave bona defendere,
et proinde pace frui debere. Si autem in banno
ponendum censuerint, jurabunt eum interfecisse virum
innocentem, ideoqve pace indignum esse. Porro si in
foro provinciali arguitur homicidium, veridicis incumbit
inqvirere, suoqve jurejurando verum homicidam accusatori
designare, causam item mortis.
CAP. 13. Om Tegengield, id est, multa debita regi
ob privatam de caede transactionem.
Multa domi pacta, absqve legitimo de caede jurejurando,
regi debetur Tegengield, id est, duodecim marcae
nummariae. Jurejurando autem admissa multa, regi nihil
debetur praeter bloduide, sangvinis fusi multam. Sin
autem profugus fit, vel moritur, ex bonis ipsius debentur
Regi tres marcae nomine Bloduide, similiter etiam si
pacem suam retinet.
CAP. 14. De membrorum amputatione, afhug.
Si veridici qvem proscribendum putant ob mutilata
membra, hunc in modum jurabunt, qvod innocentem
99
ceperit, ad scamnum duxerit, membraqve amputaverit,
et eam ob causam proscribi meruerit, vitam enim perinde
ac membra ei eripere potuisset. Si autem ad multam
pecuniariam admittendum putant, jurabunt ei animum
non fuisse in via, qva obviam facti, vita membrisve eum
privare, casu autem accidisse, ideoqve pace publica frui
debere.
CAP. 15. De qvanam mutilatione veridicorum jusjurandum
admittatur.
Cujuscunqve mutilationis nomine, oculi aeqve ac reliqvorum
membrorum, veridicorum est jurare. Ubi pro
mutilatione venit qvadrans poenae homicidii proscriptioni
locus est.
CAP. 16. De Vi mulieribus illata.
Qverela vel accusatione de vi mulieri illata, instituta,
si veridici reum exilio multandum arbitrantur, jurabunt
mulierem invitam et vi subactam, oppressam esse, ludibrioqve
habitam, hafft til Haad Kone, ideoqve qvi vim
intulit in exilium agendum esse. Si autem constat ei vim
factam non esse, jurabunt eum haud per vim illam stuprasse,
nec contra ipsius voluntatem, et idcirco debere
porro pace publica frui.
101
CAP. 17. Si Mulier vi oppressa.
Mulier, qvae per vim vitium sibi factum dicit, qvam
primum sibi reddita fuerit, coram vicinis eorumqve uxoribus
vim illam sibi illatam qveratur, item in coetu Ecclesiae,
et deniqve in foro, tunc verisimile fit vim ipsi factam,
ideoqve veridici jurare tenentur, si ita qvesta sit. Si autem
factum tolerat mulier, et postqvam res palam est,
tacet, vicini tamen vicinaeqve norint illam cum eo viro
rem habuisse, vel si demum gravida facta, nec ante, qverelam
movet, vi stuprata non praesumitur, qvanqvam pessimis
modis habita sit, tunc veridicis non est opus. Accusatus
de stupro per vim illato, si veridicorum jurejurando
absolvitur, actori neqve pro vindicta, bod, neqve
pro fornicatione simplici leyeruide persecutio competit,
actio enim, in qva plus est, utiqve tollit eam, in qva
minus est d).
CAP. 18. De concubitu clandestino, Lonleye.
Si qva virgo vel mulier clam sui copiam sponte facit,
re palam facta, qvanqvam tacet, nec qvem defert,
sichter, cognati tamen qvem voluerint reum facti ejus arguere
possunt, et ab eo propinqvorum jusjurandum exigere,
103
si inficias it, vel multam novem marcarum, si factum
confitetur. Si autem jure cadit, nec multam solvere
vult, tenetur poena contumaciae mandhellet. Porro ubi
semel cognati multam stupri acceperint, si illa post impudicam
vitam agens, relicto uno alium admittit, cognatis
qvaqve vice multam exigere jus non est, nisi vis illi infertur.
Hujus rei persecutio proximis cognatis, tutoribus,
non aliis competit, nec ipsa multae hujus partem fert, sua
enim voluntate deliqvit, nec alius cognatus praeter legitimum
tutorem, cui jus ac potestas fuit eam despondendi.
CAP. 19. Si puerperio mulier enecta fuerit.
Si qva uxor vel concubina ex partu obiit, veridicorum
de morte ejus non admittitur arbitrium, partum
enim non a nisi sua voluntate concepit.
CAP. 20. De illegitima filia.
Si qva vulgo concepta filia, nec in jure legitimata,
corpus suum vulgaverit, dictae actiones denegantur agnatis,
i. e. a patre cognatis, maternis autem cognatis proximis
competunt, in qvorum arbitrio matrimonium ipsius
105
est. Filius vulgo conceptus, multae, qvam pater, ob fornicationem
cum ipsius matre, solvit, nihil accipit.
CAP. 21. De finibus agrorum.
De finibus agrorum orta lite, veridici ejusdem Herredae
limites ligno vel lapide ponant, post in ipso limite,
se qvod aeqvius melius potuerint; fecisse jurent. Si autem
lis est de termino agrorum simul et Herredarum,
baade marckschel och Herritzschel, qvatuor ex una Herreda,
et totidem ex altera, qvi prope limites habitant, qvam
poterunt verissime rem dirimant, praestitoqve de juste lata
sententia jurejurando, eam post in foro publicent. Sed
si qvi forte meminerint olim de eo juratum fuisse, superstesqve
sit qvis eorum qvi juraverint, denuo jusjurandum
non admittitur. Ejus autem non. extante memoria, si
Rex eqves terminum agrorum statuere vult (ride markeschel),
id qvoqve ratum erit, modo ne insciis iis, qvorum
ab alterutra parte interest, adveniat. Satius tamen
est, limites jurejurando, qvam in eqvo facere, rectius
siqvidem de re constat proxime habitantibus. Sed si de
finibus agrorum ita res comparata est, qvod unius pagi
107
incolae in alio qvid emerint, rei emptae mentionem faciant
in termino comparendi Vedermaals ting, id est, die proximo
juridico anteqvam limites statuendi sunt jurejurando
vel a rege eqvite, petant item particulam specialiter emptam,
Stuff, terminosqve admittant, tunc emtum servent
sibi per jusjurandum propinqvorum, modo lapide vel
fossa disterminetur, licet terminus per jusjurandum motus
fuerit. Sed si specialiter emptum non petatur, nec
terminus approbetur e), anteqvam juratus fuerit, frustra
post ejus mentio fit.
CAP. 22. Si qvis proscribitur.
Cum qvis ex jurejurandi in exsilium mittitur, si adversarius
multam admittere nolit, fugiat extra provinciae
fines intra mensem et diem. Fuga neglecta officium Regis
est ei securitatem adimere, gifue schioling, nec a Rege
libertatem impetret, anteqvam cum defuncti amicis transegerit.
Fuga autem vel morte insecuta, proximi ejus
cognati duos praestent multae trientes, Sael. Sin contumax
in patria remanet, propinqvi duos solvant multae
trientes. Proximus agnatus, utputa pater filiusve major
109
natu, vel his deficientibus, reliqvi agnati, ille stipem auxiliumqve
ab agnatis colligit, unumqve trientem agnatorum
nomine exsolvit. Porro proximus maternus cognatus,
frater scil. vel reliqvi proximi cognati, si frater nullus
est, a cognatis maternis stipem exigunt, unumqve
trientem praestant. Si autem proscripto duo sint fratres
bonorum possessores, qvibus Jure competit accipere a
cognatis multam homicidii f) primogenitus caput est ejus
trientis, qvo agnatorum nomine caedes expiatur, natu
minor, ejus, qvo cognatorum nomine. Sed si unicus
frater superstes est, ipse caput habetur expiationis a parte
agnatorum. Proscripto autem si filio duo sint, ipsi proximi
colligendis dictis duobus trientibus censentur, primogenito
tamen incumbit collectio ejus trientis, qvi agnatorum
nomine venit. Si autem unicus est filius, expiationem
agnatorum sustineat, alterum trientem solvant
proximi cognati materni.
CAP. 23. Monasterio fas non esse proscriptum recipere.
Proscriptio cuiqvam in monasterium non sit refugium.
Lege autem convictum si monasterium admiserit,
multam in solidum pro eo solvat, si monachus est,
vel ipsum exhibeas, si habitu utatur seculari.
CAP. 24. Inops qvis?
Inopem ex familia (oregit mand) ad caedis expiationem
(ettebod) cogere non licet. Is inops censetur, qvi nec
111
domum nec praedium possidet, nec in expeditionem patriaeve
defensionem qvid confert.
CAP. 25. Si lis est qvisnam caedis expiationem expediat,
ettebod opholde.
Porro si inter duos non convenit, uter in lytro exigendo
potior erit, qvi prior convenitur ipse vel subeat
onus trientem illum colligendi, vel jurejurando proximorum
proscripti cognatorum, alium se proximiorem
ostendat.
CAP. 26. Qvis in lytri solutionem cum aliis recipitur.
Qvi ultra qvartam generationem cognationis est,
nec invitus cogitur ad multam solvendam, nec multae solutae
partem fert, nisi cognati qvid ei largiri velint ultro.
Clerici et mulieres lytrum nec conferunt, nec recipiunt,
qvamvis gradu proximiores sint; nam vindicta
penitus his, et contra eos interdicta est. Si autem
clerici et mulieres occiso proximi heredes sint, unum multae
trientem hereditario et vindictae, giorsom, nomine accipiunt,
si non alius frater sororve superest, cognati reliqvos
duos trientes.
CAP. 27. De Receptatoribus proscriptorum.
Qvi sciens proscriptum a mense dieqve recipit, Regi
tres marcas solvat. Si inficias it, duodecim virorum
113
jurejurando purgabit se nescivisse eum proscriptum est
vel penitus non eum recepisse.
CAP. 28. Si jurejurando qvis ad expiandam pecunia
caedem admittitur.
Lytro ex jurejurando admisso, homicida ex suo solvat
trientem, dein cognatorum auxilium postulat in reliqvos
duos trientes. Si autem multa ex jurejurando vel
pacto admittitur, nec a cognatis praestatur, ipse tamen
multam pactam juratamve expediat: pacta enim servanda
sunt. Cum vero cognati ei auxilio non veniunt, eos
excutere licet, soege dem til nams. Nam g) in nullam commissi
delicti poenam cognati contribuunt, excepto solo
homicidio.
CAP. 29. Qvomodo agitur de Vi Publica.
Qvi de vi publica agere vult, iisdem omnibus modus
qverelam moveat, in jus vocet, jusqve suum perseqvatur,
uti supra de homicidio dictum est.
CAP. 30. Vis Publica qvaenam sis.
Si qvis consulto alterius villam, domumve ingressus,
domum fregerit, et inde pecudes, vestesve, arma, vel
115
qvam aliam rem patrisf. ipsi, familiaeve ejus, qvae ipsi usui
est, surripuerit, hoc Vis Publica, Heruerck, censetur: item
si patremf. contundit, ipsumve aut uxorem, vel familiam
domi ipsius vulnerat, Vis Publica est. Sed si forte omnes
alterius domi concordes inveniuntur, si rixa post oritur,
Vis Publica non habetur, casu enim accidit. Si autem
patremf. absqve culpa sua domi suae qvis ligaverit, ejusve
filiam vel uxorem ceperit, viqve abduxerit, hoc qvoqve
Vis Publica censetur.
CAP. 31. Si qvis eqvorum ungulis alterius segetem
proculcat.
Si qvis vi immissis eqvis alterius segetem proterit,
vel armentis suis eam depascit, Vis Publica est. Proximo
tamen placito honesti viri in rem praesentem mittendi, qvi
damnum datum aestiment.
CAP. 32. Propria cujusqve domus qvaenam censetur.
Ubicunqve tentorio, fossa aut sepimento qvis aedificaverit,
seqve bonaqve sua intulerit, ibi Vis Publica in
eum patratur. Simile jus est, si reperitur in nave suppellectile
onusta. Conducta domus pro propria habetur locatione
durante.
CAP. 33. Colonus, Landboe, suo nomine dominus censetur.
Colonus ipse dominus habetur suo jure, et in eum
117
Vis Publica patratur: qvicqvid autem committitur in villam,
in qva villicus est, Brydie, de eo domino actio competit.
Si autem corpori villici, uxorisve ejus vel liberorum
damnum datum sit, ipsi villico, excluso domino, de
eo agere licet.
CAP. 34. De Vi Publica sex testes adhibendi sunt.
Qvi de Vi Publica agere vult, sex integrae fidei hominum
testimonio, ex ea nomarchia, in qva factum commissum
est, munitus erit. Hi in placito legitimo, lands
louting, deponant hunc in modum vim ei factam, ut merito
de Vi Publica agere possit. Testibus autem deficientibus,
reus cognatorum jurejurando se purgabit.
CAP. 35. Si qvadrupes cujusqvam hominem
occiderit.
Si eqvus vel qvod aliud animal, qvod jure habere
licet, utputa bos, sus vel canis, qvem perimit, juraturqve
mortis causam dedisse, dominus qvadrupedis tria didrachma
pendat, simul sacramentalium jurejurando purgabit
se nescivisse id qvadrupedi vitium fuisse. Qvod si
119
autem ter ab eodem animali in ejusdem dominio accidit,
plenum lytrum solvat.
CAP. 36. Si feram qvis educat.
Feram qvi nutrit, lupi scil. vel ursi catulos, eorum
noxam in solidum luat educator. Solutos forte si qvis
necat, impune fit, at dum in possesione sunt, eos occidere
non licet.
CAP. 37. Si a re inanimata mors infertur.
Si qvis in alterius puteo mergitur, qvi privati juris
fuit, eo nomine multa trium didrachmorum venit. Si autem
communis puteus omnium vicinorum fuit, cessat multa.
Idem jus obtinet de fossa argillae. Si autem qvis in
moletrinae lacu, piscina, vel qva alia manu facta aqva,
mergitur, vel casu de domo decidit, domusve in eum
ruit, eo nomine multa nulla venit.
CapP. 38. Si in alterius area qvis domum structam habet.
Si cui domus in alterius area est, cujus legitimus
possessor est, eam si qvis destruit, possessori competit actio
de Vi Publica, fundi autem domino ea actio denegatur.
121
CAP. 39. Si qvis domi alterius spoliatur.
Effracta domo patrisf., si qvis hospitis eqvum vel
qvam aliam rem inde auferat, patrif. effractae domus causa
competit actio de Vi Publica, hospiti autem vi bonor.
raptor. pro rebus ablatis. Rheda autem qva vehitur uxor
patrisf. expugnata, id qvoqve Vis Publica plene habetur,
fuld Heruerck.
CAP. 40. De Nominatis, nefninge.
Nominatorum est jurare de raptu e manu haandran,
e domo boeran, et campo Hiortran, qvod et qvibusdam
Marckran dicitur, item de eo qvod casu accidit, et de furto.
Haec persecutio tribus placitis absolvatur: in primo
placito qveritur de rapina sibi facta, tunc dies juridicus
reo statuitur; in secundo placito renovatur primum, i. e.
duo pluresve testantur hunc legitimum esse terminum
comparendi, reumqve legitime vocatum esse ad respondendum
accusatori, post actor jus suum exponit (uret, est
in versione Kanuti) h); in tertio placito nominati suo jurejurando
reum delatum vel absolvant, vel condemnent de
rapina. Si autem reus anteqvam juratur, confessus fuerit
res accusatoris apud se esse, cessat Nominatorum judicium,
nec Regi ulla multa debetur, qvanqvam dominus
123
jus suum perseqvatur, reus tamen jure comprobabit se
rem, cujus nomine delatus fuit, casu accepisse, adeo ut
non rectius meminerit vel putaverit, qvam eam suam
fuisse, vel voluntate actoris se eam nactum esse. Si autem
jure cadit, broster ham lou, rem petitam restituat,
luatqve domino tres marcas, et tres regi. Sin confessus
non fuerit anteqvam jurejurando delatus fuerit, Nominatorum
juramento locus est, nec post aliud ei juris remedium
superest.
CAP. 41. Si post publicatum rapinam persecutio omittitur.
Qvi in termino comparendi, qvem suo jurejurando
de rapina reum detulit, si Nominatos dein non adhibuit,
poena trium marcarum tenetur adversario, et totidem
Regi, nec post admittantur Nominati.
CAP. 42. Qvando jurabunt Nominati.
In tertio placito post publicatam rapinam, vel de re
alia, cujus nomine Nominatorum admittitur arbitrium,
qvis reus delatus est, sententia judicis adigendi sunt, qvod
justum aeqvumqve jurejurando suo exponere velint. Dein
spectatissimos ejus Herredae viros consulant Nominati, an
arbitrium dicere, nec ne, et qvid jurare debeant, nam
125
licet omnes unanimiter consentientes, contra opinionem
optimorum pluriumqve ejus Herredae virorum juraverint,
bona tamen sua committere possunt, forgiore deres boessslod.
CAP. 43 Qvomodo jurabunt Nominati.
Hunc in modum formulam jurejurandi concipient
Nominati: Ita me Deus juvet, codexqve hic sanctus qvem
tango, qvod hic vir alteri, surripuerit rem, ideoqve teneatur
rem restituere, et insuper poenae nomine solvere,
actori tres marcas, regiqve tres.
CAP. 44. An rei minimae rapina fit, om huor meget
Ran maa sueris.
Rapina e manu, Haandran, committitur, pileo vel
chirotheca surrepta, vel qvantum duae chirothecae valeant,
qvicqvid in manu habemus, majus enim dedecus est, hoc
qvam alio modo spoliari. Alias rapina non fit rei minoris
dimidio marcae, nec de ea Nominatorum admittitur
jusjurandum. Dimidium marcae pretium rei est, qvae
marcam nummariam valet.
CAP. 45. De rapina e domo, Boeran.
Rapina e domo est, cum qvis villam alterius intrat,
et inde surripit ipsius pecudes, vestesve, arma, vel qvam
aliam rem, pretii marcae nummariae.
127
CAP. 46. De rapina in campo facta, Hiort eller
Marcke Ran.
Rapina in campo facta, Hiortran, habetur, si qvis
carceres in campo structos, fold, intrat, inde surripiens
eqvam, bovem, vel qvod aliud animal, aut faenum, frumentum,
tignum, vel qvam aliam rem, dimidium marcae
ex justa aestimatione valentem.
CAP. 47. Si actione vi bonor. raptor. qvis convictus
fuerit, falder for Rans dele.
Qvicunqve vi bonor. raptor. ex jurejurando Nominatorum
damnatus est, tenetur restituere actori vincenti
rem, et simul tres marcas, Regi item tres.
CAP. 48. Si qvis alterius segetem vel gramen per
vim demetit.
Prato alieno ab initio ad finem desecto, mellem egg
och ende, agrove demesso, qvantulacunqve fuit seges faenumqve,
si ablata fuerint, qvanqvam nec dimidii marcae
pretio sint, tamen actione de vi bonor. raptorum rem
perseqvi licet.
CAP. 49. De fortuitis, Vaadis gierning.
Qvi Sabbati violati reus agitur vel sangvinis fusi
(bloduide), si fortuito factum jurejurando adserit, Nominatiqve
qvorum de eo notio est, casu factum jurant, laeso
tenetur, non Regi, neqve Episcopo.
129
CAP. 50. Cujus aetatis puer sabbatum profanare potest.
Qvi nondum decimam qvintam aetatis hyemem exegit,
ei tantum contra qvem commisit, satisfacit, non Regi,
nec Episcopo, praeterqvam in casu homicidii.
CAP. 51. Nominati ubi constituendi sunt.
Eligantur Nominati in qvaqve Herreda octo, duo in
singulis qvadrantibus, fierding, tres marcas possidentes,
sintqve pleno jure domini, Adelbonde, non villici, brydie,
nec coloni conductii, landboe, sed qvi suo nomine plenam
patriae defensionem praestent, landuern. Cum iis compareant
ruricolae proximo die juridico, a die duodecimo post
festum nativitatis domini, nominaqve eorum edant coram
judice, Ombotzmand, qvos elegerint. Ab iis judex juramentum
hunc in modum exigat: Qvod ita sibi deum propitium
velint, qvod qvamdiu nominati maneant, jurent
in qvaqve causa, ad qvam legitime vocati fuerint, et de
qva jurare teneantur, qvam poterint verissime justissimeqve
absqve omni. gratia i). Ruricolae autem negligenter
in eo versantes, Nominatos si non eligant, nec coram
iudice eos sistant, judici ipsi potestas est Nominatos sibi
131
eligendi. Si autem inter tribus seu qvadrantes non convenit,
dum qvidam hunc, alii alium velint, Nominati munere
fungitur, qvem plurimi elegerint. Hic sciendum,
qvod qvamdiu eorum copia habetur, qvi munere Nominati
olim functi non sunt, modo rebus suis ipsi superesse
possunt, non cogatur ille qvi olim munus illud sustinuit.
Porro si eligatur, qvi olim Nominati officio functus sit,
si lubens id subire velit, judex eum recusare non potest.
Sed si liqvido probare neqvit, esse in sua tribu, qvi Nominati
munus post eum non sustinuit, si subire recusat
ipse, tres marcas pendat.
CAP. 52. Si qvis Nominatus esse nolit.
Si qvem judex legitime convenerit in tres marcas,
eo qvod Nominati munus recusat, easqve exegerit, non
ideo tutus erit; sed qvotiescunqve ad id muneris legitime
vocatus fuerit, nec subire velit, tres marcas solvat, donec
eo paupertatis redigatur, ut nec tres marcae ipsi in
bonis supersint.
CAP. 53. Nominatos eodem die, qvo recepti sunt, sententiam
ferre non debere.
Nominati eodem die, qvo recepti sunt, de qvacunqve
causa jurare vel pronunciare non debent, nam minori
septem noctium spatio, ad indagandam veritatem, de qva
sententiam ferre debeant, minime coarctandi sunt.
133
CAP. 54. Si judex Nominatos reqvirere nolit.
Judice intra tertium placitum, ab eo placito, qvod
proxime post diem duodecimum a festo nativitatis Domini
incidit; Nominatos non acceptante, nec qvem munus Nominati
recusantem, eo nomine legitime conveniente, optimo
jure Rex eum ab officio removet, justitiam enim actori
denegat, qvicunqve enim de vi delatus est, pleno jure
vel absolvendus, vel condemnandus est.
CAP. 55. Si Nominatis inter se non convenit.
Cum qvatuor in diversum ab aliis qvatuor suo jurejurando
iverint, tres e proxima herreda, proximeqve habitantes
adhibeantur, et qvorum sententiae duo accesserint,
illa rata erit.
CAP. 56. Famulo suo officium mandare non licet.
Qvi munere fungitur, famulo ne id committat, verum
patrif. in eadem jurisdictione habitanti; cui in bonis
est, unde laeso satisfiat.
CAP. 57. Nominatus si moritur, aliove commigret.
Nominato mortuo, vel religionis ergo peregrinante
vel e districtu aut herreda secedente, vel capite diminuto,
135
uorder brydie, alium eligant ejus tribus viri, judexqve ab
eo juramentum exigat, ut dictum est.
CAP. 58. Actio vi bonor. raptor. intra qvem terminum
instituatur.
Qvi vi bonor. raptor. qvem convenire vult, agat intra
annum utilem, Jambling, a qvo rapina facta est. Si
post jus suum perseqvitur, non nisi duodecim virorum
jusjurando causam expedire potest.
CAP. 59. Si vi bonor. raptor. damnatus contumax fit.
Qvi alium vi bonor. raptor. plane convicerit, victus
si satisfacere nolit, ei in placito terminus qvinqve dierum
praestituitur, ut e domo ipsius suum capiat, et multam
trium marcarum. Sententiae si non satisfaciat, demum
judicatur posse actorem pignus extra villae claustrum clam
non propalam capere, vicinis tamen uni, duobus vel pluribus
ejus notum faciet actor qvid ceperit. Porro non
nisi praevia sententia publica capere licet, nam qvi ceperit
anteqvam sententia permissum sit, eo nomine raptor furve
fieri potest.
CAP. 60. Qvorum Nominatorum est de rapina decernere.
Si raptor et spoliatus bona possident in ea herreda,
in qva raptor habitat, ejus herredae nominati de eo judicent,
137
licet in alia herreda spoliatus domicilium habeat, modo
praedium illud colatur a conductitio colono aut villico,
vel ipse illud in proxime praeteriti anni frugem araverit.
CAP. 61. De Commodato fellig k), Pignore Ved
et debito.
Si qvis in judicio alium convenit ob mutuo datam
pecuniam, commodatum eqvum, vel qvam aliam rem,
qvaecunqve tandem illa sit, vel pignori suppositam, vel
per Fiduciam, forued l), restituat reus qvantum confessus
fuerit, dato insuper duodecim virorum jurejurando. Sin
jure cadit, falder at louen, restituat qvantum petitum sit.
At si sententiam exspectet, et contumax fiat, nec intra
terminum legitimum satisfaciat, tenetur actori ultra rem,
qvae in judicium venit, etiam in tres marcas, et Regi in
tres, perinde ac si a nominatis fuisset convictus, et similiter
executio admittitur, modo in judicio res legitime peracta
sit. Si vero lis movetur, sed non in foro, tunc non
139
censetur legitime actum, loudeelt. Pignus autem omne in
judicio constitutum, etiam in judicio luere oportet.
CAP. 62. De Fidejussione.
Qvi pro alio fidem obstrinxit, solvere autem recusat,
conveniatur perinde ac pro proprio debito: nam qvod sua
fide esse jussit, id praestare tenetur, nec cuiqvam renunciare
fidejussioni licet. Tamen nominatis, Naevninger, hic
non est locus, nec eorum sententiae, nam idem jus hic
obtinet, qvod in reliqvis debitis.
CAP. 63. Si qvis fidejussit pro eo, cujus membra vel
vita in discrimen venit.
Porro si qvis fidejussit pro fure, vel qvo alio mortem,
membrorumve mutilationem commerito, eum in
judicio exhibeat, non autem illi, a qvo traditus fuit. Sed
si fortuito, vel etiam ope consilioqve fidejussoris evasit,
omnem pro eo noxam solvat, insuper et 40 marcas actori,
et totidem Regi, eo qvod hominem non stiterit, antuordet
igien.
CAP. 64. Si qvi fidejussorem dedit, fugam meditatur.
Qvi fidejussorem dedit, eo nomine nemini praeter
unum fidejussorem respondere tenetur. Si autem de fuga
141
cogitat, qvi fidejussorem constituit, ejus certior factus fidejussor,
judicem adeat ut sistatur, ipsi enim manus injectio
in eum non est, nisi compedibus vinctum vel incarceratum
accepit, cum pro eo fidem dedit.
CAP. 65. Qvisnam pro alio fidejubere debet vel potest.
Clerici, lerde mend, et monachi, mulieresqve, et
vi legitimae aetatis non sunt, i. e. octodecim annorum,
non possunt eorum fidejussores esse, qvi vitam membrave
amittere debent. Clerici autem viduaeqve, ubi de pecunia
agitur, volente creditore, fidejubere possunt, ipsis
enim proprium est, unde satisfacere possint. Virgo autem,
vel puer, item uxor cujusqvam, vel monachus (solo.
Abbate excepto) nec in pecuniam, aliamve rem, fidejubere
possunt: nam nemo, cui bona propria non sunt,
qvid alienare potest, nec filiusf., societate cum patre manente,
fidejussor fieri potest, qvamvis legitimae sit aetatis.
CAP. 66. Qvisnam de rapina jurare debet vel potest m).
In eadem causa potest qvidem unus conqveri, et alter
jurare. Ipse autem spoliatus jurare tenetur, si sui juris
143
est, qvamvis alter qvestus sit, ipse enim optime noverit
a qvo spoliatus sit. Si autem qvis alieni juris spoliatus
fuerit, tutor ejus de eo qveri simul et jurare tenetur,
causamqve peragere, perinde ac reliqvas causas. Similiter
si qvis alieni juris reus arguitur de vi, pro eo juret n)
tutor ipsus.
CAP. 67. Villicus o) qvando de rapina jurare potest.
Villico qvidem jurare conceditur de omni suppellectile
ejus villae, cui praeest; dominus tamen actionem illi
mandabit, et in jure pronunciabit eum esse villicum partiarium,
non item dispensatorem. Si autem ipse alterius
villae dominus sit, in qva villicus est, ejus ipse dominus
tutorqve est, qvanqvam alibi villicum agit, viqve bonor.
raptor. agere ipse potest ob villicum ibi spoliatum.
CAP. 68. De damnato actione famosa, loufeld mand
ad louen.
Qvicunqve actione vi bonor. raptor., vel qvo alio
modo damnatus fuerit Regi vel actori, ita ut tres marcas
pendere teneatur, ejus bona alienari non possunt, sive sit
145
supellex, sive pecus p), sive qvodcunqve aliud, anteqvam
satisfecerit actori simul et Regi, nec qvem convenire potest
si qva actio oritur, nec eum villicum suum qvis facere
potest, nisi pro eo respondere et satisfacere velit q): nam
postqvam actione famosa qvis damnatus, juratove delatus
est, res suas alio transferre nec secedere potest.
CAP. 69. Si actione famosa damnatum qvis receperit.
Si in domum suam vel societatem qvem actione famosa
damnatum delatumve qvis receperit, delator primo,
altero et tertio placito receptorem moneat. Si receptor
nec pro eo satisfacere, nec ipsum cum bonis suis
exhibere velit, sententia in judicio feratur, ut ex villa
receptoris solidum capiat. Si autem delatus qvidem,
sed non condemnatus fuit, cum eum recepit, revertetur
cum bonis suis, nec enim eum retinere vel recipere
licet, anteqvam de causa, de qva delatus fuit, se
purgaverit.
147
CAP. 70. Si alterius pecus invenitur apud eum, qvi
famosa actione damnatus est.
Consultum non est, eqvam suam, pecusve, vel qvam
aliam rem, damnato actione famosa ita commodare aut
locare, ut per possessionem ipsius proprium esse credatur,
nam qvanqvam alterius pecus sit, si tamen apud eum detentum
capiatur, domino competit actio adversus eum, cui
commodavit locavitve, non adversus eum, qvi cepit.
Car. 71. Non licet legitime convento, se pauperem
fingere.
Si domi alterius qvis convenitur, tanqvam villicus
partiarius, probariqve potest eum in societatem admissum,
patrif. omnia cedere, seseqve pauperem facere non
licet: nisi anteqvam reus delatus esset inter eos convenisset.
Integrum tamen est domino, concedere villico suo,
qvantum visum ei fuerit, societate soluta, nisi communio
eorum actis insinuata fuerit, tunc enim ei minus, qvam
publico instrumento continetur, tradere non licet. Dispensatore
autem condemnato vi bonor. raptor. vel qvam
aliam ob causam, paterf. pro eo vel noxam solvat, vel
ipsum noxae det cum pecunia ipsius, si qva illi est, et si
nulla est, tamen ipsum exhibeat.
149
CAP. 72. Agrorum populatio qvaenam etc.
Agrorum populatio, agerran, censetur, cum qvis
fruges, qvas alter, nemine prohibente, aravit sevitqve,
nec ante aestatem mediam sententia judiciali perdidit, aufert,
qvanqvam ipse dominus fuit illius agri, qvem spoliavit,
qvicunqve enim absqve interpellatione arat, sementemqve
facit, tacente domino agri, jurejurando 12
virorum semen vindicat, eo qvod agrum illum volente
domino accepit. At jurejurando deficiente, semen cum
opera perdit. Si autem errore, et non data opera illi agro
semen se commisisse dicat, seminis aestimatio, non item
laboris, ei debetur. Omnes autem hae actiones ante solstitium
aestivum, midsommer, absolvantur. Qvo non facto,
metat qvi sevit, integra mercede agri domino soluta.
Si autem ante mediam aestatem causa cadit, ut dictum est,
segetemqve nihilominus aufert is, qvi sevit, eo nomine
vi bonor. raptor. conveniatur. Si autem seminator agrum
suum esse autumat, actione ante solstitium aestivum instituta,
de semine erit, prout arbitri, in qvos compromissum
fuerit, judicaverint, et cui adjudicatur ager, ejus
fit et semen. At si pendente lite de agro, segetem alter
151
colligat, alter vero in causa agri obtineat, is qvi
semen abstulit, raptor fit.
CAP. 73. De Subaratione, afferie.
Qvi subarat, eo nomine raptor non fit, nisi legitima
mensura sibi ademptum recuperare studeat. At qvi
alterius semen aratro subvertit, tenetur domino multam
trium marcarum solvere, et Regi trium, qvanqvam ipse
agri dominus sit; actione enim jus suum perseqvi oportet,
non propria auctoritate rem occupare. Idem obtinet cum
qvis alterius pratum demetit. Sed si qvis alterius pratum
a capite ad calcem desecans, mellem Egg och ende, suum
esse asserit, fundo post evicto, raptor fit; tamen pro subaratione,
desectione, et si ultra confinium capit, et pro
prati demessione, duodecim virorum jurejurando se purgabit,
qvi dicit, se suum esse putasse, segetem autem
numqve exhibeat in alterius terra natum, nulla poena soluta.
Legitima autem purgatione deficiente, rem restituat,
luatqve tres marcas domino, tresqve Regi. Porro
si post praestitum jusjurandum segetem restituere nolit,
sed tribus diebus juridicis contumax fit, eo nomine luat
ut dictum est.
153
commune nihil habet, caedit, vehiculoqve suo imponit,
si qvis verus dominus superveniens eum apud truncum,
vel anteqvam in viam regiam perveniant, rebus vectis
exuat, non ideo raptor fit. Si autem viam regiam attigerit,
auctoremqve suum, a qvo id justo titulo accepit,
laudaverit, eum sistere non licet, sed domum comitari,
adhibitisqve testibus res eas inspicere oportet: auctore legitimo
tunc deficiente, ex legum praescripto conveniatur
actione vi bonor. raptor. vel furti. Idem jus est de segete
vel foeno.
CAP. 75. Si per alterius agrum pratumve qvis plaustrum
ducit.
Porro si per alterius agrum vel pratum, qvae viae
servitutem non debent, qvis vehiculo iter instituens, a
domino impeditur agri prative, vehiculo vel qva alia re
ibi relicta, raptor non fit, qvi eum per suum pratum segetemve
iter facere vehiculo prohibuit.
155
CAP. 76. Si in via publica qvis lacessitur.
Si cui in via publica vis fit, sive eqvam ejus rapiendo,
plaustrum percellendo, vel qvam ei remoram faciendo,
ne cum rebus suis pergat, sed eas ibi relinqvere
cogatur, spoliator, sive easdem abstulit, sive ibi omisit,
vi bonor. raptor. tenetur. Spoliatus autem si eas agnoscit
et in antiqvam possessionem suam restituit, denegatur ei
actio vi bonor. raptor. ejus rei causa, qvam ipse possidet.
Raptore autem eqvum, vel qvam aliam rem surreptam
domum ducente, si spoliatus seqvitur, suumqve domi ipsius
testibus fide dignis agnoscit, etiamsi raptor vel domum
ducat, vel pro derelicto habeat, si spoliatus rem
suam invenit, qvam honestorum virorum testimonio sibi
surreptam fuisse constat, actione vi bonor. raptor. jus
suum perseqvatur.
CAP. 77. De Colonis nobilium, Kongens mends brydie,
Episcoporumqve.
Qvicunqve nobilium colonus, multam trium marcarum
incurrit, suo domino, non praefecto Regio satisfaciat.
Similiter et coloni eorum, qvi Episcopo subsunt,
Biscops mends brydie.
157
Incipit Ecclesiae censura, Kirckenefn.
CAP. 78. De Episcopi nominatis.
Nominati Episcoporum erunt duo in qvolibet qvadrante,
duoqve in qvalibet paroecia, eligantur a curialibus
sognemed, juramentum praestent praefecto. Non ultra
annum officio fungantur. Post festum nativitatis Domini
succedant ut reliqvi nominati, nec jurent nisi de
sabbati profanatione, i. e. vulneribus die festo inflictis.
CAP. 79. Nominati si invicem dissident.
Nominati ex paroecia si non conveniunt, reqvirantur
nominati ex alia tribu, fierding, ad sententiam ferendam,
tamen is qvi proxime habitat. Episcoporum nominati
majorem trium marcarum poena, ex suo jurejurando
non incurrunt, at si iniqve jurasse convincantur,
Regi satisfaciant, ut reliqvi nominati.
CAP. 80. Sabbati violati qverela qvomodo proponenda.
Episcopi officialis si cui sabbati profanati litem movere
vult, in judicio de eo conqveratur, eumqve in jus
vocari curet, nomenqve vulnerati in placito edat, simul
et festum diem qvo vulneratus fuit: qvinto die post juridicum
diem nominati rem dirimant domi ad ecclesiam suo
159
jurejurando, non autem in judicio. Qvicqvid in placito
responderit reus delatus r), idem servabit ad Ecclesiam.
Qvi sabbati violati reus agitur, fruatur omnibus supra memoratis
excusationibus.
CAP. 81. Nominati ne taciti ab Ecclesia recedant.
Nominati, die in judicio praestituto, jurent de causa,
ad qvam legitime in judicio adsignati fuerint, qvanqvam
non compareat officialis, nec reus, nam si taciti,
i. e. re infecta ab Ecclesia redeant, poenam trium marcarum
committunt. Sed si absqve legitima causa cessant
nominati ad Ecclesiam comparere, aeqve poena erit trium
marcarum. Si autem impediti fuerint, discernant qvinto
die, a qvo proxime in judicio comparuerint.
CAP. 82. Sabbati violati crimen in qvem
committitur.
In uxorem liberosqve in communione degentes paterf.
sabbatum minime violat, nisi mucrone acieve eis vulnus
inflixit, membrave iis comminuit, commeritos enim
castiget fuste vel baculo, non autem armis. Idem de mercenariis
tene. At uxor in maritum merito sabbati violati
crimen committit, liberiqve in parentes qvolibet anni
tempore, item frater in fratrem emancipatum. Si autem
161
uterqve sabbati violator acqviescit, vel transactione res
composita est s), nihilominus officiali litem, qvibus velit,
movere licet.
CAP. 83. Qvo anni tempore sabbati violati crimen
committitur.
A sabbati diei vespera, qva Adventus incipit, usqve
ad octavum post nativitatis dominicae duodecimum diem,
sole cadente, interea qvi qvem vulnerat, sabbatum profanat.
Similiter et novem jejuniorum septimanis, usqve
ad octavum diem post Pascha; item tota Pentecostes hebdomada,
omnibusqve qvos sacerdotes festos dies denunciant,
a vespera cum sol occidit, ad seqventem vesperam
post solis occasum. Porro ob opus festis diebus factum
actio non datur, nisi cum totum diem feriari mystae jubent,
nempe a sole occidente ad alterum occasum. Eo
nomine purgare se oportet 12 virorum jurejurando, nec
nominatis locus est.
CAP. 84. Diem profanati sabbati edendum esse.
Cum instituitur violati sabbati qverela, nominetur
dies delicti, item qvid deliqvit, et qvicqvid ad sui purgationem
in judicio attulit, id dein servet.
CAP. 85. Si diem violati sabbati officialis nominaverit.
Die violati sabbati ab officiali, cum litem movet,
expresso, qvicqvid ante eum diem commisit, eo nomine
163
ne post agere non licet. Causa violati sabbati ultra annum
non extenditur
CAP. 86. Ob idem factum pluries tria didrachma deberi.
Vulnere alicui in templo vel coemeterio die festo inflicto,
speciatim agitur ob ecclesiam et coemeterium, item
ob sabbatum profanatum, item ob sangvinem fusum. Porro
sacrato vel monacho vulnerato, eo magis poena gravatur.
CAP. 87. De furto.
Si qvis alium furti arguit, apud qvem rem furtivam
deprehendit, eam dorso ejus alliget, eumqve in judicium
adducat, et judici regio tradat, judexqve sententiam ferat,
qvid eo furto promeruit.
CAP. 88. Qvam ob causam furem suspendere licet.
Si rem dimidii marcae pretio, vel pluris, fur surripuit,
judici absqve sententia eum suspendere licet, nec
ideo peccatum committit, facta enim ipsius eum damnatum
faciunt, suspenditurqve ob violatum jus et regium
mandatum (for rettens sag och Kongens uold), non autem
vindictae causa. At domino furem suum suspendere non
licet, ne ultionis suspicionem incurrat, nam licet pessime
cum eo actum, tamen in propria causa judex esse
neqvit.
165
CAP. 89. Judex si furem, domino tradente, recipere
nolit.
Judex ejusve vicarius furem apprehendere recusans,
officio removeatur, ob denegatam justitiam, solvatqve 40
marcas Regi, et totidem furis propinqvis: Fure post vinculis
exsoluto, dominus, qvi eum ligavit, nulla actione
tenetur.
CAP. 90. Si rem minoris dimidio marcae fur surripuit.
Qvantulacunqve sit res furtiva infra valorem dimidii
marcae, cum qva apprehensus fur, in judicium ducatur,
infligatur ei stigma, solvatqve domino simplum et duplum,
Regiqve tres marcas. Si autem in judicio ligatus,
cum re furtiva, qvantulacunqve tandem illa sit, fur sistatur,
cui ante furis est character, impune suspendatur,
poena simpli et dupli domino addicta, bonisqve omnibus
Regi.
CAP. 91. Domino furem missum facere non licet.
Si qvis furem, vel qviqvem alium apprehendit, ligat,
nec in judicium sistit, sed ante dimittit, ipsi damnatur in
40 marcas, et Regi in 40; tamen judici fas non est crimen
ei intentare, nisi dominus ante coram eo qvestus sit,
bona sua sibi surrepta esse. Postqvam autem fur apprehensus,
167
et cum re furtiva, testibus fide dignis, ligatus est,
si evadit solutus e domo actoris, aut in via, qva in judicium
ducitur, vel in judicio anteqvam sententia liberatur,
licet eum apprehendere ubicunqve inventus fuerit, et lege
agere. Tamen si ita solvatur, ut liber vagetur (far i
sin egen frelse), solutusqve in judicio compareat, in judicio
ob causas, qvibus insimulatur, eum apprehendere non licet,
sed in judicio crimen ei objiciatur, jureqve patriae
reus peragatur, nam qvaecunqve tandem causa cuiqvam
movetur, liber ei in judicium accessus et reditus debetur,
nisi furtum in judicio confessus sit.
CAP. 92. Si judex furem dimisit.
Si furem vinctum, in judicio a domino traditum,
judex post, non inflicta furis nota, missum fecit, de domino
qvi eum ligavit conqveri non licet.
CAP. 93. Si res apud furem deprehenditur.
Re apud furem inventa, cujus auctorem non habet,
ligari potest. Auctore autem laudato, sed auctoritatem
defugiente, idem obtinet; tamen ultra tertium differre
non licet, hic expediet res, qvas confessus fuerit, tamen
169
testibus praesentibus res, qvas justo titulo accepit, exhibebit,
absqve poena, sed pretio amisso. Si vero liqvido
probare potest, in foro se emisse, sacramentalibus tamen
purgabit se nec fugem esse, nec furis conscium, neqve
sibi constare, ubi venditor vivus vel defunctus sit, pretium
tamen non repetit si testes habentur, testes enim vincula
solvunt, et qvod Regis interest.
CAP. 94. Cui rei testes adhibendi sunt.
Vestibus consutis, et manu factae supellectili, armis
item, eqvo, bovi, caeterisqve qvadrupedibus, et cuicunqve
rei singularis nota est, testes advocandi sunt. Testis
autem is est, qvi adfuit cum emptio venditio celebraretur,
duo scilicet viri ad minus.
CAP. 95. De Vinculis.
Neminem vincire licet, nisi cum re furtiva deprehensum,
vel qvem noctu qvis domi suae, indubitatis argumentis
eum res suas furari velle, invenit.
171
CAP. 96. Rem furtivam qvomodo qvaerere oportet.
Rem qvi amisit, seqvatur in pagum, qvo eam pervenisse
putat, et coram omnibus incolis de tali re furtiva
qvaerat. Si qvis id apud se esse confitetur, auctoremqve
suum nominat, ideo fur non fit, modo is a qvo accepit,
auctoritatem non defugiat. Si autem viator ipsi incognitus
res ibi reliqvit, vel ei custodiendas tradidit, duodecim
virorum jurejurando se purgare tenetur, qvod nec
fur nec furis conscius sit, nec unqvam eas celaverit: fidem
tamen dabit detentor, res in proximum placitum apud se
fore, tunc honesti nominentur adsessores, tinghoringe, qvi
praesentes videant, eum restituere res a se detentas, dominumqve
easdem recipere, nam dein nulla actio superest
deponenti. Sim autem compareat post, qvi res deposuit,
easqve reposcat, iidem adsessores, qvi ceperint; eas restituant,
post agant ut juris est.
CAP. 97. Si res qvaesitas nemo confitetur.
Incolis omnibus res qvaesitas denegantibus, integrum
est domino, petere inqvisitionem fieri per totum
pagum, qvod recusare non licet. Unius autem vel alterius
domum separatim scrutari non licet, nisi sub poena
173
trium marcarum, sin minus res furtiva ibi inveniatur.
Cum autem per. totum pagum inqvirere licet, fiat praesentia
judicis, si ejus copia haberi potest, at si judex adeo
in vicina non est, inqvirant ipsi ruricolae, faciantqve initium
a qva pagi regione ipsis placuerit: re qvaesita, inventae
sub clave patrisf. vel matrisf. culpam in alium rejicere
non licet, ante enim inficias ivit, sed ipse ejus fur est,
amissa vita, bonisqve mobilibus, hofvedlod i boefaee, si res
furtiva ad dimidii marcae pretium accedit. Liberi autem
uxorqve bona non amittunt, nisi res furtiva sub eorum
custodia invenitur, liberive ejus sunt aetatis, ut occultare
et celare possint.
CAP. 98. Si res sub clave patrisf. invenitur.
Si qvis inqvirens inveniat res suas in horreo patrisf.
vel secessu domus, salse, vel qva alia domus parte, sera
non obfirmata, tenetur paterf. sacramentalibus se purgare
nec furem esse, nec furis conscium, sed per invidiam
illatas, et proin merito excusatum esse, nisi jure convincatur;
tamen in potestate accusatoris est, an jurejurando
duodecim virorum acqviescere velit, an per nominatos
experiri: sed si jure cadit, earum rerum nomine furti
tenetur.
175
CAP. 99. Unius rei nomine plures ligari possunt.
Qvotcunqve in re deprehensi, ligati, vel inventi fuerint,
ubi furtum committitur, sive in domo, sive in communione,
ii omnes fures censentur, omnesqve bona sua
amittunt; pro furtiva autem re domi inventa, nemo praeter
unum patremf. ligari oportet, is enim domus tutelam
gerit, nisi forte qvid sub clave vel custodia inqvilini, inqvilinaeve
reperiatur, ut puta in illorum capsa vel conclavi.
CAP. 100. Si res apud filiumf. invenitur.
Re in cista filiif., cujus ipse clavem gerit, vel conclavi
propria sera munito, inventa, ipse suo merito fur
est, poenamqve mortis subit convictus vel cum re apprehensus,
tunc ei peculium constituitur, dominoqve ut juris
est, satisfaciat, item Regi.
CAP. 101. Suo furto qvantum qvisqve perdit.
Paterf. vel materf. vel qvis alius in communione, suo
furto non nisi propriam substantiam, vitamqve perdit, nisi
forte alter furatur, alter sciens occultat, vel plures in re.
deprehensi sunt. Nec ultra qvam in facultatibus est furis,
actio competit. Sed patref. convento convictoqve in tria,
vel qvadraginta marcas, cujus substantia tanti non est,
conferant omnes, qvi cum eo in communione degunt;
reliqvi in communione condemnati, ex suo satisfaciant,
non ultra.
177
CAP. 102. De Executione, Nam.
Qvi ad executionem, qvem damnatum facit, bonaqve
ejus ob eandem causam excutit, nunqvam amplius
capere potest, qvanqvam debito minus accepit, nec alterius
causae nomine, qvo olim condemnatus fuit, ultimus
enim ac postremus contractus et negotium absorbet reliqvas
omnes causas per adjudicationem vel alium modum
peractas.
CAP. 103. Si colonus furtum committit.
Colono cujusqvam furti condemnato, vel cum re deprehenso,
actori primo suum jus tribuatur, hoc est, simplum
et duplum, judiciqve pecudes ejus qvaecunqve limen
transeant, domino autem fundi (Otelbyth), hoc est, res
qvae sese movere neqveunt. Sed si tota substantia rebus
inanimatis constat, dividitur aeqvaliter inter judicem et dominum,
ubi prius actori satisfactum fuerit. Si autem qvae
pecora sunt, licet unica tantum ovis, susve, portio judici
in reliqvo non fit.
CAP. 104. Qvis fidejubere potest.
Si qvis furti convenitur, cui praedia propria sunt, potest
ipse repromittere, gaae in tog och borgen for sig. Colonus
autem si furti insimulatur, pro eo fidejubeat dominus.
179
similiter pro villico suo. Mercenario autem furti delato,
fidejubeat paterf. si velit: eo nolente, alium, cujus copia
haberi potest, constituat. Fidejussore autem non invento,
judici in ipsum manus injectio est, tage ham til schils.
Idem jus obtinet in inqvilino et inqvilina.
CAP. 105. Si res suas esse qvis asserit [asseris ed.], qvas alius possidet.
Si qvis eqvum vel bovem suum ab alio possessum invenit,
suumqve asserit, possessor vero negat, et suum esse
dicit, et apud se natum, hiemfodde, possessor se tueatur
duodecim virorum jurejurando, duorumqve vicinorum
testimonio probet suum vernam esse. Sin emtum a se
fatetur, auctorem sistere tenetur, hicqve eum defendere.
Auctore vero deficiente, si actor domi suae natum dicit,
signum rei evidens ostendat. Testimonium de re domi
nata constat duodecim virorum jurejurando, et duorum
nominatorum confessione.
CAP. 106. De eqvi furto.
Si qvis alterius eqvum ad stabulum, vel in campo
furatur, dominus si continuo de rei jactura certioratus
181
furem perseqvitur, ubicunqve eum invenerit, apprehendere
licet. Mora autem interjecta, duorum forte vel plurium
dierum, si eum in eqvo suo offendit, fure auctorem
laudante in uno pago prorsum, vel in duobus retrorsum,
comitetur eum dominus in pagum, ubi auctorem esse
nominat. Auctore autem deficiente, dominus furem
custodiat.
CAP. 107. In causa dubia qvomodo inqvirendum.
Dubia ea censetur causa, Vaanndesag, cum qvis rem
amisit, novit qvo pervenit, dubitat autem qvomodo eam
asseqvatur (t).
Si de fure constat, rem autem furtivam inspicere
in promptu non est, tunc in placito nomen ejus deferat,
qvem reum arguere cogitat, eumqve in jus vocari curet,
sicuti de rapina supra dictum est, et in secundo placito
jurejurando tanti eum arguat, qvanti liqvido jurare posse
confidit. Tertio placito nominatorum est, eum sub jurejurando
vel absolvere, vel furem pronunciare.
CAP. 108. Si jurejurando fur qvis renunciatus fuerit.
Porro si qvis juratur fur, restituat primo qvantum
adversarius eum condemnatum fecit, insuper et duplum,
Regiqve tres marcas, nisi in placito furtum confitetur,
183
vel res furtiva apud eum invenitur, tunc ejus conditio fit
similis reliqvorum furum, substantia ejus ad regem devoluta.
Sed si postqvam juratum est, contumax fit, nec
rem restituere vult, de eo petat actor instrumentum in foro
Herredae, idqve in foro provinciali producat, qvo constet
eum ita convictum sententiae parere nolle, qvanqvam
ad domum suam singulis tribus juridicis diebus monitus
sit, tum forum provinciali ei praefinitur, in qvo si non
compareat ad respondendum, nec adversario satisfaciat,
capitis damnatur perinde ac si in furto deprehensus esset.
CAP. 109. Si qvis in fori limine qvem furem appellaverit.
Si qvis alium in judicio. freqventi furem appellaverit,
nec post, ut juris est, id comprobaverit, solvat ei,
qvem furem vocavit, tres marcas, Regiqve tres.
CAP. 110. Si fur aegrotat, vel domi non est.
Si qvis furti delatus, adversa valetudine impeditur,
qvo minus in judicium veniat, exspectandum est, qvoad
reconvalescit. Si vero religionis ergo peregrinatur, differatur
actio in ejus reditum. Sed si in regno, verum extra
provinciam moratur, mensis ei praestituitur. Etiam
hic obtinent omnes supra memoratae excusationes, si reus
actione intentata, domi non fuit. At si audita causa sua
185
post aufugit, nulla admittitur excusatio, nisi a Rege evocatus
sit.
CAP. III. Si furtiva res domi alterius qvaeratur.
Si inqviritur domi alterius, absente patref. re furtiva
ibi inventa, uxorem ligare, vel ligatam abducere non licet,
vicini autem fidejubeant, rem illam in reditum patrisf.
nec avectum nec venditum iri (1). Ubi autem domum
redierit paterf. experiatur is qvi vade dato litem
movit, qvemadmodum supra dictum est. Prout responderit
reus, actio instituatur.
CAP. 112. De rebus inventis.
Si qvis rem qvampiam invenit, nec indicat proclamatqve
in ecclesia, vel in judicio, se rem talem invenisse,
ejus fur fit, perinde ac si rem eam furatus esset. Inventor
rem indicat, signa autem et notas exponat is, qvi perdidit,
amissamqve reqvirit.
CAP. 113. De argento, aurove invento.
Si qvisqvam in colle, vel sulco, aliove qvo modo invenit
187
argentum, aurumve, Regi id cedit. Si vero inficias it,
cognatorum urejurando se defendat.
CAP. 114 Si qvis alterius custodiae qvid committit.
Re apud alium deposita vel oppignerata, etiam ex
lege commissoria, foruaed (v), exorto in ea domo incendio,
si una cum rebus ipsius patrisf. comburantur, testibusqve
probetur patremf. rerum suarum una cum alterius
jacturam fecisse, nulla versus eum datur actio. Testibus
autem si acqviescere nolit, adversarius propinqvorum
jurejurando purget se ei damnum non dedisse, vel non
sua culpa rem periisse. Mercaturam autem si exercet,
admittuntur nominati af hans hoyeste lou x). Si autem
jure cadit, rem restituat, solvatqve domino tres marcas,
et tres Regi. Re autem propria non pereunte, rem sibi
in manus traditam restituat, nec ullo se jure purget. Commodatum
porro, aestimataqve res, minime perire potest.
189
CAP. 115. Si in expeditione qvis furtum fecit.
Si qvis in navali expeditione furti arguitur a gubernatore
vel. qvo nauclero, nec furtiva res apud eum invenitur,
purget se duobus viris sibi contubernio proximis
in eodem navigio (MOnegst om toffte paa ben bord som hand er
paa), sexqve aliis nautis, qvorum copiam habere potest
in eadem secum navi. Si autem in ea tot non sunt, defendat
se iis, qvi praesentes in ea sunt, exceptis accusatoribus.
Si eum condemnant rei unius drachmae, plurisve,
subit reliqvorum furum sortem, publicatis bonis qvae
secum habet, substantiaqve domi relicta. Porro si domum
revertitur anteqvam reus defertur, vel purgatione in expeditione
promissa, sed non praestita anteqvam domum
redeat, jurejurando duodecim virorum se defendat.
LIBER TERTIUS.
CAP. I. De expeditione.
Cum indicitur expeditio navalis omnium, qvotqvot in
uno portu, havn, sunt qvilibet suo anno proficiscitur, qvanqvam
191
nomina eorum edita non sint, nisi aetatis adeo sint
decrepitae teneraeve, ut expeditioni non sufficiant, mulieresve,
virive literati, hi omnes alios pro se mittant, sed
validos. Gubernator ne qvem ad expeditionem cogat,
dum in eadem tribu, havnelag, qvis sit, post eum qvi non
militaverit. Si qvis autem integris viribus, vices alterius
ex eadem tribu subire velit, decurio id ne impediat.
CAP. 2. De servo et mercenario.
Paterfamilias mercenarium suum in expeditionem ne
mittat, invito decurione, mercenarius enim ad classem pro
patref. comparens, virgis probe caedatur, miste sin hud. Servus
autem domini nomine expeditionem qvi subit, eum
rex sibi pro libitu vindicat, vel publica libertate donat.
CAP. 3. De Decurione nautico, Styrismand.
Decurio ipse sibi de eqvo et lorica prospiciat, utriusqve
nomine, a qvaqve tribu, novem siliginis modiolos ad
festum Michaelis capiat, sed non aliis annis, qvam qvibus
expeditio fit. Decurio, qvi judex non est, si vi plus exigit,
regi pendat tres marcas sin judex est, officio cadit.
CAP. 3. De armis.
Qvilibet decurio nauticus armatura viri integra munitus
erit, insuper et arcu sagittisqve triginta sex, homineqve
193
jaculandi perito, si ipse minus in ea arte valet, sociusqve
navalis qvisqve instructus erit scuto, armisqve tribus,
gladio, casside et lancea.
CAP. 5. Navem qvis instruere debet.
Navem et nautica instrumenta, clypeosqve comparent
universi, qvi in nave sunt. Decurio autem tenetur,
pretio, de qvo cum iis qvi in nave sunt, convenit,
aedificare navem. Sed si oblato pretio contentus non est,
ipsi nautae sibi navem struant, modo ne unius vel alterius
didrachmi causa conditionem respuant. Factam navem
nautae omnes stato die educant, reducantqve in terram
cum domum revertitur. Qvi autem non concurrit, multam
pactam, et ab omnibus nautis approbatam solvat.
Solutionem si moratur, a decurione exigatur cum tribus
marcis. Hujus. rei notio est penes decurionem et nauticos
recuperatores, qvos qvidam foruide nefuinge appellitant,
multam illam solus sibi decurio non vendicat, sed
omnium nautarum in commodum vertatur. Sed si exegerit
cum tribus marcis, multa qvidem cedit navarchis,
tres autem marcae decurioni.
195
CAP. 6. Si indicta non expediuntur (y).
Si apud qvem residet navis pretium, vel qvod aliud
nautici juris, clypeive emptio, aut cibariorum qvodam stato
die ad navem deferre nolit, utensiliaqve qvae deferre
tenetur, nec ipse in expeditionem ire, vel navalem socium
suas vices obeuntem mittere, idqve nautarum testimonio
constat, decurioni fas est bona ejus in navem rapere,
sed nave demum educta, rebusqve illatis terminoqve
nautis praescripto, effluxo. Si vero decurio pignus
non intulit, anteqvam e portu solvat, vicarius ipsius, eo
absente, capere neqvit, nec ipse domum reversus, anteqvam
jure eum judicatum fecerit. Dominus autem illatum
pignus si non luat, anteqvam vela faciant, post duplo
redimat.
CAP. 7. De vasallis regis et episcopi.
Homines regis vel episcopi, ubicunqve habitant, sive
unum plurave illis domicilia sunt, tenentur armatura
integra instructi esse, sumptibusqve propriis militare, et
arma induere. Si vero domi absqve legitimo impedimento
vel permissione desidet, solvat regi ex qvalibet sua villa
trientem expeditionis, hafne, vel si id praestare nolit, fiat
peculiaris regis rusticus, Indbonde.
197
CAP. 8. Qvis militem cogere potest.
Regi in qvacunqve navi placuerit, in universo regno
suo milites legat, duxqve in suo ducatu, caeteriqve regis
liberi et cognati, vel comites, non ultra suae praefecturae
terminos milites scribant, nec episcopus ultra fines sui
episcopatus.
CAP. 9. Navalem expeditionem imminuere non licere.
Clerici claustrales praedia expeditioni subdita emere
non possunt, post generale concilium ab Innocentio Papa
celebratum anno Domini 1215. Qvae post acqvisivere,
inde onera expediant, nisi a rege immunitatem impetraverint.
Similiter de monachis nigris, cineritiis et qvibuscunqve
tene.
CAP. 10. De litteratorum praediis.
Sacerdotes caste viventes, nulla onera sustinent ex
una habitatione, sive ea sit ecclesiae, sive illorum propria.
si qvam habent.
CAP. 11. De oneribus coloni, landbois udgierd.
Coloni, cujus tandem sunt, episcopi vel sacerdotis,
monasterii, ecclesiae, rusticorum vel nobilium, nisi libertate
199
ante donati, vel speciali privilegio muniti sint, expeditionem
patriaeqve defensionem subeant, si praedia funiculo
dimensa colunt, nisi immunitate a rege concessa.
CAP. 12. Expeditio navalis ex qvanta terra praestetur.
Cui auri marca in praediis est, vel ultra, trientem navalis
expeditionis sustineat (tredinge hafne), triens enim non
oritur ex minori valore, qvam auri marca. Ex qvatuor
argenti marcis praestatur navalis expeditionis sextans, et
ex duabus argenti marcis venit duodecima pars navalis expeditionis,
ex minori autem summa, qvam duabus argenti
marcis, expeditio non venit. Si autem inter decurionem
et socios navales udgierdsmend lis oritur, arbitri vel nominati
navales schursmend eller Schibsnefninge suo jurejurando
pronuntiant, qvid reus praestabit.
CAP. 13. Qvantum expeditionis colono incumbit.
Colonus, qvi octo argenti ortugarum, pensionem
solvit, navalis expeditionis trientem praestet; qvi qvatuor
uncias pendit, sextantem expediat navalis expeditionis.
Sin minus qvatuor unciis argenti solvit, sive funiculo terra
dimensa est, sive circumsepta, regiae mensae argenti
unciam inferat.
CAP. 14. Si qvis in proprio habitans, alterius praedia
in communionem recepit.
Qvicunqve proprium praedium inhabitat, si alterius
societatem fecit, sive ille nobilis sit, sive minus, qvantum
ante solebat, praestet.
201
CAP. 15. Nobiles qvomodo praedia conducent.
Nobili, cui minus terrae est, qvam probe instructo
aratro colere possit, integrum est conducere, qvantum
maxime uni aratro sufficiat, nec tamen ex conducto expeditionem
sustinet.
CAP. 16. Si cui in pluribus territoriis, vulgo Skiben,
praedia sunt (z).
Si qvis in pluribus territoriis, ad expeditiones navales
destinatis, praedia possidet, qvorum reditus in unum
horreum recondit, inde non nisi unicum praestatur tributum,
redzel. Sin in plura horrea reponit, plura item tributa
inde expediat. Si autem locum expeditionis immunem
inhabitans, praedia tributaria colit, qvorum reditus
in locum domicilii, non alio infert, onera sustinet imposita
praediis a contributione militari exemtis, vernacula
qvaersaede, non militaria. At si domicilium habet in loco
expeditioni subjecto, praedia autem in loco expeditionis
immuni arat, fructusqve in horreum praedii, qvod expeditionem
debet, colligit, onera militaria, non pagana sustinet.
Expeditionis ratio habetur ex fructibus perceptis,
non item ex percipiendis, nec ex semine terrae nondum
commisso.
CAP. 17. Si cui domus est in alterius decuria (Skiben).
Si qvis aedes possidet, qvarum altera pars in una decuria,
alterae in alia sita est, horreum ubi est, ibi onera
203
militiae pacisqve expediuntur, reliqva onera, ubi focus
struitur. Si cui terra in alia decuria obvenit, messem autem
inde factam villae immittit, in qva semina ante commissa
sunt, inde unicum tantum tributum solvitur.
CAP. 18. Decurias ad expeditiones navales destinatas
non esse imminuendas.
Rusticus decuriae, qvi qvantum uno aratro maxime
colere potest, possidet, si plura deinde emit praedia, ex
emptis praestet, qvantum olim inde solitum. Sin ei minus
est, emere licet, donec qvantum uni aratro plane sufficiat,
acqvisiverit. Nobiles autem qvantum possint, libere
emant, abunde enim inde praestant, dum vitae discrimen
pro rege et patriae salute adeunt. Accidit qvoqve non raro,
ut a nobilibus empta praedia, una cum antea possesis,
post illorum obitum expeditioni subjiciantur.
205
CAP. 19. Duos decuriae trientes conjungendos non esse.
Fratres, sororesqve, qvotqvot sunt in societate et
qvantaecunqve sit bonitatis terra qvam possident, si omnem
uni villae arant, unum inde solvant tributum. Societate
autem soluta, qvilibet suam partem praestet: nec separati
simul conferant pro unico tributo expediendo, nisi
alter alteri se venundedit.
CAP. 20. Qvis capax sit successionis in praedia nauticae
expeditionis.
Filius succedi patri in praedium nauticae expeditionis,
pater item filio, et fratres invicem. Soror autem
minime, nec mater, nec spurius filius vel filia, qvanqvam
pater spurio omnia bona sua, actis intervenientibus donaverit,
praedia tamen navalis expeditionis donare non licet.
Legitimus enim ubi patri non est filius, vel filio pater, vel
frater fratri, praedia navalis expeditionis. ad regem devolvuntur.
Episcopalia episcopatui cedunt.
CAP. 21. De Multa.
Multa homicidii plenaria pacta, absqve speciali multa
207
vindictae arcendae causa, giorsom, ter octodecim marcae
numariae solvuntur, vel res ejusdem pretii, idqve plane
intra annum. Vindicta giorsom tanta est, qvanta una cum
multa Mandebod ante promissa fuit, nam ut metus magnus
est, ita vindicta majore redimitur. Jurejurando qvoqve
si multa admittitur, ter octodecim marcae veniunt, ut supra
dictum.
CAP. 22. Qvadraginta marcae ubi aliam multam
comitantur.
si qvis alium in expeditione, vel concursu plurium,
vel in judicio, vel via ad judicium ducente, domi suae,
vel in herreda, ubi Rex praesens est, vel in ecclesia, coemeteriove,
vel in civitate, vel cum cultello, vel rusticum
aratri stivam manu tenentem occiderit, homicida ultra
multam legitimam caedis, solvat heredibus occisi qvadraginta
marcas, et totidem Regi, si pace data ad multam
admittitur. Si autem proscriptus in fugam se dat, propinqvis
occisi tenetur, ut dictum est. In omnibus memoratis
locis, si qvis alium vulneraverit, ultra ordinariam
multam solvat vulnerato qvadraginta marcas, item regi:
nisi forte adversarius in via, qva iturus sit, insidias ei struxit,
dataqve opera perniciem ei machinatus. Dictis in
locis ipse insidiatus tenetur praescripta poena, alter autem
qvi se defendit, absolvitur, omni enim jure defensio sui
cuiqve permissa est.
209
CAP. 23. Si post solutam multam qvis occiditur.
Si post expiationem criminis qvis occiditur vulneraturve,
vel qvovis modo vindicta causae ante transactae expiataeqve
qvaeritur, committitur Orbotemaal, laesae expiationis
crimen; si salva pace patriaqve ad multam admittitur,
restituat primo qvicqvid nomine multae ab adversario
olim, ob commissum crimen accepit, post solvat ordinariam
homicidii poenam, caede facta, vel vulneris inflicti
si vulneraverit. Sed si qvis ob crimen proximis duobus
capitulis memoratum comprehenditur, rexqve in eum
animadvertit, ipsius propinqvi solvant duos multae trientes,
ettebod dictos, pro pleno enim banno habetur, qvod
rex de eo supplicium sumsit.
CAP. 24. De spolio mortuis illato Valraaff.
Occiso homini factum spolium vestis, armorum, argenti,
auri, pecuniaeve apud eum inventae, dicitur Valraaff,
cujus poena sunt qvadraginta marcae, nisi fit purgatio
per 12 sacramentales.
CAP. 25. Vivi hominis mutilatio qvomodo vindicatur.
Amissa lingva, nasove, ambobus oculis, ambabusve
manibus vel pedibus, membrove virili, cujuslibet horum
211
expiatio fieri debet plena homicidii multa. Sed si
jactura fit unius oculi, uniusve manus vel pedis, pro qvolibet
horum venit multa homicidii dimidia. Aure autem
altera praecisa, qvoniam mitra crinibusqve celari potest,
qvarta homicidii multae pars eo nomine solvitur, pro pollice
tantundem, similiter et pro qvatuor reliqvis digitis,
sed ita, ut pro duobus proximis, octava homicidii multae
pars pro qvolibet praestetur, proqve duobus extremis, decima
sexta pars. Ungve amputato una cum articulo extremo,
perinde ac pro toto digito solvitur.
CAP. 26. De membrorum contusione.
Membris alicui ita laesis, ut tamen aliqvomodo usui
sint, extendiqve possint ac contrahi, arbitrio bonorum virorum
multa statuitur. Si autem mortua et penitus inutilia
redduntur, multa perinde ac si penitus amputata
fuissent, venit.
CAP. 27. De vulnerum multa.
Vulneris inflicti nomine si reus legitime convictus
fuerit, intra tres septimanas, a qvo sententia lata est, multa
solvatur. Vitii autem aestimatio differtur in annum elapsum,
et qvanti tunc fit, solvitur, qvanqvam vulneris poena
ante soluta sit. Si vero reus fit contumax solvendi, ut
dictum est, de pace ejus, mandhelligt, agere licet.
213
CAP. 18. Si qvis admiserit actionem de pace sua,
hans mandhelligt.
Conventus de pace sua, primo integram solvat multam
facti, de qvo condemnatus fuit, deinde actori tres
marcas ultra legitimam partem, regi item tres. Si qvis
occiderit eum, qvem damnatum fecit de pace sua, publica
pace fruatur: si eum vulneraverit, eo nomine nulla
poena venit.
CAP. 29. De vulneribus in facie.
Vulnerum qvorumcunqve, vestibus capillisve qvae
tegi non possunt, nomine, ut sunt vulnera in facie, manuve,
duplum ejus, qvod pro alio vulnere, solvitur. Vitium
autem si additur, utputa si distorqveatur os, oculusve
vel nasus; multa ex honestorum virorum aestimatione
praestatur.
CAP. 30. Ut vulnerum nomine multa venit.
Communis vulneris, qvod absqve laesione ossium, et
perforatione fit, trium marcarum nummariarum legitima
multa est. Si autem foramen factum, vel ossa comminuta,
ita ut eximantur, vel ossibus cicatrix inhaereat, fluatqve
desuper et infra, vel bipatens sit vulnus femore forte,
surave, brachio, manu, vel qvocunqve tandem hominis
membro transfixo, eo nomine sex marcarum poena venit.
Qvinqve vulnerum reus, nec ultra, ex uno facto, qvis
per veridicorum jusjurandum fieri potest.
215
CAP. 31. Si de vulnere qvestus post desistat.
Si publicatum vulnus laesus per veridicos non perseqvitur,
reus qvotqvot vulnera confessus fuerit, eorum
multam, ut dictum est, praestabit. Plurium autem si insimulatur,
per sacramentales se purget. Ossibus autem
exemtis reus confessus judicatusve pro singulis tres marcas
nummarias pendat, inficians autem cognatos conjuratores
adhibeat.
CAP. 32. De verberibus, bordag.
Reus delatus verberum fuste, lapide, pedibus, manibusve
illatorum, item tractionis per capillos, aut supplantationis,
multam solvat sex marcas, vel per sacramentales
se purget. Sin plane contusus sit, traelbord, ut ipsi
vires se inde amovendi deficiant, sed vehiculo, vel inter
manus asportetur, ut elumbis aegerqve decumbat, reus
victum ei suppeditet, mercedem medicorum solvat, insuper
et duodecim marcas pendat nummarias.
CAP. 33. Si cujusqvam qvadrupes alium laesit.
Accepto vulnere ab alterius animale, eqvo forte vel
bove, cane vel qvo alio qvadrupede, dominus pecudis
solvat medicorum mercedem. At si vitium qvoqve additur,
eo nomine dominus pecudis luat, sed non ultra
217
tres marcas. Sin inficias it, sacramento duodecim virorum [virororum ed.]
se purget.
CAP. 34 Si qvis eqvum alterius, dum ei dominus insidet,
vestesve ejus caedit.
Si alteri in eqvo suo vulnus intentans, errore non
hominem, sed eqvum laesit, vulneris eqvo inflicti nomine
veniunt tres marcae, perinde ac si hominem vulnerasset,
et ad se recipit eqvum curandum, donec pristino statui
plane restituatur. Eqvo autem mortuo, vel vitioso facto,
qvanti fuit anteqvam vulneratur, pendat, solutis nihilominus
tribus marcis. Vestibus autem scissis, solvit tres
marcas confessus, si inficias it, compurgatores dabit.
CAP. 35. Arma sua si qvis alteri commodet.
Qvi arma sua commodato alteri det, nescius in qvem
usum, homine occiso forte vel vulnerato, si qvaestio commodanti
movetur, duodecim virorum jurejurando purget
se non commodasse in praejudicium laesi. Sed si jure cadit,
solvat tres marcas. Orta autem rixa inter duos, verbis
periculum redolentibus, si qvis arma palam ministrat,
damno inde a commodatario dato, propinqvorum se sacramento
defendat, vel trium marcarum pendat multam.
219
CAP. 36. Si alienis armis vulnus infertur.
Qvocunqve modo alienis armis vulnus fit, eo nomine
vel solvantur tres marcae, vel praestetur propinqvorum
jusjurandum. A si ipse manu arma tenens, casu alium.
vulneraverit, facti non voluntarii poena tenetur: eo nomine
autem nec regi, nec episcopo qvidqvam debetur.
CAP. 37. Si in thoro adulterae qvis vulneratur.
Si qvis in lecto adulterae alteri nuptae, accepto vulnere
vivus evasit, eo tamen post mortuus fuerit, sibi imputet,
nulloqve jure de homicidio tenetur maritus: porro
si poenitens absolutus fuerit ante obitum, mortuus fruatur
sepultura in coemeterio. At si in lecto adulterae confoditur,
is qvi eum occidit, adducat cruentam culcitram
lodicemqve, in qvibus trucidatus fuit, in jus, testesqve
duos qvod in lecto adulterae, non alibi interfectus sit, tunc
extra coemeterium sepulturae mandetur sua culpa inultus.
Extra lectum autem adulterae si occiditur, qvanqvam adulterii
vel cujuscunqve tandem causae insimuletur, veridicorum
est de eo cognoscere.
CAP. 38. De apibus.
Cui apes sunt, ipse eas probe contra injuriam pecudum
alterius, sepibus muniat. Si autem adeo depressum
est sepimentum, ut alienum pecus in aream ad illarum
perniciem admittat, sua culpa, nec ulla debetur
multa. Porro si extra hortum apiarium cujusqvam pecus
221
apum ictibus confoditur, apum dominus nullo jure
tenetur. Si vero intra hortum id accidit, damnum refundat
is, cujus sunt apes, eo qvod legitimo sepimento
suas apes non coercuerit.
CAP. 39. Si apes cujusqvam evolantes alterius apes
fugaverint.
Si examen evolans alterius apes invadit, dominus
invasarum testibus vicinis conveniat dominum provocantium,
si tunc communes velit apes concitatas cum reliqvis,
admittitur societas; sin recusat, apesqve provocatae reliqvas
tandem conficiant, sibi imputet, qvod cum alio emolumentum
et damnum commune esse noluit.
CAP. 40. Si qvis apes invenerit.
Si in deserto qvis apes invenit, qvanqvam in eo campo
nec praedia, nec sylvas possideat, easqve nemo perseqvitur,
cedunt primo inventori. Si autem in sylva alterius
reperit, si in arbore consederint, auferre eas non licet,
nec qvicqvam juris inventori in eis est, nisi e propria
villa eas perseqvatur, donec consederint, tum earum triens
ei debetur si tollantur, denarius orepeng, si redimantur:
qvamprimum enim domini aspectum confugerint,
fiunt primi inventoris.
223
Porro examen in coemeterio inventum sit ejus qvi
primus invenerit, non alterius.
CAP. 41. Si qvis apes vi rapuerit, furatusve sit.
Si qvis alterius hortum apiarium intrans apes auferat,
enecet, melqve asportet, domino apum ejus rei persecutio
est per nominatos vel veridicos, utrum placuerit,
ad vim enim publicam propius accedit, qvam ad naturam
rapinae.
CAP. 42. De juramento litis decisorio.
Juramentum litis finiendae causa delatum, kaastebods
eed, invitus nemo praestare tenetur. Si vero ipse in se receperit
juramentum litis decisorium in judicio, qvacunqve
tandem de causa, pactum jusjurandum, vel absolvat, vel
intestabilis sit, multamqve solvat adversario et exactori regio,
qvicunqve enim ad iniqva se obligavit, iniqva praestare
tenetur. In judicio autem promissum jusjurandum
litis decisorium, in judicio praestari convenit.
CAP. 43. De Donatione inter virum et uxorem [uxorum ed.].
Uxor qvod qvantumqve marito, vel maritus uxori
donaverit, sive extant liberi, sive minus, nullius momenti
est, nisi heredes post eorum mortem id ratum habuerint.
Si alter eorum extraneo qvid dolo tradidit, hic
225
dein marito praedia uxoris, vel uxori praedia possessionesve
mariti cedit, alienatio invitis heredibus legitimis valida
non est, verisimile enim fit, maritum minis malaqve tractatione,
blanditiisve uxorem eo inducere, ut sibi qvicqvid
libuerit, largiatur, reperiuntur qvoqve ea astutia mulieres
nonnullae, ut maritos ad qvaevis concedendum pelliciant.
CAP. 44. Uxor vivente marito qvantum alienare potest.
Uxor dum superstes maritus est, nec donare, nec
qvovis alio titulo qvidqvam alienare potest, nisi consilio
mariti et consensu legitimorum heredum. S.i vero connivente
marito, uxor qvid alienat, ejusqve legitimam praescriptionem
emptor, tacente marito, acqvirit, heredibus
mulieris evictio competit, maritusqve tenetur tam emptori
qvam regi tres marcas pendere, ideo qvod sciverit uxorem
illegitime alienare, et tacuerit. Sed si ipse maritus
alienatum revocat, cessat multa, pretium tamen amittit,
qvi ab uxore ejus emit. Filiusf. autem et filiaf. in communione
cum patre, nihil ex bonis ejus, absqve ipsius
consensu alienare potest, sicuti nec mercenarius.
227
CAP. 45. Uxor, ex qva sunt liberi, ad pias causas
qvantum donare potest.
Uxor, cui ex marito sunt liberi, neqve semissem bonorum
suorum, neqve qvod aliud magnum legatum ad
pias causas donare potest, nisi consensu mariti. Si autem
qvis tale legatum perseqvitur, compurgatores maritus dabit,
nec veridici admittantur: sed si compurgatorum jurejurando
cadit, solvat qvantum ad pias causas donatum.
Liberis autem marito ex ea uxore non extantibus, illa
bonorum suorum semissem animae causa donare potest.
Monasterio autem agente de legato, qvod argenti marcam
excedat, admittuntur veridici. Qvicqvid autem testamento,
testibus fide dignis scriptum non est, de eo si litem
movet monasterium aur ecclesia, xenodochiumve, maritus
compurgatores dabit.
CAP. 46. De legato ad pias causas qvinam veridici
admittantur.
Cuicunqve, sive vir sit, sive mulier, plura sunt domicilia,
sive in diversis provinciis, oppidis aut herredis,
ubicunqve mortis tempore sint, si qvid animae causa legant,
ejus utiqve loci veridici admittantur.
CAP. 47. De agrorum pace, agerfred.
Si qvis noctu in alterius agro fruges secat, desectasve
229
avehit, fur est. Viator autem si jumento suo mergitem
aut manipulum praebuerit, vel in stipula paverit,
non ideo raptor vel fur fit. Sed si qvid inde secum asportat,
dominus cum eo agit vi bonor. raptorum, aut furti,
utrum placuerit.
CAP. 48. Si qvis gregem in alterius agrum
immiserit.
Qvi immisso grege boum, eqvorum, porcorumve,
in alterius agrum, vi eum depopulatur, eo nomine multam
ipsi dabit 40 marcarum, omnino enim vis publica est.
Si autem casu, pastoris forte culpa vel negligentia, pecus
agrum alterius subit, damnum refundit dominus pecudis,
purgatqve se non jussisse ut immitteretur. Sed si vi alterius
pratum qvis pecude sua depascitur, damnum resarcit
dominus pecudis, solvitqve tres marcas. Casu autem si
accidit, damnum similiter restituat, ut dictum est. Segete
vero ad modum qvem dixi, devastata, dominus adhibitis
veridicis, testibusqve honestis, de vi publica agere
potest. De prato conventus si inficias it, cognatorum
jurejurando se purget.
CAP. 49. Grex boum, eqvorum porcorumqve qvinam
censetur.
Non minori duodecim boum numero constat armentum,
eqvitium duodecim eqvorum, duodecim porcorum
Vraad. Si autem paucioribus, qvam duodecim pecudibus,
231
qvis alterius segetes absumit, ut memoratum est, de
vi publica agere non licet. Pro vi tamen omni reqviritur
vel purgatio per propinqvos, vel damni refusio cum multa
trium marcarum.
CAP. 50. De pecude inclusa.
Captum alienum pecus in segete sua, pratove, dominus
superveniens intra septum, hegnet, vel regia in via,
invito id eripere non debet. Pecus autem si ad domum
capientis pervenit, dominusqve id eximit, de vi publica
agere licet, tamen solus exemptor eo nomine convenitur.
CAP. 51. Si in alterius agro vel prato qvis pecus
pabulatum ligat.
Qvi pecus suum in alterius agro vel prato, ejus territorii,
in qvo ipse praedia possidet, pabulatoriae mansioni
locat, vis utiqve est, teneturqve damnum praestare, una
cum multa trium marcarum, deniqve (rectius in veteri
textu VEL) sacramentalibus se purgare id non mandasse,
aut noxam solvere si confessus sit. Viatori autem et hospiti
gramen denegare, incivile est.
CAP. 52. Si in agro suo alienum pecus qvis interficit.
Si cujusqvam pecus alienum agrum ingreditur, dominusqve
segetis, vel agrorum custos superveniens, id includere
233
satagit, verum frustra, pecori illi custos sit, lasciviensqve
impetu in saxum palumve facto, vitium vel
mortem contrahit, factumqve confitetur, qvi pecus fugavit,
demortuum pecus ad se recipit, aliud ejusdem valoris
absqve multa soluturus, ideo qvod pastorem habuit,
dominusqve pecudis damnum segeti datum ejus domino
refundit. Si autem mucrone acieve pecus confodit, venit
aestimatio cum multa trium marcarum. Caedem vero
si confitetur, sed casu factam, noxam solvat, probetqve
duodecim virorum jurejurando id casu, non sua voluntate
evenisse. Pastor autem si pecori non fuit, indemnis
esto.
CAP. 53. De clanculario hoste, gaardniding a.
Clancularius hostis refundat damnum datum, solvatqve
tres marcas domino, totidemqve Regi, vis enim est,
non casus fortuitus, si qvis ligatum pecus enecat, qvodve
in sui solius dominii agro exsorte stabulatur. Ubicunqve
pecus confoditur, cui pastor est, sive id fit in loco septo,
sive extra, clancularius hostis censetur, solvitqve damnum
et tres marcas domino, et totidem Regi.
235
CAP. 54. Si qvis ascenso alterius eqvo iter facit.
Qvi invito domino, vehitur eqvo ejus, solvat tres
marcas domino. Sin volente domino commodato accepit
vel ex locato, utitur autem ultra dictum terminum,
solvat pro cujusqve pagi territorio, qvo transeat, duos denarios
sive oras, vernacula: ore penninge, donec sex fiant.
Sive autem inscio plane domino, sive ultra terminum pactum
eqvo utatur, restituat in eo statu, in qvo accepit.
Mortuo autem eqvo, vel strigoso facto, si fame effractus
domum revertitur, top och tagel, dato jurejurando id non
sua culpa cvenisse, noxae eximitur. At commodato datus
restituatur incolumis. Qvi qvam ob causam, in his
duobus capitibus expressam, convenitur, inficians purget
se duodecim virorum jurejurando. Si autem nec solvere,
nec, ut dictum est, se defendere vult, sententia vero de
executione se conveniri patitur, mitiori ne poena multetur
harum causarum nomine, qvam tribus marcis domino,
tribusqve regi.
CAP. 55. De eqvabus soboli destinatis, stodhors b).
Cui eqvae sunt in spem prolis, eas in proprio campo
inclusas habeat, fold, addito pastore. Hoc si neglexerit,
et alterius agros invaserint, fiat in jure prohibitio, exinde
si damnum datur eqvarum domino, sibi imputet, modo
237
in agro detur. Porro qvi in eo territorio, in qvo ipse nihil
possidet, eqvas habet, proprietarius damnatum faciat,
ut eqvas ad se recipiat. Sin contumax fit, damno post
illis dato, sua culpa, invitis enim possessoribus non licet
eqvas suas immittere, qvae pascuorum gramen, agrorumve
segetem absumant. A si qvid in alieno territorio dolo
malo, marca forte una vel altera plurisve emerit, qvo illorum
pascuis, arvisve, eqvabus suis detrimentum afferat,
possessores cogant, pro modo pretii ex aeqvo communi
uti, et pascuis ita eqvas mittere, qvemadmodum
solent sues pabulo, prout ipsis habitatoribus aeqvius melius
visum fuerit, ipsi enim rectius noverint, qvot alendis
territorium suum sufficiat. Lues autem si eqvarum gregem
invaserit, nec dominus seorsim in proprio eas habere,
custodiriqve fecerit, possessoribus fas est de eo qverelam
in judicio instituere, easqve in coenum et paludosa
loca propellere, et impune trucidare. Idem est de eqvabus [eqvabis ed.]
mansuetis lue affectis, malum enim contagione serpit.
CAP. 56. Qvibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Pecudis in segete aut gramine deprehensae nomine,
pignus capiatur legitimum, prout possessoribus sederit,
239
sententia, qvando de terrae suae frugibus custodiendis conveniunt,
similiterqve luatur, ut tunc pacti fuerint. Is tamen
qvi damnum dedit, tradat qvantum voluerit, nec
ultra a pecude sua damnum datum, duodecim virorum
iurejurando comprobabit. Porro pignus pro inclusa pecude
traditum, nisi ante festum omnium sanctorum redimatur,
post repeti neqvit.
CAP. 57. De sepimento.
Qvisqvis suas sepes, ad modum qvem omnes possessores
statuerint, et prout in pago et agris ex justa mensura
utatur fruatur, struat. Porro particulae seorsim emptae
nullum fit sepimentum, nisi commune sit vestibulum in
pago, forthe feliit i bye, tunc a fronte sepes erigitur. Qvilibet
aream suam, vulgo toffte c), si in ea aedes structae,
sepiat, si nullae vero aedes, principale sepimentum faciat
ejus possessor, sed a latere vicini omnes, qvisqvis pro suo
modo, si opus est. Qvi autem stato a possessoribus die,
sepes suas non muniverit, multam solvat, ut pacta fuerit.
Sed si nec sepes struere, nec multam solvere vult,
vicini omnes mandent uni communem actionem, qvi
eum judicatum faciat in tres marcas domino, similiter
et Regi.
241
CAP. 58. De agrorum sepimento [septimento ed.], agergaard d).
Agrorum sepes struat qvisqve pro aestimatione pretii
in auro, agrorum qvos in pago possidet, at particulae specialiter
emptae non fit sepes. Si vero unius forte pagi ager
ad communem usum destinatus, fellit, excipit alterius pagi
circumseptum, heinet, tenentur illi dimidium cum his sepire,
et aeqvaliter hi cum illis, nam qvibus modo est communis
ager, post annum circumcludendus, sepibus indiget,
et aeqvali conseqventer ab utraqve parte, ad structuram
sepis, praestationum onere. Sed si forte vel agrorum
septorum domini vel pascuae communis, dimidiam sepem
struere, vicesqve suas obire nolit, agrorumqve dominis
per proprias sepes qvid damni datur, sibi imputent. Sin
per sepes conterminorum, sive a suis, sive ab alienis qvadrupedibus
laedantur noxiam sarciat is, cujus erat sepes
struere. Si vero nemo sepem, unde damnum illatum,
pro sua agnoscat, mensuram sepium instituant agrorum
possessores, ut sciatur ejus dominus, et qvem justa mensura
arguit, ei integrum non est se purgare, sed multam,
uti convenit ante, solvat, insuper et damnum sarciat qvantum
datum sit. Porro si nec sepes struere, nec multam dare
velint, qvibus sepire convenit, cultorum agrorum domini
qvem ex sese actorem eligant, qvi eorum jus perseqvatur.
Sententiam autem si exspectant, qvilibet sepem qvi facere tenebatur,
tres marcas solvat ei, cujus interest, regi item tres.
243
CAP. 59. Qvamdiu sepes remaneant.
Sepimentum siligini satae struantur circa festum Paschatis,
vel ante. Vernali autem sementi circa Pentecostem,
remaneatqve in festum D. Michaelis, nisi citius collecti
sint fructus omnes. Sepes qvi ante removerit,
damnum omne inde datum, qvod sepes suas destruxerit,
refundat.
CAP. 60. De Hortis, Abildgaard.
Pomaria, olerumqve hortos [hortas ed.] et praedia, tofftegaard
dicta, qvisqve sua sibi sepe muniat, si incolumia habere
velit, custodiatqve contra omne pecudum genus, capris
solis protervisqve animalibus, gaardbrydere, ut sunt boves
suesqve, exceptis. Jure enim convincatur dominus, ut
proterva sua animalia ipse custodiat. His ex hortis pecus
ne includatur, nisi caprae tantum, praeterqvam si in judicio
ita denunciatum sit. Qvi alterius pomaria, olerumve
hortos effregerit, poma vel olera inde surripiens, furti
tenetur, perinde ac si domi ipsius res alias furatus esset.
Vestimenta porro qvi in alterius horto amisit, actione vi
bonor. raptor. ea repetere neqvit.
CAP. 61. De Rebus naufragis, Vrag.
Ad littora [littorae ed.] adpulsae res naufragae, qvas nemo perseqvitur
245
vel reqvirit, Regi cedunt; littora enim omnia Regis
sunt, et qvod nullius est, Regi vindicatur.
CAP. 62. Rerum naufragarum nomine qvid veniat.
Accipensere minor piscis pro re naufraga non habetur.
At qvod ab alio possessum olim fuit, cista forte vel
lignum, vestesve, aut qvaecunqve tandem res in potestate
fuisse dignoscitur, eam si nemo perseqvitur, res naufraga
censetur, et debetur Regi. Piscis autem, qvem
unus homo portare valet, ut est delphin, phoca, et similes,
minoresve, res naufragae non sunt, praeter solum
accipenserem; balaena enim et lyfft, accipenserqve, omnesqve
pisces grandiores, singulos qvos homines singuli
gestare neqveunt, res naufragae sunt et Regi debentur:
tamen qvi prior balaenam reperit, praefecto Regio indicabit,
anteqvam inde qvidqvam capiat, praemiiqve loco, si
pedibus iter faciat, habeat qvantum portare potest, eqves
qvantum eqvo avehere, curru autem vectus, qvantum
currui onerando sufficiat, navi autem si accedit, navim
onustam reducat, modo major non sit, qvam qvae sex remis
agatur, ternis a qvoqve latere. Ubi primus partem
sibi debitam ceperit, nemo injussu praefecti regii tollat; si
autem qvid eo invito abstulit, conventus a praefecto vel
reddat ablatum cum multa trium marcarum vel jusjurandum
det duodecim virorum, qvos ex paroecia, in qva habitat,
247
legat, sed fide dignos. Praefectus autem qvi capta
balaena Regem parte sua defraudat, officio removeatur.
CAP. 63. De Naufragio.
Fracta navi, si in ea vivi homines ad terram appulerint,
nemini jus est eorum res attingere, nec praefecto,
nec cuiqvam alteri, dum qvoqvo modo ipsi per se, hominesve
conductos eas servare possint. Nec praefectus vel
alius qvisqvam impediat, qvoscunqve conductos commodatosve
habere qveant. Sed si fide dignis testibus convincatur
praefectus, ejusve ministri, qvidqvam eis surripuisse,
anteqvam ipsi pro derelicto res habeant, vel prohibuisse,
qvos ex conducto habere potuissent, qvo minus
eis suppetias ferant, cadat officio, restituto nihilominus
qvod eis abstulit in solidum, integra insuper soluta multa
(Kanutus exponit trium marcarum). Si qvis alius eos
spoliat, reddat primo qvicqvid omnino abstulit, solutis
dein tribus marcis iis qvorum interest, et Regi tribus.
CAP. 64. De Falsis
Falsi, incendii vel latrocinii delatus, defendatur herredae
nominatis, herretz nefn, hoc est, tribus hominibus ex
qvaqve totius herredae tribu, lectis a judice vel qvo alio,
cujus non interest, qvem dictae causae persecutionesqve
non spectant, nec ipse propinqvitate reo. vel actori conjunctus.
249
In tali persecutione reo integrum est inimicum
manifestum recusare, qvemadmodum supra dictum, nam
nemo cogendus est adscitis inimicis sese defendere. Nominati
qvi fuerint, tenentur suo jurejurando reum damnare
vel absolvere, nam ubi de vita vel causa 40 marcarum
agitur, tacite qvem damnare vel absolvere non licet
e); nec ab alio purgationem per herredae nominatos
exigere potest, qvi suo jurejurando ipsum criminis reum
non fecerit.
CAP. 65. Falsi crimen qvodnam censetur.
Falsum est, si terminum finesve qvis moverit, monetam
nisi venia vel mandato regio cusserit, argentum
adulterinum conflaverit, nummisve reprobis dolo malo
emat vendatqve, vel argento adulterino. Falsum qvi committit,
ejus manus regi sacra esto, refundatqve damnum
ei, cui falsum fecit. Si qvis autem ab alio deceptus, insciens
adulterinos nummos argentumve acceperit, eosqve
monetario, aut aurifabro, vel cui alii, ejus rei perito,
251
ostenderit, nec iis mercari velit, anteqvam constet falsi.
sint, nec ne; falsarius minime appellandus est: verum
auctorem si novit, cum eo agat, habeatqve qvanti sua interest,
vel purgationem; falsum nihilominus ubi repertum
est, testimonio probatorum virorum remaneat, nec
deinceps in commercio sit, sed vel igne absumatur, comminuaturve,
vel in mare ita mergatur, ne a qvoqvam
exinde reperiatur.
CAP. 66. De Incendariis, Mordbrand.
Incendii crimen committitur, si qvis noctu, clamve
data opera ignem in alterius aedes injicit. In facto deprehensus,
capite plectitur, damno ex bonis ejus actori refuso,
et 40 marcis. Sed si jure convictus condemnatusqve
fuerit, damnum restituat, abeatqve in exilium, donec
Regi placuerit ei aliam gratiam facere.
CAP. 67. De Grassatore, Stigmand.
Grassator is est, qvi in sylvis et latebris, vel in tesqvis
aut publica via abditus, iter facientes eqvo, curru, pedibusve
spoliat, cumqve spolio in latibula sua se recipit, factum
occultans. In crimine apprehensus capite luat, bonis
ad Regem devolutis. Jure vero convictus damnum ex
253
bonis suis sarciat, actori 40 marcas, et ipse ut Regi sententia
sederit, puniatur: nam qvisqve pacem colere tenetur.
CAP. 68. De Ericeti incendio, Hedebrynde.
Qvi immisso in ericetum igne, alterius herbas, Urtefeng,
ericam scilicet vel cespites comburit, vel si ignis forte
in sylvam evagatus eam consumat diminuatve, damnum
praestat ignem qvi eduxit, qvanqvam ipsi animus
non fuit, praeter rem propriam, et qvod absqve damno
cujuscunqve foret, urere. Ignis porro si in aedes aut pagum
progrediatur, idem jus esto. Si vero bubulcus, vel
qvis alius famulus extra communionem ignem exportavit,
unde damnum datum est, dominus id sarcire non tenetur.
Si autem qvis eo nomine litem ei moverit, propinqvorum
jurejurando evincat, suo injussu id factum esse.